Acta synodi Ingelheimensis (Otto I)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodi Ingelheimensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta synodi Ingelheimensis

ACTA SYNODI EX CODICE WEINGARTENSI.

9.

Acta synodi Ingelheimensis (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.AcSyIn, cc_idno: 9731

Praelocutio Rotberti Treverici metropolitani in synodo. 138.0821A|

Multa sunt, Patres reverendi, quibus hic apud serenissimos reges, in unum coacti residemus. Plurima etiam quae vestra probitate ordinanda videntur. Totius pene Galliae rem publicam pravorum temeritate turbatam, magnisque subjacere periculis constat. Unde et leges divinae atque humanae indiscrete a malivolis contempnuntur, cum is cui regnorum jura debentur, et imperandi potestas transfusione paterna credita est, suorum insectatione captus, ergastuloque immaniter trusus sit, suorum adhuc gladiis infestetur, Remorum quoque metropolim absque pastore fures atrocissime insectentur, cultus divinus vilescat, religio canonica pro nihilo sit. His ergo, Patres, vehementissime insistendum 138.0821B| arbitror, multaque nobis diligentia enitendum, qui gratia sancti Spiritus hic in unum confluximus, quatinus res ante dissolutae sic in foedus redeant, ut et domno ac serenissimo regi libera regnandi reddatur potestas, et per eum ecclesiae Remensi debitus suus restituatur honor.

Responsio Marini Romanae sedis legati.

Optime atque utiliter frater ac coepiscopus Rotbertus rerum seriem tenuit. Etenim cum divinas leges humanis praeponendas ipse pernoscat, considerata tamen rerum fortuna, regiae dominationis imperium ante dixit restaurandum, ut ejus vigore firmato, ejusque potentia utiliter restituta, ejus post liberalitate, ecclesiarum Dei honor consequenter recrescat, ejus patrocinio agente, virtus bonis quibusque 138.0822A| redeat. Quod ut Deo annuente fieri queat, in primis audienda atque strenuissime disponenda videtur causa domni ac serenissimi regis, si id quoque vestri judicii paciatur censura.

Synodus dixit: Audiatur.

Conquestio Ludovici regis apud Ottonem regem et synodum regni.

Quanto Hugonis instinctu, quantoque ejus impulsu conqueri cogor, testis est ille, cujus gratia vos hic congregatos paulo ante relatum est. Pater ejus, ut a principio exordiar, patri meo regnum invidens, dum ei domi militiaeque servitium deberet, regno illum immaniter privavit et usque ad vitae ejus suprema ergastulo inclusum esse fecit. Me vero parvum in fasciculo farraginis a meis dissimulatum, in partes 138.0822B| transmarinas et prope in Rifeos fugere compulit. Patre autem extincto et me in exilium deportato, iste cum reminisceretur sui patris, ob insolentiam interfecti, regni curam suscipere formidabat. Nobis itaque invidens, Rodulfum promovit. Sed divinitas res illius sicut et cetera determinans, ei quando voluit finem regnandi dedit. Dum item regnum vacaret, consilio bonorum me a partibus peregrinis exulantem revocavit, ac omnium conibentia in regnum promovit, nihil mihi praeter Laudunum relinquens. Promotusque cum ea quae regii juris videbantur, repetere niterer, id invidissime ferebat. Factus ergo latenter adversarius, amicos si quos habebam, pecuniis subvertebat, inimicos in odium amplius incitabat. Tandem urgente invidia, apud piratas egit, 138.0823A| ut ab eis dolo caperer, regnum in se posse refundi arbitrans, si id fieri contigisset. Nec defuit insidiis effectus. Captus fui, carcerique mancipatus. Ille vero, me eripere simulans, filios meos jure obsidum dandos petebat. At iis qui mihi fide adjuncti erant omnes dari reclamantibus, dimisso uno, a piratis me recepit. Jam libertatem sperans, quo animus impelleret ire volebam. Verum aliter provenisse manifestum est. Nam captum mox in vincula conjecit, ac annuali carceri mancipavit. Unde cum a cognatis et amicis meis indignantibus sese impetendum adverteret, libertatem spopondit si Laudunum acciperet. Hoc tantum claudebar, hoc solo cum uxore et natis recipiebar. Quid facerem? Castro vitam praeposui; pro castro libertatem merui. Et en 138.0823B| omnibus privatus, omnium opem deposco. His si dux contraire audeat, nobis tantum singulariter congrediendum sit.

Oratio Rotberti pro Ludovico.

Quoniam domni atque serenissimi regis satis breviter ac dilucide digestam, optime ut arbitror conquestionem percepimus, consequens videtur, ut ejus causam in quantum fas est determinemus. Dux ergo quia omnia pene regni jura in sese transfudit, eique viribus reniti non valemus, mitius hoc attemptandum arbitror, ut qui Deum non metuit, et hominem non reveretur, multa ratione multaque rerum consideratione, ad normam Deo juvante reducatur. Igitur juxta Patrum decreta, et canonum 138.0823C| regulam, inprimis ad satisfactionem fraterne monendus est, verbisque suasoriis ad id modestissime revocandus. Quod si post blandam revocationis ammonitionem resipiscere noluerit, omnium anathemate feriatur, hoc habentes praesidio, quod jam a domno papa correctus sit, jussusque a domini sui insectatione quiescere.

Responsio Marini legati pro eodem.

Reminiscor domnum papam ante hunc annum anathema in reos misisse qui hunc dominum et regem Francorum insectabantur, epistolam quoque suasoriam, ut ab eo non deficiant, bonis quibuslibet delegatam, atque conquestionem de eadem re litteris expressam, iis quibus sanior mens erat delegatam fuisse. Unde et opinor justissime dictum, cum ante 138.0823D| a papa vocatus atque correctus sit, nunc quoque caritatis gratia revocandus est, et diligentissima suasione ut a malis quiescat commonendus. Et post omnium anathemate dampnandus. Et non solum ille, verum omnes qui ei in malis favere faventque. Sed hanc solum a nobis accipiet opem. Numquid vero ab alio quicquam opis accipiet? Ejus conquestio in sua clausula, opem omnium postulat. Sed si a nobis ei succurritur, a domno Ottone rege quid accipiet? Et decretalia sancta acclamant, postquam tirannis anathema dampnationis ab episcopis injectum est, a bonis quoque potentibus vim inferendam, ut si aecclesiasticis correctionibus ad normam redire nolunt, saltem potentium vehementi violentia ad bonum 138.0824A| redire cogantur, ut vel invitis bona praestentur.

Oratio Ottonis regis pro eodem.

Multa sunt, Patres, beneficia, quae a vobis domno ac serenissimo regi Ludovico utiliter accommodari valebunt. Etenim si ejus insectatores armis divinis adoriamini, consequenter aut facili tumultu devicti labascent, aut si quid impetendum relinquetur, facilius nostris armis infirmabitur. Vos ergo, jubente domni papae legato, vestri ordinis instrumenta exerite, ac tanti regis adversarios anathematis gladio transverberate. Contra quae si cervicem postea erigere audeant, et dominicis interdictis resistere non formidant, nostrum exinde erit, quibus commissum est in hac mundi parte sanctam Dei aecclesiam tueri, ut in tales arma sumamus, hujusmodi debellemus. 138.0824B| Et si necessitas adurgeat, strictis gladiis usque ad immanissimam caedem perditissimorum hominum deseviamus, habita in illos justissimae indignationis causa, quod illicita aggrediantur, et pro illicitis ammoniti, non corrigantur. Vos itaque tantum vestris insistite: et post modestiam vestram, virtus nostra sequetur.

Epistola a synodo ad Hugonem delegata.

Sancta sinodus in palatio Angleheim sub domnis atque orthodoxis regibus Ludovico et Ottone utiliter habita, Hugoni duci. Quantis malis, quantaque persecutione vexaveris illam venerabilem Remorum metropolim, quanta quoque crudelitate debacchatus sis in dominum tuum regem, ora omnium locuntur, apud omnes agitatur. 138.0824C| Quod quam sceleratum, et quam pernitiosum sit, divinae atque humanae leges copiosissime produnt. Unde et tibi compatientes, ab talibus te quiescere monemus, et ad dominum tuum, multa mansuetudinis humilitate quantotius reverti hortamur. Quod si contempseris, priusquam in diversa referamur, anathemate sine dubio te perstringemus, donec aut satisfacias, aut Romam apud domnum papam ratiocinaturus petas. Cujus litteris jam bis monitus es, et a tanto facinore prohibitus. Unde et nos post illum, tercio jam te ad correctionem revocamus.

ARTOLDI LIBELLUS SYNODO PORRECTUS.

Sanctae Romanae et apostolicae sedis vicario domno Marino, universaeque sanctae synodo apud 138.0824D| Engulenheim congregatae, Artoldus, divina propitiante clementia Remorum episcopus. Domnus Agapitus papa litteras nobis et ceteris coepiscopis nostrae dioeceseos direxit, in quibus praecepit, ut ad hoc vestrae sanctitatis concilium convenire studeremus, ita instructi de omnibus, ut rei veritas miseriarum nostrae sedis, quas patimur, coram sanctitate vestra manifesta fieri posset. Quocirca propalare prudentiae vestrae commodum duximus, qualiter res exordium coeperit litis hujus, quae adhuc inter me et Hugonem miserrime ventilatur. Defuncto siquidem Heriveo archiepiscopo, Seulfum, qui archidiaconatus urbis nostrae a tunc officio fungebatur, ad praesulatum 138.0825A| ejusdem sedis elegimus. Qui pontifex ordinatus assumens zelum contra proximos praedecessoris sui, cum eos per semet a loco depellere non valeret, consilio inito cum quibusdam laicis scilicet consiliariis suis, amicitiam quaesivit Heriberti comitis, quam dato jurejurando per eosdem consiliarios obtinuit eo tenore, ut post obitum ipsius ad electionem pontificis milites ecclesiae nullatenus aspirarent sine consilio ipsius Heriberti: idem vero comes fratrem Herivei praesulis, et nepotes ipsius a participatione rerum Remensis episcopii separaret. Quibus patratis, insimulati sunt iidem propinqui Herivei praesulis a consiliariis Seulfi episcopi de infidelitate ipsius senioris sui, accersitoque Heriberto 138.0825B| comite cum pluribus suis jubentur ad rationem reddendam coram ipsis venire. Et quia contra eos a quibus accusati fuerant, singulari congredi certamine noluerunt, sublatis ab eis rebus quas ex episcopio possidebant, comprehensi sunt atque deducti per Heribertum comitem ad Rotbertum regem, a quo etiam sub custodia sunt detenti usque ad mortem ipsius Rotberti. Tertio demum sui episcopatus anno Seulfus episcopus, ut plures asserunt, ab Heriberti familiaribus veneno potatus defungitur. Mox itaque comes Heribertus urbem Remensem adiit, et ecclesiae milites, clericorum quoque quosdam de rectoris electione ad suum consilium, ceu juratum fuerat, intendere fecit. Cum quibus ad Rodulfum 138.0825C| regem pergens in Burgundiam, obtinuit ab eo, ut sibi committeretur idem episcopium, eo tenore, ut tam clericis quam laicis debitum honorem concederet et conservaret, nec injustitiam alicui faceret: sed ipsum episcopium aequo jure gubernaret, donec talem clericum eidem regi praesentaret, qui ad episcopale ministerium exequendum rite ordinari valeret. Qui comes ad eamdem urbem regressus, res episcopii prout sibi placuit fautoribus suis divisit, caeteris abstulit, et absque ullo judicio vel lege, quos voluit rebus expoliavit, vel ab urbe propulit. Odalricum denique Aquensem episcopum in eadem urbe suscipiens, episcopale inibi ministerium celebrare praecepit. Sicque per annos sex et eo 138.0825D| amplius idem episcopium suo dominio vendicavit, pro libitu proprio illud tractans, et in sede praesulis residens tam ipse quam conjux sua, donec septimo tandem anno, ortis inter ipsum et regem Rodulfum atque Hugonem comitem quibusdam simultatibus, Rodulfus rex cum Hugone et Bosone fratre suo caeterisque pluribus tam episcopis quam comitibus Remorum obsidet urbem, succensentibus sibi episcopis, et conquerentibus adversus eum, quod tam diuturno tempore contra divinae legis auctoritates hanc urbem permiserit vacare pastore. Quorum querimoniis permotus rex, admonet clerum et populum de pastoris electione, dans eis id agendi facultatem 138.0826A| ad Dei honorem et sui fidelitatem. Sicque concordantibus cunctis, tam clericis quam laicis, qui extra obsidionem erant, pluribus etiam eorum qui clausi tenebantur in idipsum faventibus, eligitur humilitatis nostrae persona in hoc magis onere quam honore subeundo. Aperientibus tandem tam militibus quam civibus portas urbis regi Rodulfo, et episcopalem benedictionem mihi tradentibus episcopis qui aderant decem et octo, et suscipientibus nostram humilitatem tam clero universo quam reliquis civibus, inibi inthronizatus ab episcopis nostrae dioeceseos, impositum mihi, prout Deus concessit, ministerium per annos ferme novem tractavi, ordinans per dioecesim episcopos octo, et in episcopio multos, prout competens videbatur, clericos, 138.0826B| quousque nono postmodum anno, postquam Ludovicum regem, favente Hugone cunctisque regni principibus, Gerbergam quoque reginam benedixeram et sacro perfuderam chrismate, instigatus Hugo comes iracundia, quod ei consentire vel conjungi noluerim ad ipsius regis infidelitatem, adhibitis secum Heriberto comite et Willelmo Nordmannorum principe, Remensem obsidet urbem. Nec longum, sexta scilicet obsidionis die, deseror ab omni pene coetu laicalis militiae. Sicque derelictus ab his, ad Hugonem et Heribertum compellor exire, a quibus coarctatus et conterritus, cogor memet episcopali procuratione abdicare, et ita me propellentes, in coenobio sancti Basoli habitare constituunt: Hugonem vero filium Heriberti, qui Autisiodori diaconus ordinatus 138.0826C| fuerat, in urbem introducunt, et civitate potiuntur. Ludovicus autem rex a Burgundia rediens, me apud sanctum Basolum reperit, et assumens secum, simul cum propinquis meis, quorum res Heribertus comes abstulerat, Laudunum deducit, quod castrum tunc obsidebant Heribertus et Hugo: solutaque obsidione oppidum ingredimur, nobisque metatus degendi disponitur. Interim clerici nostri loci, sed et laici quidam, pessime ab Heriberto tractantur, et quidam clericorum in custodiis retruduntur, res eorum auferuntur atque diripiuntur, rapinae per totam urbem licite perpetrantur. Interea convocantur episcopi nostrae dioeceseos ab Hugone et Heriberto, satagentibus et quaerentibus ab eis de ordinatione Hugonis filii Heriberti. Qui Suessionis congregati, 138.0826D| mittunt ad me Laudunum Hildegarium episcopum cum aliis quibusdam legatis, mandantes ut ad eos venirem, ad consentiendum scilicet hujus ordinationis perversitati. Quibus remandavi, quod non esset mihi competens ad eos illo proficisci, ubi adversarii et inimici mei cum ipsis erant aggregati. Quod si loqui mecum vellent, ad talem locum devenirent, ubi sine periculo ad eos accedere possem. Quibus advenientibus in locum ab eisdem delectum, profectus sum ad eos, veniensque prosternor coram ipsis, obsecrans ut propter amorem et honorem Dei, tam mihi quam sibi competens consilium dare studerent. Qui me de ordinatione praedicti Hugonis interpellare coeperunt, et hoc omnimodis suadere, ut 138.0827A| eis in hac ordinatione consensum praeberem, promittentes res nonnullas episcopii mihi se impetraturos. At ego postquam responsum diu distuleram, videns eos cunctos in proposito quod ceperant perseverantes, surgens interdixi, palam cunctis audientibus excommunicans auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, ut nullus eorum ad eamdem ordinationem accederet, nec alicui in episcopali honore, me vivente, manus imponeret, sed nec ullus eamdem benedictionem suscipere praesumeret. Quod si forte fieret, ad sedem apostolicam eos provocabam. Illis inde furentibus, ut possem exire de medio eorum, et Laudunum reverti, temperavi responsum: dicens ut mitterent mecum, qui eis renunciaret, quid consilii reperire valerem super hac re in domina 138.0827B| mea regina, et fidelibus ejus, quia rex non aderat. Ad hoc illi mittunt Deroldum episcopum, putantes me esse mutaturum consilium. Quo veniente, et coram domina regina et fidelibus ejus inde me interpellante, iterum exurgens praefatae modum excommunicationis in eosdem episcopos jaculatus sum: vocationem quoque ad sedem apostolicam iterare curavi, excommunicans ipsum hunc Deroldum, id ut eis omnino non taceret, sed cunctis manifeste proferret. His ita gestis, parvipendentes illi nostram excommunicationem, Remis accedunt, et quidam eorum ordinationi huic manus applicuerunt, quidam vero se subduxisse sciuntur. Ego vero cum rege manens, quas ille scitur angustias pertulisse, secum pertuli: et quando eum bello aggressi sunt Hugo et 138.0827C| Heribertus, cum ipso eram, et vix mortis evasi periculum. Prolapsus itaque, auxilio et protectione Dei, de medio inimicorum, profugus et vagabundus loca invia quaeque silvasque perlustro, non ausus certo consistere loco. Comites autem Hugo et Heribertus affati quosdam nostros amicos sibi subditos, suadent, ut me requirentes ad ipsos deducant, pollicentes se mihi benefacturos, et rebus quas ipsi petissent ditaturos. Requirentes ergo me amici, reperiunt per diversa vagantem, et ita perducor a fratribus meis et amicis ad praefatos comites. Qui postquam me in potestate sua conspiciunt, quaerere coeperunt, ut eis pallium a sede Romana mihi collatum traderem, et sacerdotali me ministerio penitus abjurarem. Quod ego nullatenus me facturum, neque pro amore 138.0827D| hujus vitae praesentis, attestor. Districtus igitur et coangustiatus ab eis, episcopii tandem rebus abrenunciare compellor: sicque rursus ad sanctum Basolum, quasi vacans, habitaturus deducor. Mansi denique paucis diebus in ipso coenobio, quoadusque comperiens per certos ex familiaribus Heriberti comitis nuncios, quod ab eo male de mea tractabatur perditione, iterum iterumque nunciis hujusmodi pavefactus et impulsus, locum deserui, et abdita lustra silvarum vagabundus repetii, horisque silentibus, et itinere devio Laudunum revertor, ibique susceptus a rege, secum manere constituor. Mansi vero ibidem cum ipso vel fidelibus ejus, expectans et deprecans misericordiam Dei, donec ipse dignatus est 138.0828A| in cor domni regis Othonis mittere, ut ad subventionem senioris mei regis, et nostram, properaret in Franciam. Denique postquam domina nostra regina Laudunum, propter absolutionem domni regis, reliquerat, egressus inde ad domnum regem Othonem cum seniore meo deveni rege, simulque Remos accessimus. Cingitur itaque urbs exercitibus, et episcopi qui aderant, me sedi nostrae restitui censent. Mandatur ergo Hugoni a domno rege Othone, ut egrediatur, et pervasam deserat urbem. At ille nutans aliquamdiu et pro posse, ubi vidit ad resistendum penitus sufficere se nequaquam valere, nec amicorum sibi praesidia subvenire, decernit exeundum, quaerens ut liber cum suis dimittatur abscedere. Permittitur itaque sanus exire, cum omnibus qui 138.0828B| secum voluere comitari, et quaecunque secum voluit ferre, nullo contradicente, asportavit. Sicque cum regibus introgressus urbem, praecipior loco nostro et honori restitui. Susceptus igitur a domnis archiepiscopis Rotberto Trevirensi, et Frederico Magontiacensi, comitantibus ceteris et congratulantibus, tam clericis ecclesiae nostrae, quam reliquis civibus, ab ipsis restituor cathedrae episcopali. Hugo vero Remis egressus, Mosomum castrum cum suis occupat, et muniens contra fideles regis senioris nostri detinet. Habito denique colloquii placito inter reges, seniorem meum videlicet ac domnum Othonem, super Charam fluvium, convenimus ad illud, tam ego quam ipse Hugo cum ordinatoribus suis. Ibique res litis hujus ab episcopis auditur: protulitque litteras 138.0828C| ad sedem Romanam, quasi ex nostra persona datas, excusationis meae, ac si vacationem petentes administrationis episcopii nostri: quas me nunquam dictasse, neque vel subscribendo aliquatenus corroborasse protestatus sum, atque protestor. Et quia tunc synodus convocata non fuerat, id opponentibus fautoribus ipsius Hugonis, altercatio nostra determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Novembris habenda Virduni utriusque partis episcopis annuentibus denunciatur. Interim vero sedes Remensis mihi regenda decernitur: idem vero Hugo Mosomi commorari permittitur. Nec longum, instante scilicet vindemiae tempore, hic noster aemulus Hugo, assumens secum Theobaldum, regis inimicum et regni nostri, cum aliis pluribus malefactoribus, in 138.0828D| villas Remensis episcopii contiguas urbi devenit, et omne pene vinum ex his colligens in diversos pagos abduci fecit. Tum multa mala inibi perpetrata, et ecclesiae nostrae homines captivi abducti, et ad redemptionem variis sunt adacti tormentis. Synodus autem circa medium mensis denunciata, Virduni celebratur, praesidente Rotberto praesule Trevirensi, praecepto domni papae Romani, praesente quoque domno Brunone, cum episcopis et abbatibus nonnullis. Ad quam praefatus Hugo evocatus, missis etiam duobus ad eum deducendum episcopis, Adalberone et Gozlino, venire contempsit. Universa vero synodus mihi Remense regendum decernit episcopium. Indiciturque iterum synodus habenda die 138.0829A| Iduum mensis Januarii, quae et aggregatur, ut denunciatum fuerat, in ecclesia sancti Petri ante prospectum castri Mosomi, a domno Rotberto, convenientibus ceteris quoque Trevirensis dioeceseos episcopis, et aliquibus Remensis. Veniens autem illuc aemulus noster Hugo, et locutus domno Rotberto, synodum noluit ingredi: litteras vero quasi ex nomine domni papae direxit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulisse ferebatur, nihil auctoritatis canonicae continentes, sed hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus recitatis, ineuntes episcopi consilium cum abbatibus et ceteris qui aderant sapientibus, responderunt non esse dignum vel congruum, ut mandatum legationis apostolicae, quam dudum Rotbertus 138.0829B| archiepiscopus, deferente Frederico praesule Magontiacensi, coram regibus et episcopis tam Galliae quam Germaniae susceperat, et partem jam praeceptionis ipsius exegerat, propter illas litteras intermitteret, quas insidiator noster exhibebat: immo quod regulariter coeptum fuerat, ut canonice pertractaretur, unanimiter censent: praecipiturque recitari capitulum Carthaginensis concilii nonum decimum de accusato et accusatore. Quo recitato, judicatum est juxta diffinitionem ipsius capituli, ut communionem et parochiam Remensem me retinente, Hugo, qui ad duas jam synodos evocatus interesse contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum, quae indicebatur, sese purgaturus vel rationem redditurus 138.0829C| praesentaret. Ipsumque capitulum mox in charta episcopi coram se describi fecerunt, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem chartam eamdem Rotberto praesuli remisit, hoc verbis remandans: quod ipsorum judicio nequaquam obediturus esset. Sicque absoluto concilio, ipse Mosomum contra mandata regum et episcoporum retinet, et ego Remos regressus, reclamationis meae querelas ad sedem Romanam per legatos domni regis Othonis destinavi, praestolans mandata ipsius sanctae sedis, ejus decretis et universalis hujus sancti concilii vestri judiciis parere paratus.

ACTA SYNODI EX CODICE WEINGARTENSI.

138.0829D| In nomine sanctae et individuae Trinitatis, anno 138.0830A| ab incarnatione Domini nongentesimo quadragesimo octavo, indictione 6, 7 Idus Januarii. Anno serenissimi regis Ottonis 13, ipso quoque cum illustrissimo rege Ludovico in praesentia manente, sancta ac generalis synodus apud Engilenhem in ecclesia sancti Remigii confessoris Christi, in pago Nagawi dicto collecta est, praesidente videlicet domni Agapiti papae apocrisiario, venerabili Polimarciensis ecclesiae episcopo, Marino, et considentibus archiepiscopis, Wichfredo sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopo; Frithurico sanctae Moguntinae sedis archiepiscopo; Rhotberto sanctae Trevirensis ecclesiae archiepiscopo; Ardoldo sanctae Rhemensis ecclesiae episcopo; Adaldago sanctae Hammaburgensis ecclesiae archiepiscopo; Richgawone Wangionensis ecclesiae archiepiscopo; 138.0830B| Heroldo sanctae Juvavensis ecclesiae archiepiscopo, Udalrico Augustensis ecclesiae episcopo; Bernardo Halbarstetensis ecclesiae episcopo; Thiedhardo Hildinesheimensis ecclesiae episcopo; Dudone Padebrunnensis ecclesiae episcopo; Cuonrado Constanciensis ecclesiae episcopo; Starcando Eistettensis ecclesiae episcopo; Reginbaldo Nemetensis ecclesiae episcopo; Bobbone Wirciburgensis ecclesiae episcopo; Adalberone Metensis ecclesiae episcopo; Gozlino Tullensis ecclesiae episcopo; Berengero Virdunensis ecclesiae episcopo; Balderico Trajectensis ecclesiae episcopo; Wichardo Basilensis ecclesiae episcopo; Duodone Osneburgensis ecclesiae episcopo; Eberiso Mimidonensis ecclesiae episcopo; Hildiboldo Mimigardevurdensis ecclesiae episcopo; 138.0830C| Varaberto Tungrensis ecclesiae episcopo; Volgberto Camaracensis ecclesiae episcopo; Rudolfo Lugdunensis ecclesiae episcopo; Michaele Radesbonensis ecclesiae episcopo; Adalberto Lauriacensis ecclesiae episcopo; Liopdago Ripuensis ecclesiae episcopo; Oredo Slesvicensis ecclesiae episcopo; Reginbrando Arusuensis ecclesiae episcopo; cum coetu abbatum, canonicorum, nec non et monachorum; unius spiritus amore ferventium, quatenus coelitus adminiculati zizania divini cultus agro ab inimica manu supersita, canonicarum sarculis sententiarum radicitus exstirparentur.

 Igitur recitato primitus evangelio, oramineque finito, et sanctorum canonum quam plurimis institutionibus 138.0830D| linguarum clavibus coram reclusis, missus 138.0831A| apostolicae sedis chartam suae legationis honorifice protulit; in qua pro debitae reverentiae dono Romano pontifici exhibendo commoniti sunt, ut universalis ecclesiae puppis exoptatae tranquillitatis portui secura succedat, seque procelloso tribulationum turbine vexari diutius non timeat. Significatum est autem in ejusdem recitaminis sententia, praedictum praesulem Marinum ab ipso universali papa tali tenore ad nostros fines directum fuisse, quo in omni ecclesiasticarum legum discussioni ipsius existens vicarius, quaecunque liganda essent, apostolica auctoritate ligaret; et quae solvenda viderentur, parili solveret potestate. Hujusmodi proculdubio affaminis tam salubri missatico gloriosissimi reges praefati cum pontificibus omniumque clero congratulantes, ut 138.0831B| dignum fuit, se in omnibus consentire et obedire professi sunt. A quibus, auctorante et confirmante legato apostolico, capitula subsequentia statuta sunt.

Dehinc ex sessionis suae loco se subrigens inclytus rex Ludovicus ad praesentiam serenissimi regis Ottonis totiusque sanctissimi concilii unanimitatem, satis lacrymosi conquestus protulit querimoniam, videlicet quod regia privaretur potestate a quodam principe Hugone nominato, quondamque sibi subjecto, cujus anxietati et multimodae reclamationi condolentes, in unitate spiritus coadunati sanctissimi patres, ejusmodi super hac re sententiam protulere.

1.

Reclamatio Ludovici, qualiter Hugo comes illum de regno suo privavit. Nullus deinceps regiam potestatem 138.0831C| praesumat populari, seu aliquam perfidiae maculam sibi fallaciter exhibere. Decrevimus enim Toletani concilii judicium exequendo, Hugonem, regis Ludovici regni invasorem et raptorem, excommunicationis gladio feriendum, nisi forte tempore statuto ad synodale concilium veniat, et a tam nefaria protervitate satisfaciendo resipiscat.

2.

Item reclamatio Ardoldi episcopi, qualiter Hugo pseudoepiscopus sedem suam illicite invasit. Ardoldus Remensis ecclesiae archiepiscopus, propria de sede expulsus, ex canonica auctoritate in pristinum honorem inthronizatus, Hugo autem, qui ejus sedem 138.0831D| contra fas sibi usurpat, anathematis est mucrone 138.0832A| multatus; ejusque ordinatores, et qui ab eo sunt ordinati, nisi 6 Idus Septbr. Treviris veniant, et ibi pro erratibus dignam satisfaciendo poenitentiam subeant, similem excommunicationis sententiam sustineant.

3.

Item reclamatio Rudolfi Lugdunensis ecclesiae episcopi. De antedicto Hugone comite, qui Ruodolphum Lugdunensis ecclesiae episcopum propria de sede, non causa alicujus criminis, sed pro fidelitate Ludovici praefati regis proprii senioris expulit, decrevimus in sancta synodo eum pro hac re, sicut de praescripta, excommunicandum, nisi veniendo satisfecerit.

4.

Ut laici sine episcopali licentia presbyteris ecclesias dare vel dimittere non praesumant. 138.0832B|

5.

Ut nullus laicorum presbyterum flagitare seu fatigare, vel aliquam sibi injuriam inferre audeat.

6.

Ut paschalis hebdomada festive tota celebretur; et in pentecosten 2, 3, 4 feria non minus quam dies dominicus sollemniter honorentur.

7.

In letania majore jejunium, sicut in rogationibus ante ascensionem Domini, exerceatur.

8.

Ut oblationes fidelium quater altari deferantur, nihil omnino ad laicalem pertineant potestatem, dicente Scriptura: Qui altario deserviunt, de altario participentur.

9.

Ut decimae, quas Dominus praecipit in horreum suum deferri, si ecclesiis Dei non fuerint redditae, sed nefaria cupiditate, quae saevior Aetnae ignibus ardet, a secularibus fuerint retentae, saecularia super 138.0832C| hoc non exerceantur judicia, nec in forensibus discutiatur causis, sed in sancta synodo ab ipsis sacerdotibus, quorum deputatae sunt usibus, quid exinde debeat actitari certis diffiniatur promulgationibus.

10.

Ut evangelica auctoritate et sacrorum canonum institutione. . . . , poenasque proponere divini judicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe, quod de earum moribus actibusque beatus Paulus testatur apostolus. Quod planius exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri, quam admoneri videatur.