Acta synodi Aquensis (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta synodi Aquensis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta synodi Aquensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcSyAq, cc_idno: 9676

Acta synodi Aquensis

1.

138.0663D| Postquam domnus noster Hlotharius serenissimus ac gloriosissimus rex Tetbergam cum consensu et voluntate fidelium suorum ad conjugium more 138.0664D| regali sibi sociavit, et discordiarum querelae inter eos coeperunt exoriri, dictum est eidem principi a quibusdam, quomodo memorata Tetberga scelus 138.0665A| quoddam horribile ac nefas patratum, vulnus occultum in animo sive in corpore haberet, in quo Deum graviter offensum haberet, pro quo etiam illi non esset digna, neque liceret vel eum deceret ad conjugium eam amplius habere.

2.

Ex opinione vero praemissa, quae de illa per ora quorumdam volitabat, praefatus rex in conspectu fidelium suorum secrete ac manifeste frequenter conlocutus fuit, et cum eis rationes habuit, unde judicium postea per ipsorum consilium extitit factum, sed non divina pietas indulgens rei veritatem manifestare voluit; sed cum postmodum ad fratrem suum Hludowicum imperatorem in Italiam devenisset, illuc apertius patratum scelus est illi manifestatum. 138.0665B|

3.

Proinde ne suspicio ista et nequissima fama de uxore regia diutius inexaminata aut improbata maneret, quatenus item dominus noster certior securiorque effectus de hac causa, cum quae illi agenda erant more regali liberius exsequerentur, convenerunt jussu ejusdem principis, anno videlicet incarnationis dominicae 860, et regni ejus 5, indictione 8, 5 Idus Januarii, Aquis palatio Guntharius summus capellanus et Teotgaudus archiepiscopi, Adventius et Franco episcopi, Hegil et Odelingus abbates, sive alii fideles ejus. Quibus omnia superius inserta referens, jubendo monuit praescriptos episcopos atque abbates, dirigens ad illam, ut de praedicta fama apud eam omnem rei veritatem perquirerent, sicuti et fecerunt. Nam ipsa confessa est eis coram 138.0665C| Deo et angelis ejus omnia quaeque in illa erant, omneque secretum juxta exortam famam penitus apparuit illis, ipsique reversi nuntiaverunt praedicto regi, quod ad uxorem non liceret illi eam habere.

4.

138.0666A| Primus Guntharius dixit: Confessa est Deo et nobis, quod vulnus in se haberet interius, non tamen sua sponte, sed violenter sibi inlatum, pro quo indignam se esse omnino judicavit ad regalem sive maritalem torum jam ulterius accedere, et nullatenus posset pro praedicto scelere, quod turpe est dicere, conjugium famulare cum eo, vel cum quolibet amplius habere: et ideo deprecata est, licentiam sibi dari mutandi saecularem habitum, et a virili commixtione discedendi, nulla interveniente fraude iracundiae, vel etiam voluntate quam contra eundem regem haberet, sed ut illa discedente, ipse animo et corpore solaretur, et ipsa quod inique egit, per Dei misericordiam et eorumdem episcoporum orationes deflere potuisset.

138.0666B|

5.

Adventius dixit: Hoc me facinus et factum hactenus latuit, et nefas est illud, ut deinceps more maris et feminae simul conveniatis, et si tamen, ut prius fuit, vobis esset amabilis et dilecta, darem vobis consilium secundum ministerium mihi commissum et probarem omnino, ne ulterius lateri vestro sociaretur sicuti conjux, sed juxta petitionem ejus velum accipere et habitum mutare hoc permitteretis.

6.

Similiter Teotgaudus archiepiscopus dixit atque consensit.

7.

Egil abba, vice ejusdem Tetbergae, ita faciendum suasit, et petiit, ut quia non sua sponte, sed vi oppressa rem nefandam perpetraverat, tribueretur ei facultas velandi, et locus quo patratum vulnus 138.0666C| sanaret, quod vero simpliciter, et nullo incumbente timore aut qualibet occasione vel voluntate, sed pro Dei amore et animae suae solutione petebat.