EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta procunsularia
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 3


AucInc.ActPro 3 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Prima S. Cypriani confessio coram Paterno proconsule. Presbyteros prodere renuit.

Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus, tertio kalendarum Septembrium, Carthagine in secretario, Paternus proconsul Cypriano episcopo dixit: Sacratissimi imperatores Valerianus et Gallienus, litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere. Exquisivi ergo de nomine tuo; quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum, et episcopus. Nullos alios deos novi, nisi unum et verum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et quae in eis sunt omnia. Huic Deo nos Christiani deservimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus, pro nobis et pro omnibus hominibus, et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Paternus proconsul dixit: In hac ergo, voluntate perseveras? Cyprianus episcopus respondit: Bona voluntas quae Deum novit, immutari non potest. Paternus proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni, exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus episcopus dixit: Proficiscor. Paternus proconsul dixit: Non solum de episcopis, verum etiam de presbyteris mihi describere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac civitate consistunt. Cyprianus episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis delatores non esse. Itaque detegi et deferri a me non possunt. In civitatibus autem suis invenientur. Paternus proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: Cum disciplina prohibeat, ut quis se ultro offerat, et tuae quoque censurae hoc displiceat; nec offerre se ipsi possunt: sed a te exquisiti invenientur. Paternus proconsul dixit: A me invenientur. Et adjecit: Praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coemeteria ingrediantur. Si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est.

II. In exilium Curubim mittitur. Inde a Galerio revocatus comprehenditur.

Tunc Paternus proconsul jussit beatum Cyprianum episcopum in exsilium deportari. Cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno proconsuli Galerius Maximus proconsul, qui sanctum Cyprianum episcopum, ab exsilio revocatum, sibi jussit praesentari. Cumque Cyprianus, sanctus martyr electus a Deo, de civitate Curubitana, in qua exsilio praecepto Aspasii Paterni tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praecepto in suis hortis manebat. Inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut illi ostensum fuerat; et cum illic demoraretur, repente idibus septembris, Tusco et Basso consulibus, venerunt ad eum principes duo, unus strator officii Galerii Maximi proconsulis, qui Aspasio Paterno successerat; et alius equistrator a custodiis ejusdem officii, qui et in curriculum eum levaverunt, in medioque posuerunt, et in Sexti perduxerunt; ubi idem Galerius Maximus proconsul, bonae valetudinis recuperandae gratia, secesserat. Et ita idem Galerius Maximus proconsul in aliam diem Cyprianum sibi reservari praecepit. Et eo tempore beatus Cyprianus ductus, ad principem et stratorem ejusdem officii Galerii Maximi proconsulis clarissimi viri secessit, et in hospitio ejus cum eo, in vico qui dicitur Saturni, inter Veneream et Salutariam, mansit. Illuc universus populus fratrum convenit. Et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, custodiri puellas praecepit, quoniam omnes in vico, ante januam hospitii principis manserant.

III. Coram proconsule sistitur. Ejus secunda confessio.

Et ita altera die octava decima kalendarum octobrium, mane multa turba convenit ad Sexti, secundum praeceptum Galerii Maximi proconsulis. Et ita idem Galerius Maximus proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit in atrio Sauciolo sedenti. Cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul Cypriano episcopo dixit: Tu es THASCIUS CYPRIANUS? Cyprianus episcopus respondit: Ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit: Tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus episcopus respondit: Ego. Galerius Maximus proconsul dixit: Jusserunt te sacratissimi imperatores caerimoniari. Cyprianus episcopus dixit: Non facio. Galerius Maximus ait: Consule tibi. Cyprianus episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio.

IV. Sententia in eum lata, capite plecti jubetur.

Galerius Maximus collocutus cum consilio sententiam vix aegre dixit verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, et plurimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, et inimicum te diis Romanis et sacris legibus constituisti, nec te pii et sacratissimi principes Valerianus et Gallienus Augusti, et Valerianus nobilissimus Caesar, ad sectam caerimoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo, cum sis nequissimorum criminum auctor et signifer deprehensus, eris ipse documento his quos scelere tuo tecum aggregasti: sanguine tuo sancietur disciplina. Et his dictis, decretum ex tabella recitavit: Thascium Cyprianum gladio animadverti placet. Cyprianus episcopus dixit: Deo gratias.

V. Coram magna populi turba decollatur. Ejus corpus a fidelibus noctu sublatum sepelitur.

Post hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decollemur. Propter hoc tumultus fratrum exortus est, et multa turba eum prosecuta est. Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est, et ibi se lacerna byrro expoliavit, et genu in terra flexit, et in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica exspoliasset, et diaconibus tradidisset, in linea stetit et coepit spiculatorem sustinere. Cum venisset autem spiculator, jussit suis ut eidem spiculatori viginti quinque aureos darent. Linteamina vero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. Postea vero beatus Cyprianus manu sua oculos sibi texit. Qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Julianus presbyter et Julianus subdiaconus ei ligaverunt. Ita beatus Cyprianus passus est; ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. Inde per noctem sublatum cum cereis et scholacibus, ad areas Macrobii Candidiani procuratoris, quae sunt in via