Acta inquisitionis

This is the stable version, checked on 18 Septembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta inquisitionis
anno incognito

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

GreIx.ActInq 197 Gregorius IX Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Acta inquisitionis

1. Nos igitur hujus auctoritate mandati ad monasterium Sancti Ruperti personaliter accedentes, testes fide dignos recepimus, in hunc modum de vita, conversatione, fama, meritis et signis, ac aliis circumstantiis beatae Hildegardis, numerositatem testium refutantes, cum potius tempus, quam testium copia, non possit haberi. Magistra Sancti Ruperti in Pinguia, Elsa nomine, jurata de miraculis beatae Hildegardis protestatur, quod viderit Mechildem apud tumbam beatae Hildegardis liberatam a daemonio obsessam. Vidit Regnissem, Segnissem, nobiles mulieres, eodem loco liberatas a daemoniis, quae postea servirent in eodem monasterio per tempora vitae suae. Vidit etiam epilepticos ibidem quam plures liberatos. Similiter tertionarii, quaternarii , apud sepulcrum ejus ad nominis ejus invocationem sunt liberati. Idem jurata dicit priorissa Agnes, soror magistrae. Idem dicit Beatrix custodissa, Odilia celleraria, Heddewigis conversa mente ibidem dicunt se vidisse. Sophia cantrix idem dicit. Roricus sacerdos juratus idem dicit, sed addidit, quod cum ad jurandum venisset ipsam daemoniacam, et antequam quidquam loqueretur ei, binomium ipsum vocabat, dicendo: Henrice Rorice: quod ante in partibus illis fuerat ignotum. Vidit etiam quatuor corvos in fenestris infra ecclesiam tunc residentes. Requirens a daemoniaca, qui illi corvi essent, respondit, dicens quod socii sui, et egressum ejus exspectarent. Quo dicto, hiatum magnum faciens, fumum nigerrimum exhalavit: et sic obsessa liberata, statim non comparuerunt: quod sanior pars ita protestatur. Addidit etiam, quod vidit decem et octo daemoniacos per invocationem ejusdem virginis liberatos apud ejus sepulcrum. Daniel sacerdos juratus idem dicit. Episcopus loci ejusdem juratus idem dicit.

2. Requisita magistra Jutta, de ipsa dicit, quod infra triginta annos haec omnia contigerunt. Beatrix custodissa de Confluentia jurata dicit, quod cum esset annorum duodecim, oblata eidem monasterio fuit, et aliquo tempore cum beata Hildegarde conversata, vidit et audivit, quod sancta Hildegardis diem obitus sui publice in capitulo praedixit, et quod post mortem ejus vidit Mechildem caecam, illuminatam per invocationem ejusdem virginis. Vidit etiam mente captum restitutum sanitati. Idem vidit ancillam Metzam, quae cum terram de ejus sepulcro deportasset, et loco minus honesto locasset, a beata Hildegarde correptam et percussam: sicque compulsa, terraque reposita, et de hoc conterrita [ forte contrita], statim est liberata. Vidit Clementem sororem, quae nunc est, quod propter crines beatae Hildegardis, quos fratri suo dederat, flagellata fuit, donec ab eodem deotissime [ forte devotissime] crines fuerunt restituti. Vidit etiam laicam mulierem, cui superexcreverat os in crure, quod ire non potuit. Eodem osse beatae Hildegardis crinibus linito, statim os evanuit, et sic est curata. In istis crinium articulis major pars et sanior capituli regina jurata concordat. Vidit etiam eum, qui ex indignatione beatam Hildegardem trusit pede, pede privatum per flagellum Dei. Hoc idem dicit celleraria jurata, quae beatae virgini commorabatur sex annis et amplius; adjiciens, quod quaedam tertionaria ejus auxilium implorans, ipsa aquam per calicem suum eidem transmisit: qua gustata, curata est. Adjecit etiam quod, cum duae puellae servirent refectorio beatae Hildegardis, dixit illis: Bene cavete vobis per quatuordecim dies, et agite poenitentiam; et finitis illis diebus, exspiraverunt. Adjecit etiam eadem de quodam clerico, quod ei simili modo contingeret: cui celleraria Hedewigis conversa jurata concordat. 3. Mechildis jurata dicit, quod ipsa a matre sua audiverit, se esse caecam natam, et [cum] beata Hildegardis ad villam Hibingen, ubi monasterium etiam fundaverat, iret visitatum, occurrit ei mater sua eam deferens, et gratiam beatae Hildegardis implorans; ipsa vero beata virgo, cum adhuc in navi esset, aqua Rheni oculos caecae liniens, visum ei restituit. Irmingardis requisita et jurata dixit se hoc idem vidisse. Addidit etiam quod beata Hildegardis quamdam puellam, quae in scholarem se transmutaverat, nomine expresso, scilicet Berrudim, licet eam ante non viderit; cui dixit: Convertere ad statum meliorem, quoniam annos tuos non ultra novi; ac si diceret, hoc anno morieris. Sed cum beatam Hildegardim vidisset, compuncta, confessa est, se esse mulierem: et sic conversa, eodem anno mortua est. Cum hac concordant superiores juratae. Eadem etiam puella propter ejus pulchritudinem, ne a pluribus amaretur, colore tetro se fuscavit, et propterea tota vicinia clamat idem. Adjecit etiam quod, cum quaedam matrona de morte sui mariti esset suspecta, et expurgatio ferri candentis sibi indiceretur, ad beatam Hildegardim cucurrit, factum sibi indicans, beata vero virgo Hildegardis ferrum benedixit candens: et cum ferrum candens deportaret, illaesa permansit. Cui facto publica fama concordat in civitate Pinguiensi. Dixit etiam quod, cum bis ipsa in extremis laboraret, invocato ejusdem beatae virginis auxilio, liberata est. Dicit etiam, quod viderit, ea mortua et viva, ejus nomine invocato, daemoniacos et epilepticos liberatos. 4. Hoc idem dicit Hedwigis de Alceia jurata, adjiciens quod beata Hildegardis in lecto aegritudinis semper fuit perlustrata; et cum sequentiam instinctu Spiritus sancti, quae sic incipit: O VIRGA ET DIADEMA per claustrum ambulando decantabat. Cui concordat custodissa et celleraria juratae. Item dicit quod viderit candelam ardentem super tumbam ejus, cum cantabatur missa pro defunctis. Qua exstincta, Evangelio incoepto, per se est accensa, non semel, sed saepius. Vidit etiam hominem insanum, et ligatum, et daemoniacum super tumbam ejus, a quibusdam violenter deductum, a quorum manibus tandem se exemit, et in flumine Nahe, quod est in pede montis, se submersit: et cum multi circumstantes crederent eum esse mortuum, inventa ejusdem virginis gratia, vivus est extractus. Qui se liberatum a daemonio confessus est, et ab aqua per manicam beatae virginis esse defensum. Huic facto publica fama concordat, et major pars conventus jurata. Rapodo, Hilde, Humbertus, cives Pinguienses dicunt quod beatam Hildegardim viderint multis diebus, et quod daemonia ab omnibus suae provinciae, et aliunde venientibus ejecerit, epilepticos curarit, et multa alia signa, quae fecit, et hoc ipsi viderint, et quod de sanctitate ejus non sit dubitandum. Hartradus juratus concordat cum praedictis, et hoc adjecit, quod quatuor daemoniacos et epilepticos per merita ejusdem virginis vidit liberatos. Henricus canonicus Pinguiensis juratus dicit quod crines beatae virginis duabus mulieribus infirmis apposuit, et statim sunt liberatae: de daemoniacis et epilepticis concordat cum praedictis, scilicet cum Rapodone, Hilde, Humberto civibus, et cum Hartrado canonico Pinguiensi. Conrados tamen Pinguiensis de visu concordat de daemoniacis cum praedictis. 5. Item magistra jurata certa relatione, et a melioribus fide dignis, et ab ipsa domina de Dorabecq didicit, quod, cum in anniversario sancta Hildegardis quoddam lumen, cujus longitudo manum non excessit, quod vix per celebrationem missae posset durare, accensum in honore praefatae dominae, quod ab hora vespertina usque ad horam missae sequentis diei perduravit: in ejus etiam anniversario tota vicinia confluit et confluxit ad ejus sepulcrum. Intellexit etiam a senioribus monasterii de puero caeco nato, cui visum restituit aqua Rheni oculis suis linitis, dum inter Ruedesheym, quod distat a sepulcro ejus per milliare, quod ipsa etiam trepida coram nobis est confessa ita esse. Intellexit enim [ forte etiam] a majoribus, quod, cum Wilhelmus Trevirensis archidiaconus, cui cum crines beatae Hildegardis dati pro reliquiis essent, et in pixidula serica recondidisset, et illam intra ligneam locasset, in ecclesia Dalvanii super altare posuisset ecclesiae, et his, quae erant in altari, exustis, pyxidula serica permansit illaesa, ipsa pyxidula lignea penitus combusta. Intellexit etiam quod quaedam mulier nobilis Trevirensis, cum per incantationem cujusdam juvenis mente capta esset, ita quod penitus mente alienata esset, parentes super hoc dolentes ad beatam Hildegardim confugerunt, gratiam ejus quaerentes: quae panem in mensa sua benedixit, et eidem infirmae transmisit: quo gustato, statim curata est. Quod miraculum vidit Odilia celleraria et Hedwigis conversa juratae, quae tunc secum fuerunt in mensa. Intellexit etiam a majoribus monasterii, quod, quaecunque soror monasterii inania in divino officio cogitaret, beata Hildegardis eam statim reprehendit; et cum lectiones legerent, eis secundum earum intentionem benedictiones dabat, de verbo ad verbum exprimens earum voluntatem: quarum quasdam vidit, quod idem postea in habitu Cisterciensis ordinis sunt confessae. 6. Item cum quidam injuste excommunicatus in suo monasterio esset tumulatus, et cum propter hoc ecclesia Moguntina divina ibidem suspendisset, et ejici deberet, ipsa tumulum ejus baculo suo signo crucis signavit, et sic sepulcrum ejusdem adhuc non poterat inveniri. Item cum quidam per homagium diabolo se astrinxisset, ut quolibet anno aliquod animal eidem sacrificaret; animalia primo obtulit, deinde filios, ultra uxorem. Ipsa hoc sentiens, ad beatam Hildegardim confugit, auxilium implorans, rem ei ex ordine exponens. Ipsa vero partem crinium suorum eidem tradidit; et illa secundum ejus mandatum suis crinibus innexuit. Quod daemon sentiens, marito dixit: « Me decepisti: nihil juris in ea habeo propter incantationes Hildegardis. » Ipse maritus eam in balneo denudans locavit, ut sic tandem perficeret quod volebat. Et cum diabolus eam habere non posset, marito collum confregit. Item cum quidam episcopus Maguntinensis, Christianus nomine, per pulsationem campanarum Pinguiae reciperetur, ipsas campanas personare intellexit, unam haec verba, « Pastor, luge; » alteram, « In salute tua cito fuge. » Haec verba videbantur esse ad episcopum. Quasi in persona episcopi: Abeo, terram in confusione relinquo. Et haec verba praesentibus sororibus dixit in spiritu. Cum qua concordat priorissa Agnes [ forte deest Beatrix], custodissa Odilia, Sophia, et aliae quamplures juratae. Mechildis etiam jurata dicit, quod ipsa diu vexabatur a daemonio, et dicit quod per invocationem beatae Hildegardis sit liberata, et quod conventus eam sic vexari et liberari viderit, qui adhuc hodie ibidem fuit. 7. Dicit etiam quod viderit alios daemoniacos et quaternarios et tertiarios ibidem liberatos: cum qua concordat Jutta, ita quod addidit puerum quemdam epilepticum, pro quo apud tumbam beatae Hildegardis exoravit, esse liberatum, et quod carpentarius castri matri [ forte matris] suae, cum mente captus esset, invocata beata Hildegarde, auxilio ejus est liberatus: cum qua concordat publica fama ejusdem loci. Mechildis jurata dicit, quod viderit beatam Hildegardim, et quod ei continue permorabatur, quae etiam concordat cum Mechilde caeca nata. Deta etiam, quae post mortem beatae Hildegardis visum recepit, et in aliis concordat cum magistra. Bruno custos sancti Petri in Argentina et presbyter juratus dicit de vita beatae Hildegardis, sed [ forte scilicet] quod per publicam famam audivit, et quod in libello, qui de ejus vita a duobus religiosis, scilicet Gotfrido et Theodorico, qui cum beata virgine morabantur, statim post ejus obitum est scriptus legit: quem omnibus modis vera credit continere, scilicet quod a nobilibus parentibus originem duxit; quae, cum quinque annos haberet, vaccam vidit, et suae nutrici dixit: « Vide, nutrix, quam pulcher vitulus est in vacca illa, albus et diversis maculis in fronte, et in pedibus, et in dorso distinctus; » quod nutrix admirata, statim matri retulit. Mater vero, cujus vacca fuit, praecepit, quod, postquam pareret, partum ei praesentaret. Quo facto, omnia, sicut puella beata Hildegardis praedixerat, vera esse cognovit: quod parentes ejus admirantes, et alienos mores ab aliis hominibus eam habere cernentes, eam monasterio includere di posuerunt: quam octavo aetatis suae anno cuidam inclusae, Juttae nomine, sorori comitis de Spanheim, commendante, sub beati Benedicti Regula eam servire Domino in monte Sancti Disibodi obtulerunt. 8. De conversatione vitae dicit quod, cum fama de ejus sanctitate late diffunderetur, nobiles quamplurimae puellae ad eam confluxerunt. Sed cum domus reclusionis habitaculum omnes capere non valeret, a Domino tum commonita, imo coacta, ut ad sanctum Rupertum ducem se transferret. Quod cum abbati per suum confessarium retulisset, et ipse hoc moleste ferret, quibus miraculis licentiam obtinuerit, et ad locum divinitus ostensum transierit, et quomodo in loco ignoto monasterium novum construxerit, et cum decem et octo nobilibus puellis ibidem Domino inservire instituerit, in Vitae ejus libello plenius invenitur. In quo monasterio quinquaginta dominarum praebendas instituit, et duas sacerdotum: praeterea pauperum matronarum septem in honore sancti Spiritus, et in honore beatae Mariae. Praeterea trans flumen Rheni ad unam leucam aliud monasterium fundavit, ubi triginta praebendas instituit. De fama dicit quod tres apostolici, ejus fama audita, ei scripserunt, Eugenius, Adrianus, Anastasius, quibus et ipsa scripsit: praeterea Moguntinus, Coloniensis, Trevirensis, Magdeburgensis archiepiscopi; patriarcha Hierosolymitanus, episcopi et quamplures, et sanctus abbas Bernardus Clarae Vallis, ac alii abbates, et praepositi, et caeteri ecclesiarum praelati ei scripserunt: quibus et rescripsit: quae omnia ex libris epistolarum ejus colliguntur. 9. De meritis ejus dicit: Conradus rex, Fredericus imperator, de exitu eorum inquirentes, futura audierunt, et sic ad meliora eos reduxit: quod ex jam dicto Epistolarum libro plenius habetur, et quod annuatim in ejus anniversarii die multus populus tam vicinorum quam remotorum ad ejus concurrit sepulcrum, salutem animae et corporis ab ea postulantes. Praeterea cum magnum tenemium non habuerit, quadragesimo secundo aetatis suae anno libros non paucos scribere incepit Spiritus sancti revelatione, quod plenius in accessu libri ejus Scivias continetur. Librum suum Scivias decem annis complevit: librum simplicis medicinae, librum Expositionis Evangeliorum, Coelestis harmoniae cantum, linguam ignotam cum suis litteris, quae omnia octo annis perfecit: quod plenius in accessu libri Vitae meritorum colligitur. Postea quinque annis subsequentibus librum Vitae meritorum scripsit: postremo vero librum divinorum Operum septem annis scripsit, quod per accessum ipsius libri plenius patet. De signis ibi dicit, quod modis omnibus credit, quod signa, quae in vita ejus per eam Dominus fecit, quae etiam in Vitae ejus libello scripta, vera sunt: et plura tam in vita quam in morte ejus miracula per eam Dominus sit operatus, quam hominum memoria habeat. De circumstantiis dicit, quod cum libros ejus, scilicet librum Scivias, librum vitae Meritorum, librum divinorum Operum, secundum monasterii sui exemplaria conscripsisset, et cum in peregrinatione ad beatum Martinum Turonis ire disposuisset, libros jam dictos secum Parisius detulit et, ut securius in eis studere posset, ab episcopo loci, tunc praesidente, per multos labores et magnas tribulationes obtinuit, quod omnes in theologia tunc magistros convocavit legentes, et cuilibet eorum per tres quaternos ipsos libros ad examinandum dedit ab Octava Martini usque ad Octavam Epiphaniae. Quibus examinatis, episcopo restituerunt: qui magistro Wilhelmo Antissiodorensi, pro tempore suo magistro, eos assignavit: qui et sibi [ id est Hildegardi] eos restituit, affirmans, quod esset magistrorum sententia, non in eis esse verba humana, sed divina. 10. Dicit etiam de fama, quod mater sua, cum de monasterio, quod construxerat, ad duo distaret milliaria, in villa, quae dicitur Lorche, cum aliis quampluribus matronis, cognita beatae Hildegardis sanctitatis fama, eum secum transvexit, suppliciter rogans, ut sibi benedictionis manum imponere dignaretur: quod et fecit. De libris examinatis magister Arnoldus, scholasticus sancti Petri, idem dicit, quod Bruno, quia tunc Parisius studuit in theologia: magna pars conventus ita concordat cum Brunone, praeter ejus accessum ad beatam Hildegardim. Magister Joannes, canonicus Maguntinensis, et nunc praepositus Pinguiensis, de examinatione librorum concordat etiam cum praedictis, quia eodem tempore Parisius studuit in theologia, dicens, quod pauci jam viventes melius quam ipse de sancta Hildegarde noverint veritatem. Quaerentibus etiam nobis a conventu, quare beata Hildegardis modo non faceret signa, dixerunt quod, cum post mortem ejus Dominus tot miracula ostenderet, et concursus populorum tantus fieret ad sepulcrum ejus, quod religio et divinum officium per tumultum populi turbabantur in tantum, quod domino archiepiscopo Maguntinensi illud retulerunt. Unde ipse accedens personaliter ad locum, praecepit ei ut a signis cessaret. 11. Dicit etiam Roricus sacerdos, supra cum primis testibus numeratus, quod in membris illius obsessae, quam conjuravit, daemon apparuit in modum magnae [magni] muris, et appositis crinibus beatae Hildegardis de uno membro ad aliud fugit visibiliter: quod etiam colore nigro, sicut carbo fuscavit. Tandem, cum diu esset fatigatus, abscessit in modum fumi teterrimi, nec ultra cum corvis apparuit. Scripta etiam ejus, quae conventus ita confessus est sua esse, scilicet librum Scivias, librum vitae Meritorum, librum divinorum Operum, Parisius per theologiae magistros examinatos; librum Expositionis quorumdam Evangeliorum, librum Epistolarum, librum simplicis Medicinae, librum compositae Medicinae, ac Cantum ejus cum lingua ignota, cum libello, qui de ejus vita conservatus est scriptus, per eumdem Brunonem sacerdotem, Sancti Petri in Argentina custodem, virum fidelem et bonae famae, et supradicti monasterii procuratorem, sub sigillis nostris clausos transmittimus, vestrae sanctitatis paternitatem genibus provolutis exorantes, quatenus lucernam tam eximiam, hactenus quasi sub modio absconsam, nunc super candelabrum ponere velitis, ut luceat omnibus his qui in domo Dei sunt, nomen ejus sanctorum catalogo inserendo, aliquibus viris idoneis dantes in mandatis, ut actum auctoritate vestra tam pium opus ad debitum effectum prosequantur, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Acta sunt haec apud S. Rupertum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, decimo septimo Kalendas Januarii.