Acta electionis Gerberti (Episcopi dioeceseos Remorum)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta electionis Gerberti
Gerbertus Auriliacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Acta electionis Gerberti (Episcopi dioeceseos Remorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.EpDiRe.AcDeLeD, cc_idno: 9782 c

Acta electionis Gerberti

139.0191A| Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae patris Adalberonis, quemdam ex semine regio prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente: « Vox populi, vox Dei, » et sanctorum canonum institutis, desiderium ac vota cleri et populi in electione episcopi perquirentium. Caligavit acies mentis nostrae, litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando: non erat quippe vox Dei, vox populi clamantis: « Crucifige, crucifige. » Ergo non omnis vox populi, vox Dei est, nec omnis cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum 139.0191B| simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime illecti. Sententiae Patrum exponendae. « Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur; sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in sermone, et in fide, et in episcopali vita edoctus est. »

139.0192A| Nos igitur episcopi Remorum dioecesos, secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri Hugonis augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscoporum abbatem Gerbertum, aetate maturum, natura prudentem, docilem, affabilem, misericordem; nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem se extollentem, omnia temere ministrantem, imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo, qui caeteris praeest, metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum 139.0192B| qui . . . . . fuit: hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus, hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus; ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu.