Acta electionis Arnulfi (Episcopi dioeceseos Remorum)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta electionis Arnulfi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Acta electionis Arnulfi (Episcopi dioeceseos Remorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.EpDiRe.AcElAr, cc_idno: 9781

Acta electionis Arnulfi

139.1543B| Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis.

Divae memoriae Patre nostro Adalberone sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur tanti viri resarcire ruinas, elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se aperuit, et quo sequeremur ostendit, depulso Antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero diversi ordinis, populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide 139.1543C| insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum, in quo hae virtutes quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse, Arnulfum dicimus, Lotharii regis filium, quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate 139.1544B| positi, aliquo infecit contagio, sed tamen hunc mater Ecclesia purificans, mysticis abluit sacramentis. Hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis, ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est, nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena: nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto; et quis, et quantus futurus esset, intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulfum, hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haeresis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique jura debita reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et 139.1544C| fallacia; nec putent eam ad se pertinere filii Belial; filii pacis et concordiae stabilem et solidam in perpetuum faciant, confirmando, corroborando, subscribendo