Acta conventus in villa Sparnaco (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 2 Decembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus in villa Sparnaco
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus in villa Sparnaco Nota.

72. Acta conventus in villa Sparnaco (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoInV2, cc_idno: 9674 Nota. ¶

138.0545D| Haec quae sequuntur capitula excerpta sunt a domno rege Karolo, et principibus ejus, ex his capitulis quae anno 846 ediderunt episcopi in synodis, 138.0546D| Wenilo scilicet cum suffraganeis suis, Guntboldus cum suffraganeis suis, Ursmarus cum suffraganeis suis, Hincmarus cum suffraganeis suis, 138.0547A| Amalo cum suffraganeis suis; et oblata sunt eidem principi, sicut ipse jusserat, collecta ad relegendum in Sparnaco, villa Remensis ecclesiae. Et quia factione quorumdam motus est animus ipsius regis contra episcopos, dissidentibus regni primoribus sui ab eorumdem episcoporum ammonitione, et remotis ab eodem concilio episcopis, ex omnibus illis capitulis haec tantum observanda et complacenda sibi collegerunt, et episcopis scripto tradiderunt, dicentes non amplius de eorum capitulis acceptasse quam ista, et ista se velle cum principe observare .4. Ut cautela fiat erga eos qui causa juventutis aut insipientiae in aliquo fallunt, sive contemnunt

1. De honore et cultu ecclesiarum.
2. De honore episcoporum et veneratione servorum Dei.
3. De justitiis.
138.0547B|
13.
Ut a nullo sedes episcopalis, proprio infirmante
admonitionem episcoporum, ne subito aut incaute damnentur anathemate.
5. De his qui contra regiam potestatem contumaces esse moliuntur.
6. De precariis.
7. De hospitalibus
8. De rapacibus.
9. Ut episcopis tempus congruum observetur ad ministerium suum peragendum.
10. Ut clerici arma militaria non contingant.
11. Ut missi dirigantur, qui inquirant, si praecepta a nobis de rebus ecclesiarum ad proprium sint facta.
12. De haeresi symoniaca.
138.0547C|
19. De sepulturis infra ecclesiam.
episcopo, usurpetur.
14. Ut canonici infra dormitorium dormiant.
15. Ut monachi ad palatium non veniant, nisi causa obedientiae, exceptis abbatibus.
16. Ut laici decimas de ecclesiis non contingant.
17. De sanctimonialibus contra auctoritatem nuptis.
18. De sponsis aliorum.
138.0547| .
  Plenitudo autem capitulorum quae in plenitudine synodalium actionum habentur, unde hae commemorationes excerptae sunt, ita per loca continentur.

  Commemoratio prima, de honore videlicet et cultu ecclesiarum, sicut supra scriptum habetur in 138.0547D| villa Colonia, subscriptione regis et principum roboratum.

  Commemoratio secunda, de honore episcoporum et veneratione servorum Dei, similiter.

  138.0548A| Commemoratio tertia, de justitiis, similiter.

  Commemoratio quinta, de his qui contra regiam potestatem contumaces esse moliuntur, similiter.

  Commemoratio sexta.

  Caeterae autem commemorationes quae sequuntur, ita in praefata plenitudine cum suis capitulis continentur.

20.
Et ne magnificentiam vestram illuc vestrae dignitati indecens et inhonesta impellat necessitas quo non trahit voluntas, et partim necessitate, partim etiam subreptione, quia aliter quam se rei veritas habeat vobis dictum vel postulatum fuit, maxime quod ad rem publicam pertinuit, aut praereptione in beneficiario jure aut in adole adsumptum habetur, videtur nobis utile et necessarium, ut fideles et strenuos 138.0548B| missos ex utroque ordine per singulos comitatus regni vestri mittatis, qui omnia diligenter inbrevient quae tempore avi ac patris vestri, vel in regio specialiter servitio, vel in vassallorum dominicorum beneficiis fuerunt, et quid vel qualiter aut quantum exinde quisque modo retineat, et secundum veritatem renuntietur vobis. Et ubi inveneritis, quia ratio et utilitas, ac ordo seu veritas, in absumptis vel donationibus habeantur, in statu permaneant. Ubi autem inrationabilitas vel potius fraus inventae fuerint, una cum consilio fidelium vestrorum hoc taliter corrigite, ut ratio atque utilitas seu justitia non deserantur, et dignitas magnificentiae vestrae per necessitatem ita vilis non fiat, sicut vos non decere cognoscitur: quoniam domestica domus 138.0548C| vestra aliter obsequiis domesticorum repleri non poterit, nisi habueritis unde eis meritis respondere et indigentiae solatium ferre possitis. Et sic demum res publica vestra de suo suffragetur sibi, et ecclesiae a quibus non expedit habeantur immunes .
21.
Ut precariae et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum factae, ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica vel civili denuo, si fiendae sunt, fiant.
22.
Precariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res 138.0548D| proprias et ecclesiasticas usufructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat; quia sic eas quemque 138.0549A| tractare oportet ut alienarum dispensatorem, non propriarum largitorem. Et a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus proprie Deo et sanctis illius dicatis; cum ratio et usus obtineat, neminem cui non vult contra utilitatem et rationem praestitum de proprio facere beneficium. Praecepta autem regalia super precariis ecclesiasticis fieri, nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit; quoniam praecepta in jure ecclesiastico firmare indignum judicet necesse est majestas regia, nisi ab ecclesiastico rectore petantur. Isdem autem custos ecclesiae sollertissime caveat, ne sui ordinis et ecclesiasticae communionis forte immemor, contra auctoritatem praeceptum regium pro quacumque adsentatione fieri petat. Qui et si fecerit, non audiatur: 138.0549B| si autem obtinuerit, regia districtione et episcopali judicio idem rescindatur, et petitor injustus pro principis injusta suggestione digne corripiatur. Et praecariae, secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem, de quinquennio in quinquennium renoventur.
24.
Ut contra depraedatores et oppressores ecclesiarum et rerum ad easdem pertinentium, defensores secundum ministerium vestrum, quantum Deus posse dederit, existatis; et praecepta quae avus et pater vester ecclesiis ditioni vestrae subjectis fecerunt ac firmaverunt, et stabilia conservaverunt, quaeque vos confirmastis, de caetero rata in omnibus conservetis.
28.
Ut regia magnificentia liberiorem libertatem 138.0549C| episcopis, ad suum peragendum in eorum paroechiis ministerium, quam actenus propter diversas perturbationes habuissent, maxime in sacratissimis temporibus, quadragesimae scilicet et adventus Domini, tribuat; quatenus et periculum et ipsi epicopi, et regia dignitas, salubrius pro ministerio sibi commisso et neglecto, possint evadere, et pro strenue exsecuto divinam misericordiam sibi conciliare praevaleant. Ipsi autem episcopi concessum sibi otium, non in suas voluptates, sed in divinum et officiosum convertant negotium: quatenus studentes praedicationi atque confirmationi, quod actenus per paroechias fuit neglectum, solerter et devotissime de caetero sit correctum et emendatum. Et non propter 138.0549D| suam quietudinem episcopi ad remotiora loca secedentes, et suum ministerium neglegentes, proprias deserant civitates; sed ut paroechias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum suis filiis degant. Et hospitalitate ornati, quae jam pene propter diversas rapacitates adnullata est, non solum in oculis Domini propter obedientiam mandati divini reddantur conspicui, verum et bonum testimonium secundum sanctum adquirant apostolum. Presbyteros etiam sibi commissos, et doctrina, castitate et sobrietate, 138.0550A| atque hospitalitate, secundum eorum ministerium hortentur et compellant.
37.
Ut quicumque ex clero esse videntur, arma non sumant, nec armati incedant; sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant. Quod si contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores, et ecclesiasticae sanctitatis profanatores, proprii gradus amissione multentur, quia non possunt simul Deo et seculo militare.
40.
Admonenda est regia magnitudo de hospitalibus, quae tempore praedecessorum suorum et ordinata et exculta fuerunt, et modo ad nihilum sunt redacta. Sed et hospitalia Scottorum, quae sancti homines gentis illius in hoc regno construxerunt, 138.0550B| et rebus pro sanctitate sua adquisitis ampliaverunt, ab eodem hospitalitatis officio funditus sunt alienata; et non solum supervenientes in eadem hospitalia non recipiuntur, verum etiam ipsi qui ab infantia in eisdem locis sub religione Domino militaverunt, exinde eiciuntur, et ostiatim mendicare coguntur. Unde pertimescenda est canonica sententia, et maxime decretalis Simmachi papae definitio, quia ut necator pauperum, et Christi traditor Judas, idem qui hujus sceleris auctor et perpetrator esse dinoscitur, praesenti et perpetuo est anathemate feriendus. Qui reiculam, inquit Simmachus papa, vel quicquid fuerit ecclesiae, petunt a regibus, et corrumpendae pietatis instinctu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione 138.0550C| ecclesiae, cujus facultatem auferre cupiunt, excludantur. Item in canone Aurelianensi: Si quis quolibet tempore contra hanc constitutionem nostram venire tentaverit, aut aliquid de consuetudine vel facultate xenodochii ipsius abstulerit, ut xenodochium, quod avertat Deus, esse desinat, ut necator pauperum inrevocabili anathemate feriatur.
43.
Cavendum et summopere praecavendum, ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum et episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcumque, atque consensoribus seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per symoniacam haeresim regiminis locum obtineat quacumque factione, 138.0550D| calliditate, promissione, seu commoditate aut donatione, per se aut per emissam personam, cum Spiritus sanctus inter caetera documenta ecclesiastica per os sancti dicat Gregorii: Cur non perpenditur quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Et item: Ementes quippe atque vendentes par poena constringit, cum liqueat hanc haeresim in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam. Et apostolus docet: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, digni sunt morte. Et item beatus Gregorius: Dolens, inquit, 138.0551A| dico, gemens denuntio, quia sacerdotium, quod apua vos intus cecidit, foris diu stare non poterit. Item idem: Adversarius animarum callida specie suadet quasi debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari; sicut scriptum est: Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
47.
Ut nemo, episcopo vivente, ecclesiam illius aut res ad eam pertinentes invadere aut dominari praesumat, neque sub voluntariae cleri ac populi electionis obtentu, praeter voluntatem episcopi, quisquam quacumque seculari potestate praeditus, quasi oeconomum constituat. Sed si episcopus ministerium ecclesiasticum propter infirmitatem corpoream exhibere non potuerit, in archiepiscopi hoc cum voluntate 138.0551B| episcopi ejusdem ecclesiae maneat ordinatione, qualiter debitum officium non remaneat. Obsequium vero ad rem publicam pertinens qualiter exsequatur, per tales ex subditis et ecclesiasticis ministris, cum consensu archiepiscopi propter pacis caritatisque custodiam, episcopus ordinet et disponat, quos succedendi in episcopatu appetitus indebitus non elevet neque vexet; nisi moratus ita extiterit, ut secundum instituta beati Gregorii in libro epistolarum, et humiliter in subditione prosit, et post utiliter conveniens sanctis regulis praesit; quia ob hoc in multis ecclesiis scandalum magnum conspeximus. Si autem in archiepiscopo talis necessitas acciderit, similiter ipse consilio coepiscoporum suorum hujusmodi ordinationem 138.0551C| exhibeat.
53.
Ut canonici in civitate vel monasteriis, sicut constitutum est, in dormitorio dormiant, et in refectorio comedant, et in domo infirmorum necessario subleventur, et tam sani quam et infirmi canonice vestiantur, atque in claustris horis congruis degant, et sub custodia canonica lectioni et caeteris divinae institutionis insistant officiis. Qui vero episcoporum loci convenientiam aut facultatem non habuerit ut hoc perficere et ordinare possit, princeps secundum constitutionem domini imperatoris Hludowici annuat: id est, si vicina episcopio terra de eadem ecclesia esse reperta fuerit, et ab alio possidetur, ecclesiae rectori ad claustra clericorum, vel alia quaelibet ecclesiae commoda facienda, reddatur. 138.0551D| Si autem de fisco fuerit, regia liberalitas eandem terram ad servorum Dei habitacula construenda largiri dignetur. Si autem de alia casa Dei aut de cujuslibet proprio fuerit, ex convenientia commutandi licentia tribuatur. Et si paupertas loci ad aedificandas domos necessarias non suffecerit, eos ad adjutorium aedificandi potestas regia cogat qui res de eadem ecclesia in beneficiis retinent.
56.
Ut nemo episcoporum quemlibet, sine certa et 138.0552A| manifesta peccati causa, communione privet ecclesiastica. Anathema autem sine consensu archiepiscopi aut coepiscoporum, praelata etiam evangelica admonitione, nulli imponat, nisi unde canonica docet auctoritas; quia anathema aeternae mortis est damnatio, et non nisi pro mortali debet imponi crimine, et illi qui aliter non potuerit corrigi.
57.
Ut monachi quibus monasteriorum cura commissa non est, passim et sine auctoritate palatium non adeant, nec in eo immorentur, vel ubi et ubi discurrere ac pervagari acephali praesumant. Sed si tales quilibet fuerint ut utiles et necessarii ecclesiae ac principi reperiantur, cum auctoritate episcopi canonice ac religiose pergant. Sin autem, in monasteriis suis, sicut canonica et regularis docet institutio, 138.0552B| religiose resideant. Quos etiam nec episcopus, nec abbas, vel quilibet alius eos veredariorum more in missaticis instanter transmittat; quia per quosdam illorum, contra canonicam auctoritatem, et ecclesiastica et civilia perturbantur negotia. Nec sub praetextu obedientiae diutius vilicationibus inserviant; sed regulariter obedientiam vicissitudine sua peragentes, secum, ut de sancto Benedicto legitur, in monasterio habitent, atque se ipsos recolligant. Haec autem transgredientes, sive praelati in favendo, sive subditi in obtinendo, excommunicentur.
63.
Hi vero qui ex rebus ecclesiasticis nonas et decimas persolvere, et sarta tecta ecclesiae secundum antiquam auctoritatem et consuetudinem restaurare debent, et hoc non solum neglegunt, verum et per 138.0552C| contemptum dimittunt, atque clericos fame et penuria, ecclesiastica quoque aedificia dissolutione adnullari permittunt, tamdiu ab ecclesiastica communione separentur, usque dum diligentia emendare studeant, quod socordia neglexerunt. Quod si iterum iteraverint, post excommunicationis satisfactionem regia potestate compulsi, juxta legale et antiquum dictum, qui neglegit censum, perdat agrum. Servi autem ecclesiarum quibuscumque potestatibus subditi, unde melior consuetudo vel devotior commendatio ex tempore et jussione domni Hludowici, vel certe domni Karoli, seu etiam Pippini, non existit, saltem viginti diebus in anno eidem ecclesiae ad reficiendas ipsius ruinas absque molestia servire sinantur. Ubi autem et amplior commendatio et melior 138.0552D| consuetudo inde habetur, pro hac nostra necessitudinis consideratione non decidat.
67.
Qui sanctimoniales virgines vel viduas rapiunt, et progressu etiam criminis in conjugium sumunt, publicae poenitentiae juxta modum quem praeviderit episcopus, subigantur; ipsae vero locis congruis poenitentiae retrudantur, et ad habitum religionis redire cogantur. Uterque autem sine ulla spe uxoriae copulationis perhenniter maneant. Si autem, 138.0553A| quod absit, conjugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae, et amplius propellantur. Qui si forte obedire monitis salutaribus noluerint, anathematizentur.
68.
De his qui sponsas alienas rapiunt, vel consensu parentum accipiunt, antiqua et synodalis sententia observetur. Quod et si forte in ecclesia eventus talis reperiri dinoscitur, ut pro salutis et religionis competentia humanius quiddam debeant tractare pontifices, sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas, quia prior quidem, inquiens, definitio durius, posterior autem quiddam tractavit humanius, nullo modo, ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor sine publica transeat poenitentia, et sponso legaliter 138.0553B| multam componat. Quod si haec obedire renuerit, sine ulla refragatione anathematizetur: fautores vero illius juxta modum culpae episcopali decreto poeniteant. Si vero, quod non optamus, qui de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consensorem vel interventorem manifeste prodiderit a gradu proprio repellatur. Et si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit propulsatus, et canonice nequiverit approbari, secundum 138.0554A| sanctorum Patrum statuta se purgare cogatur.
72.
Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi hereditario jure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis et vitae dignum duxerit, sepelire praesumat. Nec quisquam ossa cujuslibet mortui de sepulcro suo ejiciat, aut sepulturam cujusquam temerario ausu quoquo modo violet; sed unumquemque in loculo sibi a Deo praeparato atque concesso adventum sui judicis praestolari concedat; maxime cum non solum divinae leges, sed etiam et humanae apud humanam rem publicam sepulcrorum violatores reos mortis dijudicent. Sed et neque pro loco sepulturae, ut verbis sancti Gregorii utamur, pretium de terra putredini concessa quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium, 138.0554B| aliquo modo temptet. Si quando autem proximi vel heredes sponte aliquid offerre ecclesiae voluerint in elemosina defuncti, accipere non vetamus: peti vero aut aliquid exigi omnimodo prohibemus, ne, quod valde inreligiosum est, aut venalis, quod absit, dicatur ecclesia, aut de humanis mortibus videamur gratulari, si compendium exinde studemus modo quolibet quaerere.