Acta conventus in villa Colonia (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 2 Decembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus in villa Colonia
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


> Acta conventus in villa Colonia

Nota. > 6. Acta conventus in villa Colonia (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoInV, cc_idno: 9673

Nota. ¶

138.0527D| Incipiunt capitula quae acta sunt anno quarto regni domni Karoli gloriosi regis, domni Hludowici imperatoris filii, in conventu habito in villa quae dicitur Colonia: quae etiam subscriptione ejusdem principis et episcoporum, ac caeterorum fidelium 138.0528D| Dei, confirmata fuere, consensu Warini et aliorum optimatum, indictione VI.

Sancta Ecclesia, navis more, ut de prioribus seculis taceamus, ab initio suae institutionis pelagus 138.0529A| seculi hujus diversa qualitate hactenus, Domino moderante, transegit; et modo tranquillitate gravis, amodo autem procellae alicujus tempestate concussa, sed non usquequaque demersa; quin potius, excitato fidelium precibus Christo suo gubernatore, salubri libertatis securitate, atque optata donata serenitate. Unde etiam in partibus nostri orbis, quae tempore divae recordationis avi nostri, et sanctae memoriae domni ac genitoris nostri, aliquandiu fuerat pacis suavitate laetata, inimico homine, juxta sanctum evangelium, in agro dominico superseminante discordiae zizania in medio tritici, Deo amatae caritatis, adeo est diversis atque adversis vexata molestiis, ut non sine maxima difficultate, respectu divino, et fidelium Dei ac nostrorum solatio, inter 138.0529B| nos fratresque nostros pacificatio, et paterni regni ex consensu divisio, seu ejusdem sanctae ecclesiae ac fidelis populi tantorum laborum quantulacunque fieret respiratio. Processu vero temporis, ut solent post condensos aeris turbines nubium in pertranseundo remanere vestigia, restiterunt, fatemur, in nobis et in viris ecclesiasticis, necnon et in rei publicae nostrae solatiatoribus, hujusmodi materiae et fomites dissensionum, ut manifeste patesceret nos divina gratia indigere, ut omnes a contagio morbi pristini penitus exueremur, qua praeventi eramus, ut infirmitatem communem videre possemus. Quapropter venientes in unum fideles nostri, tam in venerabili ordine clericali, quam et inlustres viri in nobili laicali habitu constituti, 138.0529C| et zelo Dei accensi, memores etiam fidei quam ipsi et antecessores eorum nostris detulerunt praedecessoribus, ponentesque ante oculos dilectionem et fidelitatem quam nobis post defunctionem patris laudabiliter et continentissime servaverunt, secundum quod legitur in litteris divinitus inspiratis, hortatus est alter alterum, immo omnes se invicem monuerunt, ut cuncti universum animi rancorem pro quocunque conceptum negotio a corde propellerent, et in Dei voluntate ac sanctae ecclesiae competenti veneratione, seu nostra fidelitate servanda, atque debito honore et regia potestate stabilienda et conservanda, quin etiam sese in pacis concordia et vera amicitia copularent; quatenus divinae clementiae placerent obnixius, et de regis 138.0529D| ac regni stabilitate et utilitate possent tractare sublimius, et suum atque totius populi communem profectum et tranquillitatem obtinerent propensius. Sicque Deo amabili atque laudabili conventu unanimiter ac rationabiliter perpetrato, nostrae mansuetudini suam devotionem et actionem fidelissime suggesserunt. Nos autem tanta fidelium erga dominationem nostram subtiliter perspecta benignitate, ut causa pro sui merito exigebat, eis condignas gratiarum actiones retulimus, et nos nostramque potestatem eorum bonae convenientiae per benevolentiam in 138.0530A| hoc facto, quod sine dubio ad praesentem et aeternam tendit salutem, sociam et comitem fore tota devotione spopondimus, abdicatis omnibus, quantum patitur humana fragilitas, quae persona nostri regiminis ignorantia seu juventute aut necessitate, contra convenientem sibi salubritatem et honestatem, usque modo egerat aut alterius astu contraxerat. Qua de re communiter inito consilio, hoc scriptum fieri proposuimus, quod etiam manuum omnium nostrorum subscriptione roborandum decrevimus. In quo quae nobis nunc praecipue ad communem salutem, et regni soliditatem atque omnium nostrorum utilitatem, immo plenissimam honestatem visa sunt pertinere, conscripsimus: non loquentes diversarum immutatione personarum, ut 138.0530B| modo regalis sublimitas, modo episcopalis auctoritas, modo autem fidelium loquatur commoditas; sed secundum apostolum, sub uno capite Christo, ut revera unus homo, in unius ecclesiae corpore, singuli autem alter alterius membra, quod prosit omnibus omnes unanimiter una voce loquamur, per eum et in eo qui dixit, et de quo dictum est: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

1.

De honore videlicet et cultu Dei, atque sanctarum ecclesiarum, quae auctore Deo, sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt, communiter Domino mediante decernimus, ut sicut tempore beatae recordationis domini ac genitoris nostri excultae et honoratae atque rebus ampliatae fuerunt, 138.0530C| salva aequitatis ratione ita permaneant, et quae a nostra liberalitate honorantur atque ditantur, de caetero sub integritate sui serventur, et sacerdotes ac servi Dei vigorem ecclesiasticum, et debita privilegia, juxta reverendam auctoritatem obtineant; eisdem vero regalis potestas, et inlustrium virorum strenuitas, seu reipublicae administratores, ut suum ministerium competenter exequi valeant, in omnibus rationabiliter et juste concurrant.

2.

Honor etiam regius, et potestas regali dignitati competens, atque sinceritas et obtemperantia seniori debita, remota omni socordia et calliditate, seu qualibet indebita quorumcunque conjunctione contra honorem et potestatem atque salutem nostram, sive regni nostri soliditatem, nobis in omnibus 138.0530D| et ab omnibus, sicut tempore antecessorum nostrorum consueverat, exhibeatur. Et si quis quemcumque contra nos et contra hanc pactam sinceritatem aliquid moliri manifeste cognoverit, si eum converti nequiverit, aperte prodat atque denotet. Et sic consilio atque auxilio episcopalis auctoritas et fidelium unanimitas, ut noster honor et potestas regia inconvulsa permaneat, totis nisibus decertare et adjuvare procuret.

3.

Quia vero debitum esse cognoscimus, ut a quibus honorem suscipimus, eos juxta dictum dominicum 138.0531A| honoremus, volumus ut omnes fideles nostri certissimum teneant, neminem cujuslibet ordinis aut dignitatis deinceps, nostro inconvenienti libitu aut alterius calliditate vel injusta cupiditate, promerito honore debere privare, nisi justitiae judicio et ratione atque aequitate dictante. Legem vero unicuique competentem, sicut antecessores sui tempore nostrorum praedecessorum habuerunt, in omni dignitate et ordine, favente Deo, me observaturum perdono.

4.

Quod ut facilius atque obnixius nostra auctoritas valeat observare, omnes sicut in vestra bene memorabili convenientia pepigistis, conservare studebitis. Immo etiam cuncti in postmodum sollicite praecavebunt, ne aliquis pro quacumque 138.0531B| privata commoditate, aut reicienda cupiditate, sive alicujus consanguinitatis vel familiaritatis seu amicitiae conjunctione, nobis immoderatius suggerat, vel postulationibus aut quolibet modo illiciat, ut contra justitiae rationem et nostri nominis dignitatem ac regiminis aequitatem agamus.

5.

Et si forte subreptum nobis quippiam ut homini fuerit, competenter et fideliter, prout sublimitati 138.0532A| regiae convenit et necessitatibus subjectorum expedit, ut hoc rationabiliter corrigatur, vestra fidelis devotio ammonere curabit.

6.

Tandem autem visum est nobis adnectere, ut si quis hoc foedus concordiae salubris, quod propter pacis caritatisque custodiam inivimus et cyrographi virtute subscripsimus, rebelli atque animo pertinaci inruperit, christiana dilectione admoneatur, et ad inconvulsum caritatis vinculum corservandum, quod qui temptaverit eorrumpere, facilius poterit se ipsum disrumpere quam illud possit inrumpere, juxta monita divina, ut resipiscat, hortetur. Et si audierit, fiat de societate fideli omnibus gaudium. Si vero obaudire rennuerit, tunc pontificalis auctoritas et regalis sublimitas, atque in 138.0532B| caritatis connexione persistentium magnanimitas, secundum quod res et necessitas postulaverit ac ratio expetierit, seu qualitati personae convenerit, zelum suae devotionis ferventissime exerat, et quod, inspirante Deo, agendum in omnem salutis et utilitatis atque honestatis partem judicaverit, inrefragabiliter peragat.