Acta conventus in basilica S. Castoris apud Confluentes (Auctores varii)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus in basilica S. Castoris apud Confluentes
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

Acta conventus in basilica S. Castoris apud Confluentes (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoInB, cc_idno: 9672

Adnuntiatio domni Karoli. 138.0669A| ¶

Vos scitis, quomodo aliquanti homines, minus quam necesse fuerat Deum timentes, nostrum fratrem Hludowicum quasi sub bona intentione hoc anno sollicitaverunt, ut in regnum nostrum taliter veniret, sicut ipsi scitis: unde nos Deus et vestra fidelitas sic adjuvavit, sicut et bene cognoscitis. Post hoc laboravit adjuvante Domino iste carissimus nepos noster, ut inter nos pax fieret, sicut per rectum esse debet, et ut monentibus episcopis ad illam caritatem et fraternam concordiam rediret, sine qua nullus christianus salvus esse non potest. Propterea transmisit ad nos suos missos, et mandavit nobis primum tale missaticum quod nobis impossibile visum fuit. Deinde, quia illud missaticum 138.0669B| non suscepimus, aliud missaticum nobis sui missi dixerunt; quod quia et secundum Deum salubre et secundum seculum utile nobis videtur, volumus vobis illud dicere; et si vobis ita sicut et nobis videtur, cum vestro consilio volumus illud recipere, et quod Deus concesserit, ad necessarium effectum perducere .

 Haec sunt nomina episcoporum qui anno incarnationis dominicae 860, Nonis Juniis, in secretario basilicae sancti Castoris consideraverunt cum nobilibus ac fidelibus laicis firmitatem quam gloriosi reges nostri Hludowicus et Karolus atque Hlotharius inter se fecerunt 7 Idus Junias in eodem 138.0670A| monasterio, et qui haec capitula ab omnibus conservanda acceptaverunt. Hincmarus, Guntharius, Altfridus, Salomon, Adventius, Hatto , Franco , Theudericus, Leutbertus, Gebehardus, Christianus , Vulfadus abbas, Witgarius abbas. Haec nomina laicorum. Chuonradus, Evrardus, Adalardus, Arnustus, Warnarius, Liutfridus, Hruodulfus, Erkingarius, Gislebertus, Ratbodus, Arnulfus, Hugo, item Chuonradus, Liutharius, Berengarius, Matfridus, Boso, Sigeri, Hartmannus, Liuthardus, Richuinus, Wigricus, Hunfridus, Bernoldus, Hatto, Adalbertus, Burchardus, Christianus, Leutulfus, Hessi, Herimannus, item Hruodulfus, Sigehardus 138.0670B| .

Sacramentum firmitatis Hludowici regis.

Amodo et quamdiu vixero, istum fratrem meum Karolum, et nepotes meos Hludowicum, et Hlotharium atque Karolum, ad Dei voluntatem et sanctae ejus ecclesiae statum et honorem atque defensionem, et ad nostram communem salutem et honorem, et ad populi christiani nobis commissi salvamentum et pacem, et ad legis ac justitiae atque rectae rationis conservationem, quantum mihi Deus scire et posse donaverit, et ipsi me obaudierint, et a me ipsi quaesierint, vero consilio, et secundum quod mihi rationabiliter et salubriter possibile 138.0671A| fuerit, sincero auxilio adjutor ero ad regnum illorum continendum, et nec in vita, nec in membris, neque in regno illorum eos forconsiliabo, in hoc, ut ipsi erga me similem promissionem faciant et conservent. Sic me Deus adjuvet, et istae sanctae reliquiae.

Capitula ab omnibus conservanda.

1.

Ut omnium praeteritorum malorum et contrarietatum, et supplantationum ac malarum machinationum, atque molitionum seu nocimentorum invicem actorum, abolitio ita inter nos et apud nos fiat, et a nostris cordibus penitus avellatur cum omni malitia et rancore, ut nec in memoriam ad retribuendum duntaxat mali vel contrarietatis, atque exprobrationis seu improperii, de caetero exinde 138.0671B| quiddam veniat.

2.

Ut tanta inter nos, Domino cooperante, verae caritatis benignitas abhinc inante semper maneat de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, sine dolo et simulatione, ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideles, vel quod ad salutem sive prosperitatem ac honorem regium pertinet, discupiat aut forconsiliet, aut per occultos susurrones libenter composita mendacia seu detractiones acceptet.

3.

Ut unusquisque fideliter suum parem, ubicumque necessitas illi fuerit, et ipse potuerit, aut per se aut per filium, aut per fideles suos, et consilio et auxilio adjuvet, ut regnum, fideles prosperitatem, atque honorem regium debite valeat obtinere. 138.0671C| Et veraciter unusquisque erga alterum certatim demonstret, quia in paris sui adversitate, si evenerit, fraterno modo contristetur, et in prosperitate illius laetetur. Et talem fidem sicut inter nos modo abhinc in ante conservaturos confirmatum habemus, sic unusquisque infantibus fratris sui, si obierit, ille qui superfuerit conservabit.

4.

Et quia per vagos et tyrannica consuetudine inreverentes homines pax et tranquillitas regni perturbari solet, volumus, ut ad quemcumque nostrum talis venerit ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur. Et si rationem rectam subterfugerit, 138.0671D| omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec ad rationem perducatur aut de regno deleatur. 138.0672A|

5.

Similiter et de eo agendum est qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur vel excommunicatur, aut de excommunicatione crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat. Interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum episcopus ad cujus curam pertinebit nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat; sed a nobis vel ministris rei publicae constringatur, et ut simul cum diabolica praeda, 138.0672B| quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de quocumque crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat, compellatur.

6.

Ut nemo episcoporum hominem peccantem ab ecclesia et christiana communione alienet, donec illum secundum evangelicum praeceptum, ut ad emendationem et poenitentiam redeat, commonitum habeat. Qui peccans, si commonitus inobediens et incorrigibilis permanserit et ad emendationem redire noluerit, regiam vel rei publicae potestatem per se episcopus vel per ministros suos adeat, ut constringatur, et ad emendationem ac poenitentiam peccator redeat. Qui etiam si ita ad correctionem perduci nequiverit, tunc secundum leges ecclesiasticas medicinali 138.0672C| separatione a communione ecclesiastica segregetur.

7.

Ut illis hominibus qui in talibus perturbationibus, sicut in his praeteritis annis acciderunt, in Deum et in sanctam ecclesiam atque in nos peccaverunt, si se ex veritate recognoscentes petierint, et deinceps nobis veraciter fideles esse voluerint, et in regnis nostris pacifici ac quieti et legibus ac justitiae obedientes extiterint, rationabilis misericordia impendatur, non solum in indulgentia commissorum et in concessione proprietatum, verum etiam et in largitione honorum secundum nostram rationabilem possibilitatem.

8.

Ut de rapinis ac depraedationibus, et de conspirationibus atque seditionibus, et de raptis feminarum, sicut ecclesiasticae et christianae leges atque 138.0672D| progenitorum nostrorum capitula continent, ita in omnibus et ab omnibus conserventur.

9.

Ut alia etiam capitula eorundem progenitorum 138.0673A| nostrorum de sanctae ecclesiae honore et immunitate ac conservatione, et de regio etiam honore atque vigore, et populi nobis commissi lege ac justitia, in omnibus et ab omnibus conserventur.

10.

Ut nostri fideles, unusquisque in suo ordine et statu, veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc inantea contra legem et justitiam, vel auctoritatem ac justam rationem, aut dampnabimus aut dehonorabimus, aut opprimemus vel indebitis machinationibus adfligemus, sed illorum scilicet veraciter nobis fidelium communi consilio, secundum Dei voluntatem et commune salvamentum, ad restitutionem sanctae Dei ecclesiae et statum regni, et ad honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti, adsensum praebebimus; 138.0673B| in hoc, ut illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exequenda, verum etiam sic sint nobis fideles et obedientes, ac veri adjutores atque cooperatores vero consilio et sincero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo principi et suo seniori esse debet.

11.

Ut sic simul conjuncti, et nos fratres ac nepos noster ad invicem, et nos cum fidelibus nostris, et fideles nostri nobiscum, et omnes simul cum Deo nos reconjungamus, et ut nobis sit propitius illi pro devoto munere offeramus. Et unusquisque omnium nostrum absque sua propria excusatione vel justificatione recognoscamus, in quibus 138.0673C| aut singillatim aut communiter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum fecimus aut consensimus in ordine ecclesiastico et statu regni, et per singula in medium illa producamus. Et nemo nostrum suo aut amico, aut propinquo vel confoederato, immo nec sibi ipsi seculariter parcat, ut spiritaliter et salubriter parcere possit; quin, sicut praemisimus in praecedenti capitulo, vero consilio et sincero auxilio illa in commune certatim emendare totis viribus procuremus, quantocius rationabiliter poterimus.

12.

Et si aliquis ex subditis, in quocumque ordine et statu, de hac convenientia exierit aut se retraxerit, vel huic communi decreto contradixerit, 138.0673D| seniores cum veraciter fidelibus suis haec secundum Dei voluntatem et legem ac justam rationem, 138.0674A| velit nolit ille qui divino consilio et decreto et huic convenientiae resistens et contradicens fuerit, exequantur. Et si aliquis de senioribus de hac convenientia exierit aut se retraxerit, vel huic communi decreto, quod absit, contradixerit, cum plures seniorum nostrorum fideles et regnorum primores in unum convenerint, eorum qui haec observaverint seniorum consilio, et episcoporum judicio ac communi consensu, qualiter de eo qui debite admonitus incorrigibilis perseveraverit agendum sit, faciente Domino decernatur. Et ut obnixius suprascripta capitula a nobis auxiliante Domino inviolabiliter observentur, et nos illa observaturos certius credatur, manibus propriis subter firmavimus. Annuntiationes 138.0674B| domini Hludowici regis apud Confluentem, lingua Theothisca.

1.

Vos scitis, quid in isto regno evenit. Et ideo huc convenimus, ut de Dei voluntate et sanctae ecclesiae statu, et de nostra ac vestra communi salute atque honore, et de pace populi christiani, cum Dei adjutorio et fidelium nostrorum consilio tractaremus.

2.

Et misimus hoc super episcopos et ceteros fideles nostros, ut illi hoc invenirent, qualiter nos ad haec quae diximus exequenda adunaremus. Et volumus ut sciatis, quia sicut illi invenerunt et scripto nobis ostenderunt, ad invicem adunati sumus, sicut fratres per rectum esse debent, et nos simul cum isto nepote nostro et ille nobiscum. Et etiam suos fratres 138.0674C| , nepotes nostros, in hac adunationis firmitate nobiscum recepimus, ita tamen, si et ipsi hanc firmitatem erga nos fecerint et observaverint.

3.

Et sciatis, quia non volumus, ut ullus inter nos abhinc in antea alia verba portet nisi talia quae Deo sint placita, et quae ad nostram communem salutem et nostrum honorem pertineant; ut sic simus sicut fratres in invicem, et patrui cum nepotibus, et nepotes cum patruis, esse debent. Et si aliquis fuerit qui hoc facere tentaverit, producatur in medium ad rationem, et taliter inde castigetur, ut nemo alius similia agere tentet. 4. Et volumus, ut ecclesiae et casae Dei, et episcopi et Dei homines, clerici et monachi et nonnae, talem mundeburdem et honorem habeant, sicut tempore 138.0674D| antecessorum nostrorum habuerunt.

5.

Et volumus, ut vos et ceteri homines fideles 138.0675A| nostri talem legem et rectitudinem et tale salvamentum in regnis nostris habeatis, sicut antecessores vestri tempore antecessorum nostrorum habuerunt ; et nos talem honorem et rectam potestatem in nostro regio nomine apud vos habeamus, sicut nostri antecessores apud vestros antecessores habuerunt; et justitia et lex omnibus conservetur; et pauperes homines talem defensionem habeant, sicut tempore antecessorum nostrorum lex et consuetudo fuit, et sicut hic fideles nostri communiter consenserunt et scripto nobis demonstraverunt, et nos cum illorum consilio consentimus et observari communiter volumus. Et si aliquis hoc perturbare voluerit, a nullo nostrum recipiatur, nisi ut aut ad rectam rationem aut ad rationabilem indulgentiae 138.0675B| concessionem deducatur. 6. Sed et de istis rapinis et depraedationibus, quas jam quasi pro lege multi per consuetudinem tenent, ab hoc die et deinceps de Dei banno et de nostro verbo bannimus, ut nemo hoc amplius praesumat. Sed unusquisque infra patriam cum pace et sine oppressione pauperum et circummanentium consistat, et in hostem vel ad placitum sive ad curtem veniens, de suo sic warnitus et de domo sua moveat, ut cum pace venire et nobiscum stare, et ad domum suam redire possit. Et qui hoc transgressus fuerit, sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit, et in illorum capitulis continetur, volumus ut hoc in illis transgressoribus emendetur. 138.0675C|

7.

Similiter et de conspirationibus, et de raptis feminarum, tam viduarum quam et puellarum atque nonnarum, bannimus ex Dei et nostro verbo, ut nullus hoc in regnis nostris agere praesumat. Et si quis hoc praesumpserit, secundum legem, et sicut in capitularibus progenitorum nostrorum continetur, sic hoc emendare cogatur.

 Haec eadem domnus Karolus Romana lingua adnuntiavit, et ex maxima parte lingua Theothisca recapitulavit.
 Post haec domnus Hludowicus ad domnum Karolum fratrem suum lingua Romana dixit: Nunc, si vobis placet, vestrum verbum habere volo de illis hominibus qui ad meam fidem venerunt.
 Et domnus Karolus excelsiori voce lingua Romana 138.0675D| dixit: Illis hominibus qui contra me sic fecerunt sicut scitis, et ad meum fratrem venerunt, propter Deum et propter illius amorem, et pro illius gratia, totum perdono quod contra me misfecerunt, et illorum alodes de hereditate et de conquisitu, et quod de donatione nostri senioris habuerunt, excepto 138.0676A| illo quod de mea donatione venit, illis concedo, si mihi firmitatem fecerint quod in regno meo pacifici sint, et sic ibi vivant sicut christiani in christiano regno vivere debent. In hoc si frater meus meis fidelibus, qui contra illum nihil misfecerunt, et me quando mihi opus fuit adjuvaverunt, similiter illorum alodes, quos in regno illius habent, concesserit. Sed et de illis alodibus quos de mea donatione habuerunt, et etiam de honoribus, sicut cum illo melius considerabo, illis qui ad me se retornabunt, voluntarie faciam.
 Et domnus Hlotharius lingua Theothisca in supra adnuntiatis capitulis se consentire dixit, et se observaturum illa promisit.
 Et tunc domnus Karolus iterum lingua Romana de 138.0676B| pace commonuit, et ut cum Dei gratia sani et salvi irent, et ut eos sanos reviderent oravit, et adnuntiationibus finem imposuit.

KAROLI CAPITULA POST REDITUM A CONFLUENTIBUS MISSIS SUIS CONTRADITA. Haec quae sequuntur domnus Karolus, reversus a Confluente, cum consilio fidelium suorum per regnum suum denuntianda et observanda direxit

Haec missi nostri discurrentes faciant.

1. Omnibus in suo missatico firmitatem quae inter nos et carissimum fratrem nostrum atque dilectos nepotes nostros facta est, notam faciant.

2.

Capitula etiam quae apud Confluentes accepta sunt a nobis et communibus fidelibus nostris, adnuntient. 138.0676C| 3. Sed et illa capitula quae ante per regnum nostrum observanda misimus, cum capitulis episcopalibus et progenitorum nostrorum imperatorum adcognitent, et cognitamentum quod modo apud Confluentes fecimus omnibus innotescant; et firmitatem ab omnibus qui ita contra nos misfecerunt sicut notum est, et de quibus carissimus frater noster petiit, qui alodes in regno nostro habere volunt, sicut in cognitamento nostro scriptum est, firmamentum recipiant. Ita tamen, ut si majores homines voluerint, ad nos veniant, et in praesentia nostra ipsam firmitatem faciant; homines vero illorum ante missos nostros eandem firmitatem faciant.

4.

Ut missi nostri eis qui firmitatem fecerint, alodes 138.0676D| illorum quos de hereditate, et de tali conquisitu qui de nostra donatione non venit, habuerunt, et quos senior noster domnus imperator eis dedit, si praecepta illius ostenderint, quantum in ipsis praeceptis inde continetur, illis reddant. 5. Ut omnes qui firmitatem fecerint, et quibus 138.0677A| alodes reddiderint, diligenter inbrevient. Et si aliqui eam facere noluerint, similiter inbrevient et nobis renuntient.

6.

De rapinis autem et violentiis, et ceteris injustitiis quas in istis praeteritis annis, postquam ista perturbatio exorta est, in regno nostro fecerunt, quantum rationabiliter potuerint, missi nostri pacificare procurent. Et si de ipsa pacificatione wadii ad nostram partem venerint, ex toto, sicut frater noster carissimus nos petiit, ex nostra auctoritate perdonent, in hoc ut talia de cetero non faciant. 7. De pacificatione vero illorum qui in regno nostro consistentes, postquam Deus suam nobis ostendit gratiorem misericordiam, per illorum indebitam praesumptionem, rapinas et violentias, atque 138.0677B| alias injustitias fecerunt, si wadii ad nostram partem exierint, missi nostri inbrevient, et nobis renuntient, ut nos inde commendemus quid nobis tunc visum fuerit.

8.

Et ut pax in regno nostro per illorum missaticum, sicut nos adcognitavimus, et capitula a nobis directa commendant, omnibus modis observetur, diligenter provideant; et qualiter eam quisque observaverit, absque respectu alicujus personae, ut veritatem inde nobis renuntient, diligenter inspiciant. Et quicquid exinde quod commendamus per se adimplere non potuerint, ad missos majores per ipsum missaticum constitutos referant, ut cum illorum consilio et auxilio omnia impleant.

Firmitas autem, quam a praedictis hominibus missi 138.0677C| nostri debent recipere, ista est: « De ista die in ante, Karoli, Hludowici imperatoris filii, regnum illi non forconsiliabo, neque werribo. Sic me Deus adjuvet, et istae sanctae reliquiae. »

Confirmatio seniorum nostrorum regum modo apud Confluentes facta ista est.

Quod ad Dei voluntatem, et sanctae ejus ecclesiae statum et honorem atque defensionem, et ad illorum communem salutem et honorem, et ad populi christiani illis commissi salvamentum et pacem, et ad leges ac justitiae atque rectae rationis conservationem, quantum illis Deus scire et posse donaverit, vero consilio, et secundum quod illis rationabiliter et salubriter possibile fuerit, sincero auxilio adjutores sibi invicem ad regnum illorum continendum 138.0677D| erunt, et nec in vita, nec in membris, neque in regno aliquis eorum suum parem forconsiliabit.

Adnuntiatio autem illorum ista est. 1. Quia secundum quod in praedicta firmitate continetur, deinceps observare volunt, et Domino adjuvante observabunt.

2.

Et non volunt, ut aliquis inter eos alia aliqua verba portet, nisi quae Deo sint placita, et ad 138.0678A| communem salutem et honorem sint pertinentia. Et si aliquis aliter praesumpserit, in medium adducatur, et taliter inde castigetur, ut nemo alius similia agere tentet. 3. Et volunt, ut ecclesiae et causae Dei, et episcopi et Dei homines, clerici, monachi, et nonnae, talem mundeburdem et honorem habeant, sicut tempore antecessorum suorum habuerunt.

4.

Et volunt, ut fideles illorum talem legem et justitiam et tale salvamentum in regnis illorum habeant, sicut antecessores eorum tempore antecessorum illorum habuerunt; et ipsi reges talem honorem et rectam potestatem habeant, sicut ipsorum antecessores habuerunt, et justitia et lex omnibus conservetur. Et si aliquis hoc perturbare voluerit, a 138.0678B| nullo eorum recipiatur, nisi ut aut ad rectam rationem aut ad rationabilem indulgentiae concessionem deducatur. 5. Et ut illi homines qui in isto regno contra seniorem nostrum domnum Karolum mispriserunt, si se recognoverint, propter Deum et propter fratris sui deprecationem, quicquid contra eum misfecerunt eis vult indulgere. Et sicut praescriptum est, alodes illorum de hereditate et de conquisitu, quod tamen de donatione sua non venit, sed et illos alodes quos de donatione domni imperatoris Hludowici habuerunt, eis concedit, si talem firmitatem ei fecerint, sicut praediximus.

6.

Sed et de rapinis et depraedationibus, et de conjurationibus et de conspirationibus, et de 138.0678C| raptis feminarum, tam viduarum quam et puellarum atque nonnarum, firmiter banniverunt, ut amodo et deinceps nullus praesumat: et qui praesumpserit, secundum leges divinas et humanas, et secundum capitula imperatorum ac praedecessorum suorum, hoc emendare cogatur. Et ut unusquisque infra patriam cum pace et sine oppressione pauperum et circummanentium consistat; et in hostem vel ad placitum sive ad curtem veniens, de suo sic warnitus de domo sua moveat, ut cum pace venire, stare et ad domum suam redire possit.

Summa capitulorum quae apud Confluentes modo acceptata sunt a senioribus nostris regibus et illorum fidelibus, haec est.

1.

138.0678D| De illorum concordia et fraterna conjunctione atque mutuo adjutorio, sicut in cognitamento illorum continetur.

2. Et de illorum indulgentia qui in isto regno mispriserunt, si se recognoverint, et deinceps a talibus se cavere voluerint, et in regno pacifici esse voluerint, sicut in cognitamento illorum continetur. 138.0679A|

3.

De lege et justitia omnibus unicuique in suo statu et ordine conservanda.

4.

Ut a rapinis ac depraedationibus, atque a conjurationibus et conspirationibus, et seditionibus et a raptis feminarum, se omnes caveant: et qui deinceps talia praesumpserit, sicut in cognitamento illorum continetur, secundum leges ecclesiasticas et mundanas, et secundum capitula praedecessorum regum, hoc emendare cogetur, et in compositione, et in harmiscara, et in poenitentia ab episcopo parochiae ejus suscipienda.

Capitula autem imperatorum domni Karoli et domni Huldowici de talibus rebus, ut de multis pauca hic ponamus, ista sunt.

(BENED. II, 383.) Si quis infra regnum rapinam 138.0679B| fecerit, aut cuiquam nostro fideli ejusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit, legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero a comite ante nos adducatur, et in bastonico retrusus usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam juxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidecunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde judicetur: quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae atque firmiter denotandae.

Et item. (ANSEGIS. III, 65.) Si quis in exercitu infra regnum sine jussione dominica per vim hostilem 138.0679C| aliquid praedari voluerit, aut foenum tollere, aut granum, sive pecora majora vel minora, domosque infrangere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptiose factum fuerit, sexaginta solidos, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subjaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret; quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

Et item. (BENED. II, 382.) Si quis domum alienam cujuslibet infregerit, quicquid exinde per vim abstulerit aut rapuerit vel furaverit, secundum legem eam illi cujus domus fuerit infracta et spoliata, in triplum componat, et insuper bannum dominicum solvat. Si 138.0680A| servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum legem suam compositionem faciat. Si quislibet homo aliquod tale damnum alicui fecerit pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadio pro servo dare studeat usque dum plenam compositionem adhibeat.

De capitulis autem a nobis per regnum nostrum directis ista excerpta sunt.

Ut unusquisque missus in missatico provisionem habeat, ut si aliquis de nostris fidelibus per missaticum suum transierit, aut ibi consistens vel commanens rapinas vel depraedationes, aut talia inlicita fecerit de quibus Deus offendi solet et populus pro oppressione gemere, quatenus hoc subtiliter et veraciter investiget, et secundum legem emendari faciat, nobisque renuntiet; qualiter inde nos sic ordinemus, ut nec ipsum nec alium hoc agere delectet.

Et item. Ut missi in illorum missaticis curam 138.0680B| habeant ne homines nostri aut alii quilibet vicinos suos, majores vel minores tempore aestatis, quando ad herbam suos caballos mittunt, vel tempore hyemis, quando marascalcos illorum ad fodrum dirigunt, vicinos majores vel minores depraedentur. Et si egerint, hoc etiam, ut praediximus, veraciter missi nostri investigent, et legaliter emendatum nobis renuntient; ut in seniore hoc sic emendemus, quatenus homines suos in potestate habeat, et contenti sint debitis, et indebita injuste non appetant.

Volumus etiam, ut de beneficiis destructis et sylvis venditis, tam ex re publica, quam ex rebus ecclesiasticis, missi nostri omnes admoneant, ut de cetero qui illa habent exinde se caveant, et hoc quod male actum est, quantum potuerint, emendare procurent, ne vindictam secundum capitularia praedecessorum nostrorum sustinere cogantur.

138.0680C| Capitula autem legum divinarum atque mundanarum et imperatorum, de raptis feminarum, et de conspirationibus, et de conjurationibus, et de ecclesiarum infracturis, atque clericorum dehonorationibus, et de comitibus qui in comitatibus suis injusta faciunt, hic non adnotavimus, quia cognita sunt, et majori districtione indigent; de quibus omnes admonere atque omnes ex Dei banno et nostro cavere praecipimus. De his interim missi nostri discurrentes cum consilio majorum missorum, ut praemisimus, studeant, donec plenitudinem capitulorum et adnuntiandam et observandam ad communem omnium nostrum salutem et pacem per regnum nostrum, adjuvante Domino, disponamus.