Acta conventus apud Saponarias (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus apud Saponarias
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

Acta conventus apud Saponarias (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApS2, cc_idno: 9670

CAPITULA. Haec ventilata, definita, atque obtenta sunt in synodo duodecim provinciarum quae habita est anno incarnationis dominicae 859, indictione VII, in territorio Tullensi, sub principibus Karolo, Hlothario, et item Karolo. 138.0661D|

1.

Ut caritas fraterna et concordia pacis reformetur inter fratres, principes scilicet gloriosos reges nostros Hludowicum et Karolum; qualiter schisma quod ortum est nuper in ecclesia, ad unitatem benignitatis valeat redintegrari, et status ecclesiae pene conlapsus restitui, et pax ac justitia in populo christiano valeat procurari; et qui a fidelitate debita defecerunt, judicio et justitia per rectam rationem et rationabilem misericordiam possint salvari, 138.0662A| et a perverso conamine ad salubriora converti.

2.

Episcopi namque secundum illorum ministerium ac sacram auctoritatem uniti sint, et mutuo consilio atque auxilio reges regnorumque primores atque populum sibi commissum in Domino regant et corrigant; et nemo se a solatio mutuo subtrahat, sed synodales conventus secundum jussionem canonicam frequentare procurent: quatenus ordo ecclesiasticus, qui quasi obliteratus jam fuerat, quoniam synodi propter discordiam regum frequentari non poterant, episcopali collatione ad necessarium ac debitum statum reduci praevaleat. Unde etiam consensum apud reges expetitum obtinuerunt.

3.

Reges nihilominus ac principes nostri Karolus, 138.0662B| Hlotharius, atque item Karolus ad Dei voluntatem atque sanctae ecclesiae statum, suamque salutem et populi salvationem, gratias Deo, uniti et in eadem salutari unitate firmati sunt.

4.

Perventum est ante conventum episcoporum, quendam diaconum, cui Tortoldus nomen est, episcopalem potestatem in urbe Bajocacensium occupasse, et pollicitationibus ac minis sollicitare multos ac perturbare. Unde definivit sancta synodus, ut Wenilo, Senonum archiepiscopus, cujus diaconus fuit, adjunctis secum tribus aliis, memoratum diaconum evocatum audiant, et secundum auctoritatem canonicam de eo definiant. Si autem refugerit eorum cognitionem, annitente principali potestate venire ad audientiam compellatur. Quod si hanc quoque 138.0662C| declinaverit, anathemate feriatur.

5.

De quodam etiam subdiacono Anscario, qui vivo et incolumi episcopo civitatis Lingonum sedem pervasit, simili est sententia definitum. Sed intervenientibus legatis ejusdem subdiaconi, humanior est prolata sententia; videlicet ut sacramento confirmet, se nunquam talia hujusmodi praesumptione facturum. Cujus sacramenti tenorem huic capitulo subnectere dignum existimavimus: Ego Anscarius, subdiaconus, confiteor coram Domino et sanctis angelis ejus, reverentiae sanctae paternitatis vestrae, contra Dei voluntatem et contra canonica statuta temere me fecisse in Isaac venerabilem pontificem, usurpando sedem ecclesiae sanctae sibi commissae Lingonicae, et sollicitando clericos et vassallos ejus omnemque familiam. 138.0662D| Atque ideo pro tantae praesumptionis excessu, per sacri ministerii vestri vobis largitam a Domino potestatem, veniam mihi poenitenti largiri suppliciter deprecor. Deinceps vero nec in eundem antistitem, nec in alium quemlibet, nec in illa nec in alia ecclesia hujusmodi praesumptionem facere tentabo, et neque illi aut alicui suorum clericorum aut laicorum in aliqua re impedimentum faciam pro hac causa, quia me graviter deliquisse confiteor. Neque insidias eis ullius inquietudinis parabo, neque per me neque per aliquem 138.0663A| meorum propinquorum, nec per quemcumque hominem; sed potius adjutor pro viribus et intelligentia ipsi suisque ero, prout sibi placuerit. Et qui sibi pro hoc ipso inimici sunt, quos ipse voluerit, si potuero, eidem conciliare procurabo. Sic me Deus adjuvet, et istae sanctae sanctorum reliquiae. Statuit etiam sancta synodus, ut nunquam ad eandem Lingonensem ecclesiam, sive ad Januacensem, quam jam pridem pari modo adflixerat, debeat adspirare. Et si ita ut praemisimus jussis episcopalibus obedire refugerit, sententiam superius diacono datam incurrat.

6.

Deinde gloriosus rex dominus Karolus sacrae synodo libellum appellationis electorumque judicium inter se et Wenilonem, Senonum archiepiscopum, qui ab eo defecerat, et proclamationis diploma porrexit. 138.0663B| Unde secundum sacram auctoritatem, et induciae ac dierum dilatio est concessa, et certa accusatio per episcopos et synodicas litteras praefato archiepiscopo est intimata atque concessa secundum regulas divinitus promulgatas.

7.

Mota est etiam quaestio de Attone, Virdunensium episcopo, quod oblatione regulari, unde petitio ibidem est praesentata, in monasterio sancti Germani Antissiodorensium extiterit, et contra regulas ecclesiasticas inde discedens, minus provise quam sacra auctoritas doceat, ad ordinem episcopalem pervenerit. Unde etiam definitum est, dari sibi commeatum veniendi ad aliam synodum, sicut sacra sancit auctoritas.

8.

Ad episcopos siquidem Brittonum qui se contra 138.0663C| auctoritatem a metropoli sua moliuntur discindere, synodus litteras secundum auctoritatem sacram direxit, quatenus ad suam metropolim redeant, eique debito jure se subdant, nec a canonica et episcopali communione se segregent. Excommunicatis etiam, sicut sacrae decernunt regulae nequaquam communicent, et Salomonem commoneant, ut promissam fidem glorioso regi Karolo observet, et ipse et Brittones excommunicatis communicantes, ipsi se sacra communione non privent.

9.

Ad memoratos quoque excommunicatos sancta synodus litteras direxit, eisque usque ad futuram proximam synodum corrigendi spatium tribuit, monens ecclesiastica pietate, ut convertantur et vivant; quia, nisi se correxerint, in futura synodo generali 138.0664A| unanimitate anathemate terribili ferientur.

10.

Relecta sunt denique in eadem synodo quaedam capitula, super quibus quorundam fratrum sensus dissentire probantur. Unde convenit inter episcopos, ut Deo favente, pace ac tranquillitate recuperata, simul conveniant, et prolatis sanctarum scripturarum atque catholicorum doctorum sententiis, quae saniora sunt concordi unanimitate sequantur.

11.

Tandem postulavit humiliter synodus generalis, se ad terram usque prosternens ante Karolum regem et Rodulfum Biturigum archiepiscopum, obsecrans et adjurans per crucem et Christi sanguinem, ut privilegium monasterii sancti Benedicti, quod annuente rege praefato firmaverant, quodque 138.0664B| idem Rodulfus subscripserat qui praefatam abbatiam inregulariter tenebat, ratum et inconvulsum servare studerent. Quod si abbas negligens et sacris regulis inconveniens per directos missos inventus fuerit, ab eadem paternitate removeatur, et alius qui dignus repertus fuerit substituatur, et privilegii regularis auctoritas in eodem monasterio quacumque occasione non destituatur.

12.

Haec de praecipuis in eadem sacra synodo fuere statuta. Caeterum specialia de quibusque parochiis, prout visum fuit, secundum ecclesiasticam auctoritatem definita, et episcopis in propriis parochiis sunt ad exsequendum commissa. c

13.

Placuit omnibus, ut creditur instinctu divino, qui ad universale concilium in vicinia Tullensium 138.0664C| confluxerunt, quoniam calamitatum taedio laborabant, quo invenirent aliquid, ubi consolationis gratia respirarent. Statuerunt itaque, ut pro se invicem omnes, dum adviverent, preces hujusmodi frequentarent; scilicet ut singuli pro cunctis per singulas hebdomadas, feria quarta, missam celebrarent. Post vocationem autem cujuslibet eorum, superstites obtineant, ut pro eo qui decesserit, in sedibus septenae missae totidemque vigiliae Domino persolvantur, a presbyteris autem monasteriorum sive villarum tres missae totidemque vigiliae dependantur. Exitus autem uniuscujusque vicissim piis currentibus litteris innotescat. Praesentes etiam abbates in tam profutura societate recepti, eadem se conditione junxerunt.


  • NOTA. Anno incarnationis Dominicae 862, quando Hludowicus Karolo mandavit ut cum eo simul et Hlotharium reciperet ad osculum atque conloquium, misit Karolus per eum, et per Altfridum, atque per Salomonem, et per Adventium, et per Hattonem episcopos, Hlothario haec quae sequuntur capitula, dicens quia pro his causis ei non auderet communicare, nisi ita perficeretur sicut ibidem scriptum est. Renuntiantibus autem ex parte Hlotharii Hludowico et praefatis episcopis Karolo et Hincmaro, itemque Hincmaro et Hodoni atque Christiano episcopis, quod ita se velle et se facturum esse fuerat professus Hlotharius, sub hac convenientia receperunt eum ad osculum atque conloquium Karolus atque episcopi qui cum eo fuerunt. 1. Posteaquam proxime apud Confluentes nos invicem mutua indulgentia, annuente Deo, communi fidelium nostrorum consilio reconciliavimus, et sacramento de observanda inter nos pace et de praestando alterutrum adjutorio nos confirmavimus, et capitula a communibus fidelibus nostris dictata et nobis relecta nos observaturos promisimus, et publice communibus fidelibus nostris adnuntiavimus, vobis, unice et carissime frater, reputare non volo, ut illa quae invicem nobis promisimus, hactenus erga me observata non habeatis; nec spero ut vos aut aliquis alius mihi reputare possit aut velit, ut similiter erga vos illa observata non habeam. Quod si quis fecerit, paratus sum inde vobis certam reddere rationem, et dignam facere satisfactionem. Et si aliquis mihi reputare voluerit, quod quantum ex me est, illa quae debeo nepoti nostro Hlothario observata non habeam, similiter paratus sum certam reddere rationem et congruam facere satisfactionem. Qualiter autem ea quae mihi promisit ille, erga me observata habeat, non solum ego, sed et plures alii sciunt 2. Sed et sicut nobis tunc ibi convenit, ut tempore statuto ad locum condictum cum primoribus regnorum nostrorum conveniremus, ut ibi quaeque in regnis nostris emendatione digna et necessaria erant, et in sancta Dei ecclesia et in nostro ac populi salvamento, tractaremus, et nos erga fideles nostros, et fideles nostri erga nos, emendaremus, et observanda de cetero statueremus, et semel et secundo ad haec exequenda paratus fui, et ad hoc etiam nunc conveni, sicut saepe mihi per communes fideles nostros mandastis. 3. Pro quibus autem causis cum praefato nepote nostro antea loqui non volui, quam vobiscum inde acciperem consilium, quaedam volo hic designare, quaedam vero postea congruo loco et convenienti modo vobis innotescere. 4. Quando altera vice pro his quae dixi tractandis ad Tusiacum veni, adportavit mihi et episcopis regni nostri Boso ex parte domni apostolici epistolas quasdam nepoti nostro et episcopis regni sui mittendas, quas illis secundum mandatum domni papae transmisimus, quasdam autem nobis legendas et observandas, quarum et hic textum habemus: in quibus invenimus nos increpatos cur fornicarios in regno nostro immorari permitteremus, et non solum ipsam feminam, sed et omnes faventes facinori ejus, a corpore et sanguine Domini excommunicatos, usque dum ipsa mulier ad virum suum rediret. Et scimus, sicut sanctus dicit Gregorius, quoniam qui resecanda, si potest, non corrigit, ipse illa committit. Nos autem audivimus praedictam feminam in regno nepotis nostri commorari, et hanc sententiam postea non audivimus immutatam. Et qui gravamur nostris, timemus alienis etiam communicare peccatis, communicando excommunicatis. 5. Filiam nostram Judith viduam, secundum leges divinas et mundanas sub tuitione ecclesiastica et regio mundeburde constitutam, Balduinus sibi furatus est in uxorem: quem post legale judicium episcopi regni nostri excommunicaverunt secundum sacros canones et diffinitionem sancti Gregorii papae, qui dicit: Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, ipse et consentientes ei, anathema sint. Quae et verbis et litteris nos et episcopi regni nostri nepoti nostro Hlothario innotuimus. Nos etiam, sicut scitis, consilio et consensu fidelium nostrorum communiter confirmavimus, ut nemo nostrum hujusmodi hominem in regno suo recipiat, neque immorari permittat, sed ad rectam rationem reddendam et ad poenitentiam agendam, sicut statutum est, illum redire cogat. Qualiter autem nepos noster Hlotharius non solum erga nos et consanguinitatem nostram, verum et contra Deum et sacram auctoritatem et communem christianitatem inde egerit, spero quia vos non latet quod est plurimis cognitum. Et sanctus Paulus, per quem loquutus est Christus, dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. 6. Nota est vobis causa de uxore nepotis nostri Hlotharii, unde et a nobis et ab episcopis regni nostri, sed et ab aliis episcopis praesentibus nobis consilium quaesivit et audivit: sed secundum illud consilium exinde non fecit. Scimus etiam quia et ad domnum apostolicum pro hoc transmisit, et ab illo epistolas exinde recepit. Negare quoque non volumus nos scire, quid domnus apostolicus et illi et quibusdam episcopis inde mandavit; et scimus, quod negare non possumus nec volumus, quoniam non debemus, quia domni apostolici commendatio ab evangelica veritate et ab apostolica atque canonica auctoritate in nullo discordat; et secundum mandatum illius de hoc facto executum non audivimus nec videmus. Illa etiam sancta et prima in toto orbe terrarum sedes, per divinum Paulum, coelestem scilicet tubam, qui ad tertium coelum et ad paradisum raptus hoc ab ipso Domino didicit, nobis et omnibus christianis semper in omni mundo clamat, cum hujusmodi nec cibum sumere. Et per beatum Joannem apostolum, qui de aeterno et vivo Christi pectoris fonte in coena, quando sacramenta redemptionis nostrae sunt celebrata et tradita, super eo recumbens hausit quod redemptis omnibus propinavit, manifestissime sedes apostolica interdicit hujusmodi hominem non debere quemquam in domum suam recipere, nec ave ei dicere: quia qui dicit ei ave, communicat operibus ejus malignis. Et per beatum Gregorium papam in homeliis Ezechielis dicit, quia sicut ille qui fide a Deo recedit, apostata est, ita et ille qui a Deo recedit opere, sine dubio apostata est. Quoniam, sicut dicit Apostolus, Fides sine operibus mortua est. Et item, sicut alius dicit Apostolus: Sunt qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ipse Dominus dicit de semel et secundo ac tertio legaliter commonito et non correcto, ut sit nobis sicut gentilis et publicis criminibus implicatus, cum quo et apostolica et canonica auctoritas nec cibum sumere, ut praemisimus, nobis concedit. 7. Propterea, unice et frater carissime, et vobismetipsis consilium accipite, et mihi consilium date, et ipsi nepoti nostro suae salutis et honoris date consilium, et praestate auxilium, quia et ego ad hoc, quantum mihi Dominus scire et posse donaverit, sum paratus simul vobiscum agere, si voluerit ipse recipere. 8. Quod autem consilium ego cum episcopis et ceteris fidelibus nostris, sollicitus et pro nostra communi, vestra scilicet et mea, sed et pro ipsius nepotis nostri salute et honore, et pro communi omnium fidelium nostrorum indemnitate et salvatione, nunc proxime et in synodo et in placito nostro accepi, vobis cui nullum bonum negare, sed omne bonum meum paratus sum participare, dico si placet, et si ita vobis bene visum fuerit, bene accipiamus illud communiter. Et si melius nobis per rationem et auctoritatem divinam et humanam nostrae salvationi et christianitati congruentem ostenderitis, paratus sum illud cum omni devotione accipere, et vobiscum, Deo cooperante et communium fidelium nostrorum consilio et auxilio adminiculante, libentissime sequi et exequi. 9. Quia scriptum est, dicente bono rege, qui tamen deliquit ut homo et recognovit se ut felix, ex voluntate mea confitebor illi, profiteatur idem nepos noster coram vobis et coram episcopis qui vobiscum fuerint, et remandet nobis per vos et per illos, quia vult secundum domni apostolici et episcopale immo divinum consilium, ad placitum convenire cum episcopis et fidelibus atque amicis Dei et nostris ac suis, quoniam haec causa generalis est omnibus christianis, et aut ostendere, quia secundum legem divinam et humanam christianis congruam hoc factum de uxore sua habeat executum, aut secundum Dei consilium, et legem christiano regi convenientem, hoc et illa duo quae praemisimus emendare velit et debeat. Et paratus sum cum tali caritate et honorabilitate illum recipere, sicut christianus rex christianum regem, et sicut diligens patruus dilectum nepotem debet recipere, et in illius amicitia ad illius salvationem et honorem, si ita fecerit, permanere. Et constituatur tempus congruum et locus oportunus quando simul pacifice conveniamus, et hanc causam, sicut de nobis ipsis, quia sicut Scriptura dicit, os nostrum et caro nostra est, ad communem nostram et fidelium nostrorum salvationem et honorem diffiniamus; ne, qui fidelibus nostris et omnibus christianis in bono exemplum esse debemus, et perditionis exemplum donamus, et qui malorum correctores esse debemus, caput malorum, quod absit, fiamus. Sed et ea quae, ut supra diximus, apud Confluentes promisimus nos tractaturos et observanda constituturos, tractemus et statuamus; ut qui undique propter peccata nostra et malum discordiae quod in regnis nostris manet percutimur, placato Deo misericordiae illius solatium consequi mereamur. Et non sit nepoti nostro hoc agere in mente sua durum; quia scriptum est: Qui mentis est durae, corruet in malum. Sed timeat Deum, et compescat istud scandalum, quod tam grande in ista christianitate sine ulla necessitate est generatum et propagatum, cum per rationem et auctoritatem potuisset ad debitum effectum perduci, quod multis hominibus videtur sine plena ratione et auctoritate debita executum. Et quia scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus, et Dominus dicit: Diligentes me diligo, pro amore et timore Dei honoret se, et suam christianitatem, et suum nomen regium, et exuat se et nos omnes ab ista calumnia quae illum sequitur, et per illum ac propter illum nos propinquos illius; et honoret inde Deum, sciens Dominum dicere: Honorantes me honorabo; et qui contempnunt me, erunt ignobiles. 10. Et si ita noluerit, faciat quod judicaverit faciendum. Ego in vestra amicitia et debita fraternitate persistere, et omni debito obsequio illam promereri cupiens, qui non quaero quae illius sunt, sed illum, si eum salubriter habere non possum, me Deo pro illius amicitia tollere nolo. Nec ad malum alicui praestare auxilium volo; quia legimus in scriptura Dominum dixisse cuidam regi: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris: idcirco iram Domini merebaris quidem, et sicut ibidem in reliquo scriptum est. Et item legimus, quia de quacumque impietate quiscumque impius conversus fuerit, et ex corde suo se converti velle dixerit, jam non inter impios computatur, sed a piis pie recipi debet et salubriter potest, dicente Scriptura: Verte impios, et non erunt: non quia non erunt in essentia, sed non erunt in impietatis culpa. Haec autem diximus, non ut nepotem nostrum in numero impiorum computari cupiamus, quem piorum numero sociari a Domino exoptamus.

p. 0698C

  • NOTA. Quoniam istas, quae praecedunt, adnuntiationes Hludowicus et Hlotharius cum illorum sequacibus, postquam coram omnibus, qui adfuerunt, trium regum consiliariis fere ducentis, tam episcopis quam abbatibus et laicis, relectas penitus rejecerunt, ne populo legerentur, ut causa Hlotharii penitus taceretur, hanc quae sequitur adnuntiationem domnus Karolus istis ipsis verbis jam vesperi adnuntiavit apud Sablonarias, anno incarnationis Dominicae 862, indictione 11, 3 Nonas Novembris, in ipsa casa ubi relectae sunt praecedentes adnuntiationes, in quam pauci alii intraverunt quam qui antea fuerunt, quoniam fere plena de ipsis erat. Adnuntiatio Karoli. --Sicut ego verbis et scriptis per fratrem meum et per episcopos nepoti meo mandavi, et illi de sua parte mihi renuntiaverunt, sic illi amicus esse et illum salvare volo, sicut avunculus per rectum nepotem salvare debet, si ille, sicut nepos per rectum avunculum salvare debet, me et meos salvaverit.

p. 0698D