Acta conventus apud Marsnam II (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus apud Marsnam II
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Acta conventus apud Marsnam II (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApM2, cc_idno: 9666

Adnuntiatio Hlotharii. ¶

Volumus ut vos sapiatis, ut quid noster adventus 138.0579A| hic fuerit. Venimus hic, ut simul, adjuvante Deo, cum fidelibus nostris de Dei voluntate et statu sanctae ecclesiae ac regni, et communi nostro ac vestro profectu, consideraremus, sicut et fecimus; et gratias Deo, sumus inde sic adunati, et ad nos invicem, et cum fidelibus nostris, sicut nos recognoscimus, quia et infra regnum et extra regnum per marcas nostras nobis est necessarium.

Adnuntiatio Hludowici.

Sicut meus frater vobis dicit, magna necessitas est nobis et isti populo christiano qui nobis est a Deo commissus, ut nos ad invicem sic concordes et uniti simus, quomodo Dei voluntas est et verae fraternitati convenit. Quod usque modo, postquam Deus istud regnum in manus nostras post patrem 138.0579B| nostrum misit, per omnia, sicut necessitas fuerat, non fuimus: et ideo tanta Deo contraria et nobis ac vobis impedimentosa acciderunt. Et quia modo, Domino adjuvante, sic sumus unanimes sicut per rectum esse debemus, sciatis quia unusquisque nostrum paratus est, ut suum fratrem ubicumque necessitas fuerit, et infra patriam et foris patriam, aut per se ipsum aut per infantem vel fideles suos, et 138.0580A| consilio et auxilio sic adjuvet, sicut frater fratri per rectum facere debet.

Adnuntiatio Karoli.

Sciatis quia et nos et fideles nostri veraciter recognoscimus, quia partim necessitate, partim indebita voluntate, sicut meus frater Hludowicus vobis dixit, multa acciderunt in isto regno, quae nobis necesse non fuerat. Et sciatis quia nunc, gratias Deo, adunati sumus, et nos ad invicem, et cum fidelibus nostris, et una cum Dei adjutorio, quanto melius et citius rationabiliter possumus, procuremus, qualiter quae neglecta sunt, emendata fiant, ut et Deus sit nobis propitius, et ecclesiasticus ordo debitum honorem habeat, et regni nobis commissi prosperitas proveniat, et iste populus christianus pacem habeat, et 138.0580B| vobis lex et justitia conservetur, et vos nobis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt, debitum honorem et auxilium exhibeatis. Et qualiter hoc consideratum et veraciter confirmatum manibus propriis habeamus, hic vobis relegetur.

Et relecta sunt in conspectu totius populi suprascripta capitula.

Apparatus Quotation analysis

NOTA. Haec quae sequuntur capitula acta sunt anno 851 incarnationis Dominicae, quando tres fratres reges, Hlotharius scilicet, Hlodowicus et Karolus, secus municipium Trejectum, penes locum qui dicitur Marsna, iterum convenerunt, et consultu episcoporum et caeterorum fidelium eadem capitula subscripserunt manibus propriis, et inter se ac inter fideles suos perpetuo se conservaturos promiserunt. Quae capitula singulorum in populo adnuntiationes sequuntur. 1. Ut omnium praeteritorum malorum et contrarietatum, et supplantationum ac malarum machinationum atque molitionum, seu nocimentorum in invicem actorum, abolitio ita inter nos et apud nos fiat, et a nostris cordibus penitus avellatur cum omni malitia et rancore, ut nec in memoriam, ad retributionem duntaxat mali vel contrarietatis atque exprobrationis seu improperii, de caetero exinde quiddam veniat. 2. Ut tanta, Domino cooperante, inter nos verae caritatis benignitas abhinc inante maneat de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, sine dolo et simulatione, ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideles, vel quod ad salutem sive prosperitatem ac honorem regium pertinet, discupiat, aut forsconsiliet, aut per occultos susurrones libenter composita mendacia seu detractiones acceptet. 3. Ut unusquisque fideliter suum parem, ubicumque necessitas illi fuerit, et ipse potuerit, aut per se, aut per filium, aut per fideles suos, et consilio et auxilio adjuvet, ut regnum, fideles, prosperitatem, atque honorem regium debite valeat obtinere. Et veraciter unusquisque erga alterum certatim demonstret, quia in fratris sui adversitate, si evenerit, fraterno modo contristatur, et in prosperitate illius laetatur. Et talem fidem, sicut inter nos modo abhinc in ante conservaturos confirmatum habemus, sic unusquisque infantibus fratris sui, si obierit, qui superfuerit, conservabit. 4. Et quia per vagos et tyrannica consuetudine inreverentes homines pax et quies regni perturbari solet, volumus ut ad quemcumque nostrum talis venerit, ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur. Et si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur. 5. Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat aut susceptam legitime peragat, interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum episcopus ad cujus curam pertinebit nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat; sed a nobis vel per ministros rei publicae constringatur, ut et simul cum diabolica praeda quam secum duxit ad episcopum suum redeat, et de quocumque crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam ut legitime peragat compellatur. 6. Ut nostri fideles, unusquisque in suo ordine et statu, veraciter sint de nobis securi, quia nullum abhinc inante contra legem et justitiam vel auctoritatem ac justam rationem aut damnabimus aut dehonorabimus, aut opprimemus vel indebitis machinationibus affligemus. Et illorum, scilicet veraciter nobis fidelium, communi consilio, secundum Dei voluntatem et commune salvamentum, ad restitutionem sanctae Dei ecclesiae et statum regni, et ad honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti, adsensum praebebimus; in hoc, ut illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exsequenda, verum etiam sic sint nobis fideles et obedientes ac veri adjutores atque cooperatores, vero consilio et sincero auxilio, ad ista peragenda quae praemisimus, sicut per rectum unusquisque in suo ordine et statu suo principi et suo seniori esse debet. 7. Ut sic simul conjuncti et nos fratres ad invicem, et nos cum fidelibus nostris, et fideles nostri nobiscum, et omnes simul cum Deo nos reconjungamus, et, ut nobis sit propitius, illi pro devoto munere offeramus, ut unusquisque omnium nostrum absque sua propria excusatione vel justificatione recognoscamus, in quibus aut singillatim aut communiter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum fecimus aut consensimus in ordine ecclesiastico et statu regni, et per singula in medium illa producamus; et nemo nostrum suo aut propinquo, aut confoederato, immo nec sibi seculariter parcat, ut spiritaliter et salubriter parcere possit. Quin, sicut praemisimus in praecedenti capitulo, vero consilio et sincero auxilio illa in commune certatim emendare totis viribus procuremus, quam citius rationabiliter poterimus. 8. Et si aliquis de subditis in quocumque ordine et statu de hac convenientia exierit aut se retraxerit, vel huic communi decreto contradixerit, seniores cum veraciter fidelibus suis haec secundum Dei voluntatem et legem ac justam rationem, velit aut nolit ille qui divino consilio et decreto et huic convenientiae resistens et contradicens fuerit, exsequantur. Et si aliquis de senioribus de hac convenientia exierit aut se retraxerit, vel huic communi decreto, quod absit, contradixerit, cum plures seniorum nostrorum fideles et regnorum primores in unum convenerint, eorum qui haec observaverint seniorum consilio, et episcoporum judicio ac communi consensu, qualiter de eo qui debite admonitus incorrigibilis perseveraverit agendum sit, favente Domino decernemus. Et ut obnixius suprascripta capitula a nobis, auxiliante Domino, inviolabiliter observentur, et nos illa observaturos certius credatur, manibus propriis eadem subter firmavimus. p. 0580B