Acta conventus apud Marsnam (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus apud Marsnam
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Acta conventus apud Marsnam (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApM, cc_idno: 9667

Adnuntiatio domni Hlotharii.

Nobis et fratribus nostris visum fuit, ut ad Dei voluntatem quaerendam, qualiter sancta ecclesia recuperata esse possit, et pacem et nos ac vos et iste populus christianus habere possimus, nos simul conjungeremus, sicut nunc fecimus, et sic simus inter nos, sicut fratres per rectum esse debent. Et pro certo illud sciatis, quia gratias Deo! sic sumus 138.0555B| et sic permanere adjuvante Deo inante volumus, et in consilio et in auxilio unusquisque erga alterum parati sumus adjutorium ferre, sicut fratres in Dei voluntate et communi profectu facere debent, in quibuscumque potuerimus.

Adnuntiatio domni Hludowici.

1.

Sciatis quia fratres nostri et nos nostros missos ad communem nepotem nostrum in Aquitaniam mittimus, et ei tales comitatus designatos mandamus, in quibus ipse cum suis interim sufficienter esse possit, et fideles dilecti fratris nostri Karoli de illo regno pacem habere possint, usque dum idem nepos noster ad commune placitum nostrum veniat; ad quod cum tali securitate a nobis accepta eum venire mandamus, ut sanus venire et 138.0555C| sanus stare et sanus reverti, quantum illum Deus salvare voluerit, possit. Et si tunc nostrum consilium audire voluerit, volumus cum Dei adjutorio et vestro consilio considerare, quomodo melius secundum communem profectum et utilitatem inante esse possit. Et si nostrum consilium audire non voluerit, tunc sicut melius cum Dei adjutorio et vestro consilio invenire potuerimus, exinde agere volumus.

2.

Sciatis etiam, quia similiter missos nostros ad Brittones mittimus, et illos ad communem profectum et pacem hortamur. Qui si audierint aut non audierint, cum Dei adjutorio et vestro consilio exinde etiam facere volumus.

3.

Sciatis quia communiter missos nostros ad Nordmannos pro pace accipienda mittimus. 138.0555D|

4.

Sciatis etiam, quia dilectus frater noster Hlotharius missos suos ad suos homines transmittit qui usque modo in contrarietatem dilecti fratris nostri 138.0556A| Karoli fuerunt, et illis mandat, ut per nullum ingenium inante, sicut de Dei et sua gratia gaudere volunt, in illius et fidelium ejus contrarietatem aliquid faciant.

5.

Et sciatis quia volumus, ut res ecclesiarum, in cujuscumque regno caput fuerit, tam de episcopatibus quam de abbatiis, sine illa contradictione rectores ipsarum ecclesiarum, sicut tempore domni ac genitoris nostri fecerunt, illas possideant.

6.

Similiter et de episcopatibus et monasteriis, ubicumque in nostro communi regno aliter est modo quam debeat, volumus una cum Dei adjutorio illud emendare, ut ecclesia Dei suum honorem debitum habere possit, et populus suam legem et justitiam habeat.

Adnuntiatio Karoli. 138.0556B|

1.

Sciatis quia dilecti fratres nostri et nos communiter placitum nostrum ad missam sancti Johannis apud Parisius condictum habemus, ubi de istis quae illi modo dixerunt, et caeteris quae ad Dei voluntatem et nostrum ac vestrum communem profectum invenire potuerimus, consideremus, et una cum Dei adjutorio ad effectum perducamus. Et volumus, ut abhinc inante, ubicumque unusquisque fuerit, cum pace consistat, et ad illud placitum cum pace unusquisque veniat; quia in istis miseriis et rapinis usque modo multum Deum offendimus.

Unde nobis Dei misericordiam deprecari, satis necessarium esse cognoscimus.

2.

Volumus etiam, ut unusquisque liber homo in 138.0556C| nostro regno seniorem, qualem voluerit, in nobis et in nostris fidelibus accipiat.

3.

Mandamus etiam, ut nullus homo seniorem suum sine justa ratione dimittat, nec aliquis eum recipiat, nisi sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit.

4.

Et volumus ut sciatis, quia nos fidelibus nostris rectum consentire volumus, et contra rationem eis facere non volumus. Et similiter vos ac caeteros fideles nostros admonemus, ut vos vestris hominibus rectum consentiatis, et contra rationem illis non faciatis. c

5.

Et volumus, ut cujuscumque nostrum homo, in cujuscumque regno sit, cum seniore suo in hostem vel aliis suis utilitatibus pergat; nisi talis regni 138.0556D| invasio quam lantweri dicunt, quod absit, acciderit, ut omnis populus illius regni ad eam repellendam c