Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus apud Leucidum (Auctores varii), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApL, cc_idno: 9665
HLOTHARIUS SERENISSIMUS IMPERATOR. c
- 1.
Scire volumus vestram omnium fidelitatem, quia frequenter praesenti anno dilectissimum fratrem nostrum Hludowicum invitavimus, ut commune conloquium cum fidelibus nostris haberemus, atque cum illis de Domini voluntate, quantum ipse inspirare vellet, ac de sanctae Dei ecclesiae utilitate, nostroque ac nostrorum communi profectu, honore, et necessitate tractaremus et ordinaremus. Sed quia praedictus frater noster hactenus, sicut optaveramus, quibusdam impedientibus causis, venire distulit, nos illud omittere noluimus quin utiliter nos conjungeremus. 138.0605D|
- 2.
Nunc volumus vos certos reddere de nostra conjunctione, quia Christo propitio secundum Deum ad salutem sanctae Dei ecclesiae, nostramque ac vestram communem utilitatem et necessitatem, 138.0606C| indissolubiliter corde et opere conjungere nos volumus, ut unum simus in Christo, et vos unum sitis nobiscum.
- 3.
Sapiatis quia legem, qualem antecessores nostri, hoc est pater et avus noster, vestris antecessoribus concesserunt et servaverunt, nos similiter vobis perdonamus, et inviolabiliter atque incorrupte, et praesentibus et futuris temporibus, per omnia volumus observare.
KAROLUS GLORIOSISSIMUS REX.
- 1.
Hanc siquidem conjunctionem facere idcirco usque nunc distulimus, quia voluimus, ut supradictus frater noster nobiscum pariter conveniens, in eadem conjunctione se nobis associaret. Sed quia ille aliquibus impedimentis praepeditus 138.0606D| venire omisit, nos audita perturbatione quam filius ejus facere conatur, consociare nos voluimus. Sciatis ergo, quoniam et in prosperis et in adversis simul erimus; nec poterit nos, Deo adjuvante, ullum offendiculum 138.0607A| ab ea caritate separare, qua fraternis vinculis adstricti sumus. Sed ubicumque alterno solatio et adjutorio indiguerimus, quantum Dominus permiserit, in invicem supportari et sustentari cupimus, atque contra omnem terrenum inimicum auxilium in alterutrum ferre volumus.
- 2.
Si autem isdem frater noster, sicut optamus et ei mandamus, hoc agere distulerit, nos ita conjuncti sumus, ut unus alteri tale praebeat solatium et adjutorium, quatenus ubicumque necesse fuerit, amodo et deinceps, sicut praemisimus, unusquisque regnum sibi divinitus commissum quiete obtinere possit. Et si aliquis pari suo superstes extiterit, ipse qui remanserit, nepotes suos una cum regno patris sub tuitione et defensione habeat; ut contra 138.0607B| adversantium machinationes, auxiliante Deo, ita muniti existant, qualiter quieto ordine regnum patris obtinere valeant.
- 3.
Certissime igitur devotionem vestram scire cupimus, quia veraciter nos recognoscimus in multis Deum offendisse, animosque vestros negligenter molestasse. Quae videlicet cuncta ita, favente Christo, pro viribus emendare voti habemus, ut et Deum placare et vestrae devotioni satisfacere possimus. De quibus omnibus certiores vos reddere curabimus, cum pluriores nostri fideles convenerint, aut cum praefatus frater noster, ut ei mandavimus, venerit, si tamen venire voluerit, quomodocumque 138.0608A| vobis amabilius erit; ita ut veraciter cognoscatis, promissionem nostram omnimodis adtendere et plenissime nos observare velle.
- 4.
Illud praeterea in commune vestra et omnium comperiat solertia, quia ideo vobis in hoc sacro loco haec sollicite denuntiare voluimus, ut noveritis, cuncta quae dicimus, Domino favente, sanctisque ejus suffragantibus in quorum praesentia denuntiantur, inviolabiliter observaturos nos esse.
Hoc est sacramentum quod mutuo juraverunt.
Ab hodierna die et deinceps, si Hludowicus frater noster illud sacramentum quod contra nos juratum habet, infregerit vel infringit, aut filii ejus ad talem partem regni quam tu contra eum acceptam 138.0608B| habes, in quantum Dominus posse dederit, et contra ipsum et contra filios ejus, ac omnes qui eam tibi auferre voluerint absque justa et rationabili occasione, si tu expetieris, adjutorium tibi defensionis praestabo. Si autem ego te supervixero, filiis tuis talem partem regni quam tu contra me et meum fratrem acceptam habes, non auferam, sed consentiam. Et si ipsi vel fideles illorum expetierint defensionis adjutorium contra ipsum fratrem nostrum et filios ejus, ac omnes, ut eam tenere possint, adjutorium in quantum potero praestabo, si tu aut filii tui idipsum adjutorium mihi praestaveritis, et a nobis vos non dissociaveritis.
- NOTA. Hae sunt adnuntiationes quas Hlotarius et Karolus apud Leudicam adnuntiaverunt anno 854.
p. 0608B