Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus apud Gundulfi villam (Auctores varii), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AucVar.AcCoApG, cc_idno: 9664
c
Acta conventus apud Gundulfi villam
138.0745A| Anno incarnationis dominicae 872 indictione quinta, quinto idus Septembris, in placito generali apud Gundulfi villam,--cum Hludowicus sacramenta superius scripta disrupisset et aequivoco suo itidem Hludowico imperatori se conjunxisset, et sacramenta quae superius scripta sunt fieri jussisset Ingilberga regina et legatis sedis apostolicae, Formoso scilicet et Gaderico, praesentibus,--hac tempestate urgente, episcopi omnes ex regno gloriosi regis Karoli hanc professionem infra scriptam fecerunt, et omnes laici hoc sacramentum similiter infra scriptum juraverunt.
Professio episcoporum.
Quantum sciero et potuero, adjuvante Domino, consilio et auxilio secundum meum ministerium fidelis 138.0745B| vobis adjutor ero, ut regnum quod vobis Deus donavit vel donaverit, ad ipsius voluntatem et sanctae ecclesiae ac debitum regium honorem vestrum et vestram fideliumque vestrorum salvationem habere et obtinere et continere possitis.
Sacramentum laicorum.
Quantum sciero et potuero, adjuvante Domino, et auxilio fidelis vobis adjutor ero, ut regnum quod habetis ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae et vestrum 138.0746A| honorem atque ad vestram salvationem continere possitis, et quod Deus adhuc vobis concesserit, adquirere et contra omnes homines defendere valeatis.
Generale omnium fidelium.
Sic promitto ego, quia de isto die inantea isti seniori meo, quandiu vixero, fidelis et obediens et adjutor, quantumcumque plus et melius sciero et potuero, et consilio et auxilio secundum meum ministerium in omnibus ero, absque fraude et malo ingenio, et absque ulla dolositate vel seductione seu deceptione, et absque respectu alicujus personae; et neque per me, neque per missum, neque per litteras, sed neque per emissam seu intromissam personam, vel quocumque modo ac significatione 138.0746B| contra suum honorem et sanctae ecclesiae atque regni illi commissi quietem et tranquillitatem atque soliditatem machinabo vel machinanti consentiam, neque unquam aliquod scandalum movebo, quod illius praesenti vel futurae saluti contrarium vel nocivum esse possit. Sic me Deus adjuvet et ista sanctorum patrocinia.