Acta conventus Ticinensis II (Auctores varii)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Ticinensis II
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Acta conventus Ticinensis II (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoTiI, cc_idno: 9659

NOTA.

138.0609C| Capitula quae gloriosus imperator Hludowicus suis episcopis de statu sui regni considerare praecepit.

De conversatione episcoporum, presbyterorum et ceterorum clericorum; de doctrina et praedicatione in populo; de conscriptione librorum; de restauratione aeclesiarum; de ordinatione plebium et xenodochiorum; de monasteriis virorum seu feminarum quae secundum regulam sancti Benedicti, vel ea quae secundum canonicam auctoritatem disposita esse debent; quicquid in praefatis ordinibus extra ordinem est, aut per neglegentiam praepositorum, aut per desidiam subditorum, vehementer cupio scire, et secundum Dei voluntatem vestrumque sanctum consilium sic emendare desidero, ut in conspectu Dei 138.0609D| nec ego reprobus sim, neque vos et populus mihi commissus iram suae indignationis incurrat. Quomodo autem istud rationabiliter quaesitum et inventum perficiatur, vobis hoc ad tractandum ac nobis renuntiandum committimus. De minoribus quoque causis quae generaliter omnes, specialiter aliquos tangunt, et indigent emendatione, volumus ut post haec illas quaeratis, et ad nostram notitiam reducatis, 138.0610C| sicut est de comitibus et eorum ministris, si justitias neglegunt, aut ipsas vendunt; si sunt rapaces, aut aeclesiarum, viduarum, orfanorum, aut pauperum oppressores; si ad praedicationem veniunt, si debitum honorem et oboedientiam sacerdotibus suis impendunt; si aliquas novitates, aut argumenta, quae ad detrimentum populi pertinent, agere praesumunt, sicut est in adquirendis proprietatibus, aut inrationabiles praeces ad adjutoria facienda, sive in reliquis causis, quae ad peccatum nostrum pertinere possunt ac populi nostri.

Rescriptum consultationis sive exhortationis episcoporum ad domnum Hludowicum imperatorem.

1.

Domino gloriosissimo regi Hludowico, pax et vita, salus et victoria, ministretur a Deo 138.0610D| patre, et domino nostro Jesu Christo. Nos quidem in Dei nomine Angilbertus archiepiscopus, et Andreas patriarcha, una cum Joseph archicapellano, cum ad hanc sanctam synodum in urbe regia Ticino congregatam venissemus, replicavimus eis piam exhortationem vestram, qua viva voce ad nos usi fuistis, flagrantes Spiritus sancti munere, et ultra quam hujus aetatis teneritudo capere potuisse 138.0611A| videretur, totius modestiae, et gravitatis, atque sapientiae sapore conditam; protulimus etiam et coram eis relegi fecimus commonitorium a vestra nobis magnificentia traditum. Quibus auditis, omnes unanimiter pro vestra indole, omnipotenti Deo diutissime gratias egerunt, quia populo suo tam piissimum tamque sapientissimum principem dedit, qui cuncta ordinabiliter et rationabiliter disponere cupit.

2.

Et quoniam religiosa sollicitudo vestra primum de conversatione episcoporum, presbyterorum et ceterorum clericorum quaerere studuit, nos quoque quia nec aliter melius fieri potuit, eundem ordinem servavimus; et episcopum quidem ita conversari debere pronuntiamus, ut ejus vita omnibus 138.0611B| recte vivendi sit norma. Presbyteros vero et clericos ita vivere oportet, ut subditae plebi exemplo suae conversationis proficiant. At quidam coepiscoporum nostrorum, qui bonae conversationis sibi conscii sunt, palam fateri recusabant, ne sui ipsorum laudatores viderentur; qui vero neglegentiam suam recognoscunt, more humani ingenii se ipsos accusare verebantur: juxta commonitionem tamen vestram diligentius perscrutantes, quosdam quales desideratis, qualesque populi Dei pastores et rectores esse decet, invenimus; quorumdam vero neglegentiam, vel erga clericorum suorum custodiam atque doctrinam, vel erga plebium sollicitudinem repperimus; quibus ut aliquantulum 138.0611C| emendandi spatium tribuatis, humiliter petimus. Quod si cito delicta non correxerint, severiori sententiae subjacebunt. Caeterum si quislibet laicorum vel clericorum contra episcopum, aut alicujus ordinis clericum, aliquid queritur, noverit nos paratos esse et legitimam praebere audientiam, et si quid perperam gessisse probati fuerint, debita animadversione punire

3.

Doctrina vero et praedicatio in populum, partim episcoporum et reliquorum sacerdotum, partim vero populi neglegentia, non sicut necessarium est procuratur. Et sacerdotum quidem incuria nullatenus est excusanda: quidam vero laici, et maxime potentes ac nobiles, quos studiosius ad praedicationem venire oportebat, juxta domos suas basilicas 138.0611D| habent, in quibus divinum audientes officium, ad majores ecclesias rarius venire consuerunt. Et dum soli afflicti et pauperes veniunt, quid aliud, quam ut pacienter mala ferant, illis praedicandum est? Si autem divites, qui pauperibus injuriam facere soliti sunt, venire non rennuerent, illis omnino 138.0612A| praedicandum esset, ut a rapinis se compescerent, utique, dum possunt, elemosynis peccata sua redimerent, ut a fluxu rerum temporalium se abstinerent. Admonendi sunt igitur potentes, ut ad majores ecclesias ubi praedicationem audire possint, sepius conveniant; et quantum dono omnipotentis Dei divitiis et honoribus caeteros antecedunt, tanto ad audiendum praecepta conditoris sui alacrius festinent. Quidam autem comites et vassi dominici presbyteros et caeteros clericos nostros, quod nec episcopis facere licet, absque nostra licentia recipiunt, insuper etiam ubicumque ordinatos, et quosdam de quibus dubium est utrum consecrati sint, in parroechiis nostris absque nostra examinatione missas sibi celebrare faciunt; quod 138.0612B| ne ulterius fiat, omnimodis est inhibendum

4.

Quare in ordinandis plebibus sanctorum canonum instituta serventur, et pestiferae ambitionis vitium radicitus extirpetur; et neque ob quorundam propinquitatem, nec pro alicujus familiaritatis gratia, neque quod maxime detestandum est, propter pecuniarum acceptionem, indignus quilibet ordinetur. Et primum quidem ipsius loci presbyteri, vel caeteri clerici, idoneum sibi rectorem eligant; deinde populi qui ad eandem plebem aspicit, sequatur assensus. Si autem in ipsa plebe talis inveniri non potuerit, qui illud opus competenter peragere possit, tunc episcopus de suis quem idoneum judicaverit, inibi constituat. Sane 138.0612C| removenda est quorundam laycorum procacitas, qui hoc solo obtentu, quod ad electionis consortium admittuntur, archipresbyteris suis dominari praesumunt, et quos tamquam patres venerari debuerant, velut subditos contempnunt. Hi igitur intra proprii juris terminos sunt redigendi; et si extraordinariam dominationem in aecclesiis exercere praesumpserint, regia sunt disciplina cohercendi

5.

¶ Hi vero qui ad gubernandas plebes legitime provecti sunt, nullatenus a suis episcopis repellantur, nisi aut alicujus criminis reatum inciderint, aut easdem plebes male tractaverint. Tollenda est enim omnino prava consuetudo, quae in quibusdam locis oriri coepit; quia nonnulli archipresbyteri vel aliorum titulorum custodes, fruges vel alios ecclesiarum 138.0612D| redditus ad proprias domos abducunt; quidam vero aliorum possessiones conducunt, ut in eis quae ab ecclesiis suis male subtraxerint recondant; nonnulli autem laicorum in tantum eorum nequitiae se complices faciunt, ut quae hujusmodi transgressores ab ecclesia subripuerint, ipsi in 138.0613A| suis domibus abscondant. Tales ergo primum a suis episcopis corripiantur; quod si se citius corrigere noluerint, tamquam qui ecclesiasticas res sacrilega temeritate tractaverunt, synodali sententia feriantur. Laici vero qui post hanc denuntiationem socios se hujus expilationis praebuerint, tamquam furti reos judiciaria coartabit auctoritas

6.

De restauratione ecclesiarum, illud capitulum sufficit, quod gloriosus genitor vester in Olonna constituit; sed ut observetur, vestra indiget admonitione

7.

Similiter et de xenodochiis, sicut in eodem kapitulari continetur, observandum est

8.

De monasteriis autem virorum seu feminarum, quae secundum regulam sancti Benedicti, vel secundum 138.0613B| canonicam auctoritatem disposita esse debent, quia inspiratio omnipotentis Dei ut credimus ad hanc inquisitionem cor vestri moderaminis incitavit, ipsi gratias referimus. Nam quod jam maxima ex parte ordinem suum amiserint, omnibus est manifestum; quae ut ad pristinum statum reducantur, in domini et genitoris vestri ac vestra gloriosa dispositione consistit

9.

Et ea quidem monasteria quae adhuc statum suum retinent, unumquemque episcoporum in cujus parroechia constituta sunt, providere oportet, utrum ordinem suum teneant. Qui si aliter invenerit, una cum rectore monasterii corrigere debebit. Quod si rectoris monasterii principaliter culpa fuerit, et se suosque subditos ad admonitionem episcopi 138.0613C| sui corrigere dissimulaverit, synodica debet auctoritate percelli

10.

Quidam autem episcopi et rectores monasteriorum res ecclesiarum suarum subtractas et aliis personis in beneficium largitas esse queruntur, et ideo ecclesiasticas utilitates se nequaquam implere posse dicunt; quae ut restituantur, vestram regiam majestatem imploramus, humiliter admonentes, quia si hi qui eas pro animarum suarum remedio ecclesiis contulerunt, praemium merentur, sine dubio dampnatione digni sunt, qui eas subtrahere moliuntur

11.

In sacris canonibus praefixum est, ut decimae juxta episcopi dispositionem distribuantur; quidam 138.0613D| autem laici, qui vel in propriis vel in beneficiis suas habent basilicas, contempta episcopi dispositione, non ad ecclesias ubi baptismum et praedicationem et manus impositionem et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, set vel propriis basilicis, vel suis clericis pro suo libitu tribuunt. 138.0614A| Quod omnimodis divinae legi et sacris canonibus constat esse contrarium. Unde vestram potestatem, ut eos corrigatis, expetimus

12.

Sacra docet auctoritas, ut publice peccantes publicae poenitentiae subiciantur. Inveniuntur autem quidam qui incesta matrimonia contraxerunt, et vel proximis suis, vel Deo sacratis mulieribus copulati sunt; quidam etiam publice homicidia vel alia crimina perpetrarunt, quos ut episcopi publicae possint poenitentiae subjugare, petimus ut comitum vestrorum auxilio fulciantur

13.

Quosdam ministros comitum propter frequentia placita pauperiorem populum nimis affligere comperimus; unde majestatem vestram obsecramus, ut capitulare avi vestri de hac re observare praecipiatis.

14.

138.0614B| De comitibus vero, de quorum vita et actibus a nobis quaerere voluit sublimitas vestra, quosdam tales esse scimus, quales Dei ministros et vestrae rei publicae provisores esse decet; nonnulli autem, ut se suosque ministros corrigant, vestra admonitione indigent, quibus tamen, similiter ut episcopis, aliquantulum emendandi spatium tribuatis, exposcimus. Qui si se citius corrigere noluerint, regia sunt auctoritate reprimendi

15.

Statuimus etiam, ne episcopi, quando pro confirmando populo parroechias circumeunt, archipresbyteros suos gravent, ut hujusmodi dispensa contenti sint: panes centum, friskingas quatuor, 138.0614C| vinum sextaria quinquaginta, pullos decem, ova quinquaginta, agnum unum, porcellum unum, annonam ad caballos modios sex, foenum carradas tres, mel, oleum, cera, quod sufficit

16.

Petimus etiam, ut emunitates progenitorum vestrorum ita conservare praecipiatis, sicut a glorioso genitore vestro in Olonna constitutum est

17.

Per singulas parroechias eas festivitates populus observare studeat, quas proprius eorum episcopus venerari praedicaverit, ita ut neque illas neglegant quas sacerdotes colere monuerint, neque inani superstitione eas celebrare praesumant, quae nequaquam sunt observandae. Si vero aliqui inventi fuerint qui sacerdotibus obtemperare noluerint, per 138.0614D| ministros rei publicae distringantur, et satisfactionem poenitentiae quam presbyteri imposuerint, subire cogantur.

LEGES AB IMPERATORE PROMULGATAE.

In nomine Dei omnipotentis anno incarnationis 138.0615A| Dominicae 855, indictione 3. mense Februario, die mensis ejusdem quarto

Cum domnus et magnificentissimus Hludowicus augustus apud Tycinensem civitatem in augustali aula resideret, tractaturus de statu sanctae matris aecclesiae, et pace divina dispositione sibi commissi imperii, ac generali totius populi salute, praesentibus obtimatibus suis dixit.

1.

Crebro vestram fidelitatem retroactis temporibus commonuimus, ut secundum normam christianae religionis vivere unusquisque nostrorum fidelium satageret, et suos a rapina conpesceret; attamen quia hactenus minus diligenter est actum, amodo omni conamine vos studere volumus, quo penitus a nostro regno rapina eliminetur, et pauperum 138.0615B| voces usque nunc domini Sabaoth aures pulsantes querimoniis, incipiant suo creatori laudes rependere pro ubique pace et quiete concessa nobis a gentibus

2.

Statuimus autem ut ecclesiae Dei per totius regni nostri fundatae terminos sub nostrae inmunitatis tuitione securae cum rebus et familiis permaneant, ceu praedecessorum nostrorum, piissimorum videlicet augustorum, temporibus fuisse probantur; earumque rectores propriis utantur privilegiis. Et monachi per sua cenobia regularem teneant ordinem. Similiter et clerus omnis proprio fungatur ministerio, nemine molestante, nostri terroris formidine

3.

Sancimus nihilomnius, ut singuli comites et 138.0615C| actores rei publicae in suis ministeriis legalem procurent populo facere justitiam, pupillos et viduas protegant, per loca solita restaurent palatia, quibus cum iter dictaverit, nos legatosque nostros valeant recipere, ne gravetur aecclesia. Quando etiam episcopos, abbates, vel comites, seu fidelium nostrorum quempiam, in propria villa morari contigerit, cum suis in suis maneant domibus, ne sub obtentu hospitii vicinos opprimant, vel eorum bona diripiant.

4.

Denique quia, Christi custodiente clementia, neminem injuste consecuti privavimus, sed neque privari absque legali sanctione aliquem nostrorum fidelium volumus beneficio, jubemus ne quis suum depravet nullo modo, sed instauret 138.0615D| securiter, ne qui dirigendi sunt a nobis undique, si depravata repererint, legaliter emendare conpellant, et eos deinceps perfrui prohibeant

5.

Porro cum ad nostrum quislibet nostrorum fidelium properat obsequium, tam eundo quam 138.0616A| redeundo gradiatur pacifice; et ni generalis exigat utilitas, ut cum scaritis veniat, in statutis juxta domibus maneat. Episcopus, et comes, per quorum transeunt terminum, diligenter provideant, ne molestentur incolae, aut eorum domos per vim paciantur invadere, vel propria diripere, absque conlato praecio; sed neque indigenae per solita loca tectum focum aquam et paleam hospitibus denegare, aut sua carius quam vicinis audeant vendere

6.

Igitur quia, hactenus in regno nostro quosdam inrefrenate vixisse, nulli est ambiguum, sancimus unumquemque suorum hominum sollicitudinem gerere, ne solitam rapinam patrare praesumant. Qua pro re si quis artatus suum seniorem 138.0616B| dimiserit, penitus interdicimus ne recipiatur ab altero, quatinus, nisi corrigi. voluerit, a nostri regni penitus excludatur finibus

7.

Haec olim saepe inculcata et augustali nostra sanctione promulgata, quia ex parte in aliquibus neglecta videntur, hactenus acriori ulcisci debuerant examine: attamen nostra mansuetudine, ut corrigantur, quantulumcumque largimur spatium, quo quique neglecta emendare valeant; destinaturi post modicum legatos strenuos, emendata inquirere. Qui vero neglegens repertus fuerit propriis honoribus nostro privabitur juditio.

CAPITULA MISSORUM.

Legatio.

1.

138.0616C| Ecclesiarum Dei justitia inquiratur, et omni studio perficiatur, et ne a sacrilegis thesaurus diripiatur earum, fideliter conscribatur.

2.

Pupillorum et viduarum causa investigetur, et diligenti cura misericorditer examinetur

3.

Totius populi querimonia generaliter audiatur, et legaliter definiatur

4.

 De statu rei publicae inquirendum, ubi, cum iter dictaverit domnus imperator, recipi debeant per singula ministeria ab eo directi legati. Unde eis administrentur obsequia, unde paraveredi; unde vel quae dona annualia aut tributa publica exigi debeant; qui debeant palatia restaurare, qui pontes; ut non destruantur beneficia, et destructa restaurentur; quae beneficia dominicus gasindius 138.0616D| habuit; quis habeat illa, vel ubi conjaceant
5.

Directi abbates monasteria monachorum et puellarum ac senodochia circumeant, si unde administrantur debita obsequia habeant, et concorditer degant, inquirant. Quidquid inordinatum reppererint, 138.0617A| regulariter corrigant; senodochia autem sic ubi sunt neglecta, ad pristinum statum revocent; hospitales vero pauperum tam in montanis quam et ubicumque fuisse noscuntur, pleniter et diligenti cura restaurentur.

Item institutio domni Hludowici imperatoris.

1.

Volumus ut unusquisque pro temporis consistentia et ministerii sui congruentia justitias procurare decertent; et subditos non solum commoneant, sed etiam procurare compellant. Constituimus et modis omnibus monemus, ut in aecclesiasticis ministeriis juxta quod preterito sancti Patres in nostro placito invenerunt, unusquisque servare studeat, et preterito neglecta celeriter emendet. Et restauratio 138.0618A| ecclesiarum baptismalium juxta antiquam consuetudinem perficiatur

2.

De decimis, sicut supra dicto placito inventum est, quicumque neglexerit, canonico judicio corrigatur. Et qui in hoc aliquid contrasteterit, sciat se nostra imperiali auctoritate emendandum. Judices namque commoneantur Dei timorem ante oculos habere, et pro nulla persona justitiam immutare audeant; sed quod verum est justissime perquirant, et veraciter judicent

3.

Pontes enim ubicumque consueti sunt, permaxime Ticinensis, restaurentur; et ubicumque non consueti necessarii sunt, construantur. Navigia in consuetis locis preparata consistant; et ne transeuntes gravent, commonendi sunt.