Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus Ticinensis III (Auctores varii), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AucVar.AcCoTiI2, cc_idno: 9660
Acta conventus Ticinensis III
¶
138.0617B| In nomine sanctae et individuae Trinitatis, anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 854, imperii nostri 6, indictione 4. Dum conventum fidelium nostrorum palatio nostro Ticinae civitatis convocaremus, et simul episcoporum et nobilium nostrorum consultu non solum aecclesiasticam utilitatem et populi pacem vel salvationem, sed etiam totius regni statum perquirere studeremus, inter reliqua populus noster nobis quasdam petitiones obtulit, quas nos Dei amore et eorum fidelitate ducti libenter suscepimus, atque ideo subter annotata capitula ad eorum utilitatem conscribi fecimus, quas in futurum pro lege tenenda firmamus.
- 1.
De feminis quae, defunctis viris, lex Langobardorum 138.0617C| prohibet ante anni spatium vestem religionis mutare velumque suscipere, petierunt, ut nostra licentia eis, mox divina pietas inspiraverit, eas indemnes licere suscipere. Nos autem considerantes 138.0618B| quia praeterito pro ipsa dilatione multae etiam raptae intra eumdem spatium ad aliam partem distractae fuerunt, ideo et eorum petitionem quam justam censuimus, suscepimus, et eis ita fieri concedimus.
- 2.
Nostrae majestati reclamaverunt, patris nostri vel nostri super eas superfluas factas fuisse inquisitiones. Ideo eis concedimus, ab hinc in futurum nullas alias super eos fieri inquisitiones, nisi unde Karoli proavi et avi nostri tempore factae fuerunt.
- 3.
. De liberis hominibus qui super alterius res resident, et usque nunc a ministris rei publicae contra legem ad placita protrahebantur, et ideo pignerabantur, constituimus, ut secundum legem 138.0618C| patroni eorum eos ad placitum adducant. Et si quis eos contra hanc nostram auctoritatem et eorum legem pignerare aut distringere praesumpserit, patrono eorum omnia cum lege 138.0619A| emendet, et insuper pro incauta praesumptione bannum nostrum componant.
- 4.
De homicidio, unde lex pro simplicitate probationem trium testium quaerit, et testes habere non potuerit, concedimus, ut cum duodecim juratoribus juret, et ab eadem simplicitate absolutus proprium non amittat.
- 5.
De cartis quae a quibusdam personis falsae appellantur, constituimus, ut si notarius superfuerit et testes qui eam veram et idoneam faciant; et si testes mortui fuerint, et notarius superfuerit, cum duodecim juratoribus veram et idoneam eam faciat.
Concessas denique petitiones vestras, consideravimus etiam ea quae ad nos jam pridem pervenerunt, 138.0619B| ad resecandas malorum insidiationes iisdem adjungere capitulis.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Hludowicus gratia Dei imperator augustus. Dum enim superno nutu cum fidelibus nostris conventum Papia regia civitate habuissemus, pervenit ad nos, qualiter dum aliqui homines suam infra regnum quaerere conantur justitiam, a quorundam pravorum hominum insidiis impediantur, ita ut per se aut per alios submissos eos ad servitium quaerant, sive illos sive quos ad testimonium producere velint, ut sub tali occasione suam percipere non valeant justitiam. Qua pro re, ut talem resecaremus nequitiam, duo capitula infra regnum nostrum Italicum populo commoranti in legem dare praevidimus. Anno imperii 138.0619C| domni et genitoris nostri Hlotharii pii imperatoris trigesimo sexto, nostro etiam sexto, 13 Kal. Aug. sub indictione 3.
Item statuta domni Hludowici pro lege posita.
- 1.
Si quis aliquem de aliquo mallaverit negotio, et ille qui mallatus fuerit dicat, ideo ei nolle quia servus alterius sit, aut si testimonia produxerit et similiter dixerit quod ea recipere non debeat, quia aliquis eorum servus sit, nominet dominum ejus, et sic det wadiam de eo adducendo; et posito placito in quantum ire ubi eum invenire credit et reverti posse judices dixerint, si in placito constituto dominum non adduxerit, 138.0620A| praebeat sacramentum, quod pro nulla dilatione justitiae ejus hoc dixerit, nisi pro certo ita verum esse crediderit. Quod si jurare ausus non fuerit, quia pro occasione prolongandi justitiam hoc dixit, componat illi bannum nostrum, et justitiam plenissimam faciat. Si vero aliquem adduxerit qui se dominum ejus dicat, et illum quem de servitio appellavit, replicare ad servitium non voluerit, tunc ipse qui se dominum ejus dixit, bannum nostrum illi componat, eo quod pro conculcanda justitia ingenium tale facere ausus fuit. Crimina vero si super eum pro dilatanda justitia imponere voluerit, probare cogatur. Et si probare non potuerit, et justitiam faciat, et insuper bannum nostrum pro tanta calliditate componere cogatur. 138.0620B|
- 2.
Si forte quispiam aliquem mallaverit, et ille qui mallatus fuerit, dixerit eum suum servum esse vel alius in ipsa altercatione veniens eum ad servitium mallaverit, jubemus, ut praesentaliter inter se wadient, ut ad primum et secundum vel tertium placitum causam ipsam definiant. Inter placitum vero et placitum sint dies 15; tertium autem quando comes placitum habuerit, si infra unum comitatum est, sint dies 15; sin autem in alium sint dies 20, ne pro tali occasione ejus justitia prolongetur. Quod si in his tribus placitis ille qui quaerit venire neglexerit, excepto servitio regis aut inevitabili necessitate, et comes placitum habuerit, ille quoque alius ad suam probandam libertatem paratus fuerit, tunc comes 138.0620C| ipsam causam finiat veluti si ipse qui quaerit praesens fuisset, et ultra ille qui quaesierat facundiam de servitio illius dicendi non habeat, et insuper ut supra bannum nostrum illi componat, ac justitiam pleniter faciat.
- 3.
Et sunt aliqui, qui dum alios in servitium mallant, et ipsi de sua libertate approbare wadiam dant, in tantum eos mutando placitum lacerant, ut vix pro sua paupertate evadere possint, unde tertium addere capitulum placuit. Si vero aliquis alium ad servitium mallaverit, et ille qui mallatus fuerit, wadiam de sua probanda libertate dederit, jubemus, ut supra, ad primum aut secundum 138.0621A| vel tertium placitum causam deliberent. Inter placitum et placitum sint dies 15; tertium vero quando comes placitum habuerit, si infra unum comitatum est, sint dies 15, sin autem in alium, sint dies 20. Et si in istis tribus placitis ipse qui quaerit venire contempserit, antepositis quae superias anteposuimus, et comes placitum habuerit, ille namque alius cum suis testibus paratus fuerit, tunc comes ipsos testes recipiat et causam definiat, veluti si ipse qui quaerit praesens fuisset, 138.0622A| et ultra ille qui quaesierit tacitus de servitio illius permaneat.
- 4.
Previdimus de Judeis, ut nullus infra regnum Italicum ultra Kalendas Octobris maneat, et modo eis denuntietur ut omnes usque ad placitum illud exeant ubi voluerint, sine ullius contradictione. Quod si post Kalendas Octobris aliquis inventus fuerit, a quibuscumque comprehendi potest, cum omni substantia sua ad nostram deducatur praesentiam. Quotation analysis