Migne Patrologia Latina Tomus 138
Acta conventus Ticinensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoTi, cc_idno: 9661
RESCRIPTUM CONSULTATIONIS SIVE EXORTATIONIS EPISCOPORUM AD DOMNUM HLUDOWICUM IMPERATOREM QUOD IN PAPIA FUIT ACTUM.
Domino glorioso imperatori Hludowico pax et vita, salus et victoria, ministretur a Deo patre et domino Jesu Christo.
- 1.
Decrevit sancta synodus domesticam et interiorem episcopi conversationem totius reprehensionis atque suspitionis inpenetrabilem fieri debere, ut 138.0557B| juxta apostolum provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; oportet igitur ut cubiculo episcopi et secrecioribus quibuslibet obsequiis sincerae opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem episcopum suum jugiter adtendant, ejusque sanctae conversationis testes, imitatores, et ad Dei gloriam praedicatores existant.
- 2.
Statuimus ut non tantum dominicis diebus et praecipuis festivitatibus episcopi missas celebrent, set cum possibile fuerit, cotidiana quoque sacrificia frequentent; nec fastidiant privatim primum pro se, deinde pro consacerdotibus, pro regibus et cunctis ecclesiae Dei rectoribus, proque his qui se orationibus ipsorum peculiariter commiserint, et 138.0557C| maxime pro pauperibus preces fundere, et omnipotenti Deo hostias offerre, comitante pia conpunctione, et sacrae devotionis affectu, quod magis utique occulte sacrificantibus convenit, ut ipse quoque sacerdos hostia viva fiat, et sacrificium Deo, spiritu contribulato.
- 3.
Placet episcopum moderatis epulis contentum esse, suosque convivas ad comedendum et potandum non urgere, quin potius semper se sobrietatis 138.0558A| praebeat exemplum. Removeantur ab ejus convictibus cuncta turpitudinis argumenta; non ludicra spectacula, non acromatum vaniloquia, non fatuorum stultiloquia, non scurriles admittantur praestigiae. Adsint peregrini et pauperes et debiles, qui de sacerdotali mensa Christum benedicentes, benedictionem percipiant. Recitetur sacra lectio; subsequatur vivae vocis exhortatio; ut non tantum corporali cybo, immo verbi spiritalis alimento, convivantes se refectos gratulentur, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum dominum nostrum.
- 4.
Ut episcopus omnes affectiones, quae a sancta conversatione et sacerdotali abhorrent officio, poenitus repudiet. Et non cum canibus aut accipitribus 138.0558B| vel capis, quos vulgus falcones vocat, per se ipsum venationes exerceat. Equorum quoque mulorumque superfluam curam contemnat; praeciosarumque vestium cultum, et dissolutum, ac velut ad pompam compositum, vitet incessum. Sit sacerdotis eloquium spiritali sale conditum; non injuriosis et protervis et coturnosis vocibus tumidum. Sit sermo episcopi juxta evangelium: est, est; non non. Si quid enixius adfirmandum, durae forsitan audientium mentes exigunt, more potius apostolico interponat suae locutioni: Deus scit! aut coram Deo! quam per imperatoris gratiam sicut militantibus seculo jurare celebre est, sua dicta confirmet. Purgetur sane Domino suffragante ab omni levitate atque jactantia dignitas episcopalis, ut omnibus christianis 138.0558C| bonae conversationis speculum fieri valeat.
- 5.
Ut episcopi canonicas scripturas et sancta dogmata jugi meditatione discutiant, et presbiteris ac clericis suis subtilius tractando et disserendo occultos sanctarum litterarum thesauros aperiant. Populis vero juxta ipsorum capacitatem dominicis et festis diebus verbum praedicationis impendere non neglegant; quod si quis se deinceps ab hac observatione et ab his quae superius sunt statuta subtraxerit, 138.0559A| tamquam proprii desertor officii divinis legibus subjacebit.
- 6.
Sollicite procurent episcopi, quam diligentiam erga plebem sibi commissam unusquisque presbiterorum gerat; oportet enim ut plebium archipresbiteri per singulas villas unumquemque patrem familias conveniant; quatinus tam ipsi quam omnes in eorum domibus commorantes qui publice crimina perpetrarunt, publice peniteant; qui vero occulte deliquerit, illis confiteantur, quos episcopi et plebium archipresbiteri idoneos ad secreciora vulnera mentium medicos elegerint; qui si forsitan in aliquo dubitaverint, episcoporum suorum non dissimulent implorare sententiam. Si vero episcopus haesitaverit, non aspernetur consulere vicinos episcopos, 138.0559B| et ambiguam rem alterius aut certe duorum vel trium fratrum examinare consensu. Quod si adeo aliqua obscuritate vel novitate perplexa res fuerit, siquidem diffamatum certae personae scelus est, metropolitani et provincialis synodi palam sententia requiratur, ut illud impleatur apostoli: Peccantes publice argue, ut caeteri metum habeant. Si autem occulta confessio est, et is a quo queritur salutis consilium explicare non sufficit, potest suppresso facinorosi nomine qualitas quantitasque peccati discuti, et congruus correctioni modus inveniri. Similiter autem et in singulis urbium vicis et suburbanis, per municipalem archipresbiterum, et reliquos ex presbiteris strenuos ministros procuret epicopus, habita poenitus in rebus dubiis observatione, 138.0559C| quae superius praefixa est.
- 7.
Oportet etiam per oppida singula villasque curam gerere presbiteros, qualiter poenitentes inpositam sibi abstinentiae formam custodiant, et utrum elemosynarum largitione vel aliis remissionem peccatorum promerentibus piis operibus inserviant; et qua cordis contricione vel lamentatione se ipsos afficiant, ut hac consideratione praemissa poenitudinis tempus rationabilem possit accipere terminum, et vel extendatur si poenitens neglegenter injuncta prosecutus est, vel brevietur si desideranter veniae placationem studuit promereri. Reconciliatio vero poenitentum juxta antiquorum canonum instituta non a presbiteris sed ab episcopis fieri debet, nisi forte quis in periculo fuerit constitutus, et se 138.0559D| reconciliari devote petierit. Si episcopus absens fuerit, debet utique presbiter episcopum consulere, et sic penitentem ejus praecepto reconciliare; aliter autem sicut nec chrismatis confectio vel puellarum consecratio, ita nec penitentum reconciliatio ullatenus a presbiteris fieri debebit, quia solis episcopis apostolorum vicem tenentibus per manus inpositionem specialiter in eclesia conceditur, quod tunc apostolis ad ipsos Domino dicente concessum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis 138.0560A| peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.
- 8.
Illud quoque salutare sacramentum quod commendat Jacobus apostolus dicens: Infirmatur quis in vobis, inducat presbiteros, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus; et si in peccatis fuerit, remittuntur ei, sollerti praedicatione populis innotescendum est; magnum sane et valde appetendum mysterium; per quod si fideliter poscitur, et peccata remittuntur, et consequenter corporalis salus restituitur. Sed quia frequenter contingit, ut aegrotans aliquis aut sacramenti vim nesciat, aut minus periculosam reputans infirmitatem, salutem suam operari dissimulet, aut certe morbi 138.0560B| violentia obliviscatur, debet eum loci presbiter congruenter admonere, quatinus ad hanc spiritalem curam secundum propriae possibilitatis vires vicinos quoque presbiteros invitet. Hoc tamen sciendum, quia si is qui infirmatur publicae penitenciae mancipatus est, non potest hujus misterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta, communionem corporis et sanguinis Christi meruerit; cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur. Si autem infirmi qualitas talis est, ut per se ipsum visitandum et unguendum dignum existimet episcopus, ab ipso quam plurimum competenter fieri valet, a quo ipsum chrisma conficitur, et cui peccata remittendi officii privilegio potestas concessa est. 138.0560C|
- 9.
Ex diversis partibus perventum est ad sacram synodum, quod quidam parentum filias suas cum ad nubilem pervenerint aetatem, easque pro suo modulo satis convenienter nuptum tradere possint, diutius quam necesse est secum detineant; unde sepe contingit, ut in ipsa paterna domo corrumpantur. Fertur et de quibusdam, quod dictu quoque nefas est, ipsos parentes filiarum suarum corruptoribus conhibentiam praebere, et natarum suarum lenones existere. Monendi igitur a presbiteris sunt patres familias, ut filiabus suis tempestive nuptias provideant, et calorem ferventis aetatis conjugali lege praeveniant; primum scientes, quia tales et si post corruptelam legitimis viris copulatae fuerint, non 138.0560D| possunt tamen cum sponso pariter sollemne benedictionis a sacerdote munus percipere. Deinde si in eorum domibus tale nefas acciderit, siquidem illis nescientibus pro sola neglegentiae culpa poenitentiae subjiciendi sunt; si vero corruptionis turpitudinem ipsi consenserint, major his qui prohibere debuerant penitentiae sarcina quam ipsis qui perpetraverunt imponenda est. Ad ultimum hoc noverint eclesiasticis sanctionibus esse praefixum, ut nullus publice poenitens usque ad tempus peractae penitentiae conjugium contrahere valeat, et hac ratione corruptam 138.0561A| filiam non posse conjugio copulari, quousque per publicam poenitentiam et ipsa et parentes, si forte consensisse probati fuerint, reconciliationem et sacri altaris communionem obtinere meruerint.
- 10.
De raptoribus vero, antiquorum Patrum statuta sequentes, hoc tenendum censemus, ut si eas rapuerint quae cum sponso pariter benedictione sacerdotale initiatae sunt, licet easdem corruperint, abstrahantur tamen ab his, et propriis sponsis reddantur. Quae vero vel viduae sunt, vel adhuc sponsae non fuerint, et absque ipsarum et parentum voluntate rapiuntur, nihilominus parentibus vel propinquis restituantur, et aliis, si voluerint, nubant. Nam ipsis a quibus raptae sunt, legitimae demum uxores nullatenus esse possunt. Ipsos autem raptores 138.0561B| eisque auxilium praebentes, quamquam anathematizandos antiqui canones praecipiant, in ultimo tamen constitutis, si devote postulaverint, sacrae communionis viaticum pro misericordia dandum non negamus. Quod si aliquis de ordine clericali hujusmodi transgressoribus cooperator extiterit, proprii gradus honore carebit.
- 11.
Inveniuntur nonnulli per diversas provincias et civitates habentes possessiones, qui cum aliquod publice scelus perpetraverint et ab episcopo vel presbiteris loci conventi fuerint, ut penitudinem gerant, ab alterius civitatis episcopo vel presbitero se jam penitentiam suscepisse, vel suscipere, velle fateantur, atque ita sibimet illudentes, Deo mentiri conantur. Tales ergo ab episcopo civitatis in cujus 138.0561C| parrochia scelus commissum est, statim communione privati, ad agendam penitentiam cogantur. Scribat autem qui eum communione privaverit, aliis quoque episcopis in quorum parrochiarum territoriis hujusmodi praedia possidet, ut et ipsi rem scientes, a sua illum communione removeant, ne forte postmodum per ignorantiam sibi subreptum querantur. Manifesta etenim est aecclesiastica sanctio, continens, ut qui ab uno episcopo excommunicatus est, ab aliis ei non debeat episcopis communicari.
- 12.
Hoc autem omnibus christianis intimandum est, quia hi qui sacri altaris communione privati, et pro suis sceleribus reverendis aditibus exclusi, publicae poenitentiae subjugati sunt, nullo militiae secularis 138.0561D| uti cingulo, nullamque reipublicae debent administrare dignitatem; quia nec popularibus conventibus eos misceri oportet, nec vacare salutationibus, nec quorumlibet causas judicare, cum sint ipsi divino addicti judicio; domesticas autem necessitates curare non prohibentur, nisi forte, propter scelerum ut saepe fit enormitatem conscientiae stimulis exagitati, et mente perculsi, ipsius privatae 138.0562A| rei amministrationem implere nequiverint. Qui vero ad admonitionem episcopi seu sacerdotum pro perpetrato palam scelere poenitentiae remedium suscipere noluerint, magis abjiciendi sunt, anathematizandi scilicet, et tamquam putrida ac desperata membra ab universalis ecclesiae corpore dissecandi; cujusmodi jam inter christianos nulla legum, nulla morum, nulla collegii participatio est, quibus neque in ipso exitu communicatur, et quorum neque post mortem, saltim inter defunctos fideles, commemoratio fit. Sed si ad hoc inrevocabile juditium obdurati cordis contemptus trahit, non sine magna tamen examinatione veniendum est, et omnia sacerdoti prius experienda, nec absque metropolitani cognitione et provincialium episcoporum communi 138.0562B| juditio quemlibet anathematizandum esse permittimus.
- 13.
Propter assiduam erga populum Dei curam singulis plebibus archipresbiteros praeesse volumus; qui non solum inperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum presbiterorum qui per minores titulos habitant, vitam jugi circumspectionem custodiant; et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renuntient. Nec obtendat episcopus, non egere plebem archipresbitero, quod ipse eam per se gubernare valeat; quia et si valde idoneus est, decet tamen ut parciatur onera sua, et sicut ipse matrici praeest, ita archipresbiteri praesint plebeis, ut in nullo titubet aeclesiastica sollicitudo. Cuncta tamen ad episcopum referant, nec aliquid 138.0562C| contra ejus decretum ordinare praesumant.
- 14.
Quia non tantum a secularibus personis, immo et ab ipsis praesulibus, quod minime decuit, tam virorum quam feminarum monasteria destructa inveniuntur, placuit sanctae synodo, ut ab episcopis primum eorum status recuperationis sumat exordium, et omnia monasteria quae sub episcoporum sunt potestate, protinus restaurentur, et quicumque episcoporum ad venturam sequentis anni Domino propitio synodum monasteria quae sub sua potestate neglecta fuerant, aliqua ex parte recuperasse repertus non fuerit, excommunicetur.
- 15.
Similiter et de synodochiis statuimus, ut quaecumque in episcoporum sunt potestate, secundum 138.0562D| dispositionem eorum qui ea instituerunt gubernentur; quae autem sub defensione quidem sunt ecclesiae, set juxta institutorum decreta per heredes vel parentes qui religiosam vitam duxerint regi debent, procuret episcopus, ut ab eis non neglegantur. Et si in aliquo malae tractationis obnoxii reperiuntur, ecclesiasticae subjaceant disciplinae. Quod si heredes, sive clerici sive seculares, adeo inportune contra 138.0563A| majorum suorum decreta ire temptaverint, ut testatoris institutionem subprimere vel obscurare nitantur et inter se sinodochii substantiam dividere, nuntietur sacratissimo imperatori, et ejus auctoritate hujusmodi transgressorum nequitia coherceatur.
- 16.
Suggerendum est beatissimis imperatoribus, quia hi qui monasteria et sinodochia sub defensione sacri palatii posuerunt, ideo fecisse probantur, quod a nullo melius quam a summis potestatibus protegenda crediderint, et si ea, contra decreta instituentium, personis quibus non licet dederint, ipsi inpugnatores efficiuntur qui propugnare debuerant; et cavendum summopere est principibus, ut qui a nemine nunc inde judicantur, ne in futuro juditio 138.0563B| ab omnipotente Deo gravius judicentur; secundum apostolum etenim horrendum est incidere in manus Dei viventis. Nos vero qui debitores sumus ut fideliter annuntiemus, idcirco humiliter suggerimus, quod silere non audemus.
- 17.
Omnes christianos scire oportet, quia omnium rerum suarum decimationem Deo fideliter reddere debent, et secundum episcoporum dispositionem, sacerdotum et reliquorum clericorum usibus ceterisque eclesiasticis utilitatibus distribuendae sunt. Qui vero eas suo arbitrio et non secundum episcopi dispositionem dispensare conatur, duplicem reatum incurrit: unum quia dominicam substantiam impie subtrahit, alterum quia rem sacram sacrilega temeritate violare praesumit. Quisquis igitur post 138.0563C| admonitionem episcopi et sacerdotum vel decimas dare contempserit, vel pro suo arbitrio quibus dandae non sunt dare praesumpserit, tamquam divinarum sanctionum contemptor et temerator, sacerdotali est vigore plectendus, et a sacrae communionis participatione removendus.
- 18.
Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui sub nullius episcopi disciplina et providentia gubernantur; tales enim acefalos, id est sine capite, prisca ecclesiae consuetudo nuncupavit. Docendi sunt igitur seculares viri, ut si in domibus suis misteria divina jugiter exerceri desiderant, quod valde laudabile est, ab his tamen tractentur, qui ab episcopis examinati fuerint, et ab ordinatoribus 138.0563D| suis commendaticiis litteris comitati probantur, cum ad peregrina forte migrare necesse est. Si qui ergo contemptores canonum extraordinarie et inlicite ministrantes, et divina sacramenta taliter violantes inveniuntur, primum ab episcopo uterque admoneatur, et vagans, scilicet clericus vel sacerdos, et is qui ejus usurpativo fruitur officio, et si ab hac noluerint se temeritate compescere, excommunicentur Sed et ille excessus omnino 138.0564A| inhibendus est, quod quidam seculares viri presbiteros aut alios clericos conductores, vel procuratores, sive exactores fiscalium rerum vel redituum aut vectigalium constituunt; si quis igitur deinceps hujus exorbitationis reus inventus fuerit, uterque excommunicetur, tam ipse qui constituit, quam ille qui indigne paruit.
- 19.
Quia terribiliter propheticus sermo minatur, ad usuram dantem et amplius accipientem, in aeternum non esse victurum et non habitaturum in tabernaculo altissimi, nec requieturum in monte sancto Dei, censemus ut quicumque hoc perpetrasse inveniuntur, si supersunt a quibus usuras exegerunt, ipsis restituant quae superhabundantius abstulisse 138.0564B| probantur; si autem decesserint, heredibus eorum saltim medietatem refundant, aut elemosinis redimant quod cupiditate deliquerunt. Deinceps vero qui haec sectari inventus fuerit, si laicus est, excommunicetur, sacerdos autem vel clericus si ad episcopi admonitionem ab hoc turpi et pestifero negotio se non cohibuerit, proprii gradus periculum sustinebit.
- 20.
Comperimus quod ab his qui secundum mundanas leges viduarum et orfanorum tutelam sibi vindicant, non solum neglegantur, verum etiam aliquotiens opprimantur; quibus ecclesiastica sollicitudine succurrendum censemus. Et si hujusmodi oppressores ad episcopalem admonitionem corrigi voluerint, gratulandum his est, si autem in obstinationis 138.0564C| impietate duraverint, suggerendum clementissimo imperatori, quatinus ipse efficacem tutorem eis tribuat, ut et illi remuneratio reddatur a Deo, et de inutili silentio sacerdotalis ordo non dampnetur.
- 21.
Quidam clericorum vel monachorum peregrinantes, per diversas vagando provincias et civitates, multiplices spargunt errores, et inutiles quaestiones disseminant, decipientes corda simplicium. De his decrevit sancta sinodus, ut ab episcopo loci detineantur, et ad metropolitanum deducti, discussione aecclesiastica examinentur; et si vanitatis atque jactantiae, non autem utilitatis aut doctrinae causa, has inquietudines serere reperiuntur in populis, velut 138.0564D| eclesiasticae pacis perturbatores, congruenti disciplina macerentur.
- 22.
Inventi sunt multi, et maxime de rusticis, qui adultas feminas sub parvulorum filiorum nomine in domibus suis introduxerunt, et postmodum ipsi soceri nurus suas adulterasse convicti sunt. Idcirco inhibendum decernimus, ut nulli deinceps inperfectae aetatis puero adulta femina jungatur; sed cum ad aetatem 138.0565A| idoneam adulescentes venerint, tunc legitimo possint conubio copulari.
- 23.
Quia pestiferas adhuc stirpes et reliquias artis magicae in tantum vigere ad nos perlatum est, ut quaedam maleficae inlicitum amorem aliorum mentibus, aliis vero odium inmittere dicantur; quaedam etiam ita venenariae sunt, ut quosdam peremisse multo populi rumore deferantur, hujusmodi diaboli ministras diligenti examinatione proditas, sub acerrima penitentia redigendas statuimus, et in ipso tantum exitu, si tamen prius digna poenitentiae opera fecerint, reconciliandas esse permittimus.
- 24.
Omni ratione caret, et religioni christianae noxium et contrarium noscitur, ut Judei a christianis 138.0565B| vectigalia exigant, aut ullas civiles aut criminales causas inter christianos judicandi locum habeant; quicumque igitur judiciariae potestatis super christianos aliquam administrationem Judeo tractare permiserit, a christiana communione pellatur.
CAPITULA DE ORDINIBUS ECCLESIASTICIS.
- 1.
Placuit sancta synodo domesticam et interiorem episcopi conversationem totius inreprehensibilis atque suspicionis inpenetrabilem fieri debere, ut juxta Apostolum provideamus bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus. Oportet igitur, ut cubiculo episcopi et secretioribus quibuslibet obsequiis sincerae opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem episcopum suum jugiter attendant, 138.0565C| ejusque sanctae conversationis testes, imitatores, et ad Dei gloriam praedicatores existant.
- 2.
Statuimus, ut non tantum dominicis diebus et praecipuis festivitatibus episcopi missas celebrent, sed eum possibile fuerit cottidiana quoque sacrificia frequentent, nec fastidiant primum pro se, deinde pro sacerdotibus, pro regibus, et cunctis ecclesiae Dei rectoribus, et pro his qui se orationibus ipsorum peculiariter commiserunt, et maxime pro pauperibus preces fundere, et omnipotenti Deo hostias offerre, comitante pia compunctione et sacrae devotionis affectu; quod magis occulte sacrificantibus convenit, ut ipse quoque sacerdos hostia viva fiat, et sacrificium Deo spiritu contribulato.
- 3.
Placet episcopum moderatis epulis contentum 138.0565D| esse, suosque convivas ad comedendum et potandum non urguere, quin potius semper se sobrietatis praebeat exemplum. Removeantur ab ejus convictu cuncta turpitudinis argumenta, non ludicra spectacula, non acromatum vaniloquia, non fatuorum stultiloquia, non scuriles admittantur praestigiae; adsint peregrini et pauperes et debiles, qui de sacerdotali mensa, Christum benedicentes, benedictionem percipiant. Recitetur sacra lectio, subsequatur vivae vocis exhortatio, ut non tantum corporali cibo, ymmo 138.0566A| verbi spiritalis alimento, convivantes se refectos gratulentur, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum dominum nostrum.
- 4.
Ut episcopus omnes affectiones, quae a sancta conversatione et sacerdotali abhorrent officio, penitus repudiet, et non cum canibus aut accipitribus vel capis, quos vulgo falcones vocat, per se ipsum venationes non exerceat. Equorum quoque mulorumque superfluam curam contemnat, praetiosarumque vestium cultum, et dissolutum ac velut ad pompam compositum vitet incessum. Sit sacerdotis eloquium spiritali sale conditum, non injuriosis et protervis et coturnosis vocibus tumidum. Sit sermo episcopi juxta evangelium: est, est, non, non. Si quid enixius affirmandum durae forsitan audientium 138.0566B| mentes exigunt, more potius apostolico interponat suae locutioni: Deus scit, aut: coram Deo, quam: per imperatoris gratiam, sicut militantibus seculo jurare celebre est, sua dicta confirmet. Purgetur sane Domino suffragante ab omni levitate atque jactantia dignitas episcopalis, ut in omnibus christianis bonae conversationis speculum fieri valeat. 5. Ut episcopi canonicas scripturas et sancta dogmata jugi meditatione discutiant, et presbyteris ac clericis suis subtilius tractando et disserendo occultos sanctarum litterarum thesauros aperiant; populis vero juxta ipsorum capacitatem dominicis et festis diebus verbum predicationis impendere non neglegant. Quod si quis se deinceps ab hac observatione et ab his quae superius sunt statuta substraxerit, 138.0566C| tamquam proprii desertor officii divinis legibus subjacebit.
- 6.
Sollicite procurent episcopi, quam diligentiam erga plebem sibi commissam unusquisque presbyterorum gerat. Oportet enim ut plebium archipresbyteri per singulas villas unumquemque patrem familias commoneant, quatinus tam ipsi quam omnes in eorum domibus commorantes qui publice crimina perpetrarunt, publice peniteant. Qui vero occulte deliquerunt, illis confiteantur quos episcopi et plebium archipresbyteri idoneos ad secretiora vulnera mentium medicos elegerunt. Qui si forsitan in aliquo dubitaverint, episcoporum suorum non dissimulent implorare sententiam. Si vero episcopus hesitaverit, non aspernetur consulere vicinos episcopos, 138.0566D| et ambiguam rem alterius, aut certe duorum vel trium fratrum examinare consensu, quod adeo aliqua obscuritate vel novitate perplexa res fuerit. Si quidem diffamatum certae personae scelus est, metropolitani et provincialis synodi palam sententiam requiratur, ut illud impleatur Apostoli: Peccantes publice argue, ut ceteri metum habeant. Si autem occulta confessio est, et his a quo queritur salutis consilium explicare non sufficit, potest subpresso facinerosi nomine, qualitas quantitasque peccati 138.0567A| discuti, et congruus correctionis modus inveniri. Similiter autem et in singulas urbium vicis et suburbanis per municipalem archipresbyterum et reliquos ex presbyteris strenuos ministros procurent episcopus, habita penitus in rebus dubiis observatione quae superius praefixa est. 7. Oportet etiam per oppida singula villasque curam gerere presbyteros, qualiter penitentes impositam sibi abstinentiae formam custodiant, et utrum elemosinarum largitioni vel aliis remissionem peccatorum promerentibus piis operibus inserviant, et qua cordis contritione vel lamentatione se ipsos afficiant. Ut hac consideratione praemissa, penitudinis tempus rationabilem possit accipere terminum, et vel extendatur si penitens neglegenter injuncta 138.0567B| prosecutus est, vel brevietur si desideranter veniae placationem studuit promereri. Reconciliatio vero penitentum juxta antiquorum canonum instituta non a presbyteris sed ab episcopis fieri debet, nisi forte quis in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari devote petierit; si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter episcopum consulere, et sic penitentem ejus precepto reconciliare. Aliter autem, sicut nec chrismatis confectio, vel puellarum consecratio, ita nec penitentum reconciliatio ullatenus a presbyteris fieri debet. Quia solis episcopis apostolorum vicem tenentibus per manus impositionem specialiter in ecclesia conceditur, quod tunc apostolis ab ipso Domino dicente concessum est: Accipite 138.0567C| Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remmittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt.
- 8.
Illud quoque salutare sacramentum quod commendat Jacobus apostolus dicens: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus; et si in peccatis fuerit, remittuntur ei, sollerti praedicatione populis innotescendum est. Magnum sane et valde appetendum mysterium, per quod, si fideliter poscitur, peccata remittuntur. Sed quia frequenter contingit, ut egrotans aliquis aut sacramenti vim nesciat, aut minus periculosam reputans infirmitatem, salutem suam operari dissimulet, aut certe morbi violentia obliviscatur, debet eum loci presbyter 138.0567D| congruenter admonere, quatinus ad hanc spiritalem curam secundum propriae possibilitatis vires vicinos quosque presbyteros invitet. Hoc tamen sciendum, quia si his qui infirmatur publicae penitentiae mancipatus est, non potest hujus misterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta, communionem corporis et sanguinis Christi meruerit. Cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur. Si autem infirmi qualitas talis est, ut per se ipsum visitandum et unguendum dignum existimet episcopus, ab ipso quam plurimum competenter fieri valet, a quo ipsum chrisma conficitur, 138.0568A| et cui peccata remittendi officii privilegio potestas concessa est. 9. Ex diversis partibus perventum est ad sacram synodum, quod quidam parentum filias suas cum ad nubilem pervenerint aetatem, easque pro suo modulo satis convenienter nuptu tradere possint, diutius quam necesse est secum detineant. Unde sepe contingit ut in ipsa paterna domo corrumpantur. Fertur et de quibusdam, quod dictu quoque nefas est, ipsos parentes filiarum suarum corruptoribus conhibentiam praebere, et natarum suarum lenones existere. Monendi igitur a presbyteris sunt patres familias, ut filiabus suis tempestive nuptias provideant, et calorem ferventis aetatis conjugali lege praeveniant. Primum scientes, quia tales, etsi post corruptelam 138.0568B| legitimis viris copulatae fuerint, non possunt tamen cum sponso pariter sollemne benedictionis a sacerdote munus percipere; deinde si in eorum domibus tale nefas acciderit, siquidem illis nescientibus, pro sola neglegentiae culpa penitentiae subjiciendi sunt. Si vero corruptionis turpitudinem ipsi consenserint, majoribus qui prohibere debuerint penitentiae sarcina quam ipsis qui perpetrarunt imponenda est. Ad ultimum hoc noverint ecclesiasticis sanctionibus esse praefixum, ut nullus publice penitens usque ad tempus peractae penitentiae conjugium contrahere valeat; et hac ratione corruptam filiam non posse conjugio copulari, quousque per publicam penitentiam et ipsa et parentes, si forte consensisse probati fuerint, reconciliationem et sacri altaris communionem 138.0568C| obtinere meruerint.
- 10.
De raptoribus vero antiquorum Patrum statuta sequentes, hoc tenendum censemus, ut si eas rapuerint, quae cum sponso pariter benedictione sacerdotali initiatae sunt, licet easdem corruperint, abstrahantur tamen ab his, et propriis sponsis reddantur. Quae vero vel viduae sunt vel adhuc sponsae non fuerunt, et absque ipsarum et parentum voluntate rapiuntur, nihilominus parentibus vel propinquis restituantur, et aliis si voluerint nubant. Nam ipsis a quibus raptae sunt legitimae demum uxores nullatenus esse possunt; ipsos autem raptores eisque auxilium praebentes quamquam anathematizandos antiqui canones praecipiant, in ultimo tamen constitutis, 138.0568D| si devote postulaverint, sacrae communionis viaticum pro misericordia dandum non negamus. Quod si aliquis de ordine clericali hujusmodi transgressoribus cooperator extiterit, proprii gradus honore carebit. 11. Inveniuntur nonnulli per diversas provincias et civitates habentes possessiones, qui cum aliquod publice sceleris perpetraverint, et ab episcopo vel presbyteris loci commoniti fuerint, ut penitudinem gerant, ab alterius civitatis episcopo vel presbytero se jam penitentiam suscepisse vel suscipere velle fateantur, atque ita sibimet illudentes Deo 138.0569A| mentiri conantur. Tales ergo ab episcopo civitatis in cujus parroechia scelus commissum est, statim communione privati, ad agendam penitentiam cogantur. Scribat autem qui eum communione privaverit, aliis quoque episcopis in quorum parroechiarum territoriis hujusmodi praedia possidet, ut et ipsi rem scientes a sua illum communione removeant, ne forte postmodum per ignorantiam sibi subreptum quaerantur. Manifesta etenim ecclesiactica sanctio continet, ut qui ab uno episcopo excommunicatus est, ab aliis ei non debeat episcopis communicari.
- 12.
Hoc autem omnibus christianis intimandum est, quia hi qui sacri altaris communione privati, et pro suis sceleribus reverendis aditibus exclusi, 138.0569B| publicae penitentiae subjugati sunt, nullo militiae secularis uti cingulo, nullamque rei publicae debeant administrare dignitatem, quia nec popularibus conventibus eos misceri oportet, nec vacare salutationibus, nec quorumlibet causas judicare, cum sint ipsi divino addicti judicio; domesticas autem necessitates curare non prohibentur, nisi forte, propter scelerum ut sepe fit enormitatem conscientiae stimulis exagitati, et mente perculsi, ipsius privatae rei administrationem implere nequiverint. Qui vero ad admonitionem episcopi seu sacerdotum pro perpetrato palam scelere penitentiae remedium suscipere noluerint, magis abjiciendi sunt, anathematizandi scilicet, et tamquam putrida ac desperata membra ab univerversalis ecclesiae corpore dissecandi. Hujusmodi jam 138.0569C| inter christianos nulla legum, nulla morum, nulla collegii participatio est, quibus neque in ipso exitu communicetur, et quorum neque post mortem, saltem inter defunctos fideles, commemoratio fiat. Sed si ad hoc inrevocabile judicium obdurati cordis contemptus trahit, non sine magna tamen examinatione veniendum est, et omnia sacerdoti prius experienda, nec absque metropolitani cognitione et provincialium episcoporum communi judicio quemlibet anathematizandum esse permittimus. 13. Propter assiduam erga populum Dei curam singulis plebibus archipresbyteros preesse volumus, qui non solum imperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum presbyterorum qui per minores 138.0569D| titulos habitant vitam jugi circumspectione custodiant, et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renuntient. Nec obtendat episcopus, non egere plebem archipresbytero, quod ipse eam gubernare valeat. Quia etsi valde idoneus est, decet tamen ut partiatur onera sua, et sicut ipse matrici praeest, ita archipresbyteri praesint plebibus, ut in nullo titubet ecclesiastica sollicitudo; cuncta tamen ad episcopum referant, nec aliquid contra ejus decretum ordinare praesumant.
- 14.
Quia non tantum a secularibus personis, immo 138.0570A| et ab ipsis praesulibus, quod minime decuit, tam virorum quam feminarum monasteria destructa inveniuntur, placuit sancta synodo, ut ab episcopis primum eorum status recuperationis sumat exordium, et omnia monasteria quae sub episcoporum sunt potestate, protinus restaurentur. Et quicumque episcoporum ad venturam sequentis anni Domino propitio synodum monasteria quae sub sua potestate neglecta fuerant, aliqua ex parte recuperasse repertus non fuerit, excommunicetur. 15. Similiter et de senedochiis statuimus ut quaecumque in episcoporum sunt potestate, secundum dispositionem eorum qui ea instituerunt gubernentur. Quae autem sub defensione quidem sunt ecclesiae, sed juxta institutorum decreta per heredes vel pertinentes 138.0570B| qui religiosam vitam duxerint regi debent, procuret episcopus ut ab eis non neglegantur, et si in aliquo male tractationis obnoxii reperiuntur, ecclesiasticae subjaceant disciplinae. Quod si heredes, sive clerici sive seculares, adeo importune contra majorum suorum decreta ire temptaverint, ut testatoris institutionem subprimere vel obscurare nitantur, et inter se senodochii substantiam dividere, nuntietur sacratissimo imperatori, ut ejus auctoritate hujusmodi transgressorum nequitia coherceatur.
- 16.
Suggerendum est beatissimis imperatoribus quia hi qui monasteria et senedochia sub defensione sacri palatii posuerunt, ideo fecisse probantur, quod a nullo melius quam a summis potestatibus protegenda crediderunt. Et si ea contra decreta instituentium 138.0570C| personis quibus non licet dederint, ipsi impugnatores efficiuntur qui propugnare debuerant; et cavendum summopere est principibus, ut qui a nemine nunc inde judicantur, ne in futuro judicio ab omnipotente Deo gravius judicentur; secundum Apostolum, etenim horrendum est incidere in manus Dei viventis. Nos vero quia debitores sumus, ut fideliter annuntiemus, idcirco humiliter suggeremus, quod silere non audemus. 17. Omnes christianos scire oportet quia omnium rerum suarum decimationem Deo fideliter reddere debent, et secundum episcoporum dispositionem sacerdotum et reliquorum clericorum usibus ceterisque ecclesiasticis utilitatibus distribuendae sunt. Qui vero 138.0570D| eas suo arbitrio et non secundum episcopi dispositionem dispensare conatur, duplicem reatum incurrit: unum quia dominicam substantiam impie subtrahit, alterum quia rem sacram sacrilega temeritate violare praesumit. Quisquis igitur post admonitionem episcopi et sacerdotum vel decimas dare contempserit, vel pro suo arbitrio quibus dandae non sunt dare praesumpserit, tamquam divinarum sanctionum contemptor et temerator, sacerdotalem vigorem plectendus et a sacrae communionis participatione removendus est. 138.0571A|
- 18.
Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui sub nullius episcopi disciplina et providentia gubernantur. Tales enim acefalos, id est sine capite, prisca ecclesiae consuetudo nuncupavit. Docendi sunt igitur seculares viri, ut si in domibus suis mysteria divina jugiter exerceri desiderant, quod valde laudabile est, ab his tamen tractentur, qui ab episcopis examinati fuerint, et ab ordinatoribus suis commendaticiis litteris comitati probantur, cum ad peregrina forte migrare necesse est. Si qui eorum contemptores canonum extraordinarie et inlicite ministrantes, et divina sacramenta taliter violantes inveniuntur, primum ab episcopo uterque admoneatur, et vagans, scilicet clericus vel sacerdos, et si qui ejus usurpativo fruitur officio, et si ab hoc noluerint 138.0571B| se temeritate compescere, excommunicentur. Sed et ille excessus omnino inhibendus est, quod quidam seculares viri presbyteros aut alios clericos conductores vel procuratores sive exactores fiscalium rerum vel redituum ac vectigalium constituunt. Si quis igitur deinceps hujus exhorbitationis reus inventus fuerit, uterque excommunicentur, tam ipse qui constituit, quam ille qui indigne paruit. 19. Quia terribiliter propheticus sermo minatur, ad usuram dantem et amplius accipientem in aeternum non esse victurum, et non habitaturum in tabernaculo altissimi, nec requieturum in monte sancto Dei, censemus ut quicumque haec perpetrasse inveniuntur, si supersunt a quibus usuras exigerunt, ipsis restituant quae superhabundantius abstulisse probantur. Si autem 138.0571C| decesserunt, heredibus eorum saltem medietatem refundant, aut elemosinis redimant quod cupiditate deliquerunt. Deinceps vero qui haec sectari inventus fuerit, si laicus est, excommunicetur; sacerdos autem vel clericus si ad episcopi admonitionem ab hoc turpi et pestifero negotio se non cohibuerit, proprii gradus periculum sustinebit.
- 20.
Comperimus quod ab his qui secundum mundanas leges viduarum et orfanorum tutelam sibi vindicant, non solum neglegantur, verum etiam aliquotiens opprimantur; quibus ecclesiastica sollicitudine succurrendum censemus. Et si hujusmodi oppressores ad episcopalem admonitionem corrigi voluerint, gratulandum his est. Si autem in obstinationis impietate duraverint, suggerendum clementissimo 138.0571D| imperatori, quatinus ipse efficacem tutorem ejus tribuat, ut et illi remuneratio reddatur a Deo, et de inutili silentio sacerdotalis ordo non damnetur. 21. Quidam clericorum vel monachorum peregrinantes per diversas vagando provincias et civitates, multiplices spargunt errores et inutiles quaestiones disseminant, decipientes corda simplicium. De his decrevit sancta sinodus, ut ab episcopo loci detineantur, et ad metropolitanum deducti, 138.0572A| discussione ecclesiastica examinentur. Et si vanitatis atque jactantiae, non autem utilitatis aut doctrinae causa, has inquietudines serere reperiuntur in populis, velut ecclesiasticae pacis perturbatores congruenti disciplina macerentur.
- 22.
Inventi sunt multi, et maxime de rusticis, qui adultas feminas sub parvulorum filiorum nomine in domibus suis introduxerunt, et postmodum ipsi soceri nurus suas adulterasse convicti sunt. Idcirco inhibendum decernimus, ut nulli deinceps imperfectae aetatis puero adulta femina jungatur. Sed cum ad aetatem idoneam adolescentes venerint, tunc legitimo possunt conubio copulari. 23. Quia pestiferas adhuc stirpes et reliquias artis magicae in tantum vigere ad nos perlatum est, 138.0572B| ut quaedam maleficae inlicitum amorem aliorum mentibus, aliis vero odium immittere dicantur, quaedam etiam venenariae sunt, ut quosdam peremisse multo populi rumore deferantur, hujusmodi diaboli ministras diligenti examinatione proditas, sub acerrima poenitentia redigendas statuimus, et in ipso tantum exitu, si tamen prius digna poenitentiae opera fecerint, reconciliandas esse permittimus.
- 24.
Omni ratione caret, et religioni christianae noxium et contrarium noscitur, ut Judei a christianis vectigalia exigant, aut ullas civiles aut criminales causas intra christianos judicandi locum habeant. Quicumque igitur judiciariae potestatis super christianos aliquam administrationem Judeo tractare permiserit, a christiana cummunione pellatur.
CAPITULA COMITIBUS AB IMPERATORE PROPOSITA. 138.0572C|
- 1.
Ut aperte depraedationes quae fiunt adversus eos qui Romam orationis causa, eosque qui vel ad marcatum, aut ad alias utilitates suas proficiscuntur, quemadmodum comprimantur, ne fiant ulterius, comitum nostrorum consilium quaerimus.
- 2.
Potentes autem, ne circa domos in quibus habitant oppressiones exerceant, quibus pauperes affliguntur, quia solent cum suis caballis, ac reliquis animalibus inter reliquas violentias aliorum prata decerpere, nihilhominus autem et hiemis tempore, occasione nutriendorum equorum illos affligunt, per eos etiam scire volumus, qualiter hoc emendandum sit. 3. Quando ad palatium, vel ad alia loca potentes 138.0572D| properant, et in exposcendis hospitiis pauperes adgravant, inquirere placet, qualiter haec oppressio fieri desinat.
- 4.
Furta quoque quae crebro longe lateque per Italiam fiunt, quo studio reprimantur, inquirimus. 5. Et hoc scire volumus, qua censura redarguendi sunt illi, qui pontem Tycynensem totiens a nobis commoniti facere neglexerunt, et ut non solum ille, sed omnes Italiae pontes qui emendatione indigent, 138.0573A| qualiter ad statum antiquitatis revocentur.
- 6.
Naves autem quae propter custodiam littoris, per mare sunt antiquitus ordinatae ad praecavendas adversariorum insidias, qualiter secundum ordinem eundem reparatae fiant, oportune consulimus, quoniam hac desidia non modica ex parte populus noster inimicorum insidias sustinet. 7. Qualiter autem palatia nostra, quae longa vetustate vel neglegentia sunt obsoleta, reparentur atque reficiantur, comitum nostrorum consultus inquiritur.
- 8.
Et ut status rei publicae nostrae in hoc non videatur infirmari, dicant nobis si conveniens sit, ut unusquisque comes, domos a nobis susceptas, bene praevisas et commendatas habeat, aut si quae indigent 138.0573B| emendatione, statum pristinae soliditatis suscipere congruum videatur. 9. Qualiter autem missi domni ac genitoris nostri, ac nostri, vel apostolici, debito suscipiantur honore, dicendum est; atque ad nostram notitiam per comites nostros volumus perveniri, de quibus rebus, aut facultatibus, hujuscemodi sumptus et apparatus legationi designatae delegatus, sumebatur antiquitus, aut a quibus personis exigebantur parvareda, ut et nostro tempore idem ordo servetur, nec ad alias res aut personas usus iste retorqueatur.
- 10.
Hoc etiam audire desideramus, si in juditio comitum prius miserorum causae, id est viduarum, pupillorum, ceterorumque pauperum quaerimoniae terminandae sint, ac deinde potentiorum; quod si ab 138.0573C| aliquo tales Christi pauperes sunt despecti, qualiter hoc emendare velint, inquirentibus nobis insinuent .
LEGES AB IMPERATORE PROMULGATAE.
De rebus vero saecularibus haec statuit piissimus imperator Hludowicus, quae gloriosi quoque genitoris ejus Hlotharii serenissimi Augusti auctoritate firmata sunt.
- 1.
Perventum est ad nos quod eos qui Romam orationis causa pergunt, vel qui negotiandi gratia per regnum nostrum discurrunt, collecti latrones diripiant, eosque aliquotiens vulnerent vel occidant, et bona eorum diripiant. Ideo volumus, ut comites nostri, eorumque sculdassi adjunctis secum vassallis episcoporum, si necessitas fuerit, ubicumque 138.0573D| tales audierint, studiosissime perquirant, et eos capiant atque distringant. Et si hujus criminis reos invenerint, poenas in legibus positas, erga eos absque ulla neglegentia exsequantur, ut ab his malefactoribus regnum nostrum purgetur, et qui in nostra fiducia huc veniunt, sive orationis, seu negotiandi gratia, salvi esse possint. Sciat autem unusquisque fidelium nostrorum, quia quicumque comes, vel quilibet publicus minister, hujusmodi malefactoribus aut adsensum praebuerit, aut eos 138.0574A| persequi neglexerit, nostrae indignationis motum sentiet, et proprio honore privabitur.
- 2.
Sed et hoc comperimus, quia ex diversis locis hujusmodi noxii homines inter se conspirent, et diversos comitatus circumeuntes, praedas et rapinas, per villas, seu et per vias, vel per silvas faciant, et innocentes homines depraedentur, et spolient; et hi quoque similiter volumus, ut diligenti studio perquisiti capiantur et distringantur. Et si obnoxii hujus sceleris inventi fuerint, legalibus poenis absque ulla dilatione subigantur, et hujusmodi inquietudo, et injusta direptio, a populo nostro auferatur, et liceat omnibus sub nostra ditione degentibus, cum salvatione et pace vivere, ut ordo rei publicae secundum justam administrationem 138.0574B| provisus, salvus et quietus permaneat. 3. Audivimus quoque quod quidam domos et possessiones habentes, concilient sibi atque consotient latrones aliunde venientes, eosque occulto foveant, et solatium dent ad tale facinus perpetrandum, ut quicquid ipsi ex pernitioso opere adquisierint, cum eis parciantur. Quod genus malefactorum pessimum judicamus, quia non solum ipsi mala peragunt, sed etiam aliorum opere et officio ad scelera utuntur. Ubicumque igitur in tali suspitione quilibet venerit, et rumor in populo dispersus fuerit, quod haec facinora exerceat, si adhuc propalatum non est, cum duodecim se expurget; si autem jam in aliquo manifestus aut deprehensus est, 138.0574C| statim capiatur, et distringatur, et dampnationem legibus praefixam sustineat. Ubicumque vero sive manentes seu vagantes latrones comprehendere publici muneris administrator voluerit, et ille se defensare conatus fuerit, si inter haec forte eundem latronem occidi contigerit, nulla is qui eum occidit damnatione multetur, neque ullas inimicicias a parentibus, aut persecutionem ab ullo ejus amico vel propinquo sustineat. Et si aliquis ejus senior aut propinquus, propter hoc vindictam facere conatus fuerit, et judex publicus eum compescere non potuerit, per fidejussores idoneos talis persona ad nostram deducatur praesentiam, ut complices et fautores sceleratorum nostra animadversione flectantur. 138.0574D| Ubicumque autem fama est tales habitare, inquisitio per sacramentum, per omnem populum circa manentem fiat; et cujuscumque gentis aut conditionis fuerint per quos hoc inquiri melius potuerit, jusjurandum dare, cum a comite conventus fuerit, recusandi non habeat potestatem.
- 4.
Sed et hoc pervenit ad notitiam nostram quod, quando potentes, et honorati, sive ecclesiastici ordinis sive saecularis, ad nos veniunt, a populo in quorum domibus mansiones accipiunt, suis usibus, 138.0575A| suorumque equorum necessaria per vim tollant, et hac occasione populus noster affligatur. Idcirco praecipimus ut omnis fidelis noster, quicumque ad nostram praesentiam properat, nihil in veniendo aut revertendo ab aliquo violenter tollat; set suis hominibus et equis, nisi forte ab amicis stipendia acciperit, ab hospitibus suis praecio justo comparet. Nam quicumque hujus mali famam habuerit, cum ad nos venerit, veracem hominem volumus ut det, qui pro suis omnibus juret, nihil eos in itinere tulisse. Et si forte in aliquo se suosque obnoxios recognoscit, donet idoneum hominem, qui juret et cuncta restituat, his quibus abstulisse visus est. 5. Hoc etiam multorum querellis ad nos delatum est, quod potentes et honorati viri, in locis quibus 138.0575B| conversantur, minorem populum depopulentur, et opprimant, et eorum prata depascant; mansiones etiam contra voluntatem privatorum hominum, sive pauperum, in eorum domibus suis hominibus disperciant, eisque per vim quaelibet tollant. Unde praecipimus ut hoc ulterius non fiat, sed unusquisque honoratus noster se suosque ex suo pascat. Et si de loco ad locum migrat, cum summa pace transeat, et neque in manendo, neque in iter agendo, onerosus et damnosus aliis existat. Et hoc sciant omnes quia quicumque deinceps hoc transgredi praesumpserit, nostrae indignationis motum sustinebit, et proprio honore carebit.
- 6.
Quia eorum desidia et neglegentia, qui palatia nostra secundum antiquam consuetudinem restaurare 138.0575C| debuerant, in magno squalore et neglegentia sunt, et ad ruinam poene pervenerunt, praecipimus, ut absque dilatione restaurentur, et quicunque inde neglegens fuerit, sciat quia nostra jussione tamdiu ibi residebit, quousque quod neglexerit pleniter recuperatum habeat. 7. Certissime cognovimus quia publicae domus, quae in singulis civitatibus ad ornatum nostrae rei publicae antiquius constructae fuerant, eorum desidia 138.0576A| quibus commissae sunt, ad lapsum et ruinam poene pervenerint; unde jubemus, ut protinus restaurentur, et ad priorem statum recuperentur, quatinus nostris usibus, et externarum gentium legationibus quae ad nos veniunt, satis congrua et decora fiant.
- 8.
Sepe nostra auctoritate monuimus ut Tycinensis pons, secundum antiquam dispositionem restauraretur, sed hactenus ab aliquibus neglectum est; unde praecipimus ut quicunque in Kalendas Marcias portionem suam pleniter restauratam non habuerit, tamdiu ibi ipse sedeat, quousque perfectissime consummatam habeat. Per singulas quoque provincias super quaelibet flumina ubi antiqua consuetudine pontes fieri soliti sunt, instanter volumus ut restaurentur; et si alicubi aliquis casus 138.0576B| exigit, ut pons noviter fiat, volumus ut communi opera totius populi circum habitantis ibi pons construatur.
- 9.
Quia racionabiliter in singulis civitatibus cognovimus, unde missi transeuntes, vel stipendia, vel paravaredos acciperent, et nunc eorum temeritate violatum est quibus ipsa loca commissa sunt, et ab ordine suo res ad hoc deputatae ad alios usus convertuntur, praecipimus ut juxta priorum dispositionem, unde stipendia et paravaredos exigere consueverant, inde exigant, et nullatenus ad alios usus res ad hoc deputatae ullo modo retorqueantur. c
- 10.
Haec quae superius nostra auctoritate agenda et observanda decrevimus, omnimodis ab omnibus nostris fidelibus cum summa reverentia observanda 138.0576C| praecipimus; neque patimur ut nostra dispositio in aliquo titubet, aut a quocumque parvipendatur; hoc omnibus denuntiantes, quia quicumque his contraire praesumpserit, aut nostrae dispositionis ordinem non custodierit, et a nobis constituta temerare aut neglegere praesumpserit, si ecclesiastici est ordinis, secundum proprii gradus disciplinam cohercebitur; si autem et secularis muneris administrator est, nostra se noverit animadversione plectendum.