Acta conventus Silvacensis (Auctores varii)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Silvacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Silvacensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoSi, cc_idno: 9658

138.0599C| Sequuntur capitula quae in ipso anno, et in ipso mense Novembrio, domnus Karolus consultu fidelium suorum in Silvatico edidit, et per regnum suum a missis suis adnuntiari et observari praecepit, sed 138.0600C| et missos suos, sicut subsequitur, per regnum suum ordinavit.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus 138.0601A| gratia Dei rex, dilectis et fidelibus missis nostris per regnum nostrum constitutis, salutem. Sicut vobis notum esse credimus, cum dilectissimo fratre nostro Hlothario apud Valentianas locuti fuimus, et communi consilio cum fidelibus nostris communibus consideravimus, ut inter caetera sanctae Dei ecclesiae et nostri principatus ac regni nobis a Deo commissi negotia necessaria, de his quae subsequuntur vos specialiter ammoneremus; ut sicut hic descripta habentur, una cum Dei adjutorio, prout melius potueritis, strenue exsequi procuretis, et hoc praesentaliter necessarium opus sine aliqua dilatione vel excusatione, sicut in missaticis conjuncti et deputati estis, simul conveniatis, et hoc ad perficiendum quantocius inchoetis; et quantum vel qualiter inde factum 138.0601B| habueritis, unusquisque vestrum, sicut in missaticis constituti estis, de unoquoque missatico nobis ad conloquium quod in proximo cum fratribus nostris habebimus, renuntiare procuret. Et si contigerit, ut aliquis vestrum nostro servitio vel infirmitate aut quacumque occasione detentus fuerit, pro hoc alii non dimittant ut commendata exsequi non studeant; etiam si unus vacaverit a praedictis occasionibus, ipse, quantum Deus dederit, jussa perficere studeat.

Ista denuntianda sunt populo a missis nostris.

1.

Nostri seniores, sicut audistis, parabolaverunt simul, et consideraverunt cum communibus 138.0601C| illorum fidelibus de Dei servitio, et sanctae ecclesiae ac regni statu, et qualiter vos qui in regno consistitis pacem et justitiam habere possitis; et ordinaverunt missos per regnum illorum, qui in hoc decertent, quantum Deus adjutorium dederit.

2.

Inter omnes justitias quas ordinaverunt ut unusquisque habeat, primo consideraverunt de honore ecclesiarum Dei, et orphanorum ac viduarum causis, et de regalibus justitiis. Tum maxime de raptoribus puellarum, et viduarum causis, et sanctimonialium, et de his qui presbyteros flagellare praesumunt, et qui presbyteros de ecclesiis sine episcoporum consensu eicere vel recipere, aut censum de manso, vel ex his quae domnus et genitor noster in suis capitularibus ecclesiis in immunitate concessit, 138.0601D| exigere non timent, et qui censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias persolvere detrectant, ut firmiter inquirantur, et acriter distringantur, et plena justitia inde fiat, secundum quod in capitularibus avi 138.0602A| et patris, illorum statutum habetur. Et ipsi per certos fidejussores ad praesentiam illius in cujus regno tales inventi fuerint, perducantur, ut inde ipse commendet, quid de tali homine fiat qui nec Deum timet, nec contra sanctos canones facere, nec legem et praeceptum regium infringere pertimescit; salva censura ecclesiastica et episcopalis poenitentiae vindicta.

3.

Similiter de collectis quas theudisca lingua heriszuph appellat, et de his qui immunitates infringunt, et qui incendia et voluntaria homicidia et adsalituras in domos faciunt.

4.

De latronibus autem commendaverunt, ut missi omnibus denuntient in illa fidelitate quam Deo et regi unusquisque debet et promissam habet, 138.0602B| et in illa christianitate qua pacem proximo unusquisque servare debet, ut sine exceptione alicujus personae, nec pro amicitia, vel propinquitate, aut amore vel timore, ullus latronem celet, sed illum missis illorum manifestet, et ad accipiendum illum adjutorium quantum potuerit unusquisque praestet, et per sacramentum hoc missi illorum firmare faciant, sicut tempore antecessorum illorum consuetudo fuit. Et si aliquis missos illorum non obaudierit, si regis homo fuerit, per fidejussores ad illius praesentiam perducatur. Si autem alterius homo fuerit, senior cujus homo fuerit, illum regi praesentet.

5.

Commendaverunt etiam, ut si alicui denuntiatum fuerit ut ad accipiendum latronem adjutorium 138.0602C| praestet, aut aliquis sonum inde audierit ut ad latronem accipiendum concurratur, et se inde retraxerit ut ad hoc adjutorium non praestet, si liber homo fuerit, bannum dominicum componat; et si colonus fuerit, sexaginta ictus accipiat. Et si latro ibi occisus fuerit, qui eum occiderit leudem inde non solvat, et nullus illi inde faidam portare praesumat. Quod si quis facere praesumpserit, per certos fidejussores ad regis praesentiam perducatur.

6.

Quicumque autem abhinc inante latronem receperit, maxime autem illum qui forbannitus fuerit, vel qui illos quos missi nostri forbannierunt recepit, postquam forbanniti ab eisdem missis nostris fuerunt, secundum quod constitutum est in capitularibus avi et patris nostri in libro III, capitulo 23, 138.0602D| si Francus est, cum duodecim similibus Francis juret quod ipse latronem eum fuisse non scisset, licet pater ejus sit, aut frater, vel propinquus. Si hoc jurare non potuerit, et ab alio convictus fuerit quod latronem 138.0603A| in hospitio suscepisset, quasi latro et infidelis judicetur; quia latro est, et infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen non scit pro firmiter, aut juret solus quod nunquam eum audisset, nec per veritatem, nec per mendacium, latronem; aut sit paratus, si ille de latrocinio evictus fuerit, ut similiter damnetur.

7.

Ut quando missi nostri latronem forbannierint, hoc et missis aliis et comitibus scire faciant. Et si de uno missatico in alium fugerit, si in vicinitatem venerit, pro hoc missus qui eum forbannivit non dimittat ut eum non persequatur et comprehendat. Et si longius fugerit, missus in cujus missaticum fugerit, si alodem habuerit, illi tollat, 138.0603B| et illum constringat ut illuc, velit nolit, reveniat, et ibi malum emendet ubi illud perpetravit. Et si in alicujus villam fugerit, et ipsa eum contenderit, secundum quod in capitularibus avi et patris nostri scriptum habetur, inde fiat. Et si necesse fuerit, ut justitia non proteletur, advocato denuntietur ut ipsum latronem reddat, et eos qui eum contenderint praesentet, ut debitam disciplinam inde sustineant, et emendationem inde congruam faciant. Quod si facere neglexerit usque ad secundam vicem, bannum dominicum inde componat; et sic per fidejussores ad praesentiam eorum deducatur, ut et de illo, et de contradictoribus, et de ipso latrone, secundum quod causa conjacuerit, sic decernatur, ut caeteri metum habeant.

138.0603C|

8.

Hoc etiam commendaverunt seniores nostri, ut si hujusmodi malefactores, sicut praediximus, de uno regno in aliud fugerint, similiter missi illius, de cujus regno fugerit, ad alios missos in illo regno, ubi fugit, hoc notum faciant, et illi missi eos constringant, ut ad illud regnum et ad illos missos reveniant, ut ibi distringi possint ubi malum fecerunt.

9.

De advenis qui oppressione Nortmannorum vel Brittannorum in partes istorum regnorum confugerunt, statuerunt seniores nostri, ut a nullo rei publicae ministro quamcumque violentiam vel oppressionem aut exactionem patiantur; sed liceat eis conductum suum quaerere et habere, donec aut ipsi redeant ad loca sua, aut seniores illorum eos 138.0603D| recipiant. Nullus autem eos inservire praesumat, eo quod loco mercenarii apud aliquem manserint, nec censum aut tributum exigere. Quod si inventus fuerit ex rei publicae ministris aut aliis quibuslibet contra hoc pietatis praeceptum facere aut fecisse, bannum dominicum exinde componat.

10.

Ut omnibus denuntietur, qualiter cuncti sint praeparati ad quamcumque necessitatem imminentem 138.0604A| ut secundum consuetudinem, prout necessitas evenerit, ad Dei servitium et illorum, atque ad defendendam sanctam Dei ecclesiam et regnum, omnes sint praeparati.

11.

Capitula autem avi et patris nostri quae in praescriptis commemoravimus, qui ex missis nostris non habuerint, et eis indiguerint, ut commissa per illa corrigere possint, sicut in eisdem capitulis jubetur,, de scrinio nostro vel a cancellario nostro accipiant, ut rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et disponant.

12.

Ut unusquisque missus in suo missatico provisionem habeat, ut si aliquis de nostris fidelibus per missaticum suum transierit, aut ibi consistens 138.0604B| vel commanens rapinas vel depraedationes, aut talia inlicita fecerit de quibus Deus offendi solet, et populus pro oppressione gemere; quatenus hoc subtiliter et veraciter investiget, et nobis renuntiet, qualiter inde nos sic ordinemus, ut nec ipsum, nec alium hoc agere delectet.

13.

Ut missi in illorum missaticis curam habeant, ne homines nostri aut alii quilibet vicinos suos majores vel minores tempore aestatis, quando ad herbam suos caballos mittunt, vel tempore hyemis, quando marascalcos illorum ad fodrum dirigunt, vicinos majores vel minores depraedentur aut opprimant. Et si egerint, hoc etiam, ut praediximus, veraciter missi nostri investigent, et nobis renuntient, 138.0604C| ut in seniore hoc sic emendemus, quatenus homines suos in potestate habeat, et contenti sint debitis, et indebita injuste non appetant Istud sacramentum jurabunt Franci homines.

Ego ille adsalituram, illud malum quod scach vocant vel tesceiam, non faciam, nec ut alius faciat consentiam; et si sapuero qui hoc faciat, non celabo: et quem scio qui nunc latro aut scachcator est, vobis missis dominicis non celabo, ut non manifestem. Sic me Deus adjuvet et istae reliquiae.

Istud sacramentum jurabunt centenarii.

Ego ille adsalituram, illud malum quod scach vocant vel tesceiam, non faciam, nec ut alius 138.0604D| faciat consentiam; et si sapuero qui hoc faciat, non celabo: et quem scio qui nunc latro aut scachcator est, vobis missis dominicis non celabo, ut non manifestem. Et de Francis hominibus in isto comitatu et in meo ministerio commanentibus nullum recelabo, quantum recordari potuero, ut per brevem vobis missis dominicis non manifestem. Sic me Deus adjuvet et istae reliquiae.

138.0605A| Missi autem et pagi per missaticos qualiter fuerunt tunc ordinati.

1.

Hincmarus episcopus, Ricuinus, Engilscalchus, missi in Remitiano, Vonziso, Stadiniso, Pertiso, Barriso, Camiziso, Catalaunio, Virtudiso, Bagensoniso, Tardaniso.

2.

Pardulus episcopus, Altmarus, Theodacrus, missi in Lauduniso, Portiano, Suessonico, Urciso, et Vadiso.

3.

Imino episcopus, Adalardus abba, Waltcaudus, Odelricus, missi in Noviomiso, Vermendiso, Adertiso, Curtriciso, Flandra, comitatibus Engilramni, et in comitatibus Waltcaudi.

4.

Folcoinus episcopus, Adalgarius, Engiscalcus, et Berengarius, missi in comitatu Berengarii, 138.0605B| Engiscalchi, Gerardi, et in comitatibus Reginarii.

5.

Hludowicus abba, Yrminfridus episcopus, Ingilwinus, Gozselmus, missi in Parisiaco, Melciano, Silvanectensi, Vircasino, Belvacense, et Vindoiliso

6.

Paulus episcopus, Hilmeradus episcopus, Herloinus, Hungarius, missi in Rotinense, Tellau, Vitnau, Pontiu, Ambianense.

7.

Eirardus episcopus, Teodericus abba, Herloinus, Hardoinus, missi in Aprincato, Constantino, Bagisino, Coriliso, Ot lingua Saxonia, et Harduini, Oxiniso, et in Lisuino.

8.

Dodo episcopus, Hrotbertus, et Osbertus, 138.0606A| missi in Cinnomannio, Andegavensi, atque Turonico, Corboniso, et Sagiso.

9.

Burcardus episcopus, et Hrodulfus, et Heinricus abba, missi in Blesiso, Aurelianensi, Vindusniso, Carentino, Durcasino, Daniso, Ebricino, Stampiso, Castriso, Pincesiso, Madreciso.

10.

Wenilo episcopus, Odo, et Donatus, missi in pago Senonico, Trecasino, Wasteniso, Miliduniso, Morviso, Proviniso, et in tribus Arcisisis, et in duobus Brionisis.

11.

Teutboldus episcopus, Ionas episcopus, Isembardus, et Abbo abba, Daddo, missi in comitatibus Milonis, et in comitatibus Isembardi, Augustuduno scilicet, Matisconense, Divionense, Cabillone, Hatuariis, et in Tornedriso, et in Belniso, et in Dusmiso 138.0606B| comitatu Attelae, et in comitatu Romoldi.

12.

Hugo, Gozso, Nivilungus, missi in Niverniso, Alciodriso, Avaliso.

Fragmentum epistolae regiae ad missos ex cod. 4. . . . Mandamus praeterea ut, si capitula domni avi et genitoris nostri scripta non habetis, mittatis ad palatium nostrum de more praedecessorum vestrorum missum vestrum et scriptorem cum pergamena, et ibi de nostro armario ipsa capitula accipiat atque conscribat. Et vos deinde secundum ipsa capitula, Dei justitia populique a Deo nobis commissi necessarias proclamationes, legaliter emendare sollerti vigilantia procuretis. Valete.