Acta conventus Ravennatis (Lambertus Francorum)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Ravennatis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Ravennatis (Lambertus Francorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.LamFra.AcCoRa, cc_idno: 9716

CAPITULA SYNODALIA. 138.0809C|

Praelocutio pontificis.

Quia divina inspirante misericordia, vestra nobiscum convenit fraternitas, ut nutu sancti Spiritus, qui suis numquam deest fidelibus, communi omnium vestrum consultu, fratres carissimi, ea quae necessaria sanctae Dei ecclesiae praevidimus, una cum spirituali filio nostro, gloriosissimo videlicet imperatore Lamberto, et vestro sancto collegio, et quae nocivo surculo pullulare conabantur in agro sanctae ecclesiae, canonico sarculo eradicare studeamus, quae capitulatim annotata sunt, si omnibus placent, in conspectu omnium legantur, examinentur, et examinata, manibus omnium pro futura memoria roborentur, ne ulli umquam sine status sui periculo 138.0809D| eadem violare liceat, sed rata et firma in perpetuum consistant ad statum et munimen sanctae Dei ecclesiae, ad salvationem omnium fidelium per Dei misericordiam.

Responsio.

Immensas Deo salvatori nostro laudes referimus, qui talem vos suae praefecit ecclesiae, ejus opportunitatem 138.0810C| decernere, ut omne ab ea zizanium eradicare conemini, prout in hac sancta synodo cunctis nationibus apertis declaratur indiciis. Capitula etiam quae pro generali omnium cautela ad robur et munimen sanctae ecclesiae conscripta sunt, si vestrae placet pietati, legantur, qualiter per ea omnes doceamur, quae observare, vel quae cavere debeamus, ne in aliquo a regulis sanctorum patrum, quod Deus avertat, deviare inveniamur.

Petitio synodi.

1.

Si quis sanctorum patrum regulas contempserit, et gloriosissimorum imperatorum, Karoli videlicet magni imperatoris, et Hludowici atque Hlotharii, necnon et filii ejus Hludowici, quae de ecclesiasticis decimis in eorum capitularibus statuta atque sancita 138.0810D| sunt, non observaverit: et qui dat et qui recipit, auctoritate sanctae sedis apostolicae et sanctione sanctae synodi excommunicationi subjaceat.

2.

Si quis Romanus, cujuscumque sit ordinis, sive de clero, sive de senatu, seu de quocumque ordine, gratis ad [vestram] imperialem majestatem venire voluerit, aut necessitate compulsus ad [vos] voluerit 138.0811A| proclamare: nullus eis contradicere praesumat, et neque eorum res quispiam invadere vel depraedari, aut eorum personas in eundo vel redeundo vel morando inquietare praesumat, donec liceat imperatoriae potestati eorum causas, aut personas, aut per missos [vestros] deliberare. Qui autem eos inquietare, eundo, redeundo, vel morando tentaverit, vel eorum quidpiam rerum auferre: postquam per [vestram] misericordiam se proclamaverint, imperialis ultionis indignationem incurrat.

3.

Ut privilegium sanctae Romanae ecclesiae, quod a priscis temporibus per piissimos imperatores stabilitum est atque firmatum, ita nunc a [vobis] firmetur, et diebus [vestris] sicut condecet immutilatum servetur, et sancta Romana ecclesia mater nostra 138.0811B| exaltetur, protegatur, ac defendatur, quoad imperii [vestri] est.

4.

Ut synodus quae vestris temporibus in basilica beati Petri apostoli pro nonnullis malis eradicandis, et maxime pro causa domni Formosi sanctissimi papae acta est, vestro imperiali consensu, et venerabilium episcoporum et optimatum vestrorum roboretur, ac perpetualiter stabilita servetur. Quae non invidiae zelo, sed rectitudinis gratia canonice peracta.

5.

Ut tantae impietates, pro quibus nos ad vos venissemus, quas etiam per territoria nostra vidimus in tractationibus, depraedationibus, incendiis, rapinis, et, violentiis, a vobis diligentissime inquirantur, et, prout necesse est, legaliter emendentur, quoniam tanto dolore perculsi sumus talia contemplantes, 138.0811C| quod magis mori cupieramus, quam talia in nostris diebus cernissemus, de quibus, si emendata non fuerint, vos et nos a summo judice distincte quaeremur. Ideo petimus, et per Christum dominum adjuramus, ut talia impunita non dimittatis.

6.

Ut pactum quod a beatae memoriae vestro genitore domno Widone, et a vobis, piissimis imperatoribus, juxta praecedentem consuetudinem factum est, nunc reintegretur, et inviolatum servetur.

7.

De locis autem atque rebus quae in eodem pacto continentur, praecepta nonnulla illicita facta sunt, quae petimus ut in eadem synodo terminentur, et quae non recte facta praecepta sunt, corrumpantur.

8.

Ut patrimonia, seu suburbana, atque massae et colonitiae, necnon civitates quae contra rationem, quasi per praecepta largita sunt, petimus reddantur, 138.0811D| ipsaque . . . .

9.

Vestrae igitur majestati non manet incognitum, qualiter illicitas conjunctiones Romani et Longobardi, simul et Franci, contra apostolicam et imperialem voluntatem facere praesumpsere in territoriis beati Petri apostolorum principis: petimus, ut sicut a vestris antecessoribus imperatoribus prohibitum est, ne quoquo modo fierent, ita amodo vestro augustali decreto omnimodis prohibeantur, et synodaliter, ne amodo ac deinceps fieri tententur, 138.0812A| in perpetuum firmiter statuatur atque firmetur.

10.

De hoc sane prae omnibus condolemus, quia ad tantum apostolicum culmen gratia Christi provecti, cum ecclesiam Domini salvatoris, quae Constantiniana vocatur, destructam cerneremus: direximus pro illius aliqua restauratione ad trabes incidendas; sed qui directi sunt a nobis, quae necessaria erant ad malitiosorum hominum infestationem facere nullo modo valuerunt. Super quibus omnibus, carissime fili, videte nobiscum, et quantum sit indecens, quantamque violentiam sancta mater Romana ecclesia sit passa, medullitus considerate, et ut amodo et deinceps vestro imperiali studio ad optatum vigorem perducatur, sicut dilectissimus ejus filius et imperator sublimissimus, operam date. Sed hoc 138.0812B| scire vos volumus, quoniam sancta Romana ecclesia tantum est ad nihilum deducta, quod et eleemosynae quae pauperibus pro sospitate vestri imperii distribui solebant, et stipendia clericorum ac famulorum ejus omnimodis sunt evacuata; pro quibus vero ad stabilitatem imperii vestri magis vos oportet cum vestris fidelibus prudenter tractare, ut sicut praediximus, alicui restaurationi ipsius, quae nimium est afflicta, operam detis. His lectis, papa ad episcopos conversus sic perorat.

Quia vestra omnium fraternitas concordi voce sibi placere profitetur, quae Christi Dei nostri gratia inspirante praefiximus, hortamur, ut secundum debitam solicitudinem commissae sibi a Deo ecclesiae curam unusquisque vestrum agere studeat, et gregem 138.0812C| Christi sanguine redemptum bonis exemplis ac salutaribus documentis instruat, habens semper prae oculis illum tremendum judicem, qui suum sacratissimum sanguinem pro omnibus fudit, ut cum ante ipsius tribunal steteritis, unicuique vestrum dicat: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui. Cumque Deo auxiliante ad propria veneritis, jejunium indicite, litaniam celebrate, rogantes et obsecrantes pium et misericordem Dominum, ut furorem mitiget, iram a populo avertat, pacem tribuat, schismata et seditiones comprimat, discordiam auferat, retroacta peccata tergat, et miserando aboleat; quatenus, indultis omnibus delictis, misericordiam rogantibus largiatur, et ad protectionem et 138.0812D| exaltationem sanctae suae Ecclesiae spiritualem filium nostrum, excellentissimum scilicet imperatorem Lambertum conservet, et superbarum gentium illi colla subjiciat sua potenti dextera Jesus Christus dominus noster, cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

LAMBERTI IMPERATORIS CAPITULARE.

1.

Ut comes inter honores suos, rapinam exercitus legi subjiciat.

2.

Ut imperiales homines ad colloquium sive servitium 138.0813A| imperatoris properantes, suis stipendiis sint contenti.

3.

Ut nullus comitum arimannos in beneficia suis hominibus tribuat.

4.

Ut homines comitum nullatenus in domibus arimannorum resideant, sed domos rei publicae instaurent, ibique resideant.

5.

Ut scriptoribus publicis nullatenus interdicatur res arimannorum transcribere, si quando eis fuerit opportunum. Quod si occasione vitandi exercitus aut placitum venditae fuerint, et ipsi eas pendere supersederint, exigatur ab eis utrumque, sicut ante transcriptionem.

6.

Ut ipsi arimanni frequentius quam in lege statutum est, ad placitum ire non cogantur, nec a comitibus 138.0813B| nec a sculdalisiis.

7.

Ut bannum missi exercitus imperialis solummodo exigant.

8.

Ut pastus imperatoris ab episcopis et comitibus, secundum antiquam consuetudinem solvatur. Quod si novo tempore fiscus comitialis in jus ecclesiasticum conversus est, augeatur stipendium imperiale ab ecclesia, juxta quod res publicae fuerint minoratae.

9.

Ut omnis decimatio ab episcopis, vel his qui ab eo substituti sunt praebeatur, nullusque eam ad suam capellam, nisi forte concessione episcopi, conferat. 138.0814A| Quod si fecisse contigerit, primum legibus subjaceat humanis, postea excommunicatione populi constrictus, ad ultimum ipsa capella, quae magis contentionem quam utilitatem aliquam praestat, destruatur.

10.

Ut plebes ecclesiae nullatenus aut comitibus, aut episcoporum vassallis, aut ullis laicis in beneficia tribuantur.

11.

Ut in domibus ecclesiarum neque missus, neque comes, vel judex quasi pro consuetudine neque placitum neque hospitium vendicent, sed in publicis vicis domos constituant, in quibus placitum teneant, et secundum antiquam consuetudinem hospitentur.

12.

Ut singulae plebes archipresbyterum habeant. Propter assiduam ergo populi Dei curam singulis plebibus archipresbyteros praeesse volumus, qui non 138.0814B| solum imperiti vulgi solicitudinem gerant, verum etiam eorum presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam jugi circumspectione custodiant, et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renuntient. Nec obtendat episcopus non egere plebem archipresbytero. Quod si ipse gubernare valeat, quia est valde idoneus, decet tamen ut partiatur onera sua, et sicut ipse matrici praeest, ita presbyteri praesint plebibus, ut in nullo titubet ecclesiastica solicitudo. Cuncta tamen ad episcopum referant, nec aliquid contra ejus decretum ordinare praesumant.s