Acta conventus Mettis (Auctores varii)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Mettis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Mettis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoMe, cc_idno: 9656

NOTA. ¶

138.0731B| Anno incarnationis Dominicae 868, indictione prima, Mettis civitate apud sanctum Arnulfum, hae pactiones inter Hludowicum et Karolum gloriosos reges factae sunt, his praesentibus. Hincmaro archiepiscopo, Liutberto archiepiscopo, Altfrido episcopo, item Hincmaro episcopo, Witgario episcopo, Odone episcopo, regni Karoli gloriosi regis 29.

Amodo et deinceps ad Dei voluntatem, et sanctae Ecclesiae restaurationem et honorem atque defensionem, et ad nostrum communem honorem et salvamentum atque profectum, et ad salvationem ac pacem Christiani populi nobis commissi, isti fratri meo Karolo et consilio et auxilio in vera fraternitate, quantum Deus mihi scire et posse dederit, fidelis adjutor ero. Et si Deus nobis amplius adhuc 138.0731C| de regnis nepotum nostrorum donaverit, et in acquirendo 138.0732B| ac in dividendo, sicuti plus aequaliter aut nos aut nostri communes fideles invenerint quos communi consensu elegerimus, et in ipsa divisione consentiendo, et in habendo, et in conservando atque defendendo, tam istud quod habemus quam et quod nobis de praefatis regnis Dominus concesserit, absque dolositate aut deceptione vel superabreptione illi sincerus auxiliator et cooperator ero, sicut verus frater vero fratri per rectum esse debet; in hoc, ut ipse similiter erga me conservet. Mundeburdem autem et defensionem sanctae Romanae ecclesiae pariter conservabimus; in hoc, ut Romani pontifices nobis debitum honorem conservent, sicut eorum antecessores nostris antecessoribus conservaverunt. Sic me Deus adjuvet et isti sancti.

138.0732C| Similiter et Karolus Hludowico promisit.