Acta conventus Ingelheimensis (Auctores varii)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Ingelheimensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Ingelheimensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoIn, cc_idno: 9655 c

Acta conventus Ingelheimensis

138.0525B| In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni. Hlotharius divina ordinante providentia imperator augustus. Quia confessio delictorum non minus in adversis necessaria est quam in prosperis, et cor contritum et humiliatum Deus non despicit, gaudium etiam esse angelorum in coelo super uno peccatore poenitentiam agente non dubitamus, nos mortales in terris eos nequaquam despicimus pro quibus gaudere angelos in coelo divino testimonio non ignoramus. Accusantes et reprehendentes in excessibus semetipsos divina nos benignitas non condemnare, sed recreare docuit; qui meretricem non solum a legali damnatione eripuit, verum etiam publicanum humiliatum et accusantem se non condemnavit, sed magis justificando exaltavit; qui non dixit: Omnis qui se 138.0525C| humiliat non condemnabitur, sed exaltabitur. Potestatem 138.0526B| ergo quam pro causa nostra raptus perdidisti, repetentibus ecclesiae tuae filiis, sedem ac diocesim Remensis urbis tibi, Ebo restituimus, ut pristino sanctae largitatis apostolicae pallio indutus, concordiam atque gratiam divini officii nobiscum, humili satisfactione expleta, solemni nostra a largitate recipiendo exerceas.

Drogo episcopus assensi. Otgarius archiepiscopus. Hecti archiepiscopus. Amalwinus archiepiscopus. Audax archiepiscopus. Joseph episcopus. Adalulfus episcopus. David episcopus. Rodingus episcopus. Giselbertus episcopus. Flotarius episcopus. Badaradus episcopus. Hagaeno episcopus. Hartgarius episcopus. Ado episcopus. Samuel episcopus. 138.0526C| Rambertus episcopus. Haiminus episcopus. 138.0527A| Ratoldus presbyter vocatus episcopus. Amalricus vocatus episcopus cum caeteris plurimis presbyteris ac diaconis publice assistentibus.

Actum in Engilenheim palatio publico in mense 138.0528A| Junio 8 Kalendas Julii, regnante et imperante domno Hlothario caesare anno reversionis ejus primo, successor patris factus in Francia, indictione tertia.