Acta conventus Furonensis (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Furonensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

Acta conventus Furonensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoFu, cc_idno: 9654

CAPITULA. Ista sequenti die statuta sunt. c

1.

Ut quia firmitas amicitiae et conjunctionis nostrae modo, quibusdam praepedientibus causis, esse non potuit, usque ad illud placitum, quo simul ut conveniamus statutum habemus, talis enim amicitia inter nos manebit Domino auxiliante de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, ut nemo suo pari vitam, regnum aut fideles suos, vel aliquid 138.0785D| quod ad salutem sive prosperitatem ac honorem regni pertinet, discupiat aut forsconsiliet.

2.

Ut si in cujuscumque nostrum regno pagani sive pseudochristiani insurrexerint, unusquisque veraciter suum parem, ubicumque necesse fuerit et ipse rationabiliter potuerit, aut per semetipsum aut per suos fideles et consilio et auxilio prout melius potuerit adjuvet.

3.

Ut si ego vobis superstes fuero, filium vestrum Hludowicum adhuc parvulum et alios filios vestros quos vobis Dominus donaverit, ut regnum paternum hereditario jure quiete tenere possint, et consilio et auxilio, prout melius potuero, adjuvabo. Si autem vos mihi superstites fueritis, filios meos Hludowicum 138.0786B| et Karolomannum, et alios quos divina pietas mihi donare voluerit, ut regnum paternum quiete tenere possint, similiter et consilio et auxilio, prout melius potueritis, ut adjuvetis rogo.

4.

Ut si aliqui susurrones et detractores, et qui paci nostrae invident et quietum regnum esse non patiuntur, inter nos lites et contentiones atque discordias seminare voluerint, nullus nostrum hoc recipiat aut libenter acceptet, nisi forte hoc ad rationem coram nobis utrisque et communibus fidelibus nostris perducere voluerit. Si vero hoc noluerit, cum nullo nostrum aliquam societatem habeat, sed omnes illum, sicut mendacem et falsatorem et inter fratres volentem seminare discordias, communiter a nobis abiciamus, ne de cetero quisque talia mendacia 138.0786C| auribus nostris inserere audeat.

5.

Ut communiter, prout citius potuerimus, missos nostros ad Karolomannum et Karolum, gloriosos reges, dirigamus, qui eos ad placitum quod octavo Idus Februarii statutum habemus invitent, et, ut nullatenus venire differant, obsecrent; et si secundum quod optamus venire voluerint, communiter nos ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae salvationem, ac communem honorem nostrum ac profectum, atque salvamentum totius populi christiani nobis commissi, Domino cooperante ita conjungamus, ut de cetero in eo qui unus est, unum simus et unum velimus, et idipsum dicamus, secundum Apostolum, et faciamus omnes, et non sint in nobis ulla schismata. 138.0786D|

6.

Si autem illi, obsecratione nostra vocati et invitati, aut missi eorum ad praefatum placitum venire distulerint, nos, secundum quod statutum habemus, illuc omnino venire, et nos secundum Dei voluntatem conjungere omnimodis non omittamus, nisi forte talis inevitabilis necessitas evenerit, pro qua id fieri nullatenus possit. Et si hoc acciderit, ad tempus quisque pari suo hoc rescire faciat; et propterea amicitia nostra nec minuatur nec immutetur, donec Domino jubente congruo tempore perfecte confirmetur.

7.

Ut res ecclesiarum in cujuscumque regno caput fuerit, tum de episcopatibus quam de abbatiis, sine 138.0787A| ulla contradictione rectores ipsarum ecclesiarum illas possideant; et si aliquid ibi mali factum a quoquam est, in cujuscumque regno illae res consistunt, legaliter exinde justitiam reddere faciat.

8.

Et quia per vagos et in tyrannica consuetudine inreverentes homines pax et quies regni perturbari solet, volumus, ut ad quemcumque nostrum talis venerit, ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur. Et si rationem 138.0788A| rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno expellatur vel deleatur.

9.

Volumus, ut hi qui merito proprietatem illorum in regno nostro perdiderunt, ita judicentur, sicut temporibus nostrorum antecessorum inventum fuit; qui vero dicunt injuste se proprietatem illorum perdidisse, veniant in nostram praesentiam, et sicut justum est, ita illis judicetur, et sua recipiant.

NOTA. Conventio quae inter gloriosos reges, Hludowicum filium Karoli imperatoris, itemque Hludowicum filium regis Hludowici, in loco qui vocatur Furonis, Kalendas Novembris, ipsis et communibus fidelibus ipsorum faventibus et consentientibus, facta est, anno incarnationis dominicae 879, indictione II, dicente rege Hludowico filio Karoli: Sicut inter patrem meum Karolum et patrem vestrum Hludowicum regnum Hlotharii divisum fuit, volumus ut ita consistat. Et si aliquis nostrorum fidelium de regno paris sui ex hoc aliquid purprisum habet, jussu nostro illud dimittat. De regno vero quod Hludowicus imperator Italiae habuit, quia nec dum ex illo aliqua divisio facta est, quicumque modo illud tenet, ita teneat, donec Domino volente iterum simul venientes, cum communibus fidelibus nostris inveniamus et diffiniamus quid ex hoc melius et justius nobis visum fuerit. De regno autem Italiae, quia modo nulla ratio esse potest, omnes sciant, quia partem nostram de illo regno et requisivimus et requirimus, et Domino auxiliante requiremus. p. 0788A