Acta conventus Augustani (Otto I)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Augustani
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Augustani (Otto I), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttI.AcCoAu, cc_idno: 9729

Acta conventus Augustani ¶

138.0833B| Cum excellentissimus piissimusque Otto rex, superna attractus clementia, non minus de negotio spiritali, quam de statu christiani imperii tractare disponeret, imprimis pontificum, aliorumque primatum suorum communi consilio fretus, anno incarnationis 952, indictione 10, anno vero regni ejus 16 sub die 7 Id. Aug., placitum conventumque synodalem Augustae fieri decrevit, quatenus concordi diligentia, tam sancti cleri quam populi ecclesiae stabilitatis profectus et totius christianitatis utilitates tractarentur. Cujus divinae rei dispositionem per reverentissimi atque prudentissimi Frithurici Maguntinae sedis archiepiscopi industriam maxime gubernari deliberavit. Heroldo etiam Juvavensis ecclesiae archiepiscopo, Manase quoque Mediolanensis ecclesiae 138.0833C| archiepiscopo, Petro Ravennati archiepiscopo, caeterisque Italiae, Galliae, Germaniae, subnotatis pontificibus huic discussioni operam exigentibus: Udalrico Augustensis ecclesiae episcopo; Annoni Wangionensis ecclesiae episcopo; Starcando Eihstetensis ecclesiae episcopo; Cunrado Constantiensis ecclesiae episcopo; Poponi Werziburgensis ecclesiae episcopo; Godefrido Nemetensis ecclesiae episcopo; Harberto Curiensis ecclesiae episcopo; Uodoni Argentinensis ecclesiae episcopo; Lantberto Frisingenensis ecclesiae episcopo; Hugone Brixiensis ecclesiae episcopo; Michael Radesbonensis ecclesiae episcopo; Adelberto Pataviensis ecclesiae episcopo; Luidfrido Ticinensis ecclesiae episcopo; Gisibrando Terdonensis ecclesiae episcopo; Antonio Bricsiensis 138.0833D| ecclesiae episcopo; Waldone Cumano episcopo; Deodato Parmensis ecclesiae episcopo; Wittone Mutinensis ecclesiae episcopo; Adelhardo Regenensis ecclesiae episcopo; Sigolfo Placentinae ecclesiae episcopo; Adalgiso Aquensis ecclesiae episcopo; cum eorum unanimis diligentia huic ecclesiastico negotio vigilanter instaret, omnibus ratum putabatur, 138.0834B| principem regni beatae matris ecclesiae devotum filium postulare, quatenus ibidem divina discutientibus interesse dignaretur. Tum die praefinito eo veniens, dulcisona modulationum jocunditate, honorifice, uti regiam dignitatem decuerat, ab omnibus acceptus, missae celebratione finita, satisfaciendo pontificum petitioni cum insigni privatim turba synodum intravit. Interim reverendus Mogontinae sedis archiepiscopus Frithuricus se e solio erigens, humiliter, strenueque sermonem regulari studio congruentem protulerat; deinde cuncta, quae de jure ecclesiastico juxta canonicam auctoritatem et imitanda sanctorum patrum decreta erant ventilata pronuncians, in hisce omnibus huic rei necessariis se in commune ejus praesidium sentire postulabat. Quibus rex, superni 138.0834C| amoris igne succensus et zelo divini amoris animatus, mentis corporisque nisu ecclesiasticarum rerum auxiliatorem, defensorem promptissimum, se esse promittendo certificavit. Hac videlicet promissione audita regali, praelibatus archiepiscopus residens, communi caeterorum assensu capitula subsequentia titulari praecepit.

1.

Si quis episcoporum, presbyterorum, diaconorum, subdiaconorumque uxorem acceperit, a sibi injuncto officio deponendus est, sicut in concilio Carthaginensi tenetur cap. 25.

2.

Episcopos, presbyteros, vel aliquem de clero, canes venandi amore vel accipitres habere non licet, sicut in concilio legitur Toletano cap. 10. Quisquis autem personarum hujusmodi in hac voluptate delectatus 138.0834D| fuerit, quamdiu in illa detestabili voluptate detinetur, ab omni ecclesiastico officio cesset.

3.

Episcopus, presbyter, aut diaconus aleae vacans, si ab hoc interdicto opere cessare noluerit, velut in canone apostolorum habetur capitulo quadragesimo secundo, deponendus erit.

4.

Nullus in clericatus officio manens mulierem 138.0835A| subintroductam secum habitare permittat. Si vero aliqua suspicionum maculis adspersa contra haec agere tentaverit, ab episcopo vel ejus misso virgis caesa detondeatur. Si autem saecularis potestas hoc fieri prohibuerit, regia potestate faemina coacta praelatae sententiae subjaceat.

5.

Diversa saecularis vitae negotia fugientes, et monasticae institutionis normam aggredientes, extra claustrum sine licentia proprii abbatis ire non licet: sed tantummodo jejunio et orationi vacare, in locis quibus renunciaverunt seculo permanentes, sicut in concilio Chalcedonensi praecipitur.

6.

Oportet etiam episcopum, in cujus dioecesi coenobium situm est, monachorum providentiam gerere, et si aliquid correctione dignum repperit, 138.0835B| corrigere festinet.

7.

Clericis monachicum habitum sequi cupientibus, et pro remuneratione divina saecularibus spretis arctiorem vitam adire volentibus, nullatenus introeundi aditus ab episcopo denegetur, sed potius 138.0836A| eum in tali conversatione perstare exhortari conetur, sicut in concilio Toletano habetur cap. 50.

8.

Sanctimonialis, quae spontanea voluntate, strictiori vitae proposito se alligare voluerit, nulla re obstante, id quod bona intentione disposuerat peragendum, ab episcopo impediatur.

9.

Ut laici presbyteros sine conscientia et consensu proprii episcopi ab ecclesiis eis canonice commendatis non ejicere praesumant, nec alios locum eorum subire faciant; quia ut ab episcopis ordinantur, ita necesse est ab ipsis ecclesias procurandas accipiant, sicut in concilio habetur Arelatensi cap. 4.

10.

Ut omnis decimatio in potestate episcopi sit, et si neglecta fuerit, quidquid inde emendandum sit, 138.0836B| coram episcopo ejusve misso corrigatur.

11.

Episcopus, presbyter, diaconus, subdiaconus, ut in multis conciliis firmatum est, quia divina ministeria contrectant, ab uxoribus abstineant. Caeteri autem clerici, quando ad maturiorem aetatem pervenerint, licet nolentes, ad continentiam cogantur.