Acta conventus Attiniacensis (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta conventus Attiniacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Acta conventus Attiniacensis (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.AcCoAt, cc_idno: 9649

NOTA. Haec memorialia capitula quae sequuntur, dedit missis suis domnus Karolus anno Dominicae incarnationis 854, in mense Junio, quando apud Attiniacum cum fratre suo Hlothario fuit locutus, ut illa unusquisque missus in suo missatico per regnum illius exsequi procuret. 1. De missis pro latronibus, scilicet ut addantur et suppleantur missi, qui illa peragant, quae in capitulis continentur quae supra in Silvaco illum edidisse praescripsimus. 2. De maritima custodia, ut secundum consuetudinem vigilanter disponeretur. 3. De viis per aquas, videlicet ut ubi noviter clausae erant, aperirentur, sicut antiquitus fuerunt apertae. 4. De pontibus restaurandis, videlicet ut secundum capitularia avi et patris sui, ubi antiquitus fuerunt, reficiantur ab his qui honores illos tenent de quibus ante pontes facti vel restaurati fuerunt. 5. De navibus quae vadunt sub pontibus, videlicet ut inde teloneum non exigatur. 6. De advenis quos affligunt ministri rei publicae, scilicet ut qui ab illis quos Nortmanni vel Brittones adflixerunt, et ideo mendicando in istud regnum venerunt, vel qui propter adflictionem Aquitanicam huc venerunt, censum vel operationes exegerunt, hoc cum sua lege illis emendent. Et qui deinceps hoc facere praesumpserit, simul cum emendatione dominicum bannum componat. 7. De latronibus qui nunc nihil mali faciunt, et quod jamdiu fecerunt emendatum habent, et nullus modo super eos clamat, videlicet ut propter hoc modo non puniantur. 8. De hominibus qui in banno et in poenitentia missi sunt, et pejus semper faciunt, scilicet ut a missis capiantur et constringantur. 9. De monetis et falsariis fabris, videlicet ut diligenter inquirantur et emendentur. 10. De rebus ecclesiarum in alodem datis, videlicet ut a missis inquirantur, et describantur, et regi renuntietur. 11. De monasteriis circumeundis, id est, ut sicut ordinatum fuit, ita missi exsequi procurent. 12. De hominibus qui iterum a novo raptos faciunt, ut a missis comprehendantur, et constringantur, et ad regis praesentiam deducantur. 13. De fidelitate regi promittenda, id est, omnes per regnum illius Franci fidelitatem illi promittant. Et qui dicunt se illam promisisse, aut certis testibus hoc adprobent, aut jurent se illam ante jurasse, aut illam ipsam fidelitatem promittant. p. 0610B

Sacramentum autem fidelitatis tale est. ¶

Ego ille Karolo Hludowici et Judithtae filio ab ista die inante fidelis ero secundum meum savirum, sicut Francus homo per rectum esse debet suo regi. Sic me Deus adjuvet et istae reliquiae.

Anno incarnationis Domini 854, V Nonas Julias in mallo Remis isti juraverunt, quod juratam habuissent fidelitatem. 138.0609B|

Isti juraverunt antiquitus.

138.0610A| Teudacrus. Amalricus. Rotboldus. Amalbertus. Dodo. Wigboldus. Berulfus. Wala. Hecilo. Heirbertus. Airardus. Gotlandus. Hilpricus. Gerlegius. Amalgisus. Heico. Amalricus, major de Buxido.

Isti juraverunt fidelitatem.

Goderamnus. Dodilo. Sigebertus. Fidentius. Ermenulfus. Teutgriminus. Wicboldus. Ermengaudus. Rotmundus. Gislulfus. Haimiricus. Teutbaldus. Drogo. Teodericus. Ebroinus. Rodoinus. Gislinus. Vulfridus. Haimuinus. Wandrebertus. Berecarius. Angelinus. Ado. Meinardus. Ottradus, decanus. Guntbertus, decanus. Heruwincus, decanus. Ozias. Ailus. Teudaldus. Teodoldus, decanus. Bertricus. Rothaus. Ingobertus. Amblinus, decanus. Gozselmus, decanus. 138.0610B| Vulfarius. Flodovius. Anglebertus. Emmenulfus. Sicbertus, decanus. Hecto. Isaac. Gislardus. Alaricus. Gerardus. Madergaudus, decanus.