Acta collationis Romanae

This is the stable version, checked on 14 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta collationis Romanae
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 102


Acta collationis Romanae (Smaragdus S. Michaelis), J. P. Migne

Acta collationis Romanae (0971A)

Lectis a praedictis missis per ordinem testimoniis, atque a domno apostolico diligentissime auditis, ait: Ita sentio, ita teneo, cum his auctoribus, et sacrae Scripturae auctoritatibus. Si quis aliter de hac re sentire vel docere voluerit, defendo; et nisi conversus fuerit, et secundum hunc sensum tenere voluerit, contraria sentientem funditus abjicio. His dictis, novi quod nonnulla colloquendo potius quam disputando praecesserunt: quorum series sensuum, seu verborum, nisi quod inde fuit, non satis memoriae occurrit. Cumque eadem collatio ad hoc usque procederet, ut jam magis certa disputatio, quam ut supra collocutio habenda esset; et si non eadem fuit proprietas sermonum, in quantum recordari valeo, iste tamen fuit cursus sensuum, et summa conclusio (0971B)novissimarum definitionum. -- MISSI. Quia vero, ut dicitis, ita certissimum credendum est, credendo immutabiliter tenendum, tenendo vero, sicubi necesse fuerit, constantissime defendendum est, nunquid non id nescientes docendum, scientibus autem, ut id attentius teneamus, confirmandum est? -- PAPA. Ita est. -- MISSI. Si ita est, si quis hoc nescierit, vel ita non crediderit, num salvus esse poterit? -- PAPA. Quisquis ad hoc sensu subtiliore pertingere potest, et id scire, aut ita sciens credere noluerit, salvus esse non poterit. Sunt enim multa. (0972A)e quibus istud unum est, sacrae fidei altiora mysteria subtilioraque sacramenta, ad quorum indagationem pertingere multi valent; multi vero, aut aetatis quantitate, aut intelligentiae qualitate praepediti, non valent. Et ideo, ut praediximus, qui potuerit et noluerit, salvus esse non poterit. -- MISSI. Si ergo ita est, imo quia ita est, quod non credere non licet, et non tacendo docere licet, cur non licet cantare, vel cantando docere? -- PAPA. Licet, inquam, licet docendo cantare, et cantando docere. Sed illicite in prohibitis, nec scribendo, nec cantando licet inserere. -- MISSI. Quia ergo utrisque notum est, quod ideo a vobis, ut id symbolum cantando vel scribendo inseratur, illicitum ducatur vel dicatur, quia illi qui idem symbolum condiderunt non indiderunt, ut caetera, et (0972B)sequentes principales synodi, Chalcedonensis scilicet quarta, Constantinopolitana quoque quinta et sexta, ut novum ultra symbolum a quoquam qualibet necessitate, seu salvandi homines devotione, condere, et in veteribus tollendo, addendo, mutandove quidquam inserere prohibuerunt, non est ibi diutius immorandum. Sed hoc quaero, hoc ut dicatur rogo: quia id credere bonum est, bonum hodie sicut ad credendum ita ad cantandum tunc esse, si ab eis insertum fuisset. -- PAPA. Bonum certe, et valde bonum, ut pote tam fidei sacramentum magnum, quod (0973A)non licet non credere, quisquis ad hoc valet pertingere. -- MISSI. Nunquid non bene idem tunc auctores fecissent, si quatuor tantum addendo syllabas, tam pernecessarium fidei sacramentum cunctis deinceps saeculis perspicuum redderetur? -- PAPA. Sicut non audeo dicere non bene fecisse, si fecissent, quia procul dubio sicut caetera quae vel omiserunt, scientes utique, et non tam humana quam divina illuminati sapientia fecerunt, ita quoque non audeo dicere istud eos nobis minus intellexisse; perpendisse cur dimiserunt, vel cur dimissum, ne ultra mitteretur, sicut et caetera prohibuere. Tu et tui videte quid sentiatis de vobis. Nam et ego me illis non dico praeferam, sed etiaim illud absit mihi ut coaequare praesumam. -- MISSI. Absit etiam, Pater, Deo (0973B)nostro protegente, illud a nobis, ut nos quidquam horum cogitemus vel dicamus, vel superbia inflati, vel in divinis rebus humanae laudis cupidine provocati, ac si nosmet illis non tantum praeferre, verum etiam coaequare praesumamus: sed tantum secundum hujus temporibus qualitatem, et imbecillitatem fratrum nostrorum charitate compatientes, illud quaerimus, in eo laboramus, ut, quia finis mundi appropinquat, in quo sicut praedicta sunt tempora periculosa, etiam ideo inter caetera maxime fratribus nostris prodesse valeamus. Quo ergo fideles in Domino in sacramento fidei reddere studeamus et idcirco quia praefatum symbolum a quibusdam ita cantari reperimus, et quod id eclesiasticae congruere fidei, sicut sentimus, atque per hoc et nunc jam plurimos (0973C)doctos, et sine fine usque in finem saeculi de tanto mysterio, si ita teneatur, instruendos esse cognovimus, qui nequaquam instrueretur, nisi cantaretur: melius nobis visum fuit cantando tantos instruere, quam tacendo indoctos relinquere. Si enim sciret paternitas tua, quanta sunt hodie millia id scientium quia cantatur, qui nunquam scituri essent nisi cantaretur, fortasse nobiscum teneres, et id tuo etiam consensu ut cantaretur acquiesceres. -- PAPA. Interim assentio. Verumtamen, quaeso, responde mihi: Nam universa hujusmodi fidei mystica sacramenta, quae symbolo non continentur, sine quibus quisque, qui ad hoc pertingere potest, catholicus esse non potest, symbolis inserenda, et propter compendium minus intelligentium, ut cuique libuerit, addenda (0973D)sunt? -- MISSI. Nequaquam: quia non aeque omnia necessaria sunt. -- PAPA. Etsi non omnia, certe plurima sunt his similia, quae nisi a capientibus credantur, catholici esse non possunt. -- MISSi. Dabisne aliquid, non dico sublimius, sed saltem huic simile symbolo deesse? -- PAPA. Nempe dabo, et abundanter dabo. -- MISSI. Da primo unum, et si necesse fuerit, adde alterum. -- PAPA. Quia amica agitur contentione quod agitur, et pro utrarumque partium quaeritur salute quod quaeritur (atque utinam quoties aliquid hujusmodi in majoribus seu in minoribus ecclesiasticis vel catholicis utilitatibus quaeritur, ita per omnia pacifice sine perversa intentione quaereretur!), ne quid forte de tam reverendis (0974A)mysteriis temere loquamur, detur considerandi locus, et dabimus quidquid de his dederit Dominus. -- Et nocturna dilatione congrua data, ait PAPA: Nunquid magis salutare est credere, periculosumve non credere, Spiritum sanctum a Filio sicut a Patre procedere, quam Filium sapientiam Deum a sapientia Deo, veritatem Deum a veritate Deo genitum esse, et tamen utrumque unam sapientiam, unam veritatem essentialiter Deum esse, cum tamen constet id a sanctis Patribus eidem symbolo inditum non esse? Si ergo haec duo, sicuti sapientes decet, in tam familiari disputatione ad hoc valent, ut nobiscum sentiatis et cognoscatis, tot priores catholicos Patres, qui hoc unde agitur vel symbolis non inseruerunt, vel inserere quemadmodum caetera, ut supra dictum (0974B)est, prohibuere: non praesenti ignorantia, non futura negligenti providentia praetermisisse, et praetermissum ne mitteretur prohibuisse, a coacervandis testimoniis libentissime quiescimus. Sciendum vero, non solum secundum essentiam divinitatis, verum etiam secundum mysterium Dominicae incarnationis, tanta, Deo auctore, et ex eorumdem Patrum auctoritate damus et talia, quanta non solum sapientibus satisfacere, sed etiam stultos valent opprimere. -- MISSI. Non, inquam, necesse est in eo laborare, an nesciamus quod scimus: quia quidquid exinde caeteri sciunt, nos Deo auctore scimus, aut scire possumus, si non scimus. -- PAPA. Hoc est, inquit, quod miramur, qui sine profectuoso labore potestis quiescere, laboratis ne quiescatis. -- MISSI. Non ideo laboramus (0974C)ne quiescamus, sed ne propter inertiam pii laboris praemium amittamus, et salva diligentiore inquisitione, declinataque pertinaci contentione, adhuc majus aestimamus lucrum, quod per hoc in corde quaerentium acquiritur, quam detrimentum in eo fieri illorum qui addiderunt, ac si per contumaciam contemptores paternarum constitutionum existerent. Aliud est enim per arrogantiam transiliendo bona contemnere, aliud bona per benevolentiam meliora efficere. -- PAPA. Istud quoque etsi in quibusdam ut agatur bonum est, non tamen ideo ubique agendum est. Qua de re multa id ita esse probantia addi poterant testimonia: sed res per se admodum patet, quanto melius sit, ut quisque quodlibet bonum ita ut est utile reddere studeat: aut, si forte id ipsum (0974D)bonum melius efficere nititur, hoc primo caveat, hoc magnopere perpendat, ne et se ultra quam debuit temerarium praesumendo, et illud quod per se salubre erat reddat noxium corrumpendo. Nisi quis forte asserere velit de praesenti unde agitur, vel similibus capitulis, quae sine periculo suo docere licet et discere, ut ordo docendi licitus dimittatur, et ibi deserantur, ubi nunquam deinceps docens aut discens innocens, sed semper sane in transgressionis crimine merito culpabilis uterque judicetur. Quod te fortasse, si non dedigneris audire, non immerito tangit: qui hic quod hactenus in Ecclesia Dei, et sibi quisque sapiens scire, et sine cogitatione delicti insipienter potuit docere, jam deinceps non dico stultus (0975A)discere, sed nec ipse sapiens sine praevaricatione possit cantare, cantandove ut vultis quemquam docere, et dum multis alio quam debetis tramite prodesse eligitis, nullum in hac duntaxat parte dimittitis, cui si vos secutus fuerit non noceatis. Nam de eo quod supra docuistis, non aeque judicandus vel habendus sit ille qui tale aliquid devote fructum quaerendo ageret, illo qui hoc contumaci jussione praesumeret. Haec defensio, vel, si dici liceat, tergiversatio, non huc respicit, non istud intendit: quia non idem patres discernendo vel decreverunt, nec sanxerunt, ut ipsum benevolus praesumeret, non malevolus, sed tantummodo nullus. -- MISSI. Nunquid non a te id ipsum symbolum est data in ecclesia cantandi licentia? Nunquid a nobis huc (0975B)usus ille cantandi processit? Hinc etenim illuc mos idem cantandi, non a nobis huc advenit: et quomodo illum usque hodie cantamus? -- PAPA. Ego licentiam dedi cantandi; non autem cantando quidpiam addendi, minuendi, seu mutandi: et ut expressius aliquid, quia vos cogitis, loquar, quandiu vobis in hoc satis fuit, quomodo in hujusmodi cantando vel celebrando sacrosanctis mysteriis sancta Romana tenet Ecclesia, nequaquam aut nobis in talibus laborare, aut aliis laborandi occasionem necesse fuit ingerere. Quod vero asseritis ideo vos ita cantare, quoniam alios in istis partibus vobis priores audistis cantasse, quid ad nos? Nos enim id ipsum non cantamus, sed legimus, et legendo docere, nec tamen legendo aut docendo addere quidpiam (0975C)eidem symbolo inserendo praesumimus. Quae vero praedictis symbolis fidei tantum non congruentia deesse cognoscimus, non, ut saepe dictum est, inserere praesumimus, sed locis temporibusve opportunis quibus competit ministrare curamus. -- (0976A)MISSI. Ergo, ut video, illud a vestra paternitate decernitur, ut primo illud, de quo quaestio agitur, de saepe fato symbolo tollatur, et tunc demum a quolibet licite ac libere, sive cantando, sive tradendo, discatur et doceatur. -- PAPA. Ita procul dubio a nostra parte decernitur: ita quoque ut a vestra assentiatur, a nobis omnimodis suadetur. -- MISSI. Quanquam ergo, ut supra ipse dixisti, pro ambarum partium quaeritur salute quod quaeritur, sublatis his quae vultis, bonum est ut idem symbolum cantetur. -- PAPA. Bonum sane. Quod tamen non imperando, sed ut prius permittendo dicimus: quia illud sicuti tunc ita et nunc, si sincere agatur, utile indigentibus esse posse non ignoramus. -- MISSI. Quia vero, ut dicitis, et verum dicitis, bonum est cantare id (0976B)ipsum symbolum, nunquid enim si sermo plenus recta fide e medio tollatur, idem sermo ab omnibus ac si contra fidem sit condemnabitur? Quale ergo dabis consilium, ne idipsum ad aliquod transeat exitium? -- PAPA. Si priusquam ita cantaretur interrogatus essem, ne insereretur utique respondissem. At nunc, quod tamen non affirmando, sed vobiscum pariter tractando dico, quantum menti occurrit, ita mihi videtur posse utrumque fieri: ut paulatim in palatio, quia in nostra sancta ecclesia non cantatur, cantandi consuetudo ejusdem symboli intermittatur: sicque fiat, ut quod id ipsum ut cantaretur non quaelibet imperantis auctoritas, sed potius audiendi id fecerat novitas; si dimittatur a vobis, dimittetur ab omnibus: et ita fortasse quantum esse potest, non (0976C)incongrue utrumque fieri possit: ut quod jam nunc a quibusque prius nescientibus recte creditur credatur, et tamen illicita cantandi consuetudo sine cujusque fidei laesione tollatur.