EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta S. Sebastiani
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.AcSSe 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. S. Sebastianus martyres animat.

1. Sebastianus vir christianissimus Mediolanensium partibus eruditus civis vero Narbonensis, Diocletiano et Maximiano imperatoribus ita charus erat, ut principatum ei primae cohortis traderent, et suo eum conspectui juberent semper astare. Erat enim vir totius prudentiae, in sermone verax, in judicio justus, in consilio providus, in commisso fidelis, in interventu strenuus, in bonitate conspicuus, in universa morum honestate praeclarus. Hunc milites ac si patrem venerabantur; hunc universi, qui praeerant palatio, charissimo venerabantur affectu: erat enim verus Dei cultor, et necesse erat ut, quem Dei perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. 2. Christo igitur quotidie sedulum exhibebat officium, sed agebat quatenus hoc sacrilegis regibus esset occultum, non passionis timore perterritus, nec patrimonii sui amore constrictus, sed ad hoc tantum sub chlamyde terreni imperii Christi militem agebat absconditum, ut Christianorum animos, quos inter tormenta videbat deficere, confortaret, et Deo redderet animas quas diabolus conabatur auferre. 3. Denique postquam multas martyrum mentes a timore passionis eripuit, et ad coronam perpetuae gloriae incitavit: ipse quis esset, apparuit, quia lumen in tenebris latere non potuit. Clarissimis igitur viris Marcelliano et Marco duobus geminis fratribus pro Christi nomine in vinculis constitutis, quotidie solatium exhibebat; et tam ipsis quam etiam servis eorum, cum quibus tenti fuerant, salutaria fidei consilia ministrabat: quibus fugitiva saeculi blandimenta respuerent, et momentanea tormentorum genera non timerent.

CAPUT II. Marcelliani et Marci graviter oppugnata constantia. 4. Qui cum beatissimis consolationibus acquiescerent, et verbera carnificum animo perseveranti transirent, capitalem jussi sunt subire sententiam: ea videlicet ratione, ut si eodem momento quo decollandi erant sacrificiis consensissent, et parentibus suis et conjugibus et filiis et facultatibus redderentur. Erant enim non solum, ut diximus, genere clarissimi viri, sed et facultatibus dilatati; quorum erat pater Tranquillinus nomine, et mater Marcia vocabatur; qui illos sequebantur cum uxoribus eorum et filiis; nimio enim in suis nepotibus ducebantur affectu. Unde factum est, ub ab Agrestio Chromatio urbis Romae praefecto triginta dierum inducias impetrarent, in quorum spatio ageretur cum eis, quatenus ad thurificandum idolis consentirent. 5. Accedentes itaque amici eorum ad eos, coeperunt dicere: Unde vobis tam dura mens, tamque ferreum pectus, quod canitiem patimini patris abjicere, et matri jam decrepitae novos dolores partus afferre? Nam illa partus sui dolores consolationibus superabat, dum in uno dolore duos filios pareret, et geminum patri funderet filiorum affectum: nunc vero insanabilis dolor, inconsolabilis poena, irremediabilis cruciatus, incomparabilis partus est, quo spes et gaudium tollitur, vita contemnitur, respuitur gloria, et, contemptis omnibus pietatis affectibus, mortis atrocitas appetitur potiusquam timetur. Obsecramus vos, o amici charissimi, tandem his date cladibus finem, et vos patres esse dulcium filiorum vel admoniti mementote. 6. Haec et his similia amici dicentibus, miseram se clamitans mater advenit, et soluto capite canos suae senectutis ostentans, in conspectu eorum vestem qua pectus tegebatur, scidit: et cunctis flentibus ostendebat eis laxis pellibus quas suxerant mammas, et blandimenta, quae infantiae eorum exhibuerat, ejulando lacrymans memorabat. Aiebat ergo ad ambos: Tu mihi semper plus blanditus es, fili; et tu amplius verecundatus es: in isto imaginem meam peperi, in te paternos vultus effudi; tu patri utilior, iste similior. Heu me miseram! circumvallant me ex omni parte incomparabiles luctus, inaudita miseria et gemina orbitas, nullis penitus tribulationibus comparanda. Omitto filios ad mortem ultro properantes, quos si mihi hostes auferrent, per medias sequerer acies bellatorum; si judicia violenta concluderent, carcerem simul irrumperem moritura. Novum hoc genus est pereundi, in quo carnifex rogatur ut feriat, vita optatur ut pereat, mors invitatur ut veniat. Novus hic luctus est; nova miseria, in qua natorum juventus sponte amittitur, et parentum miseranda cogitur senectus ut vivat. 7. Ista et his similia matre prosequente, infirmus pater, et gravis jam senio, manibus adducitur servulorum, et cygnaeo capiti terrae pulverem spargens, hujusmodi dabat voces ad coelum: Ad mortem ultro proficiscentibus filiis valedicturus adveni, ut universa, quae a filiis sepulturae meae exhibenda paraveram, ego infelix filios sepulturus expendam. O filii, meae baculus senectutis, et geminum meorum viscerum lumen, nati feliciter, et prospere educati, excellentissimae memoriae, et ingenii singularis, omnium liberalium peritia litterarum imbuti, quae ista repente insania vestra voluntate progenita mortis vos fecit esse amatores? Numquam ista viventibus placuit: numquam morituris suum amorem induxit: ad quoscumque autem pervenire potuit, violenter admissa est, et non est voluntate ab ullo vivente suscepta. Si hanc nudus debitor sub avaro feneratore patitur, nulla potest ratione diligere; nec solum non diligere cognoscitur, sed timere. Qua ratione eam appetit, qui et bonis exuberat omnibus, et penitus ulli nihil debet? Venite huc, senes, et mecum super filios plangite, qui vos viscera paterna habere sentitis. Venite huc, juvenes, et flete super juvenes sponte pereuntes. Huc accedite, patres, et prohibete talia, ne talia patiamini. Deficite plorando, oculi mei, et caliginem obducite fundentes flumina lacrymarum; ne videam caedi gladio, quos dum virga levis tangeret, tremui; dum tristantes leviter viderem, expavi. 8. Igitur dum haec et alia senior prosequeretur, ecce amborum conjuges cum natis propriis veniunt, et aspectibus eorum proprios infantulos offerentes, has ejulando voces effundunt: Quibus nos servituras relinquitis? quibus conjugii nostri traditis charitatem? qui putatis erunt horum infantium domini, et domorum vestrarum avidissimi pervasores? Qui erunt vestrae occupatores familiae? vel qui sibi divisuri sunt vernaculos, quos nutristis? Heu quam ferreo, heu quam impiae crudelitatis genere parentes despicitis, amicos respuitis, uxores abjicitis, filios abdicatis, et vos ipsos carnifici ultroneos exhibetis!

CAPUT III. S. Sebastianus nutantes confirmat. 9. Interea dum illa dicuntur, et ista referuntur, inter uxorum lacrymas, et suspiria filiorum, coeperunt milites Christi mollescere, et animos suos flectere ad dolorem. Huic spectaculo, ut supra diximus, intererat S. Sebastianus, vir per omnia christianissimus, quem occultabat militaris habitus, et chlamydis obumbrabat aspectus. At ubi vidit athletas Dei immenso certaminis pondere fatigari, in medio eorum se objiciens, dixit: O fortissimi milites Christi, o instructissimi divini praelii bellatores, per nimiam virtutem animi fortiter pervenistis ad palmam, et nunc per misera blandimenta coronam deponitis sempiternam? Discat nunc per vos Christi militum fortitudo, fide potius armari quam ferro. Nolite victoriarum vestrarum insignia per mulierum blandimenta abjicere, et subjectas pedibus vestris hostis devicti cervices ad victricia et rediviva iterum bella laxare, cujus quamvis saeva contra vos extiterit et periniqua instantia, saevior tamen efficitur ira repetita. Erigite igitur a terrenis affectibus tropaeum vestri certaminis gloriosum, et nolite illud amittere fletibus parvulorum. 10. Isti, quos plorantes attenditis, gauderent hodie si possent scire quae nostis; putant enim quod ista vita sit sola, quae si finem acceperit, nulla vitalis animae, corpore deficiente, valeat portio remanere. Si enim scirent esse alteram vitam ignaram mortis, tristitiae nesciam, in qua immortalitas regnat, et perpetua gaudia commorantur; profecto vobiscum ad illam festinarent pertingere, et vitam illam pro nihilo computantes, illam appeterent, quae et in exsultatione permanet et penitus finiri non novit. Ista enim vita fugitiva est et tam infideils, ut nec amatoribus suis fidem potuerit custodire. Ab origine enim mundi in se credentes fefellit, omnes se exspectantes decepit, cunctos de se praesumentes irrisit, et ita nullum omnino certum reddidit, ut omnibus probetur fuisse mentita. Atque utinam solius mendacii culpae esset obnoxia, et per omnia crimina currere suos non cogeret amatores. Ipsa dat edacitatem glutonibus, ipsa ebrietatem ingerit temulentis, ipsa naufragium pudoris adulteris, ipsa exsecrabilem tradit perversitatem incestis; ipsa admonet furem, ut rapiat; iracundum, ut saeviat; mendacem, ut fallat. Ipsa inter conjuges divortia seminat, inter amicos discordias, inter pacificos lites, inter justos injustitiam, inter fratres scandala. Ipsa tollit judicibus justitiam, castis pudicitiam, artificibus peritiam, ipsa aufert moribus disciplinam. Et ut altiora quae amatoribus suis ingerit crimina memoremus; si fratrem aliquando frater germanus occidit, si filius necavit patrem, si interemptus est ab amico amicus; cujus haec instinctu facta sunt scelera, cujus intuitu, cujus spe, cujus fiducia ista sunt nefanda commissa? Numquid non praesentis vitae amore seducti ista committunt, et dum illam plusquam justum est diligunt, iniquo odio homines prosequuntur? Ut quid enim pirata navigantem jugulat, ut quid latro perimit viatorem, dives opprimit pauperem, superbus humilem, et omnis nocens quemcumque potuerit aggravat innocentem? Haec autem faciunt mala, quia isti vitae servire desiderant, et se existimant in amore ejus per tempora prolixiora durare. Non ergo alterius causa fiunt scelera nisi ut infelicissimae isti carnali vitae a carnalibus serviatur. 11. Ipsa est denique quae eis crimina imperat, jubet facinora, suadet injusta; et posteaquam omni crudelitate, omnique fuerit spurcitia saginata, servientes sibi tradit filiae suae, id est morti perpetuae. Ex ipsa enim, et ex ejus utero mors aeterna est nata, tempore quo gulae suae et libidini et delectationibus oculorum primi homines servierunt; atque ideo qui ad aeternam vitam facti fuerant, huc in istam sunt regionem mortis jactati: hinc iterum sunt ad inferos devoluti, nihil secum praeter peccata portantes. Haec ergo vita est quae vos fallit, o amici charissimi, ut amicos vestros ad vitam euntes perpetuam injusto consilio revocetis.

CAPUT IV. Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata. 12. Haec vos instigat, o parentes sanctissimi, ut filios vestros proficiscentes ad comitatum coeli, ad honorem incorruptibilem, ad amicitias imperatoris aeterni, stultissimis lamentationibus revocetis. Ista est quae vos, o castissimae conjuges Beatorum, per pietatis colorem impietatem Martyrum mentibus fecit tradere, et necem pro liberatione afferre. Si enim consensissent revocationi vestrae, pauco quidem tempore vobiscum esse poterant; postea vero separari, et ita habuerant separari a vobis, ut numquam vos nisi inter tormenta perpetua videretis; ubi edax flamma incredulorum animas devorat, ubi dracones blasphemantium labia comedunt, ubi serpentes morsibus suis incredulorum pectora depascuntur. Illic ululatus et gemitus sonat, et clamor confusus, quem vis tormentorum exagitat, et incendii arsura extorquet. Haec ipsa autem tribulatio, quae illic excipiet infideles, nullo termino definitur, nullo fine concluditur, sed nec post flammarum atrocium adustionem consumitur, sed ad rediviva incendia iterum qui adustus fuerit reparatur. 13. Hanc ergo poenam et istos permittite evadere, et vosmetipsos eripere cogitate. Permittite interim istos ad coronam pertingere destinatam. Nolite timere; non enim separabuntur a vobis, sed vadent praeparare vobis in coelo sidereas mansiones, in quibus una vobiscum et cum filiis vestris in perpetuo gaudio maneatis. Quod si vos domus vestrae ex lapidibus factae delectant; quanto magis illarum vos debet pulchritudo invitare domorum ubi sunt triclinia auro puro radiantia, quae ex gemmis et margaritis habent zetas instructas? Illic flos purpureus rosarum numquam marcessit: illic florida nemora perpetua viriditate vernant: illic prata recentia semper melleis fluunt rivis: illic croceis gramina floribus redolent, et halantes campi jucundis admodum odoribus pollent. Aurae ibi vitam aeternam habentes naribus nectareum odorem aspirant. Lumen ibi sine solis radio fulgens, serenitas absque nubilo, et absque tenebris nocturnis die oculi perfruuntur. Nulla illic impediuntur occupatione deliciae, nulla penitus sollicitudine ibi securitas conturbatur; mugitus, ululatus, gemitus, lamentum et luctus numquam illic audita nec nominata sunt: foedum et deforme, tetrum, nigrum, horrendum aliquid, aut sordidum numquam ibi penitus viderunt oculi habitantium: pulchritudine vero in amaenitate nemorum, splendore in aere jocundo et formositate atque omni elegantia sine intermissione oculi patentes perfruuntur; et nihil omnino quod conturbet mentem auribus datur. Sonant enim ibi jugiter organa hymnorum, quae ad laudem regis ab angelis et archangelis decantantur. Amaritudo et fellis asperitas ibi locum non habent: tonitrua ibi numquam audita sunt, fulgura et coruscationes numquam paruerunt. Cinnamomum illic virgulta gignunt, et balsamum arbusta prorumpunt. Odor aeris delectationem per omnia membra diffundit, et esca ibi nulla stercora conficit. Sicut enim bono nuntio aures, et bono odore nares, et bono aspectu oculi saginantur, et ista refectio non potest in digestionem prorumpere; ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu hoc unicuique sapit, quo fuerit delectatus. Statim denique quod concupierit anima, desiderio ejus universa famulantur, et omnibus delectationibus ejus paratissimus servit effectus. 14. Nam qui in ista mortali vita, contra concupiscentias suas et contra delectationes pugnaverit, quisquis eas hic non expenderit, illic eas integras a suo Creatore consequitur. Ipse enim ita creavit hominem ut viveret: et mortem juxta introitum delectationis posuit, ut hi queis libet a mortis timore evadere, vitam aeternam quaerant; et dum praeter istam vitam alteram esse didicerint, inquirant utrum et ipsa possit senectute intercidi aut morte concludi: quam dum immortalem agnoverint, inquirant utrum possit iterum ipsa aeternitas vel honorem tradere justis vel injustis poenam inferre.

CAPUT V. Opum deliciarumque usus. 15. Cumque specialiter ita esse probaverint, restat, ut interrogent, cur a Creatore divitiae factae sint, si ejus lege contemnendae sunt, vel quare quadrupedum et volucrum atque repentium varietas a Creatore facta sit, si singulis renuntiandum est: cur autem ab ipso Creatore medullitus genuina delectatio ad incitamentum est libidinis fundata corporibus, si usus ejus auctori non solum eum faciat reum, sed etiam perpetuis tradat incendiis. Interrogatur ergo: Cur a Creatore divitiae datae sunt, si contemnendae sunt? Respondemus: Istae divitiae a Creatore factae, alloquuntur quodammodo amatores suos, dicentes: Sic nos amate, ut a vobis numquam separemus. Sequi vos morientes non possumus; antecedere autem vos viventes possumus; sed si ipsi jubeatis. Cupidus foenerator et avarus agricola, unus aurum tradit homini quod duplicatum recipiat, alius diversa semina terrae committit, ut si possit fieri quod simplem tradit centuplum quaerat recipere: et debitor aurum creditori reddit duplicatum, et terra semen reddit centuplicatum. Proh nefas! fenus debitor feneratori reddere praevalet; et terra agricolae suo restituere centuplicata semina potest; Deus divitias suas si a te acceperit, eas tibi amplificatas reddere non potest? 16. Inquiris nunc: Cur divitias mihi dedit, si a me ipsi reddendae sunt? Tradidit eas tibi, ut scias quanta sit in eis requies, quanta voluptas, quantus luxus, quantaeque possunt esse deliciae, ut per haec habens charitatem cum divitiis tuis, ipse eas tradas custodiendas Domino nostro Jesu Christo. Quas si ipsi nolueris credere, aut edacitas gulae eas invadet, aut luxuria libidinum mater tibi eas eripiet, aut sine dubio, quod nosti optime, mors ex improviso aggrediens ita tibi illas extorquet, ut tu illas ulterius in toto nec habere praevideas, nec videre. Numquid si transires per medias acies barbarorum, et invenires fortem virum qui te semper dilexit, qui tibi etiam sacculum pecuniis donaverat plenum, dicentem tibi: Da mihi custodiendas pecunias quas dedi tibi; quia isti barbari insidiantur ut eas tibi auferant, quas dum tibi abstulerint suis te gladiis laniabunt; numquid non pedibus ejus advolutus rogares eum, ut eas ipse susciperet, de quo certus esses quod et ampliora quam acceperat redderet, et te ipsum ab hostibus liberaret? Restat nunc ut divitiis vestris tutorem possitis habere Christum. 17. Ad delicias veniamus. Qui habet aures audiendi, audiet eas dicentes sibi: Si vere amatores nostri estis, illi nos commendate, qui nos vobis integras illibatasque in illa regione restituat, in qua vobiscum jugiter manere possimus: in ista enim vita si vobis nostrum voluerimus occupare servitium, quasi hic expertae, ibi vobis omnino negabimus nostrae, servitutis officium. Dimittite nos interim servire morituris, quia idcirco breviati sunt dies mortalibus, ut immortalibus jugiter famulemur. Sic enim scriptum est (Matth. XXIV, 22): Propter electos breviabuntur dies, ut servitus nostra non sit longa. Injustis quidem servimus festino cursu: impiis, sceleratis et turpibus servimus, non sponte; sed propter eum qui nos subdidit. Liberabimur tamen a servitute corruptionis, et revocabimur ad libertatem gloriae filiorum Dei. Omnis itaque delectatio, futurae vitae servata, non perditur; neque enim repositi thesauri existimantur ab eo qui eos absconderat in terris, interesse; sed magis tanto securius se eos habere confidit, quanto eos occultius et tutius collocaverit. 18. Sint ergo repositae omnium deliciarum affluentiae, ut non contingantur in ista vita, quae praeterit: quia si hic in usu fuerint, in illa vita, quae numquam praeterit, amittentur. Esto, quod ista vita centum tendatur annorum spatiis, numquid exclusa die ultima non statim videbitur quasi non fuisse, et ac memoria hospitis uno die apud nos manentis vestigia reliquisse? Illa autem vita manet jugiter, et perseverat instanter, annis quoque labentibus juvenescit et pollet, et inde renovationis sumit initium unde finis accipitur. O vere illum degenerem et omnium bonorum expertem, qui hujus tam formosae vitae amore non capitur! qui timet istam vitam tradere perituram, et illam accipere quae penitus perire non novit, in qua deliciae et delectationes, et divitiae, et gaudia sic inchoant, ut terminum nesciant; sic principium capiunt, ut penitus finire non possint. 19. Nam qui hujus tam praeclarae vitae amator esse noluerit, non solum istam perdit, et ad illam non pervenit, verum etiam ut jam dixi a perpetua morte capitur et tenetur; in qua est jugis flamma, perseverans tribulatio, et poena perpetua; in qua atroces angeli commorantur, quorum brachia capita draconum sunt, quorum oculi ex se igneas sagittas jaculantur; quorum dentes sicut elephantis prominent, et stimulant ad tormentum veluti caudae scorpionum, quorum voces veluti leonum fremitus sonant, quorum aspectus tremorem incutit pariter et dolorem et mortem. Atque utinam mors posset in his angustiis constitutis occurrere! Sed quod est acerbius, ad hoc vivitur, ut cruciatibus gubernetur, ad hoc redintegrantur, ut exesa serpentium morsibus membra iteratis subinde et iterum repetitis morsibus attrectentur.

CAPUT VI. Martyrum felicitas et gloria. 20. Haec est omnis causa certaminis, quae poenas martyrii docet tolerabiler debere sufferri. Nolite ergo, o amici, nolite, o parentes, nolite, o conjuges venerandae sanctorum, nolite a vita ad mortem, quos diligitis revocare, a gaudio ad luctum ducere, a lumine ad tenebras trahere, et ab aeterna requie ad poenas sempiternas accersire. Hoc est cum diabolo quasi piscibus hamum tendere, et invitare ad modicam suavitatem, in qua intus lateat cruciatus viscerum, et mors interiorum tormentis extorta. Numquid non hoc est ad compensationem aeternarum deliciarum fugitiva gaudia anteponere; et ut perparum rideant, aeternis fletibus mancipare? Hoc in gladiatoribus, qui ultro se offerunt, universi damnamus, qui considerant unius anni delicias, et non considerant, qui fructus ex ipsis deliciis oriatur. Et illi cruciantur ictibus gladiorum, vel alterna coede interna viscerum, scisso ventris tegmine, in conspectu proferunt populorum, ut pinguedo, quam inconsulta sagina contulerat, offeratur diabolo devoranda. Isto consilio inimici, quo isti haec faciunt, ipso consilio ad vitam aeternam euntes Dei Martyres revocantur, qui ut vitam paucorum dierum vivant exorantur perpetuos cruciatus incurrere, et mortem perpetuam, quae specialiter metuenda est, non timere. 21. Huic loco forte illud apponitis: Quare Christianus tormenta non metuit, et praesentis non terretur poena tortoris? Ideo non frangitur metu, ideo dolore non ducitur, quia scit se unius doloris pretio perpetuae sanitatis gaudium emere; et per momentaneam tribulationem ad perpetuam felicitatem et sempiternam laetitiam pervenire. Sed si iste timendus sit dolor, timendus sit carnifex, timenda quoque sit nova et exquisita tortoris crudelitas; quae magis timenda, quae horrenda, quae magis fugienda est, et cavenda, ista quae hodie effervescit, et cras evanescit? ista quae hodie exardescit, et cras refrigescit? ista quae sub hora inducitur, et sub hora excluditur? an illa quae nullo fine concluditur, nullo tempore exstinguitur, nulla prorsus consumitur vetustate? Nam iste dolor aut levis est, et potest tolerabiliter sustineri; aut gravis est, et glorioso certamine citatum offert finem; ille autem poenarum dolor et cruciatus incendii, qui hujus vitae amatoribus datur, cum sit vehementior universo tormentorum genere, numquam finiendus aggreditur, et acrius subinde quam inchoaverit saevit, et nullus saeviendi terminus, nullus omnino finis occurrit, sed habens secum universa suppliciorum genera subinde renovatur ut saeviat, augmentatur ut excruciet, inflammatur ut acrius urat. 22. Hinc ergo ab hoc interitu, quos amamus, hortemur evadere; et nos ipsos ad evadendum fortiter praeparemus: nec timeamus una hora ferre dolorem in corpore, qui optamus perpetuo gaudere cum Christo, permittamus animam nostram cum palma martyrii ex hoc egredi corpore, ut possimus poenas aeternas evadere, et ad possessiones sidereas plenas delectationibus pervenire. Lacrymas nostras convertamus in gaudium: quia non debemus quasi morituros plangere, quos cum Christo credimus regnaturos. Congratulemur victoribus hostium, conculcata eorum cervice: congaudeamus martyrii praetexta indutis, et coeli factos consules gloriemur. En dies in quo vincere se tyrannus existimabat, qui dum capit, captus est; dum tenet, vinctus est; dum torquet, tortus est: dum insultat, irrisus est; dum jugulat, occisus est. Nunc ergo in amore martyrii etiam nostros suscitemus affectus; ut illum qui de nostra captivitate voluit victoriam capere, fortiter capiamus, et quasi a gravi somno expergefacti aperiamus oculos animorum, ut videntes foveas quas in nostri perniciem inimicus aptaverat, nos quidem auxiliante Deo evadamus, et ipso diabolo cum satellitibus suis in ipsam quam paraverat foveam incidente, nos cum propheta dicamus: Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam (Psal. LVI, 7).

CAPUT VII. Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus. 23. Igitur cum haec beatissimus Sebastianus, indutus chlamyde, succinctus baltheo, ex suo ore proferret, subito per unam fere horam splendore nimio de coelo veniente illuminatus est, et sub ipso splendore, candidissimo pallio amictus est ab Angelis septem clarissimis, et juvenis apparuit juxta eum dans ei pacem, et dicens: Tu semper mecum eris. 24. Haec autem gerebantur intra domum Primiscrinii, nomine Nicostrati, apud quem custodiebantur Marcellianus et Marcus. Qui Nicostratus habebat uxorem, nomine Zoen: haec ante sex annos aegritudinis nimietate facta est muta, prudentiam tamen audiendi et intelligendi non solum non amiserat, verum etiam melius quam prius habuerat aurium officium obtinebat. Haec itaque cum intellexisset omnia, quae B. Sebastianus dixerat, et tantum lumen circa eum vidisset; cumque omnes tremefacti miraculi stupore tenerentur, innuebat manu omnibus, ut quasi exprobrandi essent, qui tam evidenti assertioni non crederent, et genibus ejus advoluta rogare eum manuum indiciis coepit. Sed S. Sebastianus cum videret eam cordis secreta linguae expressione declarare non posse, causas hujus silentii percunctatus, didicit sermonis illi copiam nimia vi infirmitatis ablatam. Tunc B. Sebastianus dixit: Si ego verus Christi servus sum, et si vera sunt omnia quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit, jubeat Dominus meus Jesus Christus, ut redeat ad eam officinm linguae, et aperiat os ejus qui aperuit os Zachariae prophetae sui; et fecit crucem in os ejus. Atque ad hanc vocem S. Sebastiani, exclamavit mulier voce magna, dicens: Beatus es tu, et benedictus sermo oris tui: et beati qui credunt per te Christum Filium Dei vivi. Ego enim vidi oculis meis angelum ad te venientem de coelo, et librum ante oculos tuos tenentem, ex cujus lectione universa sermonis tui oratio decurrebat. Benedicti qui in omnibus quae locutus es credunt, et maledicti qui dubitaverint vel in uno verbo ex his omnibus quae audierunt: quoniam sicut aurora superveniens universas tenebras noctis excludit et omnium oculis lumen, quod nox caeca negaverat reddit; ita lux sermonum tuorum omnem caliginem, omnemque ignorantiae caecitatem extersit, et oculis recte credentium serenum post noctis tenebras diem reddidit: a me autem non solum incredulitatis tenebras exclusit, verum etiam sermonis mei ostium, quod per sex annos clausum erat, patefecit. 25. Videns autem Nicostratus, vir ejus, quod esset tanta virtus Christi in sua uxore celebrata, coepit pedibus ejus advolvi, et indulgentiam petere, pro hoc quod imperiali et praefectorio jussu Sanctos Dei habuisset in vinculis: et auferens ex manibus eorum ferreos nexus genua eorum amplexus, coepit rogare ut dignarentur abscedere, dicens: O quam beatus essem si pro vestra mereri possem salute constringi! Forsitan sanguinis mei effusione abluerer, ut mortem illam poenarum aeternarum evaderem, et ad illam vitam pertingerem, quam nobis Deus per os domini mei Sebastiani manifestare dignatus est.

CAPUT VII. Marcelliani et Marci constantia, oratio ad neophytos. 26. Cumque rogaret Marcellianum et Marcum ut abscederent, dixerunt ei: Si tu fidei gloriam, quam numquam habueras accepisti; quomodo nos quam fidem semper ab infantia habuimus, relinquentes, tibi passionis nostrae calicem damus, quem nos tibi propinare possumus, non donare? Dives est enim in omnibus Christus, et larga ubertatis suae affluentia omnibus venientibus meliora exhibet quam rogatur. Si enim cum essetis increduli, donatum est vobis lumen veritatis agnoscere; quanto magis credentibus vobis omnia quaecumque jam poscitis donabuntur? Divina enim clementia semper parata est vobis omnibus gratis praestare: et eo unumquemque gratiae suae dono multiplicat, quo mens ejus altioris fidei susceperit normam. Fides igitur vestra a magisterio sumpsit exordium, et omnia quae eruditio annosa vix confert, spatio unius horae cepistis. Nulla vos memoria parentum impedit credere. Nullus tenerae aetatis in filios et vestros revocat nutritus affectus. Contemnitis subito quod semper amastis, et quaeritis quod numquam scistis. Per ignaras ingressi vias subito pervenistis ad Christum, et animo jam intrastis coelum, quia in terra nullum solatium requisistis. O incomparabile facti praeconium! o quam imitabile virtutis exemplum! Nondum vos ad Christum sacri baptismatis unda perduxit, nondum per tirocinii initia militaria saltem signa sumpsistis; et jam pro vero Rege arma arripitis, et ejus milites a vinculo ferri solventes, vos ipsos intrepidos optatis pro occidendis occidi. 27. Cum haec audientes omnes pariter fletibus poenitentiam praeteritae persuasionis ostenderent, Marcus ait: Discite, parentes charissimi, et vester, o conjuges, discat jugalis affectus, adversus pugnam diaboli, et contra omnes sagittas affectuum carnalis desiderii clypeum virtutum opponere, atque inter acies tyrannici exercitus hosti non cedere, dimicare acrius, gradum tenere, et ad regem fortiter pervenire. Insurgant quantum volunt, et saeviant satellites daemonum, et quibus volunt poenis corpora dilanient nostra; corpus occidere possunt, sed animam vincere non possunt pro fidei pugnantem veritate. Gloriosiores faciunt milites vulnera pro Imperatore suscepta: in hoc enim diabolus tyrannidis suae furore nunc saevit, in quo praevidet perseverantiae vestrae tropaeo se posse torqueri: et ideo tormenta infert, ne spes ejus pereat: mortem minatur, ut terreat; vitam promittit ut eripiat; securitatem pollicetur, ut tollat. Haec tota belli calliditas, hoc fraudis consilium, a suppliciis eripere corpus et vitiis animam subjugare. Nos e contra contendamus hosti non cedere, corpus contemnere, animae subvenire. Cur enim fortissimi duces militibus miserrimis terga convertant, et in eo bello deficiant, in quo possunt esse victores? Vel qua ratione mori timeant, qui sciunt hanc hominis naturam esse, non poenam? Cur, inquam, mori timeant, qui credunt istam vitam, falsam esse, et veram vitam inveniri non posse, nisi qui ab animo suo falsam istam abjecerit, et caducam, quae non aliud amatoribus suis, nisi peccata imperat, suadet facinora, ingerit criminosa; nihilque aliud a suis amatoribus exigit, nisi ut penitus de perenni vita non cogitent, et regnum Dei futurum esse desperent? 28. Nunc videamus quibus casibus subjacet, quibusque periculis servit ancilla, ut cum eam probaverimus nec seipsam posse regere, servitia nostra ab ejus dominatione tollentes, alteram cui merito serviendum sit, requiramus. Quantos enim amatores ejus ruina subito gravis oppressit, fragor coeli percussit, fulmen incendit, naufragia perdiderunt, texit chaos, Charybdis ebibit, gladius jugulavit! et istam miseri cum doloribus amittentes vitam, illam penitus invenire non possunt! Ad illam etenim vitam non ducit tortura, sed causa. Uno denique eodemque poenarum genere et innocentibus salus aeterna confertur, et poena delinquentibus irrogatur.

CAPUT IX. Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi. 29. Igitur cum haec et his similia Marcus prosequeretur, coeperunt omnes qui aderant Deo gratias agere, atque universi flentes poenitudinem gerebant, quod charitati Dei praetulerant amorem carnis; et quia ab agone martyrii ausi fuissent animos revocare sanctorum. Cumque omnes, qui ad decipiendos sanctos venerant, unanimiter crederent Christo, Nicostratus cum conjuge sua urgebat se dicens: Non cibum capiam, neque potum, nisi mysterium mihi christianae religionis fuerit traditum. Cui S. Sebastianus dixit: Muta dignitatem tuam, et esse magis incipe Christi primiscrinius, quam praefecti. Audi itaque consilium meum, et omnes quos carcer inclusit, quos vincula tenent, quos ergastula conficiunt, in unum redige. Quod cum feceris, antistitem sacrosanctae legis adhibebo, ut cum omnibus qui credere voluerint mysterii suscipias sacramentum. Si enim diabolus Christo sanctos suos auferre conatus est, et conatur; quanto magis nos pietatis argumento hos, quos diabolus injuste lucratus est curare debemus, et suo restituere Creatori? Et Nicostratus ad haec respondit, dicens: Quomodo iniquis et criminosis possunt sancta committi? S. Sebastianus dixit: Salvator noster pro peccatoribus suam nobis exhibere dignatus est praesentiam et ostendit mysterium, per quod omnia peccata et crimina homini auferantur, et omnes virtutes Domini conferantur. Inter initia igitur conversionis tuae hoc munus primum si tu conferas Christo, praesto erit remunerationis ejus praemium super te, corona martyrii, habens secum virtutum omnium flores immarcescibiles, aeternae vitae gaudiis profuturos. Audiens haec Nicostratus primiscrinius, abiit ad Claudium Commentariensem, et jussit universas personas ad domum ejus adducere, dicens: Quoniam proxima sessione omnes discutiendi sunt, volo ut cum illis Christianis, qui apud me sunt, praesto sint, ne aliqua praefectoriae discussioni deesse possit persona. 30. Igitur cum omnes ad domum primiscrinii perducti starent, catenarum nexibus vincti, hoc modo eos vir Dei Sebastianus alloquitur: Crimina diabolica si divinis virtutibus cedant, reatus vester a morte excluditur, et a gaudiis fugitivis revocatur. Egerat enim per suos satellites hostis injustus, ut animos militum Christi ad virtutum culmen erectos everteret, et in ipso perfectionis fastigio positos, ad coenum conaretur mergere inferorum. Hac de causa incaluit animus hostium dimicatione provocatus, ut vos, quos jam lucratus fuerat inimicus, de ejus captivitate tollentes, vestro vos Creatori reddamus. Diabolus enim nec dominus vester, nec creator, nec pater esse dignoscitur: Deus autem et Pater et Dominus et Conditor comprobatur. Et si hunc derelinquentes ad illum abistis, qui in tantum vestri exstitit inimicus, ut vos ad poenas perpetuae mortis adduceret, et ad istum lethalem faceret exitum devenire; quanto magis ad eum redeundum est, qui unicum Filium suum passioni et morti tradidit, ut nos a passionibus aeternis, et a morte perpetua liberaret? Cum haec et his similia prosequeretur S. Sebastianus, prostraverunt se cum lacrymis universi, et flexis genibus coeperunt cordis gemitum reddere, et se peccasse et impie egisse poenitentia vocibus exclamare. Fundebant ergo amaras lacrymas, et se velle Christo credere, unanimis vocibus resonabant. Tunc B. Sebastianus jubet eos omnes a vinculis catenarum exsolvi.

CAPUT X. Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati. 31. Post haec S. Sebastianus abiit ad Polycarpum presbyterum, ubi erat causa persecutionis occultus, et narravit ei omnia quae gesta sunt. Quibus auditis S. Polycarpus gratias egit Deo, et una cum eo venit ad domum Nicostrati primiscrinii, et videns turbas credentium, salutans eos cum omni gaudio dixit: Beati omnes vos, qui audistis vocem Domini nostri Jesu Christi dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28 seqq.). Vos itaque fratres nostri, quos nondum baptismatis unda diluit, et consecrando Deo omnipotenti charissimos filios fecit, pro hoc quod a proposito sancto revocare conati estis beatissimos milites Christi, opus vobis erat poenitentia, ut per ipsam ad indulgentiam veniretis. Nunc autem quia ad tantam gloriam accessistis, ut etiam ad passionem a qua dolenter alios revocare voluistis, ad ipsam desideretis gratanter velle currere et libenter amplecti, sciatis vos et ad indulgentiam pervenisse, et ad palmam attingere. Vetus hoc est artificium Christi. Nam ipsum quem vas electionis suae dignatus est et voluit magistrum gentibus dare, qui non solum fidelium animos a pietatis proposito revocabat, sed etiam nolentes a Christo discedere lapidibus obruebat; hunc nobis ipse Dominus apostolum condonavit, tribuitque nobis ex Saulo Paulum, ex apostata fecit apostolum, et dedit Ecclesiae suae ex persecutore doctorem. Amator passionis factus est is, qui persecutionis auctor exstiterat: et qui in alienis afflictionibus prius gratulabatur, in suis postmodum persecutionibus laetabatur. Ipse ergo qui tunc in apostolo suo virtutem istam exercuit, ipse et nunc de ipso inferorum conclavi, et ex ipsis draconum faucibus animarum vestrarum captivitatem eripuit, et vobis nunc a tenebris ad lucem remeantibus aeternae vitae januas patefecit. Quia ergo omnes daemones, qui sunt tenebrarum filii, contristantur, unde et omnes sancti angeli, qui sunt filii lucis, gratulantur; accedat unusquisque vestrum, et det nomen suum, ut hodierno die usque ad vesperam percurrente jejunio, festivum baptismatis sacramentum opportunum tempus inveniat. Justum est enim, ut lux a mortali mundo abscedens ad nostras mentes immortales accedat, ut qui in isto saeculo volutati in luto tenebrarum sumus, aqua sanctificationis abluti ac mundati, et sinceritate induti alacres pergamus ad Christum. Haec et his similia prosequente S. Polycarpo universi gavisi sunt, et unusquisque nomen suum festinabat priusquam interrogaretur offerre.

CAPUT XI. Baptizati catechumeni, unaque Claudius cum filiis. 32. Cumque haec agerentur, venit Claudius commentariensis ad primiscrinii Nicostrati domum, ubi ista agebantur; et dicit Nicostrato. Vehementer praefectura commota est, quod personas reorum tuae domus custodiae tradi jussisti. Hac de causa suis te jussit praefectus aspectibus praesentari. Vide quasi debeas interrogatus dare responsum. Ingressus itaque ad praefectum Nicostratus cum interrogatus fuisset, cur eas personas, quas carceris claustra retinebant, suae voluerit domus mancipari custodiae, respondit: Amplitudinis vestrae jussu christianas intra domum meam custodiendas suscepi personas, quibus ut terrorem passionis incuterem, reorum illos feci sociari personis, ut jussioni vestrae et persuasioni nostrae si non consensu suo, saltem alieno experimento consentiant, et metuant ne similis eos poena concludat. Libentissime igitur haec audiens praefectus dimisit eum dicens: Magno te censu a parentibus eorum remunerari faciam, cum per te illis fuerint incolumes filii restituti. 33. Revertens itaque ad domum suam Nicostratus primiscrinius cum Claudio commentariensi, coepit universa referre, et qualiter S. Sebastianus, cum sit amicus imperatorum, christianissimus sit, et in eruditione divina perfectus, et qualiter animas christianorum sua exhortatione revocasset, et quod satis idonea ratione docuisset istam vitam fugitivam et imaginariam esse, et sic dum teneri putatur, auferri. Narrabat etiam, quomodo veniens repente lux de coelo perlustrasset eum, et quomodo uxorem ejus, quae per sex annos muta fuerat, fecit loqui. 34. Cum haec narrasset Nicostratus Claudio, corruit ad pedes Nicostrati Claudius, dicens: Ex amissa conjuge duos filios habeo, ex quibus unus hydropis morbo fatigatur, alius diversis vulneribus opprimitur; rogo ut jubeas eos visitari. Non enim dubito quod ille, qui potuit facere ut post sex annos loqueretur uxor tua, faciat, si voluerit, ut ad filios meos sanitas redeat. Et haec dicens proripuit se ad domum suam, et fecit inter manus adduci duos filios suos, et introducens eos intra domum, ubi erant sancti Dei, projecit eos ante pedes eorum dicens: Nulla penitus dubietatis signa in corde meo remanserunt: sed ex toto corde credens quod Christus, quem colitis, ipse sit verus Deus, detuli huc vobis duo incrementa mea, credens quod possent per vos a mortis periculo liberari. Dicunt ei omnes simul sancti Dei: Omnes quos hic hodie infirmitas aliqua tenet, mox ut christiani facti fuerint, sanabuntur. 35. Cumque clamaret Claudius credere se, et desiderare fieri Christianum, jussit S. Polycarpus ut darent singuli nomina sua. Primus itaque omnium dedit nomen suum Tranquillinus pater Marcelliani et Marci. Post hunc sex amici eorum, id est, Ariston, Crescentianus, Eutychianus, Urbanus, Vitalis et Justus; post hos Nicostratus primiscrinius, et Castorius frater ejus, et Claudius Commentariensis. Post hos filii Claudii, Felicissimus et Felix. Post hos Marcia mater Marcelliani et Marci cum uxoribus eorum et filiis: simul autem et Symphorosa uxor Claudii, et Zoe uxor Nicostrati. Post hos omnis familia quae erat in domo Nicostrati, animae triginta et tres promiscui sexus et aetatis, dehinc omnes qui vincti fuerant, ac de carceris squalore adducti, animae sedecim. 36. Igitur omnes isti LXVIII, a S. Polycarpo presbytero baptizati, et a S. Sebastiano suscepti sunt; feminarum autem matres factae sunt Beatrix et Lucina. Primum itaque Claudii filios, hydropicum unum et alterum vulneribus plenum, mox ubi in nomine sanctae Trinitatis intinxit; ita de fonte sani elevati sunt, ut nec signum in eis alicujus morbi praeteriti remansisset. Post hos autem infantulos Tranquillinus pater SS. Marcelliani et Marci, qui ita podagrico et chiragrico fuerat dolore constrictus, ut sicut supra dictum est, vix in manibus portaretur. Hunc dum exuerent indumentis, et ille intolerabili se diceret dolore torqueri, interrogat eum Polycarpus presbyter, dicens: Tranquilline, si ex toto corde credis unigenitum Filium Dei Dominum Jesum Christum tibi salutem posse conferre, et omnibus peccatis tuis indulgentiam condonare, proprio ore edicito. Tranquillinus respondit: Ego indulgentiam solam peccatis meis dari et desidero et credo. Caeterum, etsi post baptismatis hujus sanctificationem in doloribus fuero, non potero de fide Christi ulterius dubitare: probavi enim et ex toto corde credens, in mea mente consensi, quod Filius Dei sit Dominus Jesus Christus, qui potest et animabus et corporibus salutem tribuere, et a morte aeterna ad vitam perpetuam revocare. Haec cum dixisset voce magna, omnes sancti prae gaudio lacrymas effundebant, et rogabant Dominum ut fidei ejus fructus ostenderetur. Sanctus igitur Polycarpus confessor et presbyter mox ut eum chrismatis linivit unguento, interrogavit eum iterum, si crederet in Patrem et Filium et Spiritum sanctum; statim ut respondit. Credo, resolutae sunt manus ejus quae erant nodosae, et genua simul et plantae pedum ejus ita sunt incolumes redditae, ut ac si puerulus renovatis pedibus suis in fontem descenderet clamans et dicens: Tu es Deus unus et verus, quem miser iste mundus ignorat. 37. Hoc itaque ordine suo baptizato, universi, prout competebat, baptizati sunt, et per dies decem qui supererant dilationi, quam meruerant, in Dei laudibus perdurantes ducebant dies et noctes in hymnis et canticis, et quasi fideles milites parabant animos suos ad dimicandum pro Christi nomine in martyrio bellaturi, ita ut et in mulieribus et infantulis amor ferveret martyrii, et invicem se ad confessionem sancti nominis contra diabolicas acies praepararent.

CAPUT XII. Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino. 38. Diebus igitur acceptae dilationis expletis, Agrestius Chromatius urbis Romae praefectus ad se Tranquillinum patrem Marcelliani et Marci venire jubet. Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum, Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi oris sufficit sermo. Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, et ego filios amisissem, et me patrem filii non haberent. Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, et pungit charitatis stimulus; etiam vestra, credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, et anxiis laetitia reddita, sollicitis securitas restituta. 39. Tunc praefectus aestimans filios ejus suas velle idolis inclinare cervices, ait: Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur: per quae et tu filiis perseveres incolumis, et tibi filii condonentur. Audiens haec Tranquillinus dixit: Illustrissime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me et filios meos aequa lance pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnae esse virtutis. Praefectus dixit: Insanis, Tranquilline. Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum, et animae et corporis; sed statim ut credidi Christo, et animae meae recepi et corporis sanitatem. 40. Praefectus dixit: Ego, ut video, ad hoc inducias sceleratis filiis tuis dedisse cognoscor, ut non solum tu illos ab errore non tolleres, sed illi te suis erroribus irretirent. Tranquillinus dixit: Per gloriam vestram, nomen ipsum erroris discutite, et videte quae opera erroris nomine nuncupentur. Praefectus dixit: Tu dic quae opera erroris nomen accipiant. Tranquillinus dixit: Primus error est viam vitae relinquere, et per viam mortis gratanter incedere. Praefectus dixit: Et quae est via mortis? Tranquillinus dixit: Non tibi videtur via mortis esse, mortuis hominibus Deitatis nomen imponere, et figuras eorum per ligna et lapides adorare? 41. Praefectus dixit: Ergo non sunt dii quos colimus? Tranquillinus dixit: Intantum non sunt dii ut legatur in codicibus publicis, et quam male sint nati, et quam iniquos et crudeles et sceleratos parentes habuerint; et quam inique et dolose et fraudulenter vixerint; et quam miserabiliter mortui sint. Numquid antequam Saturnus Cretensibus imperaret, et filiorum suorum carnes comederet, Deus in coelis non erat, aut Creta insula habebat regem, et coeli Deum non habebant? Valde errat qui putat Jovem filium ejus, imperare fulminibus, homuncionem in quo malitia et libido regnabat. Quem non persecutus est, qui patri non pepercit? Aut quam sordem non exercuit, qui suam germanam accepit uxorem? In foro, in plateis, in domibus, atque in omni loco quotidie legimus, quia sordidissima Juno quod et soror et conjux fuerit gloriatur: et rapti Ganymedis honor turpissimus atque incestissimus ab ipsis, a quibus Jovis colitur, non negatur. Non ergo erras, vir sublimissime, qui tales colis, quales Romanae jubent leges pro sui facti qualitate damnari, et relicto Deo omnipotente qui in coelis regnat, lapidi dicis, Deus meus es tu: et ligno dicis: Adjuva me? 42. Praefectus dixit: Ex quo coepistis blasphemare deos, et a cultura eorum recedere, ex eo diversis cladibus Romanus orbis opprimitur. Tranquillinus respondit: Non est verum. Nam si recenseas decadas stylo Livii digestas, illic invenies Jovi thura ponentes, una die viginti tria millia Romani exercitus juvenes cecidisse. Sed et illud non es immemor, quod Senonenses Galli etiam Capitolium occupaverunt et omnem Romanam manum suis ludibriis subjugarunt. Diversas fames, et inenarrabiles pestes, diversas captivitates, diversas effusiones sanguinis Romanus orbis passus est, antequam unum colerent homines Deum. Nunc vero ex quo invisibilis et verus Deus coepit a credentibus coli, aucta pace exsultat Romanum imperium. Sed quod pejus est, Deus, qui hoc praestat, non cognoscitur; sed creaturae ejus ascribitur, quidquid a Creatore praestatur. 43. Praefectus dixit: Si ille colendus est, qui humanis commodis aliquid praestat, nullus nisi sol habebitur deus, qui aspectu suo terrae viscera vegetat, ut semina suscepta parturiat, et genuinae sobolis grana in culmo restituat, atque universis salutis nostrae utilitatibus, et lumen et restaurationem pariter tribuat et vigorem. Tranquillinus respondit: Et in hoc error est infinitus. Nam si hodie per servum suum quispiam clientibus suis tribuat quod rogatur, infinita stultitia est, si neglectus ille qui praestitit, servus per quem praestiterit honoretur. Et ut aliquam hujus dicti comparationem exhibeam; numquid cum naves Romanis alimenta deferunt, navibus potiusquam regibus gratiae referuntur? Si ergo non navigantibus, sed imperantibus, homines quod annonantur ascribunt, quanto magis soli Deo agendae sunt gratiae, cujus nutu et haec omnibus usibus nostris elementa deserviunt, et sol ipse quotidie terrae marique pariter et clauditur in fine diei, et in diei iterum renovatione aperitur?

CAPUT XIII. Verbi incarnatio Gentili exposita. 44. Praefectus dixit: Si ergo unus et invisibilis est quem colitis, Christum, quem Judaei crucifixerunt, non colitis? Tranquillinus dixit: recte haec inquiereres, si credere destinares. Incredulis enim omne quod nolunt vanum videtur. Semel enim in praeceps voluntas mortalium declinans, omne quod vituperat vituperari desiderat; et vult ut laudetur ab omnibus omne quod laudat. Sed sapiens pro merito suo cuicumque rei, aut vituperationem suam impendere nititur aut laudem. Praefectus dixit: Ego te de Christo vestro interrogo. Si enim a vobis hoc colitur quod istis oculis non videtur, Christum non colitis qui et visus est, et auditus, et interrogatus, et omnia quae humanae fragilitati competunt in ejus leguntur passione completa? Tranquillinus dixit: Audi similitudinem et intellige veritatem: Verbi gratia, si hodie annulum tuum habentem gemmam pretiosam videas in cloaca, aut in sterquilinio volutantem, et ad hunc eruendum mittas servos tuos; illi autem nec illum potuerint liberare, sed et seipsos in aliquo dum illum conantur eripere, polluerint; postea vero tu ipse, deponens has sericas quas indutus es vestes, induas te servilem tunicam et descendens in cloacam mittas manus tuas in stercoribus, et annulum aureum simul tuis manibus repraesentes et gemmam, prae gaudio omnes amicos tuos invitas ad epulas et laetaris super annulum et gemmam, quod sint de nimiis squaloribus liberata. Praefectus dixit: Hanc propositionem ad cujus similitudinem attulisti? Tranquillinus respondit: Ut ostenderem tibi unum invisibilem Deum nos colere. Praefectus dixit: Et quod est aurum? aut quae est gemma, quae in sterquilinio volutabatur? Tranquillinus respondit: Aurum, corpus humanum est, gemma vero anima est, quae in ipso corpore inclusa est. Corpus vero et anima unum hominem faciunt, quomodo aurum et gemma unum annulum facere comprobantur. Sed quantumvis pretiosus tibi sit annulus, longe satis homo pretiosior est centuplum et charus Christo. Tu misisti servos tuos, ut annulum de sordibus eriperent, et nulla ratione eum eruere potuerunt. Misit et prophetas suos Deus de coelo loquens ad eos, ut humanum genus a sordibus hujus mundi eriperet: et nulla ratione omnino hoc facere vel instantia potuerunt. Tu deposuisti aureas vestes, et servili indumento indutus descendisti in cloacam, et manus tuas misisti in sordibus, ut annulum de sordibus liberares: Exuit et se majestas Divinitatis suae splendore, non tamen superna relinquens; et induit se servili nostri corporis indumento, et huc in cloacam hujus mundi coelo descendens, misit manus suas in sordibus passionum nostrarum; et passionem, quae meritis nostris debebatur, in semetipso suscipiens, gloriae nos suorum reddidit digitorum. Nam qui per incredulitatem volutabamur in squaloribus mundi, per fidem abluti a sordibus, divinis sumus manibus, ut ille tuus annulus, restituti. Numquid servi tui, qui te negaverunt dominum suum, dum te in habitu servili respicerent, non potuerunt ut rebelles occidi? Ita et qui negant Christum Dominum suum pro hoc quod semetipsum a majestate exinanivit, et formam servi suscepit, nullatenus poterunt aeterni ignis poenas evadere. Ideo denique nobis qui in eum credimus, aeterni fontis unda subvenit, ut aeternus ignis ab aeterno fonte vincatur, et infidelitas a fidelitate superetur. 45. Praefectus dixit: Ut video, non ut filios tuos ab hac intentione tolleres poposcisse probaris inducias, sed ut has aniles fabulas ad nostra tribunalia meditatus afferres. Tranquillinus dixit: Non meditantur discipuli Christi quid in conspectu judicum prosequantur. Sic enim praemonuit dicens: Quando potestatibus hujus mundi vos causa mei nominis tradent, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis divinitus in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Dei, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Non ergo meditando ego, sed credendo inveni Creatorem meum, et qui eram podagrico et chiragrico dolore contractus et quassatus, statim ut Christo credidi, ac si parvulus omnium membrorum meorum recepi sanitatem. Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse qui me renovare dignatus est, et sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animae post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in ejus nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit invenire, conservem. 46. Praefectus dixit: Ignoras, Tranquilline, quanta invictissimorum principum erga Christianos ira desaeviat, et ideo quasi securus quod tibi videtur sine timore prosequeris. Tranquillinus dixit: Stultus timor est, quo plus timetur humana indignatio, quam divina. Numquid si in medio canum latrantium venerimus, et vano furore nos coeperint suis morsibus attrectare, possunt nobis de animo tollere hoc quod nos homines sumus rationabiles, cum sint illi canes, et irrationabiles, et insani? Ita qui nobis recte credentibus irascuntur, saevire quidem possunt, et inferre iniqua supplicia; numquam tamen de corde nostro hoc auferre poterunt, quod Dominum Jesum Christum et creatorem esse credimus, et redemptorem nostrum ac restauratorem esse gaudemus. Tum praefectus jussit eum recipi a Commentariis, dicens: Proxima te audiam sessione.

CAPUT XIV. Chromatius Urbis praefectus catechizatur. 47. Post haec mittit et adduci eum ad se praecepit per noctem occulte, et offerens ei infinitum pondus auri dicebat: Ostende mihi medicamentum ex quo recuperasti salutem. Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram et furorem Dei passuros esse, qui gratiam ejus vel venundandam existimant vel emendam. Unde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum Filium Dei, et liberaberis, et sicut hodie me vides, ita salvus eris. Nempe vix manibus deferebar, et undecim annos per omnes juncturas nervorum in corpore meo dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico ut Christum verum Deum esse credidi, salutis meae gaudia recepi, et sum incolumis, quia verum Deum salvatorem meum agnovi. 48. Tunc praefectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, ut si mihi promiserit sanitatem, possim et ego fieri Christianus. Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpum presbyterum narravit ei omnia quae gesta vel dicta sunt; et ducens eum intra domum occulte, praefecti eum aspectibus praesentavit. Cui praefectus ait: Licet gravis animadversio principum Christianis infesta sit, tamen spe recuperandae salutis afferam vobis quidquid illud est usque ad dimidium bonorum patrimonii mei, si ab hac nodositate condylomatum mei fuerint membra corporis resoluta. Tunc S. Polycarpus subridens ait: Potens est Dominus Jesus Christus ut ignorantiae tuae januas aperiat, et ostendat tibi quod ipse sit corporis tui restaurator. Nam pecuniam sive qui afferunt, sive qui oblatam accipiunt, non solum nullam dolentibus conferunt medicinam, sed etiam ipsi sibi insanabilem morbum assumunt. Dicit ei praefectus: Dic ergo mihi quid faciam, ut consequi valeam quod spero. Dicit ei Polycarpus: Si credideris ex toto corde tuo, sicut credidit Tranquillinus, salvus eris. Dicit ei praefectus: Quo ordine credere debeam intimato? Tunc S. Polycarpus catechizavit eum, et indixit ei ut per triduum jejunaret. Et convocans ad se S. Sebastianum tribus diebus et tribus noctibus jejunavit cum eo: et cum lacrymis pariter orabant, ut fidem nominis sui in salutem volentis credere Dominus declararet.

CAPUT XV. Chromatii confracta Idola. 49. Igitur cum dies tertia, quae constituta fuerat, advenisset, ad domum sustinentis praefecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuae. At ille resalutavit eos officiosissime; et hortatur eos sedere juxta se, et dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum quem podagrico et chiragrico videram dolore contractum. A quo genus medicamenti unde fuisset salvatus inquirens, tale ab eo recepi responsum: Dum fidem meam in idolis ponerem, debilis et nimia sum infirmitate contractus: at ubi unum Deum in coelis didici ostensione Christianorum, abnegavi universa quae sine causa colueram, et tradidi fidem animi mei Christo. Mox autem ut unum et verum Deum in coelis regnare confessus sum, statim omnis, quam per undecim annos amiseram, ad me reversa est sanitas, et omnis a me est protinus infirmitas separata. Haec audivi auribus, probavi oculis, corde credidi; superest ut quod fecistis Tranquillino et mihi faciatis, ut possim mei corporis recipere sanitatem. 50. Polycarpus presbyter dixit: Si transeuntes dolores anima hominis non suffert, quid de illis doloribus actura est, quibus nullus umquam evenit finis, nulla datur omnino successio? Nam isti dolores illorum dolorum imaginem portant, et quantum distat inter ignem vivum et picturam ejus, tantum distat inter dolores quos nunc patitur corpus, et illos quos anima passura est, si ignara Creatoris sui praesentis vitae impleverit munus. Age ergo nobiscum prius de doloribus illis, et esto de illa poena sollicitus, quae habet ignem semper ardentem, et vermem semper edentem. 51. Tunc Chromatius urbis Romae praefectus, cum unico filio suo Tiburtio, dedit nomen suum dicens: In hoc de fide mea certos vos esse convenit, in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto. S. Sebastianus dixit: Vide ne sola recuperatione tui corporis ductus te Christianum fieri speres, sed magis spe vitae aeternae facias mentem tuam puram ad videndam rationem veritatis. Nisi enim agnoveris qui sit Creator tuus, non poteris invenire salutem quam quaeris. Chromatius dixit: Ergo et rusticos et simplicissimos homines non videmus esse Christianos, ita ut inter mille viros vix invenias unum qui possit vel sermonum disciplinam adipisci. Numquid hi omnes ad istam inquisitionem attingere potuerunt dum fierent Christiani? S. Sebastianus ait: Hoc responsum tuum nostrae partis firmat assertionem. Nam ab origine mundi cum ruricolis et pastoribus ovium Deus habuit rationem, et juxta finem mundi veniens non elegit grammaticos et oratores, sed piscatores et simplices, et ipsis tradidit notitiam suam. 52. Chromatius dixit: Cur ergo me dicis prius debere agnoscere quis sit creator meus, quem nisi agnoverim salutem invenire non possim? S. Sebastianus dixit: Quia multos deos, et multas deas coluisti. Nisi ergo hos a corde tuo excluseris, et imagines eorum confregeris, et cognoveris unum et verum Deum, vitam et salutem invenire non poteris. Chromatius dixit: Indica ergo mihi quis sit unus et verus Deus. S. Sebastianus respondit: Si servum tuum ad hauriendam aquam miseris, dum ad fontem venerit, aspicit prius ne sordes aliquae intus lateant in lagena, et non est ausus aquam in vas mittere, nisi mundatum a sordibus viderit; nos tibi quomodo poterimus tradere fontem veritatis, nisi prius te ab omnibus idolorum sordibus et squaloribus feceris alienum? Chromatius dixit: Et quo ordine alienus effici potero ab his? S. Sebastianus dixit: Da nobis potestatem ut omnia idola, quae in domo tua invenerimus, lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea et argentea vel aerea conflemus, et pretia eorum egentibus dividamus. Chromatius dixit: Et cum haec feceritis, mihi quid fructus accedet? S. Sebastianus dixit: Omnium nervorum tuorum, quorum nodositate constringeris, statim consequeris sanitatem; et quasi qui numquam dolueris, ita pedibus tuis currere incipies, et agnoscere quod inimicos tuae salutis deos dilexeris; tuum vero parentem hunc esse, qui te statim ut ejus notitiam atque culturam inveneris, restaurat et salvat. 53. Chromatius dixit: Nolite vosmetipsos ad hanc injuriam deponere: sed servis meis praecipiam; et ipsi universa confringent. S. Sebastianus dixit: Dubii et timidi et infideles si ea confregerint, inveniet diabolus per quamcumque negligentiam eorum occasionem laedendi eos, et statim ut laesi fuerint, dicent infideles, propterea eos laesos esse quia idola confregerunt. Nisi enim loricam habens non eripitur ictibus sagittarum. Galea enim et scuto et hasta utitur docta manus in praelio, ut ex munimine armorum et impetu feriendi assumat audaciam, et terga non vertat. Similiter et milites Dei, qui scuto fidei muniuntur, et lorica tegminis Christi proteguntur, habentes galeam fidei et salutis, ipsis est tutum inire certamen. Pugnant enim acerrime et fortiter vincunt, quia contra invisibilem hostem die noctuque infatigabiliter praeliantur; et sunt tecti in omnibus membris, fide potius armati quam ferro. Chromatius dixit: Fiat volontas Dei et vestra. Tunc S. Polycarpus presbyter, et B. Sebastianus praecingentes se oraverunt; et post orationem amplius quam ducenta idolorum signa confringentes, coeperunt gratias agere Deo suo.

CAPUT XVI. Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius. 54. Post haec accesserunt ad Chromatium dicentes ei: Confringentibus nobis idola tu debuisti sanitatem recipere, nisi forte aliqua tibi in animo signa infidelitatis derelinquuntur. Hoc enim apud nos certum gerimus, quod aut est aliquid, quod nondum est fractum; aut si omnia fracta sunt, quid in animo geras nobis evidentius manifesta. Tunc ille: Habeo, inquit, cubiculum holovitreum, in quo omnis disciplina stellarum ac mathesis mechanica est arte constructa, in cujus fabrica pater meus Tarquinius amplius quam ducenta pondo auri dignoscitur expendisse. Cui S. Sebastianus dixit: Si hoc tu integrum habere volueris, te ipsum frangis. Chromatius dixit: Quid enim? Mathesis aut ephemeris aliquo sacrificiorum usu coluntur, cum tantum eis mensium et annorum cursus certo numero per horarum spatia distinguuntur? et lunaris globi plenitudo vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, et calculi computatione praevidetur? S. Polycarpus presbyter dixit: Illic signa Leonis et Capricornii et Sagittarii, et Scorpionis, et Tauri sunt, illic in Ariete luna, in Cancro hora; in Jove stella, in Mercurio tropica, in Venere Mars, et in omnibus istis monstruosis daemonibus ars Deo inimica cognoscitur. Ista Christiani ita recusant, ut non solum ipsi non habeant, non colant, non credant, non teneant; verum etiam nec animos illos habeant, qui hujuscemodi nugis suum occupant pectus? Omnia enim ista falsa deceptionisque ministra sunt: similitudo in eis veritatis est, non ipsa veritas. 55. Dicit ei Chromatius: Quid? quod nonnumquam futura praenuntiant? S. Sebastianus dixit: Ista omnia vanissima esse et falsissima, Christo revelante, cognovimus; quae tibi nunc manifestius aperiemus. Praecipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas, illo tempore te asperis casibus laborasse, et inquire per quas stellas hoc tibi evenerit mali; responsa ejus erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut climacterica tibi in centro sunt nata, aut syndetus fuit cum malo, aut invisibilis, aut in schemate, aut immobilis circa te exstitit cursus in stellis. Haec et his similia cum dixerit, rationis tibi verisimile assignare nititur aliquid et probare. Age nunc, interroga alterum mathematicum, cui ipsas horas ipsumque tempus in bonis tibi exuberasse casibus dicas, illico videbis eum tibi rationabilia schemata infinita afferre, quibus approbet, quia in ipsis tibi temporibus evenire debuerint bona. Circulum etenim tenet ex omni parte collectum, in quo diversas et varias causas accipit, et quibus occasionem capiat dicendi quod voluerit. 56. Nam futura dum penitus praevidere non possunt, climactericas dicunt, id est naturae rei incerta profugia. Nam diversis temporibus nati uno naufragio perierunt, et una hora diei vel noctis exorti, alter ad mendicitatem deponitur, ascendit alter ad regnum: et in uno praelio innumerabilis multitudo prosternitur, et uno die, imo uno puncto, in una domo, duae feminae, pudicissima altera, altera efficitur impudica: utriusque stellae si meritum contulerint, nec meretrix vituperanda est, nec casta laudanda. Certe legum latores et principes sacra sua praevaricata puniunt, et ideo forum, ideo judex, ideo jura, ut justi laudentur recte, et injusti merito puniantur. Et hoc nolo ut otiosum existimes, quod te ipsum nondum salvatum attendis. Nam si ex integro a te inimici generis humani caeremonias abjiceres, in temetipso quod verum est didicisses. 57. Audiens haec Chromatius dixit: Verus ille Deus est, qui vos tales probatur habere cultores. Nam omnis sermo vester ita rationibus affluit; ut et pecudum ad rationem veram mentes inclinet. Unde etiam hoc ipsum quod ad ornatum domus visus sum excepisse, ne impediat saluti meae ejus incolumitas, dissipetur. Credo enim, et haec fides mea est, quod his omnibus quae Christianitatis lex abominatur et prohibet, si a me ex integro separavero, et praesentem merear salutem consequi et futuram. 58. Audiens haec filius ejus Tiburtius dixit: Nulla patiar ratione hoc opus pretiosum et praecipuum et incomparabile dejici. Sed ne paternae saluti videar venire contrarius, deferantur duo clibani et accensi ante januam cubiculi praeparentur, ut dum destructum ab eis fuerit, et pater meus non receperit sanitatem, ambo in singulis clibanis ardentibus demergantur. Audiens haec pater ejus, prohibebat fieri. Sancti vero non solum non metuebant promissum exitium, verum etiam constanter praeparari clibanos hortabantur. 59. Tunc accesserunt ad universa idola crystallina et holovitrea, et omne opus illud mechanicum: et subito, dum sanctorum manibus frangerentur, apparuit ante oculos Chromatii juvenis, cujus facies flammeo radiabat aspectu et dixit ei: Misit me Dominus meus Jesus Christus, cui credidisti, ut omnium membrorum tuorum recipias sanitatem. Ad hanc vocem sanissimus redditus coepit currere post juvenem, ut pedes ejus oscularetur. At ille dixit ei: Vide ne contingas me, quia nondum baptismatis sanctificatio te a squaloribus abluit idolorum. Videns haec Tiburtius filius ejus, advolvitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius praefectus astringebat plantas S. Sebastiani, et ambo una voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus et omnipotens unigenitus Filius Dei, quem praedicatis boni ministri ejus.

CAPUT XVII. Chromatii et Tiburtii baptismus. 60. Tunc B. Sebastianus dixit Chromatio: Sicut ipse nosti, principatum primae cohortis ago, sed utrum sit militia hominis, nescire olim decrevi, nec vellem. Ad hoc tantum sub chlamyde latere volui, ut nutantium animos instruerem, et dubitantes constantes efficerem, ne passionum doloribus cederent, quos fides fecerat bellatores. Tu autem amplissimae potestatis apicem gerens, non potes temetipsum nec a spectaculis tollere, neque judicandis negotiis absentare. Simulans igitur aegritudinem, tibi ipsi postula successorem, ut possis liber ab occupationibus mundi, futurae vitae rudimenta suscipere, ut secunda nativitate iterum natus aeternis efficiaris parentibus proles. Eodem itaque die mittit ad amicos suos in palatio positos, per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium divinae militiae antequam baptizaretur accepit. 61. Quid memorem, quam plenissimae fidei fuerit, quamque acris ingenii contra infidelium asserta constiterit? Sequens lectio manifestat. Nam in initio qualiter sit sacrosancti fontis unda perfusus, mentis ejus fides evidenter enituit. Interrogatus si crederet, dixit: Credo. Iterum interrogatus, utrum abrenuntiaret omnibus idolis, respondit: Abrenuntio. Prosecuta est interrogatio sacerdotis, utrum renuntiaret omnibus peccatis; at ille ait: Ista prius debuisti inquirere antequam has aulas regis coelorum intrarem. Nunc autem reinduam me non baptizatus, ut omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam; omnibus debitoribus meis chirographa restituam; si cui aliquid violenter abstuli, integrum reddi praecipiam: duae mihi post uxoris obitum concubinae sunt, et istis dotem et maritis tradam, ab omni nexu servili, ingenuo, privato, vel publico actuum meorum exsolvam: et ita demum promittam renuntiaturum me omnibus peccatis diabolicis et voluptatibus mundi. Dicit ei Polycarpus presbyter: Beatiorem te coelestis unda perfundet, cum ea quae arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleveris: nam et quadragesimae tempus ideo baptizandis injungitur, ut tot diebus ipsi discant renuntiaturos se esse omnibus artibus inimici et mundi commerciis, si qui verissime effici volunt Christiani. 62. Tunc Tiburtius juvenis sapientissimus dixit: Pater, si tibi pro renuntiandis negotiis tempus flagitas, ego qui adhuc suscepturus eram negotia fori, soli susceptionis voluntati renuntio: et qui futurus eram advocatus ad agendas causas mortalium, suscipiam Christianitatem, ad agendas actiones angelicas, cum unus esse coepero ex eorum numero, qui aeternam vitam accipiunt, et efficiuntur causidici sanctitatis. Tunc amplexatus est eum B. Sebastianus: quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater susceptionis ejus est factus. 63. Igitur dum pauci admodum transacti fuissent dies, omnibus rite abrenuntiatis a Chromatio mundi negotiis, suscepit Chromatius sacri baptismatis novitatem; et cum eodem ex familia ejus promiscui sexus mille quadringentae animae, quos omnes prius manumissionis gratia a servitutis nodo exsolvit, et donis optimis instruxit, dicens hoc: Illi qui Deum incipiunt habere patrem, servi hominis non debent esse.

CAPUT XVIII. Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit. 64. Erat autem papa urbis Romae nomine Caius, vir magnae prudentiae, magnaeque virtutis, imperantibus Carino, Diocletiano et Maximiano. Sed Diocletianus in Urbe erat cum Maximiano: Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus: et ejus intuitu lenta persecutio Diocletiani circa Christianos esse coeperat; quia Carinus habebat aliquos amicos, quos hujus tituli professio decorabat. 65. Igitur occiso Carino in civitate Maguntiaco Maximiano et Aquilino consulibus, facta est persecutio talis, ut nullus emeret vel venundaret aliquid nisi qui statunculis positis in eo loco, ubi emendi gratia ventum fuisset, thuris exhibuisset incensum. Circa insulas, circa vicos, circa nymphea quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui idolis delibassent. 66. Tunc S. Caii episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, et universos ita fovebat, ut nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta vis persecutionis exstiterat, ut opinio ipsa Christianitatis ejus celari non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius ut medendi gratia in Campano littore moraretur, in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam. Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum, et B. Sebastianum; quis horum duorum in Urbe remaneret, et quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum. Quibus altercantibus venerabilis papa Caius dixit: Dum ambo passionis coronam quaeritis, acquisitum Domino populum desolatis. Unde mihi videtur, ut tu, frater Polycarpe, quia et sacerdotii rectum tramitem tenes, et scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes et animos dubios aedificandos. At ille his auditis quievit et blandum papae imperium aequanimiter tulit. Venit itaque dies Dominica, in qua Caius episcopus agens quae Dei sunt intra domum Chromatii, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Jesus Christus praescius fragilitatis humanae duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet et martyrii, ut hi qui martyrii pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant, et dantes latus bellantibus, Christi militum, qui pro ejus sunt nomine pugnaturi, sollicitudinem gerant. Pergant itaque qui volunt una cum filiis nostris Chromatio et Tiburtio, et mecum in hac urbe qui voluerint maneant. Non enim nos terrarum spatia divident, quos Christi charitas nectit, nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur aspectu. 67. Haec et his similia dicente papa Caio, exclamavit Tiburtius, vir clarissimus dicens: Obsecro te, pater et episcoporum episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare. Mihi enim valde jucundum est et optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, tantum ut illius vitae dignitatem inveniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant. Tunc S. Caius, congaudens fidei ejus lacrymas effundebat, orans ut omnes qui remanserant certamine victores existerent, triumphum martyrii capientes.

CAPUT XIX. SS. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe. 68. Remanserant autem cum venerabili Caio papa hi, Marcellianus et Marcus, simul quoque et pater eorum vir clarissimus Tranquillinus, item B. Sebastianus, et pulcherrimus juvenis, sed et mente pulchrior, S. Tiburtius, et Nicostratus ex primiscrinio cum fratre suo Castorio, et cum conjuge sua, Zoe nomine; item Claudius cum Victorino fratre suo et cum filio suo Symphoriano qui fuerat a morbo hydropis liberatus. Hi tantum, universis cum Chromatio proficiscentibus, cum Caio episcopo remanserunt: Marcum et Marcellianum diaconii honore sanctificavit, Tranquillinum vero patrem eorum, fecit presbyterum. S. Sebastianum autem, qui ad multorum profectum sub specie militiae latebat, defensorem Ecclesiae instituit, caeteros vero subdiaconos fecit. 69. Sed quia tutus nullus inveniro poterat locus ad latebram confovendam, morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianum zetarium palatii: qui Castulus ibidem in palatio, in superiori loco et valde altissimo commanebat. Ideo autem haec apta mansio probabatur, quia et ipse Castulus cum suis omnibus christianissimus erat; et lex data de sacrificiis cum ubique sui fervore desaeviret, in illis qui palatio adhaerebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur. Erant ergo, ut diximus, omnes hi morantes cum sancto papa Caio apud Castulum zetarium, in ipsis superioribus palatii, et die noctuque gemitibus ac fletibus, et jejuniis atque orationibus occupati, exorabant Dominum, ut digni haberentur tolerantia confessionis ejus, in numero sanctorum martyrum sociari. 70. Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri et religiosae feminae, et a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque verae fidei firmitate et solidato fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur. Nam et caecorum oculi illuminabantur eorum precibus, et sanabantur infirmi, et ex obsessis corporibus daemones pellebantur. 71. Interea dum haec aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini qui de alto lapsus, et caput et omnia membra quassaverat, ita ut de sola sepultura ejus agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur. Tunc dicit eis flentibus: Permittite me praecantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit juxta eum, et dicens supra vulnera ejus lente orationem Dominicam et symbolum, ita solidata sunt ossa ejus, et caput et omnia viscera, ut quasi nihil ei evenisset, ita factus sit incolumis. 72. Haec itaque cum fecisset coepit ire. Tenebant autem illum parentes ejus dicentes: Veni et habe eum servum et omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum unicum, quem habebamus, nobis jam mortuum reddi listi vivum. Dicit eis: Si ea quae vobis dixero feceritis, magni pendam mercedem sanitatis hujus. Dicunt ei parentes ejus: Nosmetipsos si servos habere digneris, contraire non possumus: quin immo et optamus, si ipse judicaveris dignum. Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem nominis Christi. Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Caium et dixit: Venerabilis papa ac divinae legis antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velat arbuscula novella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Caius episcopus baptizavit eos, hoc est, juvenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.

CAPUT XX. SS. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes. 73. Verum quia multum est si velimus ea prosequi quae et quanta per eos fecerit Christus, qualiter unusquisque ad palmam martyrii venerit tantummodo explicemus. Beatissima Zoe in Apostolorum natale dum ad Confessionem Petri apostoli oraret, ab insidiantibus paganis arctatur, duciturque ad patronum regionis Naumachiae, et compellitur Martis statunculo, quod illic stabat, thuris guttas incendere. Tum illa respondit: Mulierem Marti sacrificare compellitis, ut ostendatis Martem vestrum mulieribus delectari. Sed ille impudicissimae Veneri potuit pudorem eripere, mihi vero tropaeum fidei in fronte portanti non poterit praevalere. Non enim ego meis contra eum viribus luctor; sed in Domini mei Jesu Christi virtute confidens, et vos et illum pariter ridendo contemno. Tunc patronus regionis misit eam in custodiam obscurissimam, et per quinque dies fecit eam nec lumen videre, nec cibum nec potum accipere. Solum vox ejus qui eam illic incluserat audiebatur dicentis: Ibi morieris fame, et siti, et caecitate, nisi te libaturam repromiseris diis. 74. Sed cum pertransissent sex dies suggesserunt de ea praefecto saevienti: qui jussit eam a collo et capillis in arborem excelsam suspendi et subter fumum ex sterquilinio adhiberi. Statim autem ut suspensa est, in confessione Domini emisit spiritum. Illi autem auferentes corpus ejus saxo ligaverunt et Tiberis alveo immerserunt, dicentes: Ne Christiani corpus ejus tollant, et faciant sibi illam deam. 75. Igitur celebrato martyrio ejus, venit in somnis B. Sebastiano, et narravit ei qualiter martyrium Domini suscepisset. Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminae ad coronam praecedunt, ut quid vivimus? Ipse quoque descendens Apostolorum natalitii octavo die, ad B. Pauli Confessionem accessit: nihilominus et ipse perpessus insidias tentus est, et a populo lapidatus mortuus est, et corpus ejus Tiberino gurgiti mancipatum est. 76. Item Nicostratus et Claudius una cum Castorio et Victorino et Symphoriano, dum corpora Sanctorum per ora Tiberina requirerent, a persecutoribus tenti sunt, et ad Urbis praefectum perducti. Erat judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, et per decem dies minis eos et blanditiis agens in nullo penitus potuit commovere. Tunc fecit de iis suggestionem imperatoribus, qui jusserunt eos usque tertio torqueri. Cumque nulla ratione tormentis compulsi cederent, jussit eos in medio mari praecipites dari. Immensis igitur arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, et in loco mundo inter aquas coronam martyrii celebrarunt. Insidiabantur itaque infideles fidelibus, et iniquo furore vexati christianum non poterant nec nomen audire.

CAPUT XXI. S. Tiburtii martyrium. 77. Interea dum S. Caio episcopo quidam se simulata fide sociasset, dicens se esse Christianum; porro hic apostata exstiterat et erat fraudulentus in omni sermone, et callidus in omni commisso. Quid multa? dum a B. Tiburtio viro scholasticissimo et nobili et sancto frequenter argueretur, quod capillos super apicem frontis tonsoris arte componeret, et quod assidue pasceretur et ludendo pranderet; et quod licentius feminarum se aspectibus daret, et quod a jejuniis se et orationibus tolleret, quod somno deditus non interesset pervigil in hymnis Dei ducentibus noctes; dum pro his, ut diximus, a B. Tiburtio acrius argueretur, simulat se aequanimiter monentem accipere: et egit arte quatenus orantem S. Tiburtium comprehenderent infideles. In qua comprehensione seipsum teneri fecit, et simul ad secretarium perduci judicis saevientis. At ubi introducti sunt, Fabianus praefectus dixit ad eum, qui se arte tradiderat: Quis diceris? At ille respondit: Torquatus. Fabianus dixit: Quid profiteris? Torquatus dixit: Christianus sum. Fabianus dixit: Ignoras quod jusserunt invictissimi principes, ut qui sacrificare diis noluerint diversis suppliciis macerentur? Torquatus dixit: Hic magister meus est, et ipse me semper docuit: quod hunc videro facere, necesse est ut faciam. 78. Fabianus conversus ad S. Tiburtium dixit: Audisti quid Torquatus asserat? quid ad ista respondes? S. Tiburtius dixit: Torquatus diu est quod se Christianum esse mentitur; virtus enim nominis ipsius sancti graviter fert et moleste, suum nomen non a suis amatoribus usurpari. Revera enim, vir illustrissime, hoc Christianum vocabulum, divinae virtutis est, sectatorum videlicet Christi, qui vere philosophati sunt, qui vere Christiani dicti sunt, qui ad obterendas libidines fortiter dimicarunt. Credisne, vir illustrissime, hunc esse Christianum, qui in lenocinio sui moliendo capitis fimbrias committit, qui tonsorem diligit, qui scapulas molliter gestit, qui fluxum gressum improbo nisu distendit, qui viros negligenter agit, feminas diligentius intuetur. Numquam tales Christus habere dignatus est servos. Verum quoniam me hic se imitaturum asseruit, hic in tuo conspectu probabis eum esse mentitum. Hic enim qualis semper fuerit nunc evidenter ostendet. 79. Fabianus dixit: Consultius facies, si saluti tuae consulas, et principum decreta non contemnas. S. Tiburtius dixit: Ego saluti meae melius non consulo, quam ut deos deasque contemnas, unum Dominum Jesum Christum Deum meum esse confitear. Torquatus dixit: Non solum ipse Christianus crudelis est, verum etiam multos persuadet, et decipit, ac docet omnes deos daemones esse; ipse autem cum sociis suis, cum quibus magicas artes exercet die noctuque incantationibus occupatur. S. Tiburtius dixit: Falsus testis non erit impunitus. Et ait judici: Iste, quem vides, illustrissime vir, malitiae suae curis exaestuans ad nihil aliud Christianis est junctus, nisi ut cogitaret quomodo se nobis quasi Christianum ostenderet; quomodo aliis se fidelissimum mentiretur. Reprehendebam tamen in eo Cyclopeam edacitatem, et mersum vino pudorem, et sepultam divini nominis sanctitatem. Ebrius patiebatur sitim, et esuriem vomens: nec ut Christianus, sed ut Antonianus quoddam ille conviva manducabat, bibebat, vomebat, et nunc Christianos arguit, Christianos accusat, in nos mitem judicem incitat, gladium nolenti judici porrigit, et ut daemoniis cervices nostras inclinemus hortatur. Videmus votum tuum, videmus cruenta consilia; et scelerata arte verborum venena tui pectoris intuemur. Accingere nunc crudelissime: utere carnificis officio: vendica tibi et ipsius judicis vocem; applica aculeos, suspende Christianos, damna, percute, incende, universa tormenta adhibe, bene nos accepisti. Si exsilium minaris, hoc philosophantibus totus est mundus; si supplicium, evadimus mundi carcerem; si ignes, majora horum in cupiditatibus vincimus. Decerne quidquid libet, omnis nobis vilis est poena ubi pura comes est conscientia. 80. Fabianus praefectus dixit: Restitue te generi tuo, et hoc esto quod te natura dictavit. Nobilis enim natus ad tantam devolutus es faecem, ut velis et supplicium simul et infamiam subire et mortem. S. Tiburtius dixit: O prudentissimum virorum, et Romanis judicem constitutum! quia meretricem Venerem, et incestum Jovem, et Mercurium fallacem, et Saturnum filiorum occisorem colere nolo, infamiam generositatis incurro: et quia unum et verum Deum, qui in coelis regnat, adoro et veneror, suppliciis me macerandum esse minaris. Non annuimus tuae persuasioni: non negamus; Christum Filium Dei ad hoc de coelo descendisse ad terras, ut a terris homo ad coelum posset ascendere; ideo istas omnes vanas effigies, quas colitis sine causa, proculcans pedibus meis, Deo me omnipotenti subjeci. 81. Tunc Fabianus jussit ante pedes ejus carbones ardentes effundi; et ait ad eum: Elige tibi unum e duobus, aut thura in istis carbonibus adjice, aut pedibus super eos nudis incede. Tunc B. Tiburtius faciens signum crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta, et coepit praefecto dicere: Depone infidelitatem et disce quia hic solus est Deus, quem confitemur creaturis omnibus dominari. Mitte tu, si potes, in nomine Jovis dei tui manus in calidam aquam; et si potest Jovis tuus, faciat te non sentire fervorem ardoris. Nam mihi in nomine Domini mei Jesu Christi videtur, quod super roseos flores gradior, quia creatura Creatoris sui famulatur imperio. 82. Fabianus dixit: Quis ignorat magicam vos docuisse Christum vestrum? S. Tiburtius dixit: Obmutesce, infelix, et noli auribus meis hanc injuriam facere, ut audiam te rabido ore latrantem, mellifluum nomen ejus sanctum nominare. Tunc iratus Fabianus dictavit sententiam dicens: Blasphemator deorum, et reus atrocium injuriarum, gladio animadvertatur. Ductus est autem via Lavicana tertio milliario ab Urbe, et effundens orationem ad Dominum uno ictu gladii verberatus abscessit. Et in eodem loco a parente quodam Christiano sepultus est: in quo loco multa beneficia semper praestitit Christus ad laudem nominis sui usque in praesentem diem.

CAPUT XXII. SS. Castuli, Marcelliani, Marci, caedes. 83. Post haec autem Torquatus egit ut Castulus zetarius palatii, hospes Sanctorum, comprehenderetur: qui cum fuisset arctatus, et hic tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam et dimissa est super eum massa arenaria, et ipse cum palma martyrii migravit ad Dominum. 84. Tenentur post haec Marcellianus et Marcus; et ambo ligati ad stipitem clavos in pedibus acutos acceperunt; quibus dicebat insanissimus Fabianus: Tamdiu fixis stabitis plantis, quousque diis debitum redhibeatis officium. Tunc ambo fratres in uno ligno confixi psallebant dicentes: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Dicit eis Fabianus: Infelices et miseri, deponite amentiam vestram, et liberate vosmetipsos a cruciatibus imminentibus super vos. Cui respondentes ambo dixerunt: Numquam tam bene epulati sumus: modo coepimus esse fixi in amore Christi. Utinam nos sic esse sicut sumus tamdiu permittas, quamdiu hujus tegimur corporis indumento. Cumque transisset una dies et una nox, et illi in psalmis et hymnis perseverarent, jussit eos ambos ubi stabant lanceis per latera verberari: et ita per martyrii gloriam ad siderea regna migraverunt. Item sepulti sunt et ipsi in via Appia, milliario secundo ab Urbe, in loco qui vocatur Ad Arenas, quia cryptae arenarum illic erant, ex quibus Urbis moenia struebantur.

CAPUT XXIII. S. Sebastiani gloriosum certamen. 85. His ita gestis B. Sebastianus ab insidiantibus conventus est: et quia, ut diximus, videbatur sub chlamyde latere, cum miles esset dignissimus Christi, suggessit de eo praefectus Diocletiano imperatori. Quem Diocletianus ad se convocans, ait: Ego te inter primos palatii mei semper habui. Et tu contra salutem meam in injuriam deorum hactenus latuisti. S. Sebastianus dixit: Pro salute ua semper Christum colui, et pro statu Romani orbis illum, qui in coelis est, semper adoravi, considerans a lapidibus auxilium petere insani capitis esse et vani. Tunc iratus Diocletianus jussit eum duci in medium campum, et ligari quasi signum ad sagittam, et jussit ut sagittarii eum figerent. Tunc posuerunt eum milites in medio campo et hinc inde eum ita sagittis repleverunt, ut quasi hericius ita esset hirsutus ictibus sagittarum. 86. Aestimantes autem illum esse mortuum abierunt. Tunc relicta martyris Castuli zetarii, nomine Irene, abiit nocte, ut corpus ejus tolleret et sepeliret. Et inveniens eum viventem adduxit ad domum suam in scala excelsa ubi manebat ad palatium, et ibi intra paucos dies salutem integerrimam recuperavit in omnibus membris. 87. Cumque omnes Christiani ad eum convenirent, hortabantur eum abscedere. Ille autem oratione facta descendit, et stans super gradus Heliogabali, venientibus imperatoribus dixit: Iniquis subreptionibus animos imperii vestri templorum pontifices obsident, suggerentes de Christianis falsa commenta, dicentes eos Reipubl. esse adversarios; quorum orationibus ipsa Respublica melioratur, et crescit; qui pro imperio vestro et pro salute Romani exercitus orare non cessant. Cum haec et talia diceret, Diocletianus ait: Tune es Sebastianus, quem nos dudum sagittis jusseramus interfici? S. Sebastianus dixit: Ad hoc me Dominus meus Jesus Christus resuscitare dignatus est, ut conveniam et contester vos coram omni populo, injusto judicio persecutionem vestram in Christi famulos ebullisse. 88. Tunc jussit eum in hippodromo palatii duci, et tam diu fustigari, quamdiu spiritum exhalaret. Tunc tulerunt corpus ejus nocte, et in cloacam Maximam miserunt dicentes: ne forte Christiani eum sibi martyrem faciant. Tunc B. Sebastianus apparuit in somnis S. Lucinae cuidam matronae religiosissimae dicens: In cloaca illa, quae est juxta circum, invenies corpus meum pendens in gompho. Hoc tu dum levaveris perduces ad catacumbas et sepelies in initio cryptae juxta vestigia Apostolorum. 89. Tunc B. Lucina ipsa per se cum servis suis medio noctis abiit, et levans eum posuit in pavone suo, et perduxit ad locum, ubi ipse imperaverat, et cum omni diligentia sepelivit. Ipsa autem sancta Lucina per XXX dies a loco sancto ipso non discessit. 90. Post aliquantos autem annos pax Ecclesiae est reddita: quae statim ut Ecclesia gloriam pacis accepit, domum suam fecit ecclesiam. Cui omnes suas opes ad Christianorum requiem relinquens, fecit ipsam Ecclesiam haeredem in Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto aequalis vivit et regnat in unitate virtutis in saecula saeculorum. Amen.