There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Acta S. Petri in Augia (etiam nota sub titulo Codex traditionum Weissenaugiensium vel sub titulo Historiae Augienses) agunt de fundatione et constructione monasterii Sancti Petri in Augia („Weißenau“ apud Ravensburg). Redacta sunt Anno Domini 1220.

Fons praefationis et editionis: Georg Waitz (1813–1886), Historiae Augienses, in: Monumenta Germaniae Historica. Scriptores (SS). Tom. XXIV (Annales aevi Suevici), pp. 647–659, Hannoveriae 1879.

In editione Vicifontis non sunt transcripta omnia annotamenta fontis originalis (solum annotamenta numeribus et stellis notata transcripta sunt).


Monasterii S. Petri in Augia (Weissenau) prope Ravensburg siti, ordini Praemonstratensium addicti, fundatio, altarium dedicationes, bonorum acquisitiones, abbatum gesta saeculo XIII. memoriae tradita sunt a compluribus auctoribus, quorum opera nunc in uno volumine membranaceo, minoris formae, compaginata sunt, quod exstat in bibliotheca publica Sangallensi (Vadiana) sub Nr. 321, diligenter et accurate a V. Cl. Baumann nuper descripto[1].

Codicis prima parte, p. 5 sqq., narratio de fundatione claustri, de dedicatione altarium et de bonis acquisitis necnon chartarum collectio continentur. Quae prima manu exarata sunt non ultra a. 1220–1224. progrediuntur, aliis post ad a. usque 1232. Adiecfis[2]. Et multa quae rebus Suevicis saec. XII. et XIII. non parum lucis afferunt[3] hic occurrunt, pleraque tamen ita constituta, ut potius inter bonorum traditiones quam inter rerum scriptores sint referenda. Reliquiarum in singulis altaribus depositarum catalogis minus lectores delectabuntur. Etiam fundationis narratio, ad exemplum, immo ipsis verbis Salemitanae historiae scripta, aridior est.

Quadraginta fere annis post brevis monasterii confecta est historia, praecipua abbatum gesta recensens, quorum bene gnarus auctor fuisse videtur. Addidit et ipse notas quasdam de ecclesiae dedicationibus, quibus partim deletis postea alius alia substituit.

Hermannus praepositus, cuius tempore[4] primus historiae auctor eam enarrandam suscepisse videtur, anniversaria benefactorum, meritis eorum breviter indicatis, scribi fecit, quae ille libro suo subiunxit; quare initium tamquam supplementum hic quoque exhibere placuit. Praeterea in appendice saltem duos locos ex prima codicis parte addidi, qui historico ritu res memoria dignas referunt.

Codicem integrum diligenter typis mandari fecit V. Cl. Baumann a. 1877. Eundem a V. Cl. Dierauer, bibliothecario Sangallensi, dum concilium historicorum Helveticorum ad villam Stans convocatum ante aliquot hebdomadas visitabam, benevole illuc adportatum, paullo post Lucernae in aedibus V. Cl. Lütolf iterum evolvi et leviora quaedam emendavi.

4. Non. Sept. 1878.

G. W.


I. FUNDATIO ET DEDICATIONES.

recensere

1. De fundatione claustri.

Naturale est, ut ille res minus curentur, quarum origo non cognoscitur; nam et in Esdra legitur, quod 'quidam querentes scripturas genealogie sue et non invenientes de sacerdotio proiecti sunt, et filii incerti, quorum videlicet patres legitimi ignoranlur, qui manzeres nuncupantur, sine hereditate ignominiose vivunt. Eapropter, ne supervenientibus loci huius exordia ignola remaneant, et primordiorum suorum tempora non cognoscentes, generationi allere et filiis, qui nascentur et exurgent, rationem poscenli reddere nequeant, conpendiose, vel quando vel a quibus hoc cenobium initiatum sit, volentibus cognoscere significabimus.

Novum itaque monasterium, quod est Premonstratum dicitur, anno ab incarnatione Domini 1118. feliciter fundatum est. Ab huius fundatione . . . anno, scilicet ab incarnatione Domini 1145. hic locus in abbatiam ordinis Premonstratensis a nobile viro Gebezone de Ravenspurc venerabili patri Oten Rotensi abbati oblatus et ab ipso susceptus est, et non post longum tempus in abbatiam ad honorem beati Petri apostoli per eundem promotus est. Ad maiorem autem cautelam vel forte ad maiorem reverentiam ipsi principi apostolorum, beato scilicet Petro, locus iste tunc factus est censualis Romane ecclesie, ita ut singulis annis unum sibi solvat bizantium[5]. Post canonicam vero prefati Gebizonis donationem et venerabilis Oten abbatis Rotensis susceptionem predictus abbas direxit huc cum venerabilibus personis tam canonicis quam conversis prepositum nomine Hermannum, virum prudentem et industrium, Romane sedi tunc presidente papa Eugenio, Romanorum imperium eodem tempore gubernante rege Chonrado.

Hiis igitur temporibus, prefalis etiam principibus, huc in nomine Domini venientes, locum incultum, paludibus circumdatum, modicis attinentiis adiacentibus, invenerunt unum tantum mansum. Tres tamen curtes, Herwigesriuti et Rinwinsperc[6], Mulebruke, cum omnibus attinentiis suis, agris, silvis et pratis, in prima fundatione ab ipso fundatore nobili Gebizone sunt ad honorem beati Petri Augie collate. Hiis initiis in exordio radicati, post aliquot annos, anno scilicet ab incarnatione Domini 1156, indictione quarta, tunc presidente Adriano papa, regnante Friderico rege anno regni sui 3, cum conprovincialium auxilio monasterium, quod nunc est, cum officinis claustralibus, orientali videlicet et occidentali latere, sub primo preposito non pluribus lapidibus constructis, aliis etiam forinsecis officinis pro posse edificatis, adoleverunt.

2. De[7] constructione monasterii.

Post hec itaque rebus crescentibus, monasterium eliam sex altarium constructione decoratum subscriptis sanctorum reliquiis taliter est illustratum. Anno ab incarnatione Domini 1172, indictione 5, 2. Idus Septembris, sub venerabili preposito Hermanno dedicatum est quod nunc est monasterium a venerabili Ottone Constantiensi episcopo, anno ordinationis eius 8, in honore gloriosissime virginis Marie et beati Petri apostoli cum duobus altaribus, maiori et altero in absida iuxta secretarium. Et hec reliquie continentur in maiori altari: de vestimento eiusdem gloriose virginis Marie; de reliquiis eiusdem sancti Petri, Pauli, Andree, Iacobi, Bartholomei; de sepulchro Domini, de vestimento Domini; de virga Aaron; de sanguine Abel; reliquie sanctorum martirum lohannis baptiste, Stephani prothomartiris, innocentum, Cornelii pape et martiris, Liberii pape et martiris, Iohannis et Pauli, Laurentii, Pancratii, Mauricii, Primi et Feliciani, Exuperii, Gervasii el Prothasii, Theodori, Cristofori, Florentii; reliquie sanctorum confessorum Silvestri pape, Gregorii pape, Damasi pape, Nicolai episcopi, Odalrici episcopi, Fulgentii arcbiepiscopi, Othmari, Egidii; reliquie sanctarum virginum Marie Magdalene, Margarete virginis et martiris, Agathe virginis et martiris, Agnetis virginiss et martiris, Cristine virginis et martiris, Verene virginis, undecim milium virginum.[8]

Hee sunt reliquie que continentur in altari sancti Iohannis euangeliste.

Dedicatum est vero aitare iuxta secretarium in honore sancti Iohannis euangeliste et sancti Leonhardi confessoris. In quo et hee reliquie continentur: reliquie eiusdem sancti lobannis euangeliste et eiusdem sancti Leonhardi, de cruce Domini, de vestimento sancto Marie; reliquie sanctorum apostolorum Iacobi, Bartholomei; reliquie sanctorum martirum Iohannis baptiste, Xixsti pape et martiris, Alexandri pape et martiris, Ciriaci, Pancratii, Megenhardi, Viti, Agapiti, Eustacbii, Ypoliti, Vigilii; reliquie sanctorum confessorum Nycolai episcopi, Donati, Hilarionis; reliquie sanctarum virginum Agathe virgini et martiris, Cristine virginis et martiris, Fidis virginis, undecim milium virginum.

3. Altera vero die post sollempnem dedicationem monasterii et duorum altarium sancti Petri et sancti Iohannis dedicata sunt tria aitaria ab eodem Ottone venerabili Constantiensi episcopo, id est Idus Septembris, unum in monasterio extra chorum, alterum in absida iuxta pomarium, tercium in absida conversorum. In monasterio extra chorum dedicatum est hoc altare in honore sancte crucis. In quo hee reliquie conlinenlur: de ipsa cruce Domini, sanctorum apostolorum Pauli, Iacobi, Bartholomei, de sepulcro Domini, de harundine qua flagellatus est Dominus; reliquie sanctorum martirum Stephani prothomartiris, Primi et Feliciani, Pelagii, Theodori, Ciriaci, Victoriani, Ypoliti, sanctorum Thebeorum 40 martirum, Cosme et Damiani; reliquie sanctorum confessornm Stephani pape, Nycolai episcopi, Egidii; reliquie sanctarum virginum Cecilie virginis el martiris, Iuliane virginis et martiris, Walpurge virginis, undecim militim virginum.

Altare quod est versus pomarium in absida dedicatum est in honore sanctorum confessorum Augustini et Nicolai. In quo hee reliquie continentur: ipsius sancti Augustini, ipsius sancti Nicolai, de cruce Domini, sanctorum apostolorum Andree, Bartholomei, de virga Aaron; reliquie sanctorum martirum Alexandri, Laurentii, Sebastiani, Pancratii, Ciriaci, Gordiani, Celestini, Sigismundi, Wolfgangi, Abundi; reliquie sanctorum confessorum Odalrici episcopi, Sebastiani episcopi, Erasmi episcopi, Longini, Pauli, Theophili, Petri, Galli, Rusticionis; reliquie sanctarum virginum Margarete virginis et martiris, Fidis virginis et martiris, Brigide, Panafrete, undecim milium virginum.

Hee reliquie continentur in altari sancti Martini.

Altare vero quod est in absida conversorum dedicatum est in honore sanctorum Martini et Stephani. In quo hee reliquie continentur: ipsius sancti Martini confessoris, ipsius sancti Stephani prothomartiris, de cruce Domini, de presepi Domini, sanctorum apostolorum Pauli, Bartholomei; reliquie sanctorum martirum innocentum, Alexandri, Georgii, Pancratii, Pelagii, Leodegarii, Desiderii, Constantis, Quiriaci, Sulpicii; reliquie sanctorum confessorum Lucii regis, Briccii episcopi, Gothehardi episcopi, Galli, Egidii; reliquie sanctarum virginum Cristine virginis et martiris, Cecilie virginis ct martiris, Emerite, Climarie, Verene.

4. Anno ab incarnatione Domini 1215, 4. Kalendas Septembris dedicatum est altare in absida versus domum hospitum a venerabili Conrado Constantiensi episcopo, anno ordinationis eius sexto, in honore sancti Iohannis baptiste et sancte Marie Magdalene. In quo hee reliquie continentur: ipsius sancti Iohannis baptiste, ipsius sancte Marie Magdalene, de cruce Domini, sanctorum apostolorum Pauli, Bartholomei; reliquie sanctorum martirum Sebastiani, Georgii, Adelberti, Alexandri et Constantis, Laurentii, Vincentii; reliquie sanctorum confessorum Othmari, Egidii, sanctarum virginum Marthe, Cecilie, Afre, Brigide.

5. De claustro sororum.

Augmentata autem servitute Dei tam in sororibus quam fratribus in prefato loco, et ordinato ibi preposito primo Hermanno a predicto Rotensi abbate Oten secundum ordinem Premonstratensem et regulam sancti Augustini, placuit preposito et fratribus huius loci, claustrum sororum longius ab eis removere, et impetrato predio in Meisentale[9] a quodam nobili viro Ortolfo de Bisenberc, ecclesia cum aliis edificiis fundata, sorores ibi locaverunt.

6. De dedicatione ecclesie in Masentale.

Anno ab incarnatione Domini 1146, indictione 14, 7. Idus Novembris dedicata est eadem ecclesia in Meisintale a venerabili Ottone Constantiensi episcopo ordinationis eius anno primo, in honore sancte et gloriose virginis Marie et sancti Nycolai confessoris. In qua continentur hee reliquie: ipsius gloriose virginis Marie, ipsius sancti Nicolai confessoris; de ligno sancte crucis, sanctorum apostolorum Petri, Andree, Bartholomei, Iacobi; reliquie sanctorum martirum Georgii, Adelberli episcopi et martiris, Gereonis, Ianuarii, Felicis; reliquie sanctorum confessorum Magni, Sebastiani episcopi, sanctarum virginum Regule, Margarete, Cecilie, undecim milium virginum.[10]

7. Dilatante[11] autem Domino terminos nostros et conventum multiplicante, sub venerabili Alberto preposito constructa est capella iuxta capitulum, maxime infirmis fratribus qui sunt in infirmitorio, ad solatium. Cui capelle, ut lumen indeficiens omni nocte inibi ardeat, Olricus de Lindagia cognomine Alter de bonis suis disposuit. Anno ab incarnatione Domini 1180, indictione 3. 14. Kalendas lulii dedicata est eadem capella a venerabili Hermanno Constantiensi episcopo, anno ordinationis eius tercio, in honore gloriosissime Dei genitricis Marie. In qua sunt hee reliquie: de capillis eiusdem virginis Marie, de vestimenlo eius, de vestimento Domini, de sepulcro Domini, de loco Calvarie, de presepio Domini, de petra ubi Dominus oravit, de bysso Domini, de fimbria Domini, Abrahe patriarche, Iohannis baptiste; reliquie sanctorum apostolorum Petri, Pauli, Andree, Iohannis euangeliste, Iacobi, Bartholomei, Mathei, Thome, Philippi, Iacobi, Mathie, quatuor euangelistarum; reliquie sanctorum martirum Stephani prothomartiris, Cornelii, Calisti, Sixti, Marcelli, Fabiani, Iohannis et Pauli, Cosme et Damiani, Blasii, Laurentii, Georii, Sebastiani, Pancratii, Tiburtii, Gangolfi, Oswaldi, Bonifacii, Cristofori, Gereonis, Gervasii et Prothasii, Dionisii, Thebeorum martirum, Pelagii, Alexandri et Innocentis, Viti, Cassii et Florentii, Coronati, Mauricii, Vincentii, Theodori, Victoriani, Alexandri, Eventii, Theodoli, Quiriaci, Nicomedis, Constantii, Ursi, Iustini, Poliani, Erasmi, Kiliani, Colmanni, Totmanni, Exuperii, Innocentii, Eberhardi, Adelberti, Abundi, Pamphili, Capophori, Dionisii, Genesii; reliquie sanctorum confessorum Gregorii pape, Liberii pape, Leonis pape, Celestini pape, Augustini, Martini, Nycolai, Severi, Odalrici, Conradi, Roperti, Valerii, Germani, Aurelii, Theodori, Burchardi, Gebehardi, Antonii, Galli, Magni, Leonhardi, Othmari, Alexii, Altonis, Zenonis, Arsenii, Benedicti, Pauli primi heremite, Brandani, Meginradi, Heinrici regis; reliquie sanctarum virginum: de corpore et de capillis sancte Marie Magdalene, de crinibus Elisabet, Margarete, Petronelle, Verene, Anastasie, Cecilie, Pelagie, Iustine, Agathe, Rote, Brigide, Crisanti et Darie, Gerdrudis, Berthun, de crinibus Yrminbnrgis, Afre, Hylarie, Eunomie, Eutropie, Pelagie, Agnetis, undecim milium virginum.

Hee sunt reliquie que sunt extra altare.

De ligno sancte crucis, de loco Calvarie, de presepio Domini, de vestimento Sancte Marie, de opere manuum eiusdem gloriose virginis, de virga Moysi, Iohannis baptiste, Iohannis euangeliste, de baculo sancti Pelri, Stephani pape et martiris, Georii, de craticula sancti Laurentii, Adelberti episcopi et martiris, Ciriaci, Pancratii, Victoriani, Antonini, Genesii, Quintiani, Meinradi; reliquie sanctorum confessorum Nycolai, Martini, Odalrici, Magni; sanctarum virginum Marie Magdalene, Felicitatis, Brigide, Iustine, Role, de crinibus Elisabet, de crinibus Yrminburgis, undecim milium virginum.

Hee sunt reliquie extra altare.

De sanguine Domini, de ligno crucis Domini, de capillis sancte Marie, de vestimento Domini, de vestimento sancte Marie, de virga Moysi, sanctorum Abraham, Ysaac, Iacob, de crinibus Elisabet, Iohannis baptiste, sanctorum apostolorum Petri, Pauli, Andree, Iohannis euangeliste, Iacobi, Thome, Bartolomei, Philippi, Iacobi, Mathie, Thatei, Marci euangeliste; reliquie sanctorum martirum Stephani prothomartiris, innocentum, Xixsti pape, Calisti pape, Fabiani pape, Adelberti episcopi et martiris, Georii, Laurentii, Vincentii, Mauricii, Iohannis et Pauli, Cosme et Damiani, Sebastiani, Dionisii, sanctorum Thebeorum, Gervasii et Prothasii, Primi et Feliciani, Theodori, Ciriaci, Cristofori, Pancratii, Pantaleonis, Gereonis, Vitalis, Gangolfi, Viti, Gordiani et Epymachi, sanctorum Maurorum, Victoriani, Antonini, Capofori, Genuini, Abundi, Genesii, Constantis et Alexandri, Meginradi, Castorii, Orsili, Panphili, Theonisti, Fortunati, Flaridi; reliquie sanctorum confessorum Silvestri, Gregorii, Liberii, Celestini, Martini, Nycolai, Odalrici, Conradi, Hilarii, Valerii, Galli, Othmari, Benedicti, Magni, Mauri, Leonhardi, Arsenii, Pauli primi heremite, Zenonis, Altonis, Heinrici regis; reliquie sanctarum virginum Marie Magdalene, Agathe, Agnetis, Cecilie, Margarete, Lucie, Petronelle, Brigide, Potentiane, Iustine, Role, Othilie, Pelagie, Afre, Hylarie matris eius, Digne, Eunomie, Eutropie, Tecle, Fortunate, Yrminburgis, Berthe, undecim milium virginum.

8. Adhuc quasi in prima fundatione huius loci, et dum iam res incepta circa eundem locum prosperum haberet undique processum, predictus Gebizo, in posterum previdens et mala et versulias hominum in futuro precavens, donationes tam eeclesiastico quam forensi iure sollempniter et rationabiliter sepius factas ad ultimum in Merseburc coram rege Friderico et domino suo Heinrico duce tam Bawarie quam Saxonie, qui tunc ibi cum multis principibus pentecosten celebrabant, confitendo et confirmando publice manifesiavit[12]. Erant autem ibi multi presentes, sicuti in curiis regum solent esse. Hos vero precipue, quia maiores erant, nominamus: Swein rex de Tenemark, Welfo nobilis dux, Conradus marchio, Adelbertus marchio, Fridericus palatinus comes, Adelfus comes, Heinricus de Arnestein.

PARS II.

recensere

De dedicatione altaris sancti Andree

Anno incarnationis Domini 1241, 4. Nonas Ianuarii dedicatum est altare sancti Andree apostoli et omnium sanctorum ad laudem et honorem[13] Dei omnipotentis et salutem omnis hominis in Christo viventis. Hee vero reliquie in ipso altari sunt recondite: Iohannis baptiste, Petri et Pauli, Andree et Mathei, Symonis et Iude apostolorum, Stephani prothomartiris, innocentum, Tyburcii et Valeriani, Georgii et Gereonis, Laurentii et Theodori, Agapiti, Marci et Marcelliani martirum; Martini, Nycolai, Silvestri, Benedicti, Udalrici, Galli, Magni, Ruperti et Theodori confessorum; undecim milium virginum. Facta est itaque hec dedicatio altaris et consecratio a reverendo et magnanimo Hainrico Constanciensi episcopo, de castro Tanne exorto. sub religioso Hermanno huius ecclesie preposito.

De dedicatione altaris sancte Katherine et sancti Laurentii

Post dedicationem sex altarium in monasterio et septimi in capella transactis quinquaginta annis et duobus, tempore quo Ulricus prepositus prefuit, fundatum est altare inter illa duo altaria sancti Augustini et sancti Iohannis baptiste, et dedicatum est a venerabili Chu(o)nrado episcopo Constantiensi anno 1232, 2. Idus Aprilis in honore sancti Laurentii et sancte Katherine. Hee sunt reliquie que continentur in ipso altari: Laurentii martiris, Katherine virginis, de cruce Domini, Iohannis baptiste, Andree, Symonis el Iude apostolorum; martirum Dionisii martiris, Clementis pape et martiris, Lamperti episcopi et martiris, Nichomedis martiris, Chosme et Damiani martirum, Ypoliti martiris, Theodori martiris, Valentini episcopi et martiris, Alexandri martiris, Procopii martiris, Georgii martiris, Candidi, Martiani martirum; confessorum Martini, Nycholai, Udalrici, Othmari, Felicis episcopi, Corbiniani episcopi, Galli, Lucii regis, Germani episcopi, Ruperti episcopi; virginum Emerite, Ursule, Afre martiris, Helene virginis, Eufemie virginis, Iustine virginis, Eutropie martiris, undecim milium virginum, Limpidorie virginis, Gerdrudis virginis.

De innovatione maioris altaris et translatione dedicationis Augensis, ecclesie, que facta est ex precepto reverendi in Christo domini Eberhardi Constantiensis episcopi.

Anno Domini 1253. innovatum est altare publicum Augiensis ecclesie et a venerabili domino Eberhardo Constantiensi episcopo rursus est dedicatum et consecratum in honorem et laudem domini nostri Ihesu Christi eiusque sancte genetricis semper virginis Marie sanctique Petri apostoli et omnium sanctorum in die que sic intitulatur: quarto Kalendas Iulii, indictionis undecime. Eodem quoque anno auctoritate predicti domini Eberhardi episcopi translata est dedicatio Augiensis ecclesie a mense Septembre in mensem Iulium unâ cum maioris altaris dedicatione in diem que sic intitulatur: quinto Idus Iulii. Procurata est vero translacio dedicationum prelibatarum a religioso domino Hermanno, preposito huius nominis secundo, propter multiplicia sanctorum festa et dominicalia officia in mense Septembre concurrencia, quibus dedicationis octava sepe prebebat offendicula.

De secunda dedicatione ecciesie sancte Cristine virginis et martyris.

Anno 1253, indictione undecima, 3. Kalendas Iulii ecclesia sancte Cristine[14], que fuerat incendio et vetustate dilapsa ac de novo constructa et renovata, dedicata est a venerabili domino Eberhardo Constantiensi episcopo ad laudem et honorem domini nostri Ihesu Christi eiusque matris semper virginis Marie sancteque Cristine martiris et omnium sanctorum. Facta est hec dedicatio sub reverendo domino Hermanno preposito Augensi huius nominis secundo. Et sciendum, quod auctoritate predicti domini E. episcopi eadem dedicatio sancte Cristine translata est in proximam dominicam, que semper occurrit post festum sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in perpetuum celebranda.

De dedicatione capelle in Bernloch.

Anno Domini 1194, 14. Kalendas Iulii dedicata est capella in Bernloch a venerabili domino Hartwingo Augustensi episcopo ad laudem et honorem domini nostri Ihesu Christi eiusque matris semper virginis Marie sanctique Geori martiris et onmium sanctorum. Sciendum namque est, quod iam dictus episcopus H. de genere libertinorum erat progenitus, qui tunc temporis in castro Hohenstain residenciam habebant et dominium illius partis Alpium tenebant[15].

De dedicatione altaris in Mancelle[16].

Anno Domini 1150 ........ innovatum est altare in Mancelle et a venerabili domino ...... Constantiensi episcopo consecratum in venerationem sancte crucis, domini nostri Ihesu Christi eiusque genetricis semper virginis Marie et omnium sanctorum.

De dedicatione altarium que subnotata sunt.

Anno Domini 1172, pridie Idus Septembris dedicatunt est altare sanctorum Iohannis euvangeliste et sancti Leonhardi confessoris ad laudem et honorem eorundem et omnium sanctorum a venerabili domino Ottone Constantiensi episcopo.

Crastina quoque die eodem anno et ab eodem episcopo dedicata sunt tria altaria, scilicet altare sancte Crucis, altare sanctorum Stephani et Martini, et altare sanctorum confessorum Augustini et Nycolai ad laudem et honorem eorundem et mominum sanctorum.

De dedicatione altaris sancti Iohannis baptiste et sancte Marie Magdalene.

Anno Domini 1215, quarto Kalendas Septembris, dedicatum est altare sancti Iohannis baptiste et sancte Marie Magdalene ad laudem et honorem eorundem a venerabili domino Cunrado Constantiensi episcopo, tempore domini Cu(o)nradi Augensis prepositi.

De dedicatione altaris sancti Laurentii et sancte Katherine.

Anno Domini 1232, pridie Idus Aprilis dedicatum est altare sancti Laurentii martiris et sancte Katherine virginis ad laudem et honorem eorundem a venerabili domino Cunrado Constantiensi episcopo, tempore domini U(o)lrici Augensis prepositi.

II. HISTORIA MONASTERII.

recensere

1. De fundatore et fundatione Augiensis ecclesie sancti Petri apostoli.

Sancta Trinitas unus Deus, ex quo om[nia, per] quem omnia, in quo omnia, ipsi honor et gloria sit in seculorum secula! Qui Deus summe bonus nulla bonorum nostrorum indigencia, sed sola bonitatis sue gratuita clemencia habitaculum canonicorum Premonstrati ordinis regulam profitencium Augea dictum hoc in loco ubi nunc cernitur fieri disposuit atque permisit ad laudem et gloriam nominis sui suorumque sanctorum, ad redimenda quoque peccata hominum et salutem animarum. Quos autem super omnia bonus Deus bone voluntatis sue executores habuerit in fabrica istius cenobii et cooperatores tam spirituales quam seculares, breviter recitabitur.

Anno regni domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo quadragesimo quinto, Eugenio papa apostolice sedi presidente, Cu(o)nrado quoque rege Romanam rem publicam gubernante, fuit quidam prepotens miles et valde dives nomine Gepzo. Qui in castro Ravenspurgensi residenciam nobiliter constructam habebat, in qua et residebat; qui in tantum diviciis habundabat, ut cum adiectivo nominis sui vocaretur dives Gebizo. Hoc vero solum de diviciis eius notari libet7 quod annuatim de reditibus suis mille quingenti porci bene pasti mense ipsius deferebantur. Et cum omnibus conmilitonibus suis honorabilior ac dicior estimaretur et esset, dubius tamen non sine molestia erat, cui divicias congregaret vel conservaret, cum heredes filios non haberet. Unde concepit animo et proposuit filios generare spirituales, quos sibi heredes adoptaret partemque illis substancie sue divideret ac donaret. Sub eodem quoque tempore ecclesie ordinis Premonstrati velud flores et novelle plantaciones in iuventute sua odorem bone opinionis et sancte religionis ubique in circuitu sparserunt atque dederunt. Cum autem idem dominus Gebizo audisset et vidisset, certatim a nobilibus viris ecclesias Urspergensem[17], Rotensem, Roggenburgensem et alias plures ordini Premonstrati construere, conplacuit etiam sibi claustrum eiusdem religionis in allodio suo edificare. Hac quippe de causa accersivit discretum virum, dominum Oten abbatem Rotensem, cuius ecclesia tunc temporis ceteris sanctitatis religione preminebat Cui accersito obtulit predia subscripta, scilicet curiam in Herwisrutin, curiam in Riwinsberc, curiam in Mulbrugge et unum mansum in Maggenhart[18] et unum mansum in Adoltsberc et unum mansum isto in loco ubi nunc positum videtur claustrum. Hiis prediis domino abbati exhibitis et oblatis, predictus Gebizo suppliciter ab eo peciit, quatenus in uno prediorum istorum claustrum instrueret et informaret secundum formam ac disciplinam ecclesie sue et ordinis sui. Sed quamvis dominus abbas de Rota predia sibi oblata pauca quidem estimaret et parva quantum ad subsequentem materiam et fundatoris magnam substantiam, sano tamen usus consilio, predictis prediis cum graciarum accione receptis, devovit, se velle satisfacere cum Dei adiutorio fundatoris desiderio, transmittendo personas honestas et idoneas ad locum istum, qui ceteris plus aptari et conpetere claustrali tunc estimabantur fabrice.

Anno igitur Domini 1145. venerabilis dominus Oten abbas de Rota elegit quendam canonicum nomine Hermannum de gremio Rotensis ecclesie, virum industrium et fortunatum, quem prefecit et prepositum constituit primordiis Augensis ecclesie construende, adhibens sibi in adiutorium personas probatas, litteratas et inlitteratas, tales que utiles esse possent promotioni novelle ecclesie fundande. Qui cum translati essent ad locum istum, primo ceperunt facere sibi mansiunculas, tuguria et oratoria lignea, in quibus plurimis degebant annis, evellentes et plantantes ac terminos suos quantum poterant dilatantes. Locus namque iste in primo fratrum adventu erat omnino hispidus et spinosus, paludosus et incultus ac fructetis undique plenus. Hac certe de causa propter sui vastitatem longo tempore Owe vocabatur. Et revera „O we“ dicitur, quia ab inicio nascentis huius ecclesie ultra centum annos, sicut intellexi et vidi et etiam diu experiencia didici, semper in ea „o“ et „we“ incole resonabant, vel propter nimiam pauperitatem, vel propter prelatorum nimiam austeritatem, necnon propter reruni habitarum violentam detractionem. Latino vero eloquio hec ecclesia Augea est dicta, eo quod dominus fortunatis successibus in rebus mobilibus et inmobilibus et honestis edificiis tempore procedente eam adauxerit.

Anno denique Domi 1152. dominus Gebizo, fundator huius ecclesie, quia ministeriali condicione et fidelitate annexus erat domino Hainrico duci Bawarie et Saxonie. accessit ad ipsum in Saxoniam in civitatem Merseburc, ubi illustris rex dominus Fridericus huius nominis primus primo regni sui anno cum rege Dacie et nobilioribus regni sui pentecosten celebrans sollempnitatem, negocia rei publice pertractabat. Cumque predictus dominus Gebizo coram regibus et principibus assisteret personaliter, de voluntate et consensu domini sui H. ducis Saxonie et Bawarie ecclesiam Augensem cum prediis suis adquisitis et adquirendis manumisit et libertati donavit eamque de ancilla liberam fecit et hanc libertatem privilegio domini sui confirmavit. Quo peracto, dominus Gebizo ad propria rediit et eventu miserabili ad mortem usque properavit. Quadam namque die mercationis in foro Ravens burgensi inter mercatores lis et discordia magna est suborta, ad quam sedandam sepe iam dictus Gebizo simul cum aliis adcurrit et heu! heu! inter tumultuantes stans a quodam rustico, quem aliquando molestaverat, furtive ac dolose est transfixus cuspide, sicque, domo sua et rebus non dispositis nec ordinatis, cum magno luctu plangencium eum, vitam finivit et in ecclesia Winigartensi, in qua tunc nobiles terre solebant tumulari, est tumulatus. Idcirco autem in ecclesia ista, quam fundavit, non est sepultus, quia propter sui novitatem nondum habebat cimiterium consecratum. Sic denique ecclesia Augensis est viduata suo fundatore, a quo sperabat sublimari valde et ditari, sed spei efficacia estprivata, quia bona sperata et promissa subtraxit mors ipsius subitanea et insperata. Pro collatis vero ab eo huic ecclesie beneficiis et eius bona, licet inperfecta, voluntate anima eius semper requiescat in pace!

2. De constructione templi.

Anno Domini 1156. fundamenta templi huius lapidea primo sunt posita, et abhinc crescebat numerus fratrum ac sororum, simul etiam proventus laborum ipsorum. Ceperunt quoque claustrales officine limitari et edificari et predia circumquaque conparari et applicari. Bene enim prosperatum est opus in manibus operancium, quia Deus erat adiutor eorum.

3. De primo prelato Augensis ecclesie et eius successoribus eorumque virtutibus.

Venerabilis dominus Hermannus primus Augensis ecclesie prepositus prefuit eidem triginta annis in virtute et honestate. Monasterium, dormitorium et refectorium clericorum muro perfecit. Capellam in Maisuntal et claustrum sororum construxit. Curiam in Bernloch emendo innovavit[19]; predia conquisivit. Novalia plura fecit. Ecclesiam sibi commissam Deo et hominibus sanctitatis odore graciosam reddidit eamque lactantem educavit, adolentem promovit et adultam Deo conmisit ipsamque moriendo dereliquid, mortuusque in capitulo nostro sepultus in pace requiescit.

4. De domino Ortolfo Augensi preposito.

Anno gracie 1175. defuncto bone memorie domino H. huius ecclesie preposito primo, successit sibi quidam canonicus eiusdem nomine Ortolfus, vir bonus et mansuetus, suis omnibus et comprovincialibus satis dilectus. Hic dum quinque annis ecclesiam gubernasset, reliquid pastoralem curam simul et ecclesiam transivitque ad Roggenburgensem ecclesiam ibidem sub obediencia moraturus.

5. De domino Alberto Augensi preposito.

Anno Domini 1180. ecclesie Augensi pastore vacanti prior eiusdem ecclesie nomine Albertus, vir pius, humilis et modestus, eidem est in pastorem electus. Et cum tribus tantum annis regnasset resignavit curam pastoris et honoris. Plus enim iocundabatur in claustrali quiete quam in seculari actione.

6. De domino U(o)lrico Augensi preposito

Anno Domini 1183, cum ecclesia Augensis destituta esset rectore, quidam canonicus de Rota nomine U(o)lricus electus est eidem in rectorem. Qui quidem de nobili genere. dominorum scilicet de Tanne, erat progenitus, sed nobilitatis virtutem non imitabatur moribus. Erat enim gravis fratribus et valde ingratus; et dum octo annis ecclesie prefuisset et eidem non multum profuisset, dimisit preposituram simul et ecclesiam et redivit ad illam de qua evocatus fuerat, scilicet Rotensem ecclesiam.

7. De domino Ortolfo bis facto preposito.

Anno Domini 1191, cum fratres Augenses non haberent prepositum, altera vice elegerunt dominum Ortolfum, qui, ut supra dictum est, dimissa prepositura, transierat ad Roggenburgensem ecclesiam. Quem revocatum iterum eundem sibi constituerunt in prelatum. Huius temporibus constructa est capella sancte Marie iuxta capitulum et capella in Bernloch et cellarium ac granarium lapideum. Et cum esset homo fortunatus et hominibus dilectus, adaucta sunt predia et edificia, et numerus fratrum ac sororum supra facultates eorum excrevit, in tantum ut haberentur in loco persone religiose, scilicet viginti quatuor litterati et sexaginta conversi et nonaginta sorores, et magna familia famulancium. Et idcirco, quia persone superhabundabant; incredibilem penuriam sustinebant. Non enim de labore manuum suarum et proventuum sustentari valuerunt. Dominus quoque O. prepositus cum esset inveteratus ac naturaliter mansuetus et ideo minus providus, eius temporibus religio omnis et disciplina ita est dissoluta, ut nulla eius in ecclesia tenerentur vestigia. Cum ergo dictus prepositus videret, se hominum malicie et nequicie constanter non posse obviare, reliquid dignitatem prelature et administracionem Marte et adhesit pocius ocio Marie.

8. De domino Cu(o)nrado Augensi preposito.

Anno Domini 1203. quidam canonicus Madelbergensis[20] ecclesie nomine Cu(o)nradus, virtutibus bene adornatus, ad regimen Augensis ecclesie est electus. Qui fuit vir prudens et discretus, constans et strennuus ac ordinis sui zelator fervidus. Cui Satan plurima suscitavit scandala, quia timebat, per eum auferri sua spolia, que tulerat de Augensi ecclesia. Accidit namque primo eius regiminis tempore, ut conversus canonicum diaconum securi occideret et non longe post quidam canonicus simul et conversus quendam nobilem laicum gladiis interficerent. De quo facto ecclesia plura pericula est perpessa. lnsuper curia in Bernloch igne est crernata, oves simul et armenta cuncta sunt ablata. Unde ecclesia magnam sustinebat penuriam. Ad hec gravissimas persecuciones diversas et inauditas ab iniquis et falsis fratribus est passus. Que mala omnia vultu leto et constanti animo et dissimulabat et tolerabat. Interim tamen regulares disciplinas diu oblivioni traditas et quasi incognitas et renovavit et observari precepit. Libros ordini conformes fecit conscribere et secundum artem musice cantare. Opus latericium primus inchoavit et promovit. Ecclesiam Augensem 14 annis rexit eamque ad hoc virtutum culmen erexit, ut esset ceteris ecclesiis religionis forma et discipline scola, que prius fuerat omnium peripsima[21] et viciorum sentina. Ob virtutum vero eius merita provectus est ad altiora. Translatus enim est in Franciam, ubi sub nomine abbatis tres gubernavit ecclesias, scilicet Vallem-secretam[22] quatuor annis, Premonstratensem duodecim annis, Cussiacensem[23] quatuor annis; in qua etiam octogenarius vitarn finivit et in pace quiescit.

9. De domino U(o)lrico Augensi preposito.

Anno Domini 1217. dominus U(o)lricus. Sancti Lucii[24] prepositus, ad Augensem ecclesiam est translatus et ibidem in prelatum confirmatus rexitque eandem annis 20 strennue satis et provide. Hic ordinis sui extitit fervidus zelator et rigidus observator, idcirco a suis fratribus, verum etiam a ceteris ecclesiarum prelatis et a subditis valde honorabatur et reverebatur. Libris quoque ecclesiasticis et indumentis purpureis, verum etiam edificiis plurimis ecclesiam gloriose perornavit. In acquirendis et augendis et conservandis ecclesie rebus agilis supra modum erat et fidelis[25]. Unde eius conamine et gracia Dei arridente temporibus suis proventus ecclesie et reditus excreverunt, ut 70 libras annuatim valere estimentur. In alienis negociis tamquam in propriis explicandis delectabatur, qua de causa extraneorum benivolenciam consequebatur et graciam. In omnibus tamen que agebat non tantum eum naturalis iuvit sciencia vel artificialis quantum fortuna et sollicitudo inportuna. Et, ut dicitur, quod caret alterna requie durabile non est, curarum molestiis et niiniis laboribus demum fatigatus[26], lassari cepit et egrotare, sicque pusillanimitate animi victus et tempestate officium prepositure sue reliquid et resignavit Postea brevi vivens tempore, beato fine quievit in pace.

10. De domino Hermanno preposito huius nominis secundo.

Anno Domini 1237. quidam Augensis ecclesie canonicus religiosus nomine Hermannus ad magnam precum instanciam tam prelatorum quam fratrum ad regendam dictam ecclesiam est vocatus vel, ut verius dicam, adtractus. Quo suscepto, ecclesiam Augensem pio moderamme annis 20 rexit et gubernavit. Hic pius, largus et misericors admodum fuit et ad divina ministeria et spiritualia disponenda cupidus erat et devotus. Ad exteriora vero procuranda segnis extitit et lentus. Et tamen, quia adtendebat, quod pascua gregibus ecclesie alendis angustis terminis concludebantur, summopere curabat, remotas possessiones eiusdem vendendo aut comnutando eidem ecclesie adiungere et contiguas facere, terminosque vicinos satagebat emendo, redimendo et novellando ampliare et dilatare, volens hoc facto prospicere et providere paci pastorum et saluti atque honori provisorum, maxime autem communi fratrum utilitati. Eius quoque temporibus periculosissima emerserunt tempora, ita ut, nemine defendente, res ecclesie tam mobiles quam immobiles malorum hominum paterent direptioni et prede, in tantum ut curia in Bernloch et curia in Riwinsberc, verum etiam precipue omnes ecclesie possessiones, animalibus omnibus direptis, sed et meniis distractis vel igne crematis, omnino sint posite in desolacionem. De ipsa quoque ecclesia omnia fratribus in victu et vestitu necessaria minis et precibus sine omni contradictione auferebantur et exigebantur. Primo tamen institutionis eius tempore, Dei gratia arridente, reditus ecclesie sunt adaucti, ad 80 libras estimati. Tandem, ut consequeretur pacem, resignavit suam administrationem.

11. De domino Hainrico Augensi preposito.

Anno Domini 1257. Augensi ecclesia suo pastore viduata, electus est de gremio eiusdem ecclesie quidam canonicus nomine Hainricus iam dicte ecclesie in pastorem et gubernatorem. Hic quidem etate iuvenis, ingenio autem alacer nimis et subtilis, in consiliis quoque discretus fuit satis et providus. In agendis etiam negotiis et explicandis astutus extitit, promptus et expeditus. Insuper in omnibus sibi obviantibus erat bene capax doli et boni. Hic primus in Augiensi ecclesia adeptus est nomen abbatis et dignitatem et consecrationem. Disciplinam libens habebat et suis metuendus imponebat eisque cum austeritate imperabat. Eius namque sollicitudine et conamine ac Dei gracia prestante adaucti sunt redditus ecclesie et multiplicati, ut annuatim ad estimationem....... marcarum sint computati. Ad hec etiam eius instancia et diligentia ecclesia in Ascah[27] ab advocato, scilicet dornino Hainrico de Smalnegge, centum triginta marcis redempta est et liberata.

III. APPENDIX.

recensere

De anni versariis sollempnibus benefactorum et familiarium nostrorum.

Frater Hermannus, huius nominis secundus Augiensis ecclesie prepositus, omnibus eiusdem professis in futurum. Fuerunt ab inicio nascentis huius ecclesie diversi ordinis et sexus diverseque dignitatis felicis memorie homines, qui, dum viverent, spe mercedis eterne provocati, sed et naturalis boni freti liberalitate, ecclesiam Augiensem in paupertate fundatam rerum suarum tam mobilium quam immobilium largis elemosinarum suarum beneficiis sublevare curaverunt et augere, verum etiam dicte ecclesie res et personas propensioris dilectionis officio pro posse suo promovere, fovere ac defensare necnon privilegiorum suorum libertate tueri studuerunt. Quapropter ne ingrati beneficiorum eorundem esse videamur et suffragio nostrarum, si quid valent, orationum illos defraudare vicemque illis non rependere suspecti teneamur, decrevimus anniversarios ipsorum dies solo caritatis affectu sine omni condicionis nota vel titulo cum vigiliis et missis et ampliori fratrum in refectorio procuracione sollemniter celebrare, optantes illis et redibentes pro terrenis celestia, pro temporalibus eterna. Inter plurima vero beneficia, que affectu pariter et bonorum operum effectu nostre intulerunt ecclesie, quedam singula singulorum dona presenti scripto annotare et futuris in posterum cupimus significare.

De venerabilibus dominis Constantiensis ecclesie episcopis.

Notum sit omnibus, quod venerabiles domini Constantiensis ecclesie episcopi, scilicet Hermannus, Otto, Hermannus, Diethalmus, Cu(o)nradus, Hainricus[28] ......... suis consecrationibus, ordinacionibus? parrochialium ecclesiarum decimarumque concessionibus ac privilegiorum suorum confirmacionibus ecclesiam nostram perornantes, extulerunt et munierunt. Idcirco ipsorum sollempniter celebramus anniversarium.

De episcopis alienigenis.

Sciendum quoque est, quod reverendi domini, scilicet Cu(o)nradus de Urach cardinalis et episcopus 20 marcas, Eberhardus Salziburgensis episcopus 20 marcas, Cu(o)nradus Spirensis episcopus et cancellarius 10 marcas in subsidium ecclesie nostre contulerunt. Unde eciam ipsis pro anniversario facimus plenum cum orationibus officium.

De Romanis imperatoribus.

Sciendum quoque est, quod illustrissimi domini, Romani imperatores Fridericus huius nominis primus et filius eius Hainricus et huius filius Fridericus ecclesiani nostram huiusmodi gracia et libertate extulerunt, ut quilibet homines suo dominio attinentes se cum suis rebus tam mobilibus quam immobilibus ad nos libere valeant transferre, a pensione quoque thelonei nos absolverunt, ligna etiam in forestis ipsorum succidere permiserunt nosque in tuicionem ipsorum gratis receperunt. Fridericus tamen secundus prebendam in Brigancia et grande pratum in Oinrieth prefatis beneficiis nobis superaddidit. Qua de causa pro anniversario persolvimus eisdem annuatim plenum in orationibus officium.

De illustrissimo domino Philippo Romanorum rege et Herena regina.

Sciendum quoque est, quod piissimus dominus Philippus Romanorum rex et uxor sua Herena contulerunt nobis ecclesiam Cristine, insuper cycladem auro textam, 10 marcis comparatam. Quorum sollempnem anniversarium cum orationibus annuatim merito peragimus.

De ducibus provinciarum.

Sciendum quoque est, quod liberalissimi domini, duces [tam] Suevie quam aliarum provinciarum, videlicet Hainricus dux Saxonie et Bawarie, Fridericus et Cu(o)radus duces Suevie, Welpho et Welpho duces Spoleti, eandem quam et imperatores libertatis graciam privilegiis suis cum aliis beneficiis ecclesie nostre inpenderunt. Welfo tamen dux preceteris predium quod dicitur Vidanishoven nobis adaptavit[29]. Unde et ipsis merito anniversarium persolvimus cum orationibus plenum officium.

.....

De[30] predio in Honnriet.

Geste rei memoria propagatur in posterum, cum venit auctoritas et robur firmius a testimonio litterarum. Declaretur igitur tam posteris quam modernis, quod eo tempore, quo illustris Romanorum rex et Sycilie Fridericus cruce signatus ad suscipiendam coronam Romam se prepararet et inde, Deo favente, mare transfretaret dum semel in eodem negotio promovendo apud Winegarten esset, accessit ad eum Ulricus prepositus Augensis, et inter alia necessaria exponens sibi, quantam penuriam ecclesia Augensis haberet in feno et pascuis, multum supplicavit, ut per eius clementiam eorum in hoc subveniretur inopie. Fuit autem hec peticio in capella sancti Nycolai, dum iam missa celebraretur, et interfuerunt huic petitioni Anshelmus de Iustingen marscalcus, Eberhardus de Walpurc dapifer, Conradus de Winterstetin, Dieto de Eihstegen[31], Bernhardus de Ravenspurc, qui tunc fuit minister regis. Hii omnes multum cum preposito regi instabant Rex vero a predictis marescalco et dapifero et aliis qui aderant cepit querere, ut, si peticioni prepositi vellet acquiescere, ubi oportunitatem id faciendi posset habere. Responderunt, quod in silva Altorfgensi optime posset, si vellet, in loco ubi dicitur in Honriet: ibi essent loca paludosa, sibi non multum utilia et tamen preposito et ecclesie sue ad talem necessitatem, qualem ipse peteret, satis idonea. Placuit enim hoc regi, et vocato ad se Bernhardo ministro, iussit eum accedere ad locum sibi denominatum, et ut preposito et fratribus suis in tantum de eadem silva assignaret quantum eis ad faciendum novalia sua et prata conpetenter posset sufficere; quod ita factum est. Statim post discessum domini regis Bernhardus minister, assumptis sibi custodibus eiusdem silve, qui vulgo dicuntur vorstare, et aliis convicinis eorum, et vocato preposito et quibusdam fratribus suis, accessit ad locum in Honriet sicut rex preceperat et certis metis et terminis in eadem silva eis assignatis, iussit, ne ulterius procederent et fossatis partem eorum circumvallarent. Hec sunt autem mete et termini eiusdem predii: in superiori parte versus Sulbach extenditur spatium in directo a prato regis usque ad viam ducit versus Wilare[32], et a loco illo extenditur aliud spacium per eandem viam usque ad pratum Heinrici Hunpizen; hec est inferior pars: per viam illam dividitur pars nostra manifeste in longitudine a silva regis. Quamvis forte non fuit necesse, tamen propter maiorem cautelam, dum eodem anno iterum dominus rex venisset ad Winegarten, sepedictus prepositus petiit denuo ab ipso, ut donationem, quam gratia sua fecerat ecclesie sue in Honriet, litteris patentibus et sigillo suo dignaretur confirmare. Obtinuit enim hoc apud regem, et date sunt sibi littere confirmationis cum sigillo domini regis per manum Heinrici de Tanne, annotarii et maioris ecclesie Constantiensis prepositi[33].

Qualiter et a quibus fundatum sit cenobium in Scuzzenriet.

Que in tempore fiunt cum tempore etiam transeunt Necesse enim est, ut ea que etiam transierunt aliquando ad memoriam reducantur, ut per ea melius futura perpendantur; finis enim cuilibet rei, agnito initio, melius perpenditur. Unde presenti operi duximus annectendum, quomodo cenobium in Scuzzenriet habuit initium et a quo fundatum sit et quando traditum sit ecclesie Augensi et ordini Premonstratensi. Anno millesimo centesimo octogesimo tercio, regnante Friderico imperatore, erant in Scuzzenriet Beringerus et Conradus, duo fratres, nobiles milites libere conditionis, qui ex antiqua hereditate iure proprietatis diu possederant predium hoc in Scuzzenriet cum ecclesia parrochiali et omnibus suis attinentiis. Habuerunt ibi eliam castrum, in quo fuit eis residentia; nullos habebant filios legitimos nec filias, et satis erant accepti ipsi imperatori Friderico et maioribus Suevie. Dum vero in optima prosperitate essent et iste mundane res eis bene succederent, divino nutu convenerunt inter se, ut de ecclesia illa parrochiali, que in honore sancti Magni fuit dedicata, facerent cenobium alicuius religionis et omnia predia sua illi cenobio conferrent. Hec dum apud diocesanum et apostolicum confirmassent, accesserunt ad Augensem ecclesiam, cui tunc prefuit U(o)lricus venerabilis prepositus, et petierunt ab ipso et a toto conventu, ut personas cum aliis necessariis, que ad claustralem disciplinam pertinerent, ad locum Scuzzenriet pro amore Dei mitterent et ipsam ecclesiam cum prediis et omnibus suis attinentiis sibi et ordini Premonstratensi subiugarent. Placuit enim hoc preposito et toto conventui, et non post multos dies personas tam laicos quam clericos cum his que ad ordinem et religionem spectabant ad locum Scuzzenriet direxerunt et sic ecclesiam illam sibi et ordini Premonstratensi subditam fecerunt[34].

De prebenda Brigantie.

Superius dictum est[35], quomodo et qualiter illustris rex Romanorum Henricus donaverit ecclesie Augiensi prebendam parrochialis ecclesie in Prigantia[36]. Nunc dicendum est, quando et ubi pater suus Fridericus, egregius Romanorum imperator et rex Sicilie et Ierusalem, in donatione predicte prebende eandem fecisset gratiam ecclesie supra memorate. Tempore, quo Mediolanenses et alii quam plures Lombardi se manifeste opposuissent imperio, contigit, quod dominus imperator de Apulia et filius suus rex de Alemannia convenirent apud Aquilegium de eodem facto Lombardorum et aliis imperii negotiis tractandis. Deinde venerunt ad locum qui dicitur Civitas[37]; ibi ad petitionem domini regis, hoc procurante nuntio Augiensis ecclesie, quicquid dominus rex fecerat apud Alemanniam in donatione illius prebende, dominus imperator ratum habuit, et ipse hoc idem fecit privilegio suo super hoc dato, sicut in sequenti continetur[38].

Annotamenta

recensere
  1. „Zeitschrift für die Geschichte des Oberrheins“ XXIX, p. 1 sqq.
  2. Baumann p. 3 sqq.
  3. Haec annotasse sufiiciat p. 215 (ed. p. 59): Tunc temporis erat quidam Arnoldus in Uberlingen, qui procurationem habebat regis Friderici undique in terra ista. Propter polestatem vero sibi commissam etc.; p. 223 (ed p. 63): Hermannus de Umendorf, mars[c]alcus domini regis Friderici, dum iaceret in procinctu itineris ad transfretandum cum domino suo rege, venit ad Altorf; p. 244 (ed. p. 72): Tempore autem quo Fridericus Romanorum imperator esset cruce signatus et multe fierent commutationes et venditiones possessionum ab hiis qui etiam volebant cum eo transfretare etc. Alia vide ap. Stälin II, p. 162 n. 170 n. 636.
  4. Ubi regiminis annos indicat post XX numeris addendis locus relictus est. Quae in fine de eius resignatione referuntur, post addita esse videntur.
  5. Cf. Chartam Honorii III. papae in „Wirt. UB.“ III. p. 79
  6. Rahlen, usque ad a. 1525. Herwisreute vocatam; Rimmersberg; Mühlbruck. BAUM.
  7. Eadem in altera codicis parte p. 295. ita narrantur: Anno Domini 1172, ind. 5, pridie Id. Sept. dedicatum est monasterium in Augea a ven. domino O. C. ep. cum maiori altari ad laudem et honorem domini nostri Ihesu Christi eiusque gloriosissime genitricis semper v. M. ac b. P. ap., reverendo domino Hermanno, primo huius ecclesie preposito, hanc dedicationem procurante. De reliquiis que continentur in maiori ecclesia (cuius loci tectiones 2 signavi).
  8. In marg. Manu. saec. XIII. additur: Item de ligno Domini, de lacle beate virginis, de crinili beate virginis, de pallio beate virginis, apostolorum Petri, Pauli, Iohannis baptiste, Andree aposloli, Laurencii, Stephani prothomartiris, Vincencii, Victoris martiris, Marci euvangeliste, Marcelli martiris, Martini episcopi, Co(o)nradi episcopi, Galli confessoris, Gebhardi episcopi, Lucie virginis et de veste cius, Brictii confessoris, Agathe virginis, Margarete virginis, de oleo beate Katerine virginis et de pallio eius, sancti Crisogoni, de mura quam optulerunt magi Domino. Hee reliquice apposite sunt reliquiis maioris altaris.
  9. Nunc Marienthal, praef. Ravensburg. Vicifons: Nunc Mariatal, civ. Ravensburg
  10. 2 add.: add.: Facta est hec dedicatio sub domino Hermanno primo huius ecclesie preposito.
  11. Haec p. 300. codicis ita leguntur (2): De dedicatione sancte Marie virginis iuxta capitulum. A. D. 1180. – – dedicata est capella sancte Marie virgiuis a ven. domino H. C. ep. sub reverendo domino Ortolfo preposito ad laudem et honorem d. n. Ihesu Cbristi eiusque sancte genitricis virginis Marie.
  12. V. chartam Heinrici ducis, „Wirt. UB.“ II, p. 61.
  13. 2 (p.305) pergil: eorundem a venerabili domino Hainrico Constantiensi episcopo, tempore domini Hermanni Augensis ecclesie prepositi huius nominis secundi, ubi reliquiae desunt.
  14. „capellam sancte Christine in apice montis Ravinspurc sitam“ donavit dux Philippus a. 1197; W. UB. II, p. 320
  15. Quod minus rectc dictum esse, notavit Baumann.
  16. Manzell prope Friedrichshafen. Anno 1229. Capella haec monasterio donata; v. W. UB. III, p. 245
  17. Ursberg, Roth, Roggenburg Vicifons: Roth = nunc Rot an der Rot
  18. De cuius situ non constat; v. W. UB. II, p. 183 n. Adoltsberc alibi haud nominatur.
  19. De decimis in Bernloch (praef. Münsingen) ipsi attributis v. chartam W. UB. II, o. 137.
  20. Adelberg praef. Schorndorf
  21. i. e. περίψημα.
  22. Val-Secret
  23. Cuissy
  24. Curiensis
  25. Eius tempore liber de monasterii fundatione et bonis acquisitis scriptus est.
  26. In charta Gregorii IX. a. 1228. legitur: fratres Sancti Petri in Augia Premonstratensis ordinis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cottidiano defectu iusticie conquerentes.
  27. Obereschach
  28. Qui sedit inde ab a. 1233.
  29. Haec accuratius narrantur edit. p. 19.
  30. Edidit hoc cap. Huillard-Bréholles, Hist. Dipl. Friderici II. Vol. I, 2, p. 724.
  31. Eichstegen, praef. Saalgau. Hi testes in charta infra laudata afferuntur. Vicifons: nunc Eichstegen, praef. Ravensburg
  32. Marsweiler prope Sulpach
  33. V. chartam s. l. et d. W. UB.III, p. 109. Alia Friderici imperatoris a. 1220, lan. 4. Wingarten data est, v. Böhmer, Reg. nr. 318, p. 104.
  34. Cf. chartam Diethelmi episcopi Constantiensis W. UB. II, p. 349.
  35. Auctor de charta Heinrici regis cogitat, quae legitur p. 78 sqq., edita W. UB. III, p. 203.
  36. Bregenz
  37. Cividale.
  38. Sequitur privilegium Friderici, editum W. UB. III, p. 307