EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acta Remense
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Acta

Acta (Concilium Remense), J. P. Migne

Acta

132.1063C| Anno Dominicae incarnationis 923, episcopatus autem domini Seulfi secundo, convenientes sancti Patres, Seulfus scilicet Rhemorum archiepiscopus, Abbo Suessionicae urbis episcopus, Adelelmus Laudunensis, Stephanus Cameracensis, item Adelelmus Silvanectensis, Airardus tunc inibi ordinatus Noviomagensis, cum caeterorum ejusdem Rhemensis dioeceseos episcoporum legatis, decreverunt hanc poenitentiam his qui bello Suessionis inter Robertum ac Carolum acto interfuerant injungendam: videlicet, ut tribus quadragesimis per tres annos agant 132.1064C| poenitentiam, ita ut prima quadragesima sint extra ecclesiam, et Coena Domini reconcilientur. Omnibus vero his tribus quadragesimis, secunda, quarta et sexta feria, in pane, sale et aqua abstineant, aut redimant. Similiter quindecim diebus ante nativitatem sancti Joannis Baptistae, et quindecim diebus ante nativitatem Domini Salvatoris, omni quoque sexta feria per totum annum, nisi redemerint, aut festivitas celebris ipsa die acciderit, vel eum infirmitate sive militia detentum esse contigerit.