EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Acta
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99 pdf Acta (Concilium Forojuliense; Paulinus Aquileiensis), J. P. Migne

Acta

I. (0283A)Regnante Domino nostro Jesu Christo in perpetuum super omnes coelos, et super omnem terram, Rege regum, et Domino dominantium, cujus regnum sempiternum est, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. De cujus largissimae benignitatis manu invictissimi principes dominus Carolus ac Pipinus donativo pietatis ejus suscepto regalia sceptra, ipso opitulante prosperis gubernare rebus probantur.

II. Anno igitur felicissimo principatus eorum tertio et vicesimo, et quindecim canonicis siquidem evocatum syllabis fraternum quorumdam episcoporum contubernium Forumjulium municipium metropolim Aquileiensem veneranter coacervatum convenit. Igitur residentibus ª cunctis ex more in sedilibus praeparatis, assistente vero circumquaque non modica (0283B)fratrum consentanea turba, in ecclesia beatae semperque virginis Dei genitricis Mariae: immolato namque Deo primum in ara cordis sacrificio laudis, et orationis hostia in altari pectoris charitatis igne concremata: post apostolicam et evangelicam lectionem, hymnisque spiritualibus salubriter praelibatis, nec dum valvis publicis reseratius patefactis, persistente nimirum pro foribus vulgi glomerata caterva, per secretioris januae aditum, vocante archidiacono, intromissus est ad brevem b sacerdotalis sub silentio venerabilis coetus. Paulinus Christi et Domini servus his verbis post paululum loquendi principium dedit: 66

III. Nulli prorsus dubium, domini, sacerdotum, qui sacras venerandorum canonum regulas vigilanti (0283C)non omiserit ingenio sagacius explorare, bis in anno concilium per unamquamque provinciam fieri debere (Nicaen. conc. can. 5, distinct. 18), in urbe scilicet, et metropoli, in quolibet opportuno loco, juxta metropolitani ejusdem regionis arbitrium, et ut temporis commodius dictaverit ordo, propter necessariam videlicet ecclesiasticae dignitatis curam. Quinimo propter confluentia gerendarum rerum confusaque negotia, quae crebrius litis de radice spinosis causarum emergere aculeis consuevit, ac per hoc pullulantia dominici ruris triticeae messis virentia sata adhuc, ut ita dixerim, infra stipulae thecam spiritualium fructuum turgentibus spicis, nec dum in flaventes culmos aureas erumpentes aristas, nec dum (0284A)sterilium zizaniorum manipulis in uno fasce ignitis funibus colligatis, ultricibus traditis in pabulum flammis, umbrosis nihilominus ª, suffugare [ Forte, suffocare] falsitatum rhamniculis moliuntur.

IV. Qua de re talia et hujuscemodi pestifero de virgulto fruteta gliscentia, plurimorum nimirum venerabilium fratrum, qui agrum curiae coelestis patroni summa sollicitudinis cura excolere sunt deputati, radicitus necessarium fore prospectum est, ut linguarum falcibus detruncata marcescant, quatenus saepius censurae magisterio nequitiae recisis ramusculis, ipsa quandoque radicum materies veneni infusione vitiata funditus evellatur. Sed quam ob rem, juxta quod definitum est in hac veneranda sede, cui Deo auctore, non meis meritis, sed gratuito me praeesse (0284B)munere recognosco, per tot temporum curricula minime sit reverendi concilii sessio celebrata, vestram scire non ambigo sincerissimam charitatem. Nam propter improbos, qui solent irrumpere, mundanos tumultus, propterque imminentia praeliorum bella, quae circumquaque per gyrum finium nostrorum frementi ferocitate ingruere non cessabant, intermissum interim hoc magnificum opus procul dubio poterit approbari. Verumtamen non penitus intermissum veridicis valebit assertionibus aestimari. Nam quoties reverendis principalibus accersiti imperiis, in generali celeberrimae synodi venerabilium Patrum conventione humillimam parvitatis meae praesentiam, quia saepius contigit adfuisse, vestris est animis, ut opinor, non celatum, vestrisque etiam obtutibus (0284C)quoties clarius patuisse in promptu, non dubito. Nunc autem divina opitulante clementia, attritis utique ferocium barbarorum superbiae ª typho erectis cervicibus, auxilio per omnia adminiculante de coelo, reddita jam quietissima pace terris, superna prorsus largiente gratia, paululumque respirantibus regalibus jussis, necessarium duximus summopere festinantes dilectissimam fraternitatem vestram, juxta priscorum canonum inviolabiles sanctiones, in uno collegio aggregari: quatenus insolubile charitatis vinculo colligati, suppliciter eum exorantes, qui suis dignanter sese fidelibus repromisit in medio adfuturum, ubi in unum duo vel tres in ejus fuerint nomine congregati. Sicque sub ejus praesentia, licet indigni, (0285A)ejus tamen famuli constituti, incipiamus jam jamque ipso auctore, et consummatore nostri certaminis, et perfectore operum nostrorum, quin potius suorum, magis dicam, quam nostrorum operum perfectorem, quia omnia ejus sunt, et de illius cuncta gratis suscipimus manu. Scriptum quippe est: Omnia opera nostra operatus est in nobis (Isaiae XXVI, 12). Diligenti profecto exigentes cura, si qua sunt irrita, et enormi b statione persistentia, quae sacris oporteat valenter legibus coerceri, praeterita corrigere, praesentia suffulciendo constituere, futura praecavendo vitare.

V. Sed quoniam ad hujus spiritualis aedificii fabricam constituendam fundamenta sunt primum fidei nihilominus profundius jacienda super illud videlicet inflexibile fundamentum modis omnibus inserenda, (0285B)de quo per Paulum dicitur: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Cujus nimirum fundamenti constructionem debet inordinata manu jactata fulciri. Clamat profecto illa praeconia voce in amoris Cantico, in cujus thalami constructione haec jaciuntur altius fundamenta, ordinata, ait, in me charitate (Cant. II, 4). Cuique longe ante prophetico repromittebatur oraculo, Sternam, inquiens, per ordinem lapides tuos, fundabo te in sapphiro (Isa. LIV, 11). Per sapphirum quippe, qui aeream fingit simulando pulchritudinem, fidei simillimum non inconvenienter demonstrat mysterium.

VI. Primum ergo visum est mihi, omnium minimo Domini servorum in primi ordinis fronte ipsum (0285C)textum symboli salubriter a sanctis editum Patribus quasi lineam in directum ª normulatim aequo moderamine, in fundamenti hujus spiritalis aedificii mole, intrinsecus, ac forinsecus tendere, ut coaequata juxta illius rectitudinis normulam tota nostri operis fabrica, hinc inde catholicae fidei libratim submissa perpendiculo, rectius ad altiora excrescens, convenienter in utroque pariete, aequis disputationum metita funiculis, in summa scientiae arte perfectionis culmen veridicis assertionibus fulciatur. Persistente b autem hujus invisibilis aedificii aequaliter tricamerata structura, quatuor prorsus virtutum altrisecus positis subnixa fornicibus, jamjamque triplici purpureoque in funiculo, qui difficile rumpitur, aureum (0285D)jucundius suspendatur decus ornamentorum. 67

VII. Post inviolabilem igitur, et meo sensu modis omnibus inserendam Symboli definitionem, a venerandis videlicet (sicut dictum est) olim praesulibus sancto revelante Spiritu mirabiliter praelibatam: a trecentis siquidem decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae, et centum quinquaginta qui apud Constantinopolim. De mysterio namque sanctae et mirabilis Trinitatis planiore me repromisisse profiteor sermone dicturum: sophisticas per omnia verborumª phaleras devitantes, sed et isagogicas argumentorum relinquentes inextricabiles conclusiones, simpliciter propter simplicium mentes, liquidiusque, ut humanae permittit possibilitas infirmitatis: vel certe, ut ipsa de se sancta dignatur Trinitas revelare, (0286A)cultiore potius sensu, quam stylo, cupio redolere, propter varios videlicet haereticorum errores, diversasque quorumdam simplicium suspiciones, non alteram componere vel docere fidem consentio, sed eam, quam a sanctis Patribus traditam omnia sinceriter saecula susceperunt. Scio namque quibusdam in b synodalibus foliis esse sancitum, ad refellendas siquidem novas, et multiplices haereses, praesertim propter fraudulentam fictamque Nestorii vel Eutychis falsidicorum pestilentiumque virorum, non fidem dicam, sed potius perfidiam, non licere cuiquam alterius fidei Symbolum docere vel componere. Sed absit a nobis proculque sit ab omni corde fideli alterum, vel aliter quam illi instituerunt, Symbolum vel fidem componere vel docere. Sed juxta eorum (0286B)sensum ea fortasse, quae propter veritatis compendium, minus quam decet a simplicibus vel indoctis intelliguntur, exponendum decrevimus tradere, ac memoria mandavimus eam, ipsumque textum symboli retinere: quatenus juxta Apostolum idoneus sit homo Dei, ad omne opus bonum paratus, ad resistendum non sanae fidei. Ait enim ipse, sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6). Hinc alias scriptum est, Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 11, juxta LXX). Ipse enim admirabilis doctor prohibet variis nos et peregrinis abduci (Hebr. XIII, 9), sanam tamen doctrinam docet fidelibus modis omnibus praedicari. Enim vero non est in argumento fidei addere vel minuere ea quae a sanctis Patribus bene salubriterque sunt promulgata, secundum eorum (0286C)sensum recte sentire, et exponendum eorum subtile supplere ingenium; sed addere, vel minuere, est subdole contra sacrosanctum eorum sensum, aliter quam illi, callida tergiversatione diversa sentire, et confuso stylo perversum dogma componere, ac per hoc impio ore potius jactanter garrire, quam docere praesumere. Plurimorum c etenim catholicorum virorum, ecclesiarumque Dei cultorum, sacrae fidei compositum venerabile legitur opus, aliis quidem verbis dissimilique calamo resonante, sed eundem sensum, eundemque ingenii intellectum, concorditer inviolatae fidei uno assertionis redolere probantur documento. Nam si recenseatur Nicaeni Symboli series veneranda, nihil aliud de Spiritu (0286D)sancto in ea, nisi hoc modo reperiri poterit promulgatum: et in sanctum, inquiunt, Spiritum. Quid est ergo dicere, et in Spiritum sanctum? Quomodo accipienda est tam brevissima eorum professio, nisi ut patenter detur intelligi mentium eorum integrae fidei religiosa devotio, et in sanctum Spiritum, sicut et in Patrem, et in Filium, probabiliter credidises, quemadmodum postea a sanctis Patribus centum quinquaginta, qui constestati sunt symboli fidem Nicaeni concilii inviolatam perenniter permanere? Suppleverunt tamen, quasi exponendo eorum sensum, et in Spiritum sanctum confitentur se credere, Dominum, et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum, et glorificandum. Haec enim et caetera quae sequuntur in Nicaeni Symboli sacro (0287A)dogmate non habentur, sed et postmodum, propter eos videlicet haereticos, qui sussurrant Spiritum sanctum solius esse Patris; et a solo procedere Patre, additum est: Qui ex Patre, Filioque procedit. Et tamen non sunt hi sancti Patres culpandi, quasi addidissent aliquid, vel minuissent de fide trecentorum decem et octo Patrum, quia non contra eorum sensum diversa senserunt, sed immaculatum eorum intellectum sanis moribus supplere studuerunt. Didicerant itaque centum quinquaginta, qui intulerunt a Patre procedentem, evangelista testante, repromisisse discipulis ipsum unigenitum de suo Spiritu: Spiritus qui a Patre procedit, ipse me clarificabit (Joan. XV).

VIII. Legerant nempe ii sequentes, qui addiderunt, (0287B)Qui ex Patre Filioque procedit (Joan. XVI), ipsam eamdemque veritatem in Evangelio redarguentem Philippum: Philippe, inquit, qui videt me, videt et Patrem meum. An non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10)? Si ergo, sicut ipse testatur, inseparabiliter et substantialiter est Pater in Filio, et Filius in Patre, quo pacto credi potest, ut consubstantiali Patri Filioque Spiritus sanctus, non a Patre Filioque essentialiter, et inseparabiliter semper procedat? Quis est iste, obsecro, qui dicit discipulis suis, cum insufflasset in eos, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22)? Quis est, inquam, qui repromisit eis? Nonne unigenitus Filius, qui in Patre est, et Pater in eo? Nisi ego abiero, Paracletus non veniet; cum assumptus fuero mittam eum vobis (0287C)(Joan. XVI, 7). Et illud, Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV, 26)? Saepe enim a nobis ª notrisque majoribus indubitanter definitum est, inseparabilia semper esse opera sanctae Trinitatis. In eo namque Spiritus 68 sanctus a Filio procedere creditur, in quo a Patre procedere non dubitatur. Sed melius hoc approbare valemus, si rei gestae actio, quae per apostolos est exsecuta, in medio revolvatur. Per fidelissima quippe historiae argumenta, quae Actus nuncupantur apostolorum, Luca evangelista testante cognovimus, praedicante Petro in Judaea, tria fere millia credentium compuncta corde, dixisse ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres (0287D)(Act. II, 37)? Respondisse Petrum pro se et pro cunctis ad illos didicimus: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum. Et rursus, accersitus a Cornelio centurione, viro justo et timente Deum, cum aperuisset os suum, evangelizabat illis multa de regno Dei, et nomine Jesu Christi; Et adhuc eo loquente Spiritus sanctus cecidit super eos qui audiverant verbum (Act. X, 44); et post pauca protinus subinfertur dixisse Petrum: Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Sed et doctor et magister gentium in fide et veritate solertissimam curam (0288A)gerens omnium Ecclesiarum, cum de Joannis baptismate disputaret, quia Joannes quidem baptizavit baptismo poenitentiae populum, in eum qui venturus est post ipsum, hoc est in Jesum (Act. XIX, 4). Porro multi Samaritanorum cum credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Jesu, baptizabantur viri, et mulieres, haud dubie in nomine Jesu Christi (Act. VIII, 12). Si ergo omnes isti, qui, evangelizantibus sanctis apostolis, credentes baptizati sunt in nomine Jesu Christi, et sancta Ecclesia inviolabiliter fundata super eam persistit petram, quam beatus Petrus, non carne et sanguine, sed Patre qui in coelis est revelante, sibi confessus est, et illius fide regitur et gubernatur omnis Ecclesia, cuique specialiter quasi primo pastori dictum est: (0288B)Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); ubi est, inquam, illa regula Trinitatis, quam generaliter suis post resurrectionem Dominus apostolis commendavit, quorumque principatum idem beatus gerebat Petrus apostolus? Ite, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Cur magister in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et discipuli in nomine tantum Jesu praecipiunt baptizari? Nunquid aliud Veritas per semetipsam docuit, et aliud discipuli Veritatis, vel aliam formam doctrinae Ecclesiis tradiderunt? Absit hoc. Nullus sic desipit qui sani capitis est. Nullus tam insanae furiae mancipatus, qui haec vel mente tractare praesumat. Sed videamus qualiter (0288C)utrumque verum et sanctum est, socialeque bonum, et individuum mysterium. Sacramentum igitur sanctae Trinitatis, quam magister et Dominus tribus enumeratis personis, in uno tamen nomine voluit demonstrare, hoc ejusdem Veritatis discipuli, in una de Trinitate persona, id est Filii, totam sanctamque Trinitatem essentialiter, sancto sibi revelante Spiritu, intelligere meruerunt. Quoniam, sicut crebrius dictum est, inseparabilia sunt semper opera Trinitatis. Ubi enim Pater, ibi inseparabiliter Filius et Spiritus sanctus. Et ubi Filius, inenarrabiliter Pater, et Spiritus sanctus. Et ubi Spiritus sanctus, ibi incomprehensibiliter Pater et Filius. Nam etsi audierant discipuli, praecipiente Domino et magistro propter mysterium Trinitatis: Ite, docete omnes (0288D)gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); audierunt profecto praesentes eum ostendentem sibi unitatem naturae: Ego, ait, et Pater unum sumus (Joan. X, 30), et rursus: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10): et iterum: Pater autem in me manens ipse facit opera (Ibid.). Sed et Verbum illud consubstantiale Patri sanctoque Spiritui, internis intuentes obtutibus, quod in principio erat, et apud Deum erat, et per quem omnia facta sunt (Joan. I), semper in Patre, semper cum Patre, semper apud Patrem inseparabiliter sciebat permanere. Unde non immerito Philippus redargui debuit, qui alicubi fortassis Patrem aut plus aliquid quaerebat, cum diceret: Domine, (0289A)ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8 seqq.); cuique protinus a Domino quasi per increpationem refertur: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. An non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? De Spiritu autem sancto, ut ostenderet eum suum Patrisque, sic ait: Spiritus, inquit, veritatis, quia a Patre procedit, ille me clarificabit (Joan. XV, 26, et XVI, 14). Nam qui de Patre procedit, Patris profecto spiritus est: et qui Veritatis spiritus est, suus nihilominus spiritus est: ipse enim de se dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Hinc per Isaiam Patris [ Forte, Hunc per Isaiam spiritum Patris, etc.] testatur esse, cum propter assumptum hominem loquitur: Spiritus Domini super (0289B)me (Isa. LXI, 1): et illud: Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 16), et quia suus est, idem ipse per Joelem promisit dicens: Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28, et Act. II, 17) Quam bene ergo Dominus alta et ineffabili sapientia, ut ostenderet personaliter mysterium Trinitatis, in nomine, inquit, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et ut demonstraret inseparabilem essentialiter individuae Deitatis unitatem, praemisit, in nomine. Non enim ait in nominibus, quasi in multis, sed in nomine, quia trinus, et unus est Deus. Non enim naturam, sed personam discrevit. Quam feliciter quidem et apostoli in nomine Jesu, id est, Salvatoris, totam sanctam et ineffabilem docuerunt intelligere 69 Trinitatem! Quam catholici et sancti (0289C)Patres in hac fidei stabilitate solidati, a Patre sanctum Spiritum procedere sunt professi! Quam gloriose et illi, qui eum ex Patre Filioque procedere confitentur! Hinc perspicue datur intelligi sempiterna Dei Patris et omnipotens sapientia, quae mirabiliter intelligentiae b nostrae infantiam erudire non cessat, cum de se inclinatius loqui in sacro dignatur eloquio, ut se innotescat trinum et unum Deum. Modo propter discretionem distincte loquitur, modo vero indiscrete propter consubstantialem individuae Deitatis unitatem. Nam si semper indiscrete, absconderet utique mysterium Trinitatis. Si vero semper distincte, excellentiam profecto celaret inseparabilem Deitatis. Docet nimirum per sacras Testamentorum (0289D)paginas modo mirabili utrumque, ut intelligamus, et corde credamus ad justitiam, et ore confiteamur ad salutem trinum et unum Deum (Rom. X, 10). Unde et ipsa Divinitas trinus et unus Deus, licet sit inenarrabilis, non tamen est incognoscibilis. Cognosci nempe Creator a sua rationabili debet creatura. Hinc est quod in Evangelio unigenitus qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) loquitur Genitori: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Hinc alias per prophetam praedicendo testatur, dicens: Cognoscent me, inquit, omnes a minimo usque ad maximum (Jerem. XXXI, 34). Hinc vas electionis de ignorantibus Deum per exprobrationem intonans ait: Qui ignorat (0290A)ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Inenarrabilis quippe est, quoniam quantus aut quid sit Deus inveniri non potest, et non solum humana, sed neque c subtilis et incorporea angelica natura, summam illam et incomprehensibilem et incircumscriptam divinitatis essentiam, nulla plenius [penitus] investigare subtilitatis potest sagacitate. Nam etsi angeli fonti scientiae perenniter assistentes, omnia sciunt; ipsum tamen scientiae fontem, cujus sit magnitudinis, qui nec initium recipit, nec fine concluditur, metiri nequeunt. Magnus tamen est Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Tantum de illo absque dubio sciunt, quantum ille illis de se revelare dignatur. Verumtamen cognoscibilis est illis juxta quod illi secundum suam possunt (0290B)naturam capacius sustinere, et nobis scilicet in speculo et in aenigmate (I Cor. XIII, 12) quandiu per fidem ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7), juxta modum nostrae naturae, in quantum nostra praevalet possibilitatis infirmitas summatim sentire. In sacro autem eloquio vel in fidei instrumento addere vel minuere, est non recte, et aliter sentiendo intelligere, quam a sancto Spiritu per calamum linguae sanctorum virorum aenigmata mirabiliter constant mysteriorum sacramenta digesta, qui eodem sancto afflati Spiritu per sacras ea librorum exarare paginas studuerunt. Sicuti est mos proprius haereticorum, qui negligentes divinae Scripturae sensum vel modum genusque locutionis, corrupti ab antiquo serpente secundum sua desideria coacervant sibi inextricabiles (0290C)quaestionum tumultus, et idcirco infuso d ferrugineo stylo in tinctorio falsitatis, proprium, sed tamen perversum, se dogma componere gloriantur. Quin potius peregrinis et variis, quam ecclesiasticis ac spiritualibus abuti conantur doctrinis, parvipendentes, veritatis refragatores legis praeceptum (Lev. XXI), quo mystice cavetur sacerdotem semel in sua tribu et de sua tribu, vel stirpis suae uxorem accipere et ipsam virginem ex eadem scilicet Christiana religionis doctrina, qua semel imbutus est, de qua Christianum nomen sortitum sese gratulatur, sumpsisse, et ex qua per undam regeneratum se recognoscit in immaculatae fidei puritatem quasi virginem, et non haeretica pollutione corruptam in (0290D)amplexu amoris accipere, ad propagandam catholicae fidei posteritatis ex ea sobolem perdocetur. Sed his decepti, imitati prorsus Zambri (Num. XXV), in adulterino concubitu exarserunt. Qui sermo alterius linguae vernaculus elucubratus de proprio interpretatus dicitur fluxus vehemens, sive canticum meum, qui deceptus in specie Ammonitidis scorti eam petiit, velut isti vehemente fluxu perversae doctrinae immoderatius despumantes, delectantur in pulchritudine splendentis eloquentiae perversi dogmatis. Quem Phinees Domini sacerdos, qui proprio de stylo translatus, in Latino palato, oris augurium resonat, vel requievit, ultrici transfixum pugione in locis genitalibus simul cum sua adultera interfecit. Quia videlicet (0291A)censura ecclesiasticae disciplinae haereticum hominem post unam vel alteram correptionem (Tit. III, 10), expulsum de Ecclesiae gremio, aeterno anathematis jaculo simul cum sua condemnata stuprata haeresi interimit. Quiescere namque fecerat, juxta nominis sui interpretationem, iram indignationis furorisque Domini, quae jam egressa erat ad perdendum populum in ultionem e petulci. Nam quemadmodum lubricus ille serpens in paradiso deliciarum Evam corrupit astutia sua (Gen. III, 4), cujus mentem mendacii venenum inficiens, instigavit ne veritati crederet, sed potius acquiesceret falsitati, dum praeceptum inobedientiae male interpretando persuasit transgredi; ita nunc versipellis in hoc paradiso sanctae Ecclesiae, quae spiritalibus deliciis affluit, per haereticorum (0291B)molitur semper pectora nequitiae virus infundere, quatenus falsitatis debriati poculo errabundo poplite per anfracta erroris evacuantes [ Forte, evagantes], veritatis invenire nequeant fontem. Unde et Paulus de quibusdam dubius praecavens ait: Timeo enim ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, ita corrumpentur sensus vestri, ne credatis veritati (II Cor. XI, 3). Quemadmodum infelix Arius hujus serpentis crapulatus veneno, addere vel demere in sancto Evangelio conatus est, ubi mediatoris 70 vocem intonantis prurienti aure cauteriata audierat conscientia, et perfunctorie legerat secundum hominem dixisse: Vado ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). Super hoc igitur quasi addidisse quidam convincitur, cum polluto sensu, et impio (0291C)ore ex suo intulit: Non solum secundum humanam naturam, sed et secundum divinitatem minorem eum et posteriorem Patre mentiri non timuit. Quae nunquam in sacrosanctis Evangeliis, in nulla saltem qualibet divinorum testamentorum serie se legisse poterit approbare. Et quasi minuisse de sancti Evangelii lectione reus constringatur, ubi surda et obdurata, quasi aspis, aure (Psal. LVII, 5), eumdem unigenitum Dei Filium audire despexerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Hinc quoque videtur minuisse, sed sibi ibi imprudenter addidisse, sed ad suam perniciem, nihil praejudicans divinis oraculis. Sancta autem et veneranda Evangelii sacramenta cuntis inviolata saeculis permanebunt.

IX. Catholicus vero quilibet doctor, recte sentiens, (0291D)juxta quod a Domino gloriosius est praelibatum, quomodo et secundum hominem minor, et secundum Deum aequalis sit Patri, haec multiplici evidenter exponendo sermone explicuit non addidisse vel minuisse, sed irreprehensibiliter praedicandus est, fatentia sancti Evangelii mysteria supplevisse. Multa quidem hujuscemodi et his similia objectionum spicula ex arcu linguae intorta inveniri poterant quibus adversantium obtrectatorum confossa pectora saucioque infecta vulnere reticerent; sed propter brevitatis compendium ab his jam jamque calamo subtrahendo decrevimus temperare. Nam in Apocalypsi Joannes apostolus sub unius libri appellatione de (0292A)tota utriusque Testamenti serie contestatus est dicens: Si quis, inquit, apposuerit ad haec, apponet Deus omnes plagas scriptas in libro hoc. Et si quis diminuerit de verbis prophetiae hujus, auferet Deus partem illius de libro vitae, et de civitate sancta (Apoc. cap. ult., 18, 19). X. Verumtamen sanctos praedicatores Ecclesiae haec non percellit ultionis vindicta, quos ipsos nimirum Apocalypsis librum, et unumquodque capitulum Scripturarum, multiplici disputationum stylo per singula exponendo salubri explicuisse promulgatione laudamus, quosque pro his sempiternam credimus recepturos mercedem. Ipse quippe mediator Dei et hominum Dominus et Magister multa in parabolis quas ipse proposuerat, mellifluo divinitatis exponendo (0292B)ore, verborum insignia multiplicavit, et duabus in via ambulantibus aperuit sensum, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant (Luc. XXIV, 27). Sed et beatus apostolus non est culpandus, qui legis aenigmata per multiplicia disputationum disseruit verba. Huc usque propter eos qui nequeunt ad purum subtiliter intelligere quid sit in sacro eloquio addere, vel minuere. Nunc autem his ita digestis proposita nostrae repromissionis debita tandem aliquando pleno reddere calamo jam non differamus.

XI. De causa nempe fidei polliciti sumus contra eos disputare qui variis erroribus implicati non recte sentiunt de mysterio Trinitatis. Contra eos videlicet, (0292C)qui de personarum discretione dubitant: qui ipsum putant esse Patrem, ipsumque Filium, qui inferiorem Filium, et posteriorem mentiuntur esse Patre, qui tria principia confitentur. Nos autem cum sanctis Patribus unum principium confitemur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Scriptum est enim: Tecum principium in die virtutis tuae (Psal. CIX, 3). Non principium quod incipit, vel quasi initiale, sed principium quod praecedit omnia. Quia nunquam non fuit Pater, hoc est paternum nunquam defuit nomen, quia semper Pater fuit, et est; et nunquam non fuit Filius, hoc est, quia Filii nomen nunquam defuit, quia semper, et sine initio, Filius fuit, et est. Contradicimus per omnia Patropassianis, qui divinitatem ejus ausi sunt ª elinguare. Similiter et illis non (0292D)cedimus, qui in duos videntur filios unum Christum Dei Filium dividere, dum illum naturalem, et adoptivum affirmare moliuntur, cum unus idemque sit Dei, hominisque Filius, cui per Prophetam dicitur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Sed melius haec intimamus, si ipsum, sicut praefati sumus, textum symboli, ac deinceps quae sequuntur, hoc exsequimur ordine. Obsecramus vos, fratres, et germano b obnixius imprecamur affectu, ut ab hoc loco ea quae sequuntur usquequo pervenitur, ubi legitur de divina Unigeniti essentia hoc modo: In qua regnat in unitate, et trinitate cum Patre et sancto Spiritu, scribentes illa non in membranis et (0293A)morticinis pellibus, sed in tabulis cordis carnalibus, memoria retinere curetis. 71 SYMBOLUM FIDEI. XII. Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas. (0293B)Ascendit in coelos, sedet ad dextram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos, et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem. Qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam futuri saeculi. Amen. XIII. Sanctam autem, perfectam, et inseparabilem, et ineffabilem veramque Trinitatem, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, individuam confiteor in unitate naturae, quia trinus, et unus est Deus. Trinus nimirum per distinctionem (0293C)personarum; unus vero per substantiam inseparabilem Deitatis. Has igitur tres personas Patris Filiique ac Spiritus sancti, non putativas vel quasi suspicabiles tantum, sed veras, subsistentes, coaeternas, coaequales credimus et consubstantiales. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Sed Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non tres dii, sed unus est Deus. Nam Pater verus Deus vere et proprie Pater est, qui genuit ex se, id est ex sua substantia, intemporaliter, et sine initio verum Filium, coaeternum, consubstantialem, et coaequalem sibi. Et Filius verus Deus, vere et proprie est Filius, qui ante omnia saecula genitus est de Patre intemporaliter, et absque ullo initio. Lumen (0293D)de lumine, Deus verus de Deo vero. Et nunquam fuit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre. Pater etenim semper Pater est, erat, et erit. Et Filius semper Filius est, erat, et erit. Et nunquam non fuit Pater, quia nunquam non fuit Filius. Semper enim Pater, qui genuit sibi aequalem Filium: semper quidem Filius, qui genitus est aequalis Patri. Spiritus namque sanctus verus Deus, vere, et proprie Spiritus sanctus est: non genitus, nec creatus, sed ex Patre Filioque intemporaliter, et inseparabiliter procedens. Consubstantialis, coaeternus, et aequalis Patri Filioque semper est, erat, et erit. Et nunquam fuit Pater, aut Filius sine Spiritu sancto. Nec Spiritus sanctus sine Patre, et Filio. Et idcirco inseparabilia sunt semper opera Trinitatis, et nihil est in sancta (0294A)Trinitate diversum aliquod aut dissimile, vel inaequale. Non divisum naturaliter, non confusum personaliter, nihil majus aut minus. Non anterior, non posterior, non inferior, non superior, sed una, et aequalis potestas, par gloria sempiterna, et coaeterna consubstantialisque majestas. Unum namque sunt essentialiter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et idcirco unus est Deus; sed non unus propter personarum discretionem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Verus enim Pater proprie Pater est, et non est Filius, et verus Filius proprie Filius est, et non est Pater. Spiritus quoque sanctus proprie Spiritus sanctus est, et non est personaliter Pater, vel Filius, sed ex utroque procedit; et tamen non sunt tres dii, sed unus est Deus. Et in hac sancta (0294B)Trinitate nihil (quod absit) aliquid putandum est visibile, corporale, palpabile, vel comprehensibile. Omnipotens namque sancta Trinitas, invisibilis, incorporalis, impalpabilis, incomprehensibilis, incircumscripta, infinita, immensa, et sempiterna, omnia nutu, et imperio suo gubernat. Nam etsi ª legitur oculus Domini, vel brachium sive dextra et cetera, non membrorum positionem, vel molem corporis, sed effectum summae, et inenarrabilis divinae potentiae, integra rectae fidei credulitate debemus intelligere. Nam quia omnia videt, et omnia penetrat, et cuncta nuda, et aperta sunt ante eum, oculos habere dicitur: quia vero nos sua virtute creavit, regit, protegit, et defendit, brachium vel dexteram habere perhibetur, et his similia. De hac autem ineffabili (0294C)Trinitate sola Verbi Dei persona, id est, Filius, in ultimis diebus propter nos et propter nostram salutem, secundum propositum secretae dispensationis arbitrium, descendit de coelis, unde nunquam recesserat. Incarnatus est de Spiritu sancto, et ex semper virgine Maria verus homo factus est, verusque permanet Deus. Nec obfuit humana, et temporalis nativitas divinae illi, et intemporali nativitati, sed in una Christi Jesu persona verus Dei verusque hominis Filius. Non alter hominis filius, et alter Dei: sed unus idemque Dei hominisque Filius in utraque natura divina scilicet, et humana, Deus verus, et homo verus. Non putativus Dei Filius, sed verus: non adoptivus, sed proprius, quia nunquam 72 (0294D)fuit, propter hominem quem assumpsit, a Patre alienus. Solus enim sine peccato natus est homo, quoniam solus est incarnatus de Spiritu sancto, et immaculata virgine novus homo. Consubstantialis Deo Patri in sua, id est, divina: consubstantialis etiam matri, sine sorde peccati in nostra, id est humana natura. Et ideo in utraque natura proprium eum, et non adoptivum Dei Filium confitemur, quia inconfusibiliter, et inseparabiliter, assumpto homine, unus idemque est Dei, et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter matri secundum humanitatem: proprius tamen Patri in utroque; quoniam sicut dictum est, non sunt duo filii, alter Dei, et alter hominis, sed unus Christus Jesus propter unam personam, Dei et hominis Filius, (0295A)Deus verus, et homo verus, in anima rationali et vera carne. Perfectus homo secundum humanitatem, perfectus Deus secundum divinitatem. Qui in eadem natura, id est humana quam sumpsit ex Virgine, humanas pertulit infirmitates, non fragilitatem peccandi: sed in eadem dignatus est crescere per incrementa temporis, esurire, sitire, fatigari, contumelias et opprobria sustinere. Dignatus est flagellari, crucis patibulum subire, lanceam in latere excipere, clavis transfigi, fel, et acetum gustare. In eadem dignatus est, mori, sepeliri, ad inferos descendere, tertia die resurgere, cum discipulis conversari: et post triumphum victricis gloriae eamdem humanam naturam, ascendendo super omnes coelos, exaltatam super omnes angelos, in Patris dextera collocavit. In (0295B)eadem iterum venturus est judicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem, redditurus unicuique secundum opera sua; impiis utique supplicium sempiternum, justis vero vitam aeternam. Divina autem illa ineffabilis natura, in qua Deus est aequalis Patri sanctoque Spiritui, impassibilis, immutabilis, inconvertibilis, ubique praesens, semperque omnipotens, inviolata permanens in qua regnat in unitate, et trinitate cum Patre, et sancto Spiritu et nunc, et semper, et per cuncta saecula saeculorum. Amen. XIV. Hanc igitur catholicae fidei sincerissimam puritatem volumus omnes Dei sacerdotes, omnesque gradus Ecclesiae, summo cum studio, et absque ullo vitio, ita ut ne unus quidem apex intermittatur, vel augeatur, distincte, et sensatim discendo (0295C)memoria retinere, et posteris suis discenda derelinquere. Si quis vigilantiori sensu ante potuerit, laudamus, et hortamur. Qui vero imbecilli ingenio torpens ante nequiverit; in anniversaria tamen proximiore hujus venerandi concilii volubilique sessione cum vestris obtutibus, auxiliante Domino, pusillitatis nostrae praesentiam vita comite repraesentari meruerimus, Deo amabilis fraternitatis vestrae charitas, hanc, sicut dictum est, memoria retineat; ita sane, ut in nostrae humilitatis aspectu, eam studiose valeat recensere: alioquin difficile vos vitare ecclesiasticas ª ferulas aestimate. XV. Symbolum ª vero, et orationem Dominicam omnis Christianus memoriter sciat, omnis aetas, (0295D)omnis sexus, omnisque conditio: masculi, feminae, juvenes, senes, servi, liberi, pueri, conjugati, innuptae puellae: quia sine hac benedictione nullus poterit in coelorum regno percipere portionem. Qui autem observaverit haec, et a malis operibus se custodierit; et in praesenti saeculo salvus erit, et in futuro cum angelis congaudebit. XVI. Non novas, charissimi, regulas instituimus, nec supervacuas rerum adinventiones inhianter sectamur; sed sacris paternorum canonum recensitis foliis, ea quae ab eis bene digesta salubrique promulgataª mucrone persistunt, summa devotionis veneratione amplectentes, recentiori stylo operae (0296A)pretium duximus renovare. Quatenus ad modum mundi ac ruminantis, ungulasque findentis animalis (Levit. IX, 3), devoratas escas ad faucem memoriae revocantes, quasi ruminando per sacrae lectionis studium dudum depastum spiritale pabulum subtilius, liquidibusque sese in ventrem mentis refundat. Quo satiati deliciarum suaviter epulo, ad referendas superni largitoris gratias, de cujus benignitatis manu cuncta gratuito suscepimus munere, modis omnibus incitemur. Qui ut nos post culpam discordiae ingratos funiculo charitatis trahendo ad Patris suamque gratiam revocaret, cum in forma Dei esset aequalis Patri, semetipsum pro nobis exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7), mediator inter Deum et nos fieri dignatus est: cujus livore ab eo quod (0296B)diabolus inflixerat, mortis vulnere, mirabiliter sumus sanati (I Petri II, 24). 73 CAPITULA. I. Primum igitur, ut juxta priscas Patrum divinitus editas sanctiones, nullus Domini sacerdotum, vel quicunque sub ª canone constituti canonicas, quinimob apostolicas ignorantes aut parvipendentes definitiones, inordinate vel inhoneste in domo Dei, quae est Ecclesia, conversentur; sed, in suo ordine cunctis persistentibus pulchritudo ecclesiastici decoris inviolata permaneat. Illud summopere, vigilantique studio praecaventes decernere curavimus, ut nullus canonicae deditus ditioni, donum sancti Spiritus, (0296C)pecuniae pretio fraudulenter deceptus, vendere vel emere praesumat: ne cui in quemlibet sacrum ecclesiastici ordinis gradum, muneris exigente merito, liceat quempiam subvehendo promovere: patentique semper cordis aure pertimescens intellige clarissimam illam Domini vocem dicentis: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Hanc quippe pestiferam simoniacam haeresim primus pastor Ecclesiae in ipsa, ut ita dixerim, originali cupiditatis radice, anathematis ferro funditus resecare curavit (Act. VIII, 18 seq.).

II. Ut longe altius excellat vita pastoris comparata subditi gregis, quibus singulariter boni pastoris voce dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14), et rursus: (0296D)Vos estis sal terrae (Ibid., 13); et iterum: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Ibid., 16). Hinc etenim colligi potest, in quantum distare debet pastor a grege, dum istos homines, et illos plusquam homines, id est, lucem hominum, Dominus voluit appellari. Si ergo lux mundi sumus, lucere utique absque nebulosa hypocrisis admixtione debemus: et si sal terrae sumus, condire nihilominus terrenas mentes sapientiae sapore per verbum praedicationis debemus.

III. Item placuit, ut sobrie, pie casteque, juxta Apostolum (0297A)fugiamus turpis lucri gratiam, non in comessationibus, et ebrietatibus, et inebriemur vino, in quo est luxuria (Tit. II, 12; Rom. I, 13; Ephes. III, 18). Quemadmodum per semetipsam Veritas generaliter in Evangelio praecipiendo protestatur, dicens: Cavete a crapula, et ebrietate, et curis hujus saeculi (Luc. XXI, 34). Unde et in ecclesiastico canone sententialiter constat decisum, aut cessare ab hujusmodi ª vitii ingurgitatione, aut certe perseverantes honoris jactura periclitari debere. Quorum ultricis sententiaeb dictatorum nos complices c ac fautores esse fatemur.

IV. Ut juxta Nicaeni venerandi definitionem concilii (Can. 5), nullus patiatur subintroductas ª mulieres (0297B)secum in domo propria habere, vel private cum eis cohabitantes conversari. Et quanquam de quibusdam inhonesta carentibus suspicione clementius aliquo modo inibi legatur indultum; nos tamen omnes omnino nunc necessarium vetare prospeximus, eo quod experimento didicerimus, illarum velamento alias licentius ad eos aditum veniendi, perditionis causam habuisse. Non autem vetamus quempiam, sed potius hortamur pauperibus personis jure sibi cognationis conjunctis benefacere, cum sit omnibus benefaciendum, sed ab eis segregatae in suis degentes domiciliis perseverent.

V. Ut saecularia negotia ultra modum mensurae nulli liceat exercere. Ait enim Apostolus: Nemo militans (0297C)Deo, implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4). Intueri quapropter subtilius libet, cujus nos esse regis milites gratulamur. Et quia in castris ª Dominicis militamus, sollicite pensare constringimur, quibus armis muniti cum tanto adversario certaminis bella aggressi pugnare valeamus, ut expediti ab omni praesentis saeculi impedimento, intrepidi in prima b acie persistentes, post palmam victoriae triumphatricis gloriae coronam ab eo rege qui nos de antiquo hoste triumphavit, suscipere mereamur.

74 VI. Item placuit ut eas prorsus mundanas dignitates, quas saeculares viri vel principes terrae exercere solent, (0297D)in venationibus ª scilicet, vel in canticis b saecularibus, aut in resoluta et immoderata laetitia, in lyris et tibiis, et his similibus lusibus, nullus sub ecclesiastico canone constitutus ob inanis laetitiae fluxum, audeat fastu superbiae tumidus, quandoque praesumendo abuti: nisi forte si in hymnis et spiritualibus canticis delectatur, de sacris videlicet c Scripturarum voluminibus digne honesteque compositis utatur. Ab his igitur non solum non inhibemus abstinere, verum etiam conniventes licentiae concedimus votum.

VII. Item placuit ut nullus episcoporum presbyterum, vel diaconum, vel ª archimandritam in dispendiob honoris condemnare praesumat absque hujus venerandae (0298A)sedis consultu. Si quis post haec prohibita temerarius usurpare tentaverit, non erit ambiguus de sui honoris periculo.

VIII. De his autem qui propinqui sanguinis affinitatem sibi in matrimonium sociare tentaverint, quia valde gravis nimisque asperrima in prisco ª canone ab antiquis Patribus de hoc negotio judicialis sententiae elimata sub poenitentiae flagello persistit vindicta; idcirco tanti praecaventes flagitii periculum, ut melius cautiusque prospeximus dignum duximus definire. Ita duntaxat ut nemini liceat furtim raptimque nuptias contrahere, ne forte per erroris ignaviam, vel certe (quod pejus est) diabolico instigati amore, illicita connubia celebrentur. Sed interventis pactis (0298B)sponsalibus, per aliquam dilationis moram, requisiti quin etiam diligenti cura vicini vel majores natu loci illius, qui possint scire lineam generationum utrorumque, sponsi scilicet vel sponsae. In eo etiam, ut sine notitia sacerdotis plebis illius nullatenus fiat, quatenus nulla deinceps separationis tribulatio intercedat. Si vero hoc ordine cuncta peragantur, ac probatum sine fraude testium fuerit, et causa contigerit quod postea aut ipsi recordati fuerint, qui primum se nescire professi sunt, aut certe per aliorum veracium hominum testimonium, inventi fuerint in eo gradu consanguinitatis, qui segregari solent, segregentur quidem abinvicem et agant poenitentiam, et si fieri potest perseverent utrique innupti. Quod si propter incontinentiam, vel certe, quod et honestius, (0298C)amore filiorum in id permanere nequeunt, transeant quidem ad secundas nuptias. Hoc autem dicimus secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 6). Beatiores tamen erunt si sic permanserint, secundum nostrum consilium. Filii vero qui ex tali matrimonio procreati fuerint, legitimi b habeantur ad haereditatem defuncti capiendam. Qui autem non observaverint omnia haec, quae pro salute animae et frugalitate vitae supra compendiose scripta leguntur, et furtivas vel interdictas nuptias contrahere praesumpserint, et proximi cognationis fuerint inventi, separentur quoque et ipsi, et cunctis diebus vitae suae sub poenitentiae c lamento permaneant: atque ad secundas nuptias nunquam vel ille vel illa (0298D)perveniant, alieni a communionis gratia judicentur: filiique d qui de hoc tam incesto conjugio nati fuerint, improbi habeantur, nullamque rerum adipisci valeant parentum facultatem.

IX. Illud praeterea per omnia praecaventes prohibere decrevimus, ut nullus praesumat ante annos pubertatis, id est infra ª aetatem, puerum vel puellam in matrimonium sociare, nec in dissimili aetate, sed coaetaneos sibique consentientes. Multas saepius ex hujusmodi nuptiali contractu ruinas animarum factas audivimus, et tales fornicationes perpetratas, quales nec inter gentes (I Cor. V, 1). Ita plane, ut cum contigit puerum adultum esse, et puellam parvulam; et e contrario, si puella maturae aetatis, et puer sit (0299A)tenerae; et per virum cognata, et socrus deprehendantur adulterae, et per puellam frater vel pater pueri tanti peccati flagitio pereant irretiti. Unde qui haec prohibita de caetero usurpare praesumpserit, ab omni ecclesiastico consortio sit alienus, sed nec [et a] a publicis b sit immunis judiciis.

75 X. Item placuit ut, resoluto fornicationis causa jugali vinculo, non liceat viro, quandiu adultera vivit, alienam uxorem ducere, licet sit illa adultera; sed nec adulterae, quae poenas gravissimas vel poenitentiaeª tormentum luere debet, alium accipere virum, nec vivente nec b mortuo, quem non erubuit defraudare, marito. Nam etsi legatur in sacris evangelicis paginis, sola fornicationis causa dixisse Dominum dimittere (0299B)virum uxorem suam: non tamen legitur concessisse vivente illa, in conjugio sibi sociare; prohibuisse quidem modis omnibus non ambigitur. Ait enim: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Qua de re ita diffinire prospeximus, ut juxta ejusdem Domini mellifluam vocem, nemo haec interdicta violator inculcare praesumat. Sed quoniam in medio ambiguusc interponitur sermo, id est, nisi ob fornicationem, quaeri nimirum potest utrum ad solam licentiam dimittendi uxorem, qui dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, an etiam ad utrumque dictum referatur, hoc est, ad aliam, vivente illa, accipiendam; quasi dixerit: Qui dimiserit uxorem suam, et aliam, nisi (0299C)ob fornicationem, duxerit, moechatur. Et idcirco peritissimi viri beati Hieronymi libellum commentariorum recenseri nobis studiose mandavimus, anxie utique cognoscere festinantes, qualiter idem famosissimus doctor haec sacrata Dominica verba, juxta capacioris ingenii sui subtilitatem, sensisse monstraretur. Cujus nimirum sensum sagaciter explorantes, in promptu nihilominus patuit, ad solam dimittendi uxorem licentiam pertinere. Nam cum more suo vir sanctus hujus capituli summatim seriem exponendam transcurreret, inter caetera, et post pauca sic ait: « Et quia poterat, inquit, accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum, veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere jubetur uxorem, ut secundam, prima vivente, (0299D)non habeat. » (Hieron., comment. in Matth., lib. III.) Non enim debet imitari malum adulterae uxoris, et si illa duo, imo unam carnem, per scissuras fornicationum divisit in tres, dividat in quatuor. Unde patenter datur intelligi: quandiu vivit adultera, non licet viro, nec potest impune secundas contrahere nuptias.

XI. Item placuit de feminis cujuscunque ª conditionis, puellis scilicet vel viduis, quae virginitatis sive continentiae propositum spontanee b pollicentes, Deoc emancipatae fuerint, et ob continentiae signum d nigram vestem, quasi religiosam, sicut antiquus mos fuit in his regionibus, indutae fuerint, licet non sint (0300A)a sacerdote sacratae, in hoc tamen proposito eas perpetim perseverare mandamus. Si vero postea sese sive clanculo corruperint, seu publice nupserint, dignis quidem mundano e judicio corporalibus coercitae vindictis, segregentur ab invicem, et agant cunctis diebus vitae suae poenitentiam, et a communione corporis et sanguinis Christi priventur: nisi forte pontifex, rescita illorum poenitentia, si digna fuerit, humanius praevidens, poterit communionis gratiam indulgere. In extremo tamen vitae suae viatico humanius indulto non defraudentur. Et in his rebus praecipue illa modis omnibus custodiatur interdictio, ut nulli liceat praedictis personis, habitum, id est vestem f mutare absque sui g episcopi conscientia.

XII. (0300B) Hoc igitur inviolato stylo juste sancire prospeximus, ut monasteria puellarum, quae sub disciplinae regula degunt, obstructius munitis claustris, nullo pateant, nisi forte summa compellente necessitate, aditu virorum. Sed neque presbyteri vel diacones, vel quilibet de clero, vel etiam archimandritis, quasi visitationis vel praedicationis causa, sine permissu episcopi civitatis, sibi licentiam tribuat ineundi. Quin etiam nec episcopus absque sacerdotibus vel clericis suis, ut decet et honeste convenit, adire illuc licentius se existimet. Sed sive ipse, sive quaelibet religiosa persona, alienus ab illicita suspicione, quem morum gravitas ª ornat, permittente, et admonente episcopo exhortationis vel aedificationis obtentu, quae (0300C)ad salutem animae pertinet, dignum fuerit ut adeant haec Deo dicata loca, non aliter; sed cum idoneis testibus peragant, ne propter incautam praesumptionem sanctae Ecclesiae infametur angelicus b ordo, Et nulla ullo unquam tempore licentia sit abbatissae vel cuilibet monachae, transfigurante se Satana in angelum lucis, quasi orationis causa suggerente eis, Romam c adire, vel alia loca venerabilia circuire. Quam sit namque irreligiosum et reprehensibile cum viris propter itineris necessitatem conversari, nullus tam excors est vel desipiens qui ignoret. Si quis post hanc definitionem hujus reverendi concilii, de his quae consona voce, 76 salubriterque statuta sunt, temerario ausu violare tentaverit, canonicis coerceatur vindictis; scilicet aut juxta modum et qualitatem (0300D)culpae excommunicatione multetur, aut anathematis vinculo punitus vinciatur, aut certe honoris proprii amissione nudatus, reus ab Ecclesiae gremio evellatur. Hae enim sunt canonicae ultrices vindictae, a quibus nullus sacrae legis praevaricator poterit immunis abire, nisi forte poenitentiae interveniente medela veniam meruerit adipisci.

XIII. Diem autem Dominicum inchoante noctis initio,ª id est vespere sabbati, quae in prima b lucescit sabbati, quando signum c insonuerit, vel hora est ad vespertinum celebrandum officium, non propter honorem sabbati ultimi, sed propter sanctam illam noctem primi sabbati, hoc est Dominici diei, cum (0301A)omni reverentia et honorifica religione venerari omnibus mandamus Christianis. Abstinere d primum omnium ab omni peccato, et ab omni opere carnali,e etiam a propriis conjugibus, et ab omni operef terreno, et [ad] nihil aliud vacare, nisi ad orationem, concurrere ad ecclesiam cum summa mentis devotione, cessante omni g causarum strepitu, cum charitate et dilectione benedicere Deum Patrem, et laudare totis medullis cordis unigenitum Dei Filium, qui istam diem per gloriosam suam sanctificavit resurrectionem, et hymnum dicere sancto Spiritui, qui eam benedixit per admirabilem suum adventum, quando in igneis linguis super beatos descendit apostolos (Act. II, 3). Sed et omnium h pene dona charismatum in eadem sacratissima die creduntur in (0301B)mundo collata. Nam in ipsa die Dominus post resurrectionem in discipulis suis Spiritum sanctum ad remittenda peccata insufflavit (Joan. XX, 22). In ipsa in deserto Dominus de quinque panibus quinque millia hominum pavit (Matth. XIV, 20). In ipsa die manna pluit de coelis primum in eremo (Exod. XVI, 13), et multae aliae spiritalium munificentiae rerum in ipsa die sunt manifestatae, quas cunctas i longum est per ordinem recenseri. Ipsum est enim Sabbatum Domini delicatum (Isa. LVIII, 13), de quo Scriptura dicit: Qui fecerit in eo opus servile, id est peccati, morte moriatur (Exod. XXXV, 2). Porro si de illo sabbato diceret quod Judaei celebrant, quod est ultimum in hebdomada, quod et nostri rustici observant, diceret tantum sabbatum, et nequaquam adderet delicatum (0301C)et meum. Sed quia differentiam voluit facere inter illud, et istud, quod est Dominica dies, ideo addidit meum: ac si diceret, meum, non vestrum; delicatum, non in vestris observationibus maculatum. Et ideo cum omni reverentia est a nobis honorandum atque colendum. Caeterae vero principales festivitates j et ipsae sunt veneranter honorandae vel custodiendae. Et illa festa k quae sacerdos in ecclesia praedicat, modis omnibus sunt custodienda. Nos autem, qui sacerdotes vocamur, debemus populum nobis subjectum, et praedicando verbis in omni bono, et faciendo quae docemus, exemplis instruere, in charitate, in castitate, in humilitate, in continentia, in modestia, in vigiliis, in jejuniis et oratione, in religione, in eleemosynis, in hospitalitate in quantum (0301D)vires permittunt, in verbo sapientiae sale condito, in temperantia manducandi vel bibendi, in conversatione sancta, in simplicitate cordis, in omni opere bono, pie et juste vivendo exspectantes beatam spem (0302A)et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12, 13), qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

XIV. De decimis vero vel primitiis, salvis scilicet allegoricarum rerum mysticis ª sacramentis, nihil melius puto docere, quam quod scriptum est in Malachia propheta, dicente Domino: Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea, et probate me in hoc, dicit Dominus: Si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum, et beatos (0302B)vos dicent omnes gentes (Malach. III, 10 Seq.) Sed quia indignatio et ira Dei manet super gentem vel populum, qui hoc Domini praeceptum toto corde et bona voluntate non adimplet, supra praemiserat, dicens: Si affiget, inquit, homo Deum, quia vos configitis me; et dixistis: In quo configimus te? In decimis et primitiis vestris. In penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota (Ibid., vers. 8, 9). Qua de re quis non alacri et laeto pectore offerat Deo, ut possit illam promereri benedictionem, de qua dicit: Effundam super vos benedictionem meam usque ad abundantiam? Vel quis non timeat, vel contremiscat illam maledictionem, quam minatur nolentibus offerre. Vos maledicti estis, et me vos configistis gens tota? Et si forte nobis non creditis, vel nos despicitis, (0302C)quia homines sumus, credite ergo ipsi Domino dicenti, qui mentiri non potest, qui utrumque promisit, et maledictionem in hoc saeculo et in futuro nolentibus obedire ejus mandatis: et benedictionem, et abundantiam et salutem animae et corporum bona voluntate obtemperantibus ejus imperiis et in praesenti saeculo se daturum et in futuro. Non enim exigit Deus a te quae non habes, nec pensat 77 quantum tribuas. Sed in quantum habes simplici corde de suis, b non de tuis donis da Domino. Quia omne quod sumus c vivimus et habemus (Act. XVII, 28), ejus est, et de ipsius benignitatis suscepimus manu. Considerat namque qua mente d et non quantum in ejus sacrificium offeras, qui potens est et in praesenti saeculo centuplum, et in futuro vitam tribuere (0302D)sempiternam. Qui vivit, et regnat cum Patre, et Spiritu sancto et nunc et semper per cuncta saecula saeculorum. Amen.