Acta (Concilium Carthaginense)

This is the stable version, checked on 27 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Acta
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Acta (Concilium Carthaginense), J. P. Migne

ANNO DOMINI CCLI. CONCILIUM CARTHAGINENSE SUB CYPRIANO PRIMUM.(Ex collectione Concilior. edit. Joh. Dominic. Mansi., t. I.)

(0849B)Carthaginense concilium hoc habitum est Carthagine post Pascha, anno Domini 254, estque Cypriano episcopo auctore convocatum. Initio illius legati, quos Novatianus cum litteris ad Africanam ecclesiam scriptis allegaverat, a Cypriano excommunicantur: Patres autem in synodo congregati litteras eorum, quas ipsi calumniis et mendaciis in sanctum Cornelium plenissimas publice in concilio legi urgebant, schismatis causa ex litteris Cornelii, relatione quorumdam ecclesiae ejusdem episcoporum Roma revertentium plene cognita, rejiciunt, tamquam indignas quae in tam sacro sacerdotum conventu legantur et audiantur (Cyprianus, Epist. 41, 42 et 55). Felicissimus, schismatis Africani infelix auctor, et quinque illi presbyteri Carthaginenses fidei desertores, (0849C)ac schismatici sectarii, de quibus Cyprianus (Epist. XL), jam ante bis excommunicati, in hoc sacro episcoporum conventu, causam suam acturi adsunt, audiuntur, et demum tertio excommunicantur. (0850B)Id aperte constat ex Epistola Cypriani 52 et 55, item ex litteris synodicis ad Cornelium scriptis, quarum quidem S. Cyprianus, Epist. 42, meminit, sed injuria temporum interciderunt. Decretum est in hoc concilio, ut lapsi poenitentiam agentes in Ecclesiae communionem quidem recipiantur; sed non citra urgentem necessitatem ante satisfactionis tempus impletum admittantur. Haec Cyprianus Epist. 52, ad Antonianum scribens his verbis significat: « Secundum quod tamen antea fuerat destinatum, persecutione sospita, cum data esset facultas in unum conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum convenimus: et scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, (0850C)ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent, et eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti saeculum, gentiliter viverent: nec tamen rursus censura evangelica solveretur ut ad communicationem temere prosilirent, sed traheretur diu poenitentia, et rogaretur dolenter paterna clementia, et examinarentur causae et voluntates et necessitates singulorum. » Vide Baron. anno Christi 254, num. 83, usque ad 90 exclusive. [LABBAEUS.]

ANNO DOMINI CCLII. CONCILIUM CARTHAGINENSE SUB CYPRIANO SECUNDUM IN CAUSA SCHISMATICORUM FELICISSIMI ET NOVATIANI.(Ex collect. Concil. edit. Mansi. t. I.) (0849C)Hoc concilium anno Domini 255. Idibus Maii (0850C)Carthagine in Africa celebratum est, in causa duorum (0851A)schismaticorum, Felicissimi nimirum, et Novatiani, quorum ille omnes omnino lapsos absque poenitentia mox suscipi debere pertinaciter defendebat. Novatianus vero in alterum extremum nimis declinans, neminem eorum qui lapsi essent in Ecclesiam recipiendum esse non minore pertinacia asserebat. Ad hanc ergo controversiam determinandam, auctoritate Cypriani episcopi, quadraginta duo episcopi Africanae Ecclesiae congregantur, qui, media via incedentes, definiverunt lapsis reditum ad Ecclesiam postulantibus, pacem et reconciliationem concedendam esse, si impositam sibi poenitentiam adimplevissent: idque ordinarie observari constituerunt, nisi vel vitae extremae periculum imminens, vel instans tyrannorum persecutio, quam futuram esse Spiritus sanctus Cypriano (0851B)revelaverat, poenitentiarum injunctarum, aut etiam injungendarum, indulgentiam, relaxationem et dispensationem postularet. Privatus, veterator haereticus, ut causam suam ageret, ad hanc synodum ipse cum (0852A)suis introire tentavit quidem, sed quia antea saepe damnatus fuisset, repulsus est: qua de causa ille, sociis quibusdam collectis, Fortunatum quemdam profugum et abstentum, adversus Cyprianum, pseudo-episcopum creat, et postea statim per Felicissimum, et magnam schismaticorum catervam ad Cornelium papam ablegatam, ut schismatis et haerseos suspicionem averterent, apostolicae Sedis communionem sollicite admodum appetunt. Verum cum Romam adnavigassent, et a pontifice Cornelio aliquoties audiri et recipi postulassent, eique contra Cyprianum querelas offerre tentassent, ab eoadem protinus rejecti sunt: quippe qui per litteras a Cypriano scriptas, hos schismatis atque haereseos auctores et propugnatores, profugos et absentes, jam satis cognovisset. Vide (0852B)Baronium anno 255, num. 5, sequentibus. Synodica epistola ad Cornelium transmissa exstat apud Cyprianum, inter suas 54, quam huc transtulimus commode.

CARTHAGINENSIS, CYPRIANI. ( Ex libello synodico. )

Συνόδος θεία καὶ ἱερὰ τοπικὴ, καὶ Καρθαγένῃ τῇ Νεαπόλει τῆς Ἀφρικῆς καλουμένῃ, συναθροισθεῖσα ὑπὸ τοῦ ἱερομάρτυρος Κυπριανοῦ, γενομένου αὐτῆς ἐπισκόπου, καὶ ἑτέρων ὀγδοήκοντα τεσσάρων ἐπισκόπων,ἀπομηρύξασα Ναύατον, ὡς τὴν μετανοίαν τοῖς πταίουσι κλεῖοντα.

(0852B)Synodus divina et sacra provincialis, Carthagine, nova Africae civitate dicta, collecta a sacro martyre Cypriano, qui ejus erat episcopus, aliisque octoginta quatuor episcopis: quae Novatum, utpote poenitentiam lapsis negantem, abdicavit.

EPISTOLA SYNODICA S. CYPRIANI, CARTHAGINENSIS EPISCOPI, ET COLLEGARUM AD S. CORNELIUM PAPAM DE LAPSIS. (0851B)

ARGUMENTUM.-- Persecutionem imminentem crebris ostensionibus a Deo praemonstrari: ideoque se iis, qui poenitentiam agere non destiterunt, pacem non differendam (0851C)censuisse Cornelio episcopi Afri exponunt.

Cyprianus, Liberalis, Caldonius, Nicomedes, Caecilius, Junius, Marrutius, Felix, Successus, Faustinus, (0852B)Fortunatus, Victor, Saturninus, alius Saturninus, Rogatianus, Tertullus, Lucianus, Eutyches, Amplus, Sattius, Secundinus, alius Saturninus, Aurelius, Priscus, Herculanus, Victoricus, Quintus, Honoratus, Montanus, Hortensianus, Verianus, Iambus, Donatus, Pompeius, Polycarpus, (0852C)Demetrius, alius Donatus, Privatianus, alius Fortunatus, Rogatus et Monulus Cornelio fratri salutem.(0853A)

I. Statueramus quidem pridem, frater charissime, participato invicem nobiscum consilio, ut qui in persecutionis infestatione supplantati ab adversario et lapsi fuissent, et sacrificiis se illicitis maculassent, agerent diu poenitentiam plenam, et si periculum infirmitatis (0854A)urgeret, pacem sub ictu mortis acciperent. Nec enim fas erat aut permittebat paterna pietas et divina clementia, Ecclesiam pulsantibus cludi, et dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de saeculo recedentes sine communicatione et pace ad Dominum dimitterentur; (0855A)quando permiserit ipse et legem dederit, ut ligata in terris, et iu coelis ligata essent (Matt. XVI, 19), solvi autem possent illic, quae prius in Ecclesia solverentur. Sed enim cum videamus diem rursus alterius infestationis appropinquare coepisse, et crebris atque assiduis ostentionibus admoneamur, ut ad certamen quod nobis hostis indicit, armati et parati simus; plebem etiam nobis de divina dignatione commissam exhortationibus nostris paremus, et omnes omnino milites Christi, qui arma desiderant, et praelium flagitant, intra castra dominica colligamus: necessitate cogente censuimus, eis qui de Ecclesia Domini non recesserunt, et poenitentiam agere et lamentari ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse; et eos ad (0855B)praelium, quod imminet, armari et instrui oportere.

II. Obtemperandum est namque ostensionibus atque admonitionibus justis, ut a pastoribus oves in periculo non deserantur; sed grex omnis in unum congregetur, et exercitus Domini ad certamen militiae coelestis armetur. Merito enim trahebatur dolentium poenitentia tempore longiore, ut infirmis in exitu (0856A)subveniretur, quamdiu quies et tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrymas, et subvenire sero morientibus in infirmitate pateretur. At vero nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est: nec morientibus, sed viventibus communicatio a nobis danda est: ut quos excitamus et hortamur ad praelium, non inermes et nudos relinquamus, sed protectione sanguinis et corporis Christi muniamus: et cum ad hoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tutela; quos tutos esse contra adversarium volumus, munimento dominicae saturitatis armemus. Nam quomodo docemus aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non (0856B)eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus?

III. Interesse debet, frater charissime, inter eos qui vel apostataverunt, et ad saeculum cui renuntiaverant reversi, gentiliter vivunt; vel ad haereticos transfugae facti, contra Ecclesiam parricidalia quotidie arma suscipiunt: et inter eos qui ab Ecclesiae (0857A)limine non recedentes, et implorantes jugiter ac dolenter divina et paterna solatia, nunc se ad pugnam paratos esse, et pro Domini sui nomine, ac pro sua salute stare fortiter et pugnare profitentur. Hoc in tempore pacem nos non dormientibus, sed vigilantibus damus; pacem non deliciis, sed armis damus; pacem non ad quietem, sed ad aciem damus. Si, secundum quod eos audimus et optamus et credimus, fortiter steterint, et adversarium nobiscum in congressione prostraverint, non poenitet pacem concessisse tam fortibus, immo episcopatus nostri honor grandis et gloria est, pacem dedisse martyribus, ut sacerdotes, qui sacrificia Dei quotidie celebramus, hostias Deo et victimas praeparemus. Si autem, quod Dominus avertat a fratribus nostris, aliquis lapsorum (0857B)fefellerit, ut pacem subdole petat, et impendentis praelii tempore communicationem non praeliaturus accipiat; se ipsum fallit et decipit, qui aliud corde occultat, et aliud voce pronuntiat. Nos, in quantum nobis et videre et judicare conceditur, faciem singulorum videmus; cor scrutari, et mentem perspicere (0858A)non possumus. De his judicat occultorum scrutator et cognitor cito venturus, et de arcanis cordis atque abditis judicaturus. Obesse autem mali bonis non debent, sed magis mali a bonis adjuvari. Nec ideo martyrium facturis pax neganda est, quia sunt quidam negaturi; cum propter hoc pax danda sit omnibus militaturis, ne per ignorantiam nostram ille incipiat praeteriri, qui habet in praelio coronari.

IV. Nec quisquam dicat, qui martyrium tollit, sanguine suo baptizatur: nex pax illi ab episcopo necessaria est, habituro gloriae suae pacem, et accepturo majorem de Domini dignatione mercedem. Primo idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad praelium: et mens deficit, quam non recepta Eucharistia erigit et accendit. (0858B)Dominus enim in Evangelio suo dicit: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Quando autem dicat in (0859A)traditis atque in confessione nominis constitutis Spiritum Patris loqui: quomodo potest ad confessionem paratus aut idoneus inveniri, qui non prius pace accepta receperit Spiritum Patris, qui corroborans servos suos ipse loquitur et confitetur in nobis? Tunc deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit, et in latebris atque in solitudine constitutus in latrones forte incurrerit, aut in febribus et in languore decesserit; nonne nobis imputabitur, quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit, et contempta domo, et parentibus, aut liberis, sequi Dominum suum maluit, sine pace et sine communicatione decedit? Nonne nobis vel negligentia segnis vel duritia crudelis adscribetur in die judicii; quod pastores creditas et commissas nobis oves nec curare in pace, nec in acie (0859B)voluerimus armare? Nonne ingeretur nobis a Domino quod per Prophetam suum clamat et dicit: Ecce lac consumitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oves meas non pascitis; quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non corroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis (Ezech. XXXIV, 3, etc.), et quod errabat non revocastis, et quod periit non inquisistis, et quod forte fuit, confecistis labore: et dispersae sunt (0860A)oves meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri: et non fuit qui inquireret, neque qui revocaret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam eos ut non pascant oves meas et jam non pascent eas, et extraham oves meas, de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ibid. 10, etc.).

V. Ne igitur ore nostro, quo pacem negamus, quo duritiam magis humanae crudelitatis, quam divinae et paternae pietatis opponimus, oves nobis commissae a Domino reposcantur: placuit nobis, sancto Spiritu suggerente, et Domino per visiones multas et manifestas admonente, quia hostis nobis imminere praenuntiatur et ostenditur, colligere intra castra (0860B)milites Christi, et examinatis singulorum causis, pacem lapsis dare, immo pugnaturis arma suggerere: quod credimus vobis quoque paternae misericordiae contemplatione placiturum. Quod si de collegis aliquis exstiterit, qui urgente certamine, pacem fratribus et sororibus non putat dandam, reddet ille rationem in die judicii Domino vel importunae censurae, vel inhumanae duritiae suae. Nos, quod fidei et charitati et sollicitudini congruebat, quae erant in conscientia (0861A)nostra protulimus, diem certaminis appropinquasse, hostem violentum cito contra nos exsurgere, et pugnam non talem qualis fuit, sed graviorem multo et acriorem venire; hoc nobis divinitus frequenter ostendi; de hoc nos providentia et misericordia (0862A)Domini saepius admoneri: de cujus ope et pietate, qui in eum confidimus, possumus esse securi, quia qui in pace militibus suis futuram praenuntiat pugnam, dabit militantibus in congressione victoriam. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.