EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Acerbissimum
1852
editio: incognita
fons: incognitus

XXVII SEPTEMBRIS MDCCCLII.

SS. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 27 SEPTEMBRIS I 8 5 2 HABITA.

Venerabiles Fratres,

Acerbissimum vobiscum, Venerabiles Fratres , hodie communicamus dolorem, quo jamdiu intime premimur ob maxima, et nunquam satis lugenda damna , quibus plures abhinc annos catholica Ecclesia in Neogranatens Republica miserandum in modum affligitur, atque vexatur. Quod nunquam fore putavissemus, cum omnes noscant, quibus praecipuae benevolentiae significationibus haec Apostolica Sedes illam Rempublicam fuerit prosecuta, et qua alacritate felicis recordationis Gregorius XVI praedecessor Noster ad religionis, et spirituale illius gentis bonum omni studio procurandum, atque ad mutuae amicitia vincula magis magisque obstringenda Rempublicam ipsam prae aliis omnibus Americae regionibus non modo primum recognoverit, sed etiam Apostolicam Nunciaturam ibi conslituerit. Atque eo magis dolemus, quod adhuc irritae fuerecurae omnes tum ab eodem Praedecessore Nostro, tum a Nobis ipsis summa contentione apud illud Gubernium adhibitae, ut tot catholicae religioni illata amoverentur damna, ac nefariae, et injustissimae de medio tollerentur leges ibi a civili potestate cum maximo fidelium detrimento contra divinam Ecclesiae institutionem , ejusque veneranda jura, et libertatem, contra supremam hujus Apostolicae Sedis potestatem, contra sacrorum Antistites, et ecclesiasticos viros latae, atque sancitae. Noverat enim idem Decessor Noster, legem ibi mense Aprili anno 1845 fuisse promulgatam, qua inter alia statuitur, ut, vix dum aliqua apud illa laicae potestatis tribunalia accusatio adversus ecclesiasticos viros, ac vel ipsos Episcopos fuisset admissa, non solum Sacerdotes Domini, aliique Clerici, sed etiam Episcopi, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, ab omni sui ministerii exercitio se abstinere, ac proprii muneris partes aliis committere debeant, constitutis quoque carceris, exilii , et aliis pcenis in eos omnes , qui id agere noluissent. Quapropter ipse Praedecessor Noster , nulla interposita mora, suas eodem anno ad illius Reipublicae Praesidem misit Litteras, quibus legem illam omni certe reprehensione dignissimam vehementer improbavit, acsimul summopere expostulavit, ut eadem lex statim abrogaretur, et Ecclesiae jura sarta, tecta haberentur. Nos autem, postquam inscrutabili Dei judicio ad hanc Principis Apostolorum Cathedram evecti totius Ecclesiae gubernacula tractanda suscepimus, afflictis inibi sanctissimae nostrae religionis rebus consulere vel maxime cupientes jam inde ab anno l847 ad ejusdem Neogranatensis Reipublicae Praesidem scripsimus Litteras. Quibus quidem Litteris significantes , quantopere de illa Dominici gregis parte solliciti et anxii essemus, et quo singu

cumque jure percipere emolumentum; atque eidem Parochiali Conventum tribuitur potestas pro suo arbitrio statuendi, et immutandi tam Parochorum reditus, quam impendia sacris functionibus necessaria : et alia statuuntur, quibus ecclesiasticae proprietatis jura violantur ac delentur. Post haec, die primo mensis Junii ejusdem anni 1851 alia sancita est lex, qua vetatur, ne Ganonicales Cathedralium Ecclesiarum Praebendae conferantur, nisi postquam a majore Provincialium cujusque Dioecesis Consiliorum parte id pro eorum arbitrio fuerit statutum. Ali;c deinde promulgatse sunt leges, quibus et omnibus data est facultas se liberandi ab onere solvendi census, qui potissimam ecclesiasticorum redituum partem coustituunt, soluta dimidia pretii parte Gubernio ; et Archiepiscopalis Seminarii Sanctae Fidei de Bogota bona Nationali Collegio adjudicata , ac suprema in idem Seminarium inspectio laicae potestati attributa. Neque silentio prretereundum , per novam illius Reipublicae Constitutionem postremis hisce temporibus sancitam inter alia jus quoque liberae institutionis defendi, et omnimodam omnibus tribui libertatem, ut quisque suas cogitationes, ac monstrosa quaeque opinionum portenta typis quoque in vulgus edere, et privatim publiceque quemlibet cuitum profiteri valeat.

Videtis profecto, Venerabiles Fratres, quam teterrimum ac sacrilegum bellum Catholicae Ecclesiae a Neogranatensis Reipublicae Moderatoribus sit indictum, et quae quantaeque injuriae eidem Ecclesiae, ejusque sacris juribus, Pastoribus, Ministris, ac suprenuc Nostrae, et Sanctae hujus Sedis auctoritati fuerint illatae. Cum autem enuntiatae leges jam inde ab eodem anno 1851 executioni fuerint mandatae, jam tum sacrorum Antistites, et ecclesiastici viri, qui catholicis sensibus vere animati nefariis illis decretis merito, atque optimo jure reclamabantet obsistebant, summo cum fidelium populorumdamno crudeliter vexati, et in gravissima quaeque adducti fuere discrimina. Siquidem et sacra Episcoporum oppressa auctoritas, et Parochorum ministerium vinculis constrictum atque irretitum, et optimi divinae legis praecones in carcerem deti' Usi, etcujusque gradus Clerici ad egestatem redacti, omnibusque malis et aerumnis obnoxii. Atque in primis venerabilis Frater Emmanuel Josephus de Monsquera, vigilantissimus Sanctae Fidei de Bogota Archiepiscopus, gravioribus fuil angustiis et laboribus exagitatus eam scilicet ob causam, quod praestantissimus ille Antistes singulari pietate, doctrina, prudentia, consilio praecellens, et apostolico zelo plane incensus pro sui muneris debito contra illas impias leges sapienter fortiterque protestari, ac saeculi licentiae, et pravis impiorum hominum consiliis invicte resistere, ac Dei et Ecclesiae causam strenue propugnare nunquam intermisit. Quo autem potissimum praetextu Neogranatense Gubernium uti voluerit ad clarissimum illum divexandum Antistitem, accipite, Venerabiles Fratres. Cum enim in illis regionibus mos invaluerit, ut sexto quoque mense habeanturexperimenta ad eorum periclitandam doctrinam, qui vacantibus parochialibus Ecclesiis sunt prseficiendi, Neogranatense Gubernium per legem ibi jam diu contra Canonicas Sanctiones sancitam sibi temere jus arrogavit non solum cogendi Episcopos ad id sexto quoque mense redeunte peragendum, verum etiam compellendi Metropolitanum, aut viciniorem Antistitem ad idem praestandum si quis Antistes commemorato tempore ejusmodi experimenta minime habuisset. Hujus igitur legis vi ipsum Gubernium anno 1851 eidem


clarissimo Sanctae Fidei de Bogota Archiepiscopo denuntiare non dubitavit, ut eadem experimenta indiceret. Et quoniam idem Archiepiscopus adversae valetudinis conflictabatur incommodis, idcirco illius Vicarius generalis Gubernio respondens sui Antistitis nomine injustam hanc petitionem cunctando repellendam esse existimavit, veritus, praesertim, ne praedictam de nominandis Parochis legem quodammodo ipse probare videretur. Ob hanc itaque rectam ac prudentem agendi rationem, omni certe laude dignam, ab illo Vicario habitam, idem ad laicalia tribunalia fuit accusatus, a proprii muneris exercitio interdictus, palam publiceque comprehensus, ac deinceps carceri per duos menses, ac per sex captivitati, seu detentioni damnatus, aliisque afflictatus poenis. Atquein hac re illud vel maxime dolendum, Venerabiles Fratres, quod Vicarius Gapitularis vacantis Eccleske Antiochensis, quae vicinior est Bogotoe, Neogranatensis Gubernii sensibus et consilns turpiter obsequens, haud timuitlvalendis Martii hujus anni Edictum emittere, quo contra suum Metropolitanum insurgens,et in ejus jurisdictionem mvadens de illius Archidicecesis Parceciis concursus contra Canonicas Sanctiones indixit. Ubi id Nostras pervenit ad aures, nulla interjecta mora, eidem Vicario Capitulari scripsimus Litteras, quibus tantum ejus facinus gravibus severisque, uti parerat, verbis reprehendentes et damnantes, illi mandavimus, ut ab incoepto statim desisteret, ne Nos, licet inviti, in ipsum ea cogeremor decernere, quae sacrorum Canonum severitas, et Apostolici Nostri ministerii ratio postulabant. Interim vero ipse pientissimus Archiepiscopus suo munere provide sapienterque fungens continuo Edictum edidit, quo justissime docebat, nullum irritumque esse Edictum ab illo icario Capitulari adversus sacrorum Canonum praescripta promulgatum, ac simul omni jure vetabat, ne quis eidem Edicto suas aures ullo modo pradaere unquam vellet. Tum veroilludDeputatorumConsilium inproprium Pastorem magis magisque irruens non dubitavit spectatissimum Archiepiscopum sicut violatarum legum reum accusare, et Neogranatensis Senatus haud veritus est tam injustam et impiam admittere accusationem. Atque ex infanda illa lege, quam uti ab initio diximus, rec. mem. Gregorius XVI Praxiecessor Noster reprobaverat, denuntiatum est eidem Archiepiscopo, ut suam jurisdictionem remitteret, eamque alii ecclesiastico viro deferret. Hac tam iniqua denuntiatione accepta, ille religiosissimus doctissimusque Antistes, egregius ac strenuus rei catholicae, et Ecclesiae jurium propugnator paratus aspera quaeque propter justitiam pati, sapientissimum verissimumque dedit responsum, quo invicta episcopalis sui animi fortitudine clare aperteque declaravit, se nunquam posse eam dimittere potestatem, quam sibi unice a Deo, alque ab hac Apostolica Sede collatam esse probe noscebat. Hinc Neogranatense Gubernium haud extimuit, maximo cum omnium bonorum luctu et indignatione, non solum Archiepiscopalis mensae reditus sequestro ponere, verum etiam proprium Archiepiscopum de illa Archidioecesi summopere meritum, ac tot sane nominibus illustrem pellere in exilium. Qui quidem Antistes gravissimo deinde morbo correptus, cum e Neogranatensis Reipublicae territorio protinus decederehaud potuerit, in quamdam villam, quoe a Bogotensi civitate iter duorum dierum distat, se recipere est coactus. Cum autem inter plurimos spectatissimos viros Minister quoque inclytae exterae nationis ibi commoranstam indignare commotus sua officia apud illud Gubernium interponenda curaverit, visum est Gubernium idem propen-


dere ad id dumtaxat permittendum, ut scilicet ipse Archiepiscopus exsularet, statim ac iter aggredi posset. Neque id satis. Hisce namque diebus tristissimi venerunt nuntii, ex quibus pari animi Nostri amaritudine accepimus, Venerabilem Fratrem Episcopum de Carthagena, ac dilectum Filium Vicarium Capitularem Dioecesis S. Marthae similem de paroeciarum concursu denuntiationem ab illo accepisse Gubernio, eisque ipsissima ingruere discrimina, propterea quod summa cum eorum nominis laude denuntiationem ipsam respuere non dubitarunt. Perlatum quoque ad Nos est, ea ipsa de causa eamdem Venerabili Fratri Episcopo Neo-Pampilonensi impendere procellam, cum ipse etiam paratus sit ad sui muneris partes splendide obeundas, et ad Ecclesiae jura fortiter constanterque tuenda. Atque ejusmodi vexationibus, injuriis, contumeliis subjecti quoque fuere alii illius Reipublicae lectissimi ecclesiastici viri, ac vel ipse Noster et hujus S. Sedis Legatus. Etenim semel atque iterum in illis Consiliis inter maxima et horrenda cujusque generis contra Christi hic in terris Vicarium,et hanc Apostolicam Sedem convicia propositio facta fuit dimittendi eumdem Nostrum Legatum, qui ea, qua par erat, prudentia et fortitudine Nostro nomine tot nefariis et sacrilegis ausis reclamare non praetermisit. Omittimus autem hic commemorare novas alias leges a nonnullis e Deputatorum Consilio propositas, quae irreformabili Catholicae Ecclesiae doctrinae , ejusque sanctissimis juribus omnino adversantur. Itaque nihil dicimus de illis conceptis decretis, quibus proponebatur, ut Ecclesia nempe a Statu se jungeretur, ut Regularium Ordinum, piorumque legatorum bona oneri mutuum dandi omnino subjicerentur, ut omnes abrogarentur leges, quae ad Religiosarum Familiarum statum tutandum, earumque jura et officia tuenda pertinent, ut civili auctoritati tribueretur jus erigendi et circumscribendi Dioeceses, et Canonicorum Collegia, ut ecclesiastica iis conferretur jurisdictio, qui a Gubernio nominati fuissent. Nihil dicimus de alio illo decreto, quo Matrimonii Sacramenti mysterio, dignitate, sanctitate omnino despecta, ejusque institutione et natura prorsus ignorata, et eversa, atque Ecclesia in Sacramentum idem potestate penitus spreta, proponebatur juxta jam damnatos haereticorum errores, atque adversus Catholicae Ecclesiae doctrinam, ut matrimonium tanquam civilis tantum contractus haberetur, et in variis casibus divortium proprie dictum sanciretur, omnesque matrimoniales causa ad laica deferrentur tribunalia, et ab illis judicarentur, cum nemo ex Catholicis ignoret, aut ignorare possit, matrimonium esse vere et proprie unum ex septem Evangelica legis Sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum , atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris, prater Sacramentum, conjunctionem cujuscumque etiam civilis legis vi factam nihil aliud esse nisi turpem, atque exitialem Concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a conjugali fcedere Sacramentum separari nunquam posse, et omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quae ad idem Matrimonium quovis modo possunt pertinere. Atque hac omnia omittimus, propterea quod etiamsi hae leges ab aliquibus e Deputatorum Consilio fuere propositae, tamen plerique Deputati, ac Senatores, Deo bene juvante, eas leges rejiciendas esse decrevere, et horruerunt tot jam gravibus inflictis Ecclesiae vulneribus alia nova imponere vulnera.

ln tanta autem acerbitate Nos recreat singularis tum Bogotensis Archiepiscopi, tum aliorum illius Reipublicae Antistitum religio, pietas, ac sacerdotalis fortitudo et constantia. Ipsi enim probe memores loci, quem tenent, dignitatis, qua insigniti sunt, sacramenti, quo in solemni inauguratione se obstrinxerunt, illustribus Archiepiscopi vestigiis insistentes maxima cum corum laude haud intermiserunt episcopalem tollere vocem contra tot illatas Ecclesiae injurias, ac promptissimi sunt pro ipsius Ecclesiae defensione ad omnia subeunda pericula. Neque parum Nos quoque reficit egregia Neogranatensium populorum virtus, pietas, qui longe maxima ex parte summopere dolentes, et indignantes tam iniqua ac tristia contra eorum religionem et Antistites facta, nihil antiquius habent, quam publicis luculentisque testimoniis ostendere, sibi maxime cordi esse et catholicam profiteri religionem, et suos Antistites summa observantia et amore prosequi, ac Nobis, et huic Apostolicae Sedi catholicae veritatis et unitatis centro firmiter adhaerere.

Jam porro, Venerabiles Fratres, vix dum Nobis innotuit, tam prava, et nunquam satis improbanda consilia in Neogranatensi Republica contra Ecclesiam, ejusque sacra jura, bona, Pastores, Ministros suscepta , ac perfecta fuisse, nunquam destitimus per Nostrum Cardinalem a publicis Nostris Negotiis apud illud Gubernium iteratis expostulationibus reclamare et conqueri adversus tot gravissimas eidem Ecclesiae, et huic Apostolicae Sedi illatas injurias. Attamen, dolentes et invili dicimus, nihil Nostrae voces, clamores, et questus profecerunt, nihil illorum Antistitum querelae valuere, qui proprii ministerii munere in exemplum fungentes, Nostrisque paternis Litteris confirmati, haud omiserunt opponere murum pro Domo Israel. Itaque ut fidcles illic degentes sciant, et universus orbis agnoscat quam vehementer a Nobis improbentur ea omnia, quse ab illius Reipublicae Moderatoribus contra Religionem, Ecclesiam, ejusque leges, Pastores, Ministros, et contra hujus Beati Petri Cathedrae jura et auctoritatem gesta sunt, pastoralem Nostram in amplissimo vestro consessu vocem apostolica libertate attollentes, praedieta omnia decreta, quae ibi a civili potestate tanto cum Ecelesiasticae auctoritatis, et hujus S. Sedis contemptu, ac tanta cum Religionis, et sacrorum Antistitum jactura, ac detrimento sancita sunl, improbamus, damnamus, et irrita prorsus ac nulla declaramus. Praeterea eos omnes, quorum opere et jussu illa edita sunt, gravissime monemus, utserio reputent poenas et censuras, quae adversus sacrarum personarum, et rerum, atque ecclesiasticae potestatis et libertatis violatores, profanatores, et Ecclesiae, atque hujus Apostolicae Sedis jurium usurpatores ab Apostolicis Constitutionibus, sacrisque Conciliorum canonibus sunt constitutae. Utinam vero Nostris hisce vocibus, monitis, querelis tandem aliquando illi ipsi dociles prabeant aures, quorum opera tot tantisque malis oppressa ingemiscit Ecclesia; utinam hujus moestissimae et amantissimae Matris aspectu commoti illam salutifera poenitentia consolari, ejusque gravissima vulnera lacrymis abstergere, ac damna statim reparare properent, atque ita haud exspectare et


experiri velint, quam iratus judex Deus in illos exsurgat, qui suam Ecclesiam polluere, violare, et affligere audent. Nos autem, Venerabiles Fratres, nunquam intermiltamus dies noctesque clementissimum misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis assiduis fervidisque precibus orare, et obsecrare, ut divina sua gratia omnes errantes ad veritatis, justitiae, et salutis semitas reducere velit, ac simul omnipotenti sua virtute efficiat, ut Ecclesia sua sancta tum ibi, tum alibi nefariis impiorum hominum consiliis tam vebementer afflicta ac divexata ponat luctum, squalorem abjiciat, et induat vestes jucunditatis suae, atque a solis ortu usque ad occasum splendidioribus in dies augeatur et exornetur triumphis.