Abbreviatio in gestis et miraculis sanctorum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Abbreviatio in gestis et miraculis sanctorum
post 1225
editio: incognita
fons: mdl.mirabileweb.it

INCIPIT ABBREVIATIO IN GESTIS ET MIRACULIS SANCTORUM

recensere

Cum plurimi sacerdotes sanctorum passiones et vitas non habeant et ex officio suo eas scire et predicare debeant, ad excitandam fidelium devotionem in sanctos eorum maxime vitas qui in kalendariis annotantur succincte perstringimus, ut et libelli brevitas fastidium non generet et parochiales presbiteros librorum inopia non excuset. Si quis autem vitam sui patroni non hic inveniat non sit ei grave si illam alibi totam querat.

I - Sancti Andree apostoli

recensere

Iohannes baptista quando predicabat in deserto et baptizabat in Iordane illos qui ad se veniebant, habebat duos discipulos inter alios, quorum unus vocabatur Andreas. Quando autem dominus deambulabat circa Iordanem in crastino quo sanctus Iohannes baptizaverat eum, exclamavit sanctus Iohannes et dixit: «Ecce agnus dei etc.» Quod audiens sanctus Andreas cum socio suo secuti sunt dominum. Et videns eos sequentes se dixit: «Quid queritis?» Qui dixerunt: «Magister, ubi habitas?» Qui ait: «Venite et videte». Venerunt et viderunt ubi maneret et manserunt apud illum die illo.

Post hec invenit sanctus Andreas fratrem suum Symonem et dixit ei: «Invenimus messiam», quod interpretatur Christus. Et adduxit eum ad Ihesum. Intuens autem eum Ihesus dixit: «Tu es Symon, filius Iohanna, tu vocaberis Cephas», quod interpretatur Petrus. Hoc nomen imposuit dominus Petro tunc, non quando dixit ei«Tu es Petrus», ut dicit Augustinus de concordia evangelistarum. Cumque vidissent ubi maneret altero die redierunt ad opus suum quia piscatores erant. Et cum quadam die piscarentur in stagno Genezareth, quod dicitur mare Galilee, venit ad eos dominus iuxta litus et intravit naviculam eorum. Et postquam predicavit de navi illis qui erant in ripa fecit eos capere tot pisces quod eos sursum trahere non valebant. Et vocaverunt piscatores qui erant in alia navi, in qua erant Iacobus et Iohannes et multi alii; et impleverunt ambas naviculas ita ut pene mergerentur. Et cum vidissent hoc miraculum valde stupuerunt. Et dixit Ihesus Petro: «Noli timere, quia a modo piscaberis homines sicut soles piscari pisces». Et statim omnes reductis ad terram navibus secuti sunt eum. Qui tamen postea ad piscationem redierunt. Et cum iterum ambularet Ihesus iuxta litus illud sicut prius fecerat tunc vocavit Petrum et Andream piscantes et dixit eis: «Venite post me, faciam vos piscatores hominum». Qui relictis omnibus secuti sunt eum. Et post pusillum invenit similiter Iacobum et Iohannem cum Zebedeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos. Qui similiter reliquerunt patrem suum et naves et socios et secuti sunt Ihesum et ex tunc semper adheserunt ei. Ita ordinat Augustinus de concordia evangelistarum.

Sanctus Andreas post ascensionem domini primo apud Scythiam predicavit, sanctus quoque Matheus apud Mirmidoniam civitatem; sed cives predicationem eius non ferentes ei oculos eruerunt et vinctum cathenis incarceraverunt ut post paucos dies occideretur. Venit autem angelus domini ad sanctum Andream dicens: «Vade ad civitatem in qua sanctus Matheus est in carcere». Et cum diceret se nescire viam iussit eum ire ad ripam maris et intrare navem quam inveniret; quod et fecit. Et sic duce angelo ad urbem Mirmidoniam navigavit.

Et inveniens sanctum Matheum in carcere cum aliis vinctis, flevit multum et oravit et reddidit dominus visum sancto Matheo et liberavit eum de carcere cum aliis et secessit inde. Et cum predicaret sanctus Andreas civibus fidem Christi irruerunt in eum qui irati fuerunt de fuga sancti Mathei apprehenderunt sanctum Andream et ligatis pedibus trahebant per plateas civitatis. Et dum capilli eius evellerentur et sanguis efflueret, oravit pro eis et statim penitentes conversi sunt ad fidem Christi; et inde venit in Achaiam.

Puer quidam christianus venit secretius ad sanctum Andream dicens: «Mater mea videns me pulchrum interpellavit me de stupro et nolui. At illa irata adiit prepositum ut crimen suum iaciat in me. Et scio quod cum accusatus fuero nichil respondebo; malo enim vitam perdere quam matrem detegere. Sed ora pro me ne innocens peream». Hec eo dicente venerunt ministri vocantes eum. Beatus autem Andreas abiit cum puero. Mater autem instanter accusabat eum dicens: «Hic, domine, voluit michi vim inferre vixque potui eripi ne ab eo violarer». Cui prepositus: «Dic si verum est quod mater tua dicit». At ille tacebat. Durante eo in silentio prepositus consulebat suos quid ageret. Mater autem pueri cepit flere. Ad quam sanctus Andreas: «O infelix que per tuam libidinem unicum filium vis perdere!» Tunc ait mulier: «Audi, domine preposite, postquam filius meus hec agere voluit, huic homini adhesit». Tunc iratus prepositus iussit puerum mitti in saccum pice et bitumine linitum et in flumine proici, Andream autem recludi in carcerem, donec excogitato supplicio et ipsum perderet. Sed orante apostolo, terremotus magnus cum tonitruo magno factus est et prepositus de sede cecidit et omnes alii. Mater vero pueri fulmine percussa aruit et mortua est. Tunc prepositus prostratus pedibus apostoli oravit dicens: «Miserere nostri, domine, ne nos terra deglutiat». Et oravit et cessavit terremotus et fulgura et tonitrua quieverunt; et baptizavit eum cum domo sua.

Vir quidam febre, uxor eius idropisi graviter laborabat; et veniens ad eos sanctus Andreas ait viro: «Recte egrotas, qui relicto proprio thoro misceris scorto. Sed surge in nomine domini et noli ultra peccare ne maiorem egrotationem incurras». Et sanatus est. Mulieri quoque similiter dixit et oravit deum ut si peccare desisteret sanaretur; si autem adhuc peccare vellet, nunquam sanaretur. Et sic sanata est et baptizati sunt cum tota domo sua.

Et cum venisset ad urbem Niceam dixerunt ei cives quod extra civitatem secus viam erant septem demones inter sepulchra commorantes qui homines pretereuntes meridie lapidabant et iam multos occiderant. Qui ait illis: «Si credideritis in Christum liberabit vos». Qui dixerunt: «Quecumque iusseris faciemus». Et iussit omnes demones ante populum venire. Et cum venissent quasi canes ait ad populum: «Ecce demones qui ita gravabant vos». Et dixit illis: «Ite in alia loca ubi nulli hominum nocere possitis». Et statim evanuerunt et sic civitas liberata est. Et baptizati sunt omnes.

Sed cum veniret ad portam alterius civitatis, ecce iuvenis quidam efferebatur defunctus, quem parentes sui eiulando sequebantur. Quibus condolens apostolus quesivit quid ei acciderat. Et dictum est ei quod cum esset in cubiculo solus venerunt septem canes et occiderunt eum. Et lacrimans sanctus Andreas ait: «Scio domine quia demonum illorum fuerunt insidie quos repuli a Nicea civitate». Et ait ad patrem defuncti: «Quid dabis michi si suscitavero filium tuum?» Qui ait: «Nichil eo preciosius habeo, ipsum dabo, si revixerit te iubente». Et facta oratione coram omnibus surrexit et adhesit apostolo.

Quidam iuvenis valde nobilis venit ad sanctum Andream nescientibus parentibus suis et credidit in Christum per verbum apostoli. Parentes autem eius requirentes eum invenerunt cum apostolo. Quem cum nec precibus nec minis possent revocare, ceperunt succendere domum. Et cum iam flamme ferrentur in altum arrepta iuvenis ampulla aque oravit et sparsit super ignem et statim extinctus est. Quod videntes parentes eius dicebant: «Ecce iam filius noster magus effectus est». Et adhibentes scalas volebant ascendere in domum ut eos occiderent. deus autem ita excecavit eos quod scalas videre non poterant. Cumque in hac perversitate durarent, quidam ex civibus ait illis: «Ut quid vos casso labore consumitis? deus enim pugnat pro eis et vos non videtis. Desinite ne deus vindicet se de vobis». Hiis dictis omnes astantes preter parentes conversi sunt. Parentes vero regressi in patriam suam post dies quinquaginta in uno momento mortui sunt. Cives autem reddiderunt iuveni omnes divicias quas ei parentes eius dederant. Qui tamen propter hoc apostolum non reliquit, sed fructum prediorum suorum pauperibus erogavit.

Mulier quedam que fuerat concubina prepositi civitatis et alio viro sociata iam erat coniugio maritum suum relinquens adhesit apostolo et ob hoc in domum ipsius prepositi veniebat, in qua apostolus morabatur. Iratus autem vir eius venit ad dominam suam dicens: «Uxor mea iterato cum preposito commiscetur». Que irata respondit: «Ideo vir meus sex mensibus me reliquit et non coniungitur michi eo quod diligat ancillam suam». Et vocato lenone iussit eam ducere ad lupanar. Illa autem ingressa lupanar ponebat evangelium super pectus suum et statim omnes vires perdebant accedentes ad eam. Quidam autem ardentior veniens dirupit vestimenta reluctantis et cecidit evangelium ad terram.

Tunc illa flens expansis manibus ad celum oravit ne illuderetur. Et statim apparuit ei angelus domini et iuvenis mortuus cecidit; quem tamen postmodum ipsa suscitavit. Uxor vero prepositi que hoc fieri iusserat eodem tempore abiit cum suo lenone ad balneum. Et cum pariter balnearent dyabolus venit et occidit eos. Quod cum apostolus per nuncium didicisset ait populo: «Videte iudicium dei: ancillam illam quam domina sua miserat ad lupanar dominus liberavit et dominam suam que hec ei faciebat in eodem tempore dyabolus occidit». Et dixit preposito: «Vis ut suscitetur uxor tua?» Qui respondit: «Absit ut vivat que tantum peccatum fecit in domo mea». Apostolus tamen victus pietate et lacrimis circumflentium suscitavit eam. Que demisso vultu flens respiciebat terram. Cui precepit apostolus ut secretius oraret donec eam dominus confortaret. At illa dixit: «Fac me prius pacificari cum ancilla mea in quam tam peccavi». Cui apostolus: «Noli timere. Ancilla tua non meminit malorum neque petit ultionem, sed gratias agit deo de hiis que acciderant ei». Et sic pacificavit eas.

Cum autem deambulasset sanctus apostolus cum discipulis in litore et sederet docens, ecce corpus cuiusdam defuncti et submersi positum est ante pedes eius. Et ait sanctus Andreas: «Oportet hunc resuscitari ut sciamus quid dyabolus fecerit ei». Et facta oratione suscitavit eum. Et quia nudus erat, dedit ei tunicam dicens: «Narra nobis quid accidit tibi». Tunc ille ait: «Cum essem in Macedonia patria mea audivi doctrinam surrexisse quam nullus audierat et signa et medelas magnas fieri a quodam doctore qui unum deum predicabat. Quem ut possem videre, navigavi cum amicis meis et orta tempestate in aquis submersi sumus, et utinam mare nos simul eiecisset ad ripam ut et illi a te suscitati essent sicut et ego». Et hec dicens vere putabat quod ipse esset apostolus quem querebat. Cumque eum rogaret ut et illos suscitaret statim apparuerunt triginta novem corpora que aqua detulit ad ripam; et apostolus omnes suscitavit. Et exinde ille adolescens adhesit apostolo. Et sic XLVI corpora mortua suscitavit et per manus aliorum duos alios suscitari fecit.

Mulier quedam coniuncta cuidam homicide concepit et dum tempus pariendi advenit, parere non valens graviter laborabat. Et ait sorori sue: «Vade et invoca Dianam dominam nostram, ut misereatur mei». Quod cum illa faceret, venit ad eam dyabolus nocte dicens: «Quid me invocas, cum tibi prodesse non possim? Sed vade ad apostolum Andream in Achaia et ipse miserebitur sorori tue». Cumque illa venisset ad eum narravit ei hec omnia. Qui statim veniens ad eam et videns eam graviter torqueri dixit: «Recte hoc pateris, quia male nupsisti et dolose concipiens tam graviter cruciaris et insuper demones consuluisti, qui nec sibi nec aliis prodesse possunt. Crede ergo in Christum et proice puerperium». Tunc illa credidit et egredientibus cunctis de cubiculo proiecit mortuum et sic a doloribus liberata est.

Quidam senex nomine Nicholaus venit ad apostolum dicens: «Domine, ecce LXXIV anni sunt vite mee in quibus non discessi ab immundicia luxurie et nunc tertia dies est ex quo audivi de te loqui; et volui venire ad te ut ostenderes michi quid agerem. Sed cum hec cogitarem veniebat michi alia cogitatio, quod non possem relinquere peccatum meum. Et cum essem in hac lucta accepi evangelium et oravi dominum ut hoc aliquando me faceret oblivisci. Aliquando autem oblitus evangelium quod super me erat inflammatus cogitatione mala veni ad lupanar. Et statim meretrix dixit michi: “Egredere senex, egredere, quia angelus dei es tu. Ne contingas me neque accedas huc. Video super te mirabilia”. Et cum stupefactus cogitarem quid hoc esset, recolui quod evangelium meum habebam et conversus veni ad te ut misererearis mei. Spero enim quod non peream si velis orare pro me». Hec audiens sanctus Andreas predicavit diu contra peccatum luxurie. Et post hec flexis genibus oravit a tertia usque ad nonam et surgens noluit comedere, sed ait: «Non comedam donec sciam si deus miserebitur hominis istius». Cumque flevisset et ieiunasset quinque diebus, dixit: «Domine deus pro mortuis obtinemus pietatem tuam et nunc iste qui te nosse desiderat, cur non salvabitur?» Tunc venit vox de celo dicens ad eum: «Obtines Andrea pro sene. Sed sicut tu ieiuniis fatigatus es, ita ipse ieiunet ut salvetur». Et vocans eum predicavit ei ieiunium. Qui rediens domum suam omnia que habebat pauperibus tribuit et multum se crucians, sex mensibus in pane et aqua tantummodo ieiunavit et sic mortuus est. Et venit vox de celo ad Andream dicens: «Andrea, lucratus sum Nicholaum per orationem tuam, qui perditus erat».

Cum ergo sanctus Andreas esset in Patras, que vocatur Morrea Achaie, civitate Achaie in qua diu predicaverat, prepositus urbis contra apostolum iratus quia uxorem suam converterat, iussit ut omnes adorarent deos paganorum. Cui occurrens sanctus Andreas predicavit coram omnibus fidem incarnationis et passionis Christi. Tunc iratus Egeas prepositus misit eum in carcerem; et omnes fere provinciales venerunt et prepositum volebant occidere et apostolum liberare. Sed ipse rogavit eos ut non impedirent martyrium suum proponens exemplum patiencie Christi, dicens nichil esse dolores huius mundi respectu dolorum eternorum. Et sic per totam noctem predicavit illis. Mane autem fecit eum prepositus venire ad se. Quem cum nec minis nec promissis posset superare, iussit eum corrigiis gravissime cedi et cum adhuc non posset mutari iussit ut suspenderetur et pedibus et manibus ligatus diutius torqueretur ne si clavis affixus esset citius moreretur. Cum ergo duceretur ad crucem, videns eam a longe, exclamavit et mirabiliter salutando laudavit eam dicens: «Salve crux preciosa, suscipe discipulus eius qui pependit in te, magister meus Christus»; et statim exuit se et ministri eum sicut iussum fuerat suspenderunt. Videntes ergo populi fere viginti milia hominum quod apostolus non solum hoc libenter sufferebat, sed etiam alios ad similem patientiam hortabatur, perrexerunt cum clamore ad domum prepositi dicentes virum tam sanctum iniuste tractari; qui iam biduo in cruce vixerat et adhuc veritatem predicare non cessabat. Timens ergo prepositus promisit quod eum deponeret et ibat cum eis. Quem videns sanctus Andreas ait: «Quid querere venisti? Si credere vis in Christum, adhuc miserebitur tui; sed si venisti ut me deponas, scias quod vivus non descendam de cruce, quia iam video dominum Ihesum Christum qui me expectat». Et cum servi vellent eum solvere nullo modo potuerunt contingere eum. Tunc apostolus oravit dicens: «Domine, ne patiaris ut ego deponar de ista cruce usque animam meam susceperis». Hoc dicto nimius splendor veniens de celo circumdedit eum dimidia hora ita quod nullus eum videre poterat. Et ascendente lumine emisit spiritum eodem anno postquam Petrus apostolus paulo ante crucifixus fuit. Maximilla vero uxor prepositi quam apostolus converterat, tulit corpus eius et sepelivit quam reverentius potuit. Dyabolus autem statim intravit in prepositum et occidit eum antequam perveniret ad domum suam.

Prepositus cuiusdam civitatis usurpavit agrum sancti Andree. Episcopus autem ipsius urbis ivit ad eum rogans ut redderet ei agrum. Qui cum reddere nollet, ipso die febre corripitur; et tunc misit ad episcopum dicens: «Si oraveris pro me dimittam agrum tuum». Quo orante conualuit. Factusque sanus protinus misit servos suos ut iterum agrum auferrent. Quod episcopus audiens venit ad eum dicens: «Nunc penitet te quia bene feceras? Ne facias, frater, ne deus vindicet de te». Sed cum ille rideret et derideret episcopum, episcopus recurrit ad auxilium dei; et tota nocte fuit in lacrimis et in oratione. Et facto mane extinxit et fregit omnes lampades que erant in domo sua dicens: «Non accendatur hic lumen donec vindicet deus de inimicis et restituat res domus sue». Statim febris arripuit prepositum. Et moriens misit ad episcopum dicens: «Ora pro me et reddam tibi agrum tuum et alium similem cum illo». At episcopus remandavit dicens: «Iam oravi et exaudivit me deus». Et cum prepositus alios et tertios nuncios mitteret, episcopus semper idem respondebat. Tunc prepositus fecit se vehi ad episcopum et pro se ipse oravit dicens quia «Dupla satisfactione reddam tibi agrum tuum tantum ut ores pro me». Quod cum nollet episcopus, compulit eum prepositus vi abire in ecclesiam. Sed ut ecclesiam intravit, prepositus obiit et ecclesia rem suam recepit.

II - Eligi episcopi et confessoris

recensere

Sanctus Eligius fuit Lemovicinus, patre Eucherio matre Terrigia natus. Quem cum mater adhuc haberet in utero, vidit in sompno aquilam volantem supra lectum suum et se tertio inclamantem et ei nescio quid promittentem. Que cum ex voce aquile evigilasset, perterrita nimis cepit cogitare de sompnio quid hoc esset. Cumque postea in partu periclitaretur, mandaverunt quendam sanctum virum ut veniret et oraret pro ea. Qui cum venisset ait illi: «Ne timeas, mater, quia puer iste sanctus erit et magnus in ecclesia». Cum autem esset iuvenis, fecit eum pater suus ab aurificibus erudiri. Et cum iam sciret totam artem illam, venit in Franciam et cuidam aurifici qui faciebat regis opera se coniunxit. Quodam tempore, cum rex perquireret quis sibi sellam de auro et gemmis pulcherrimam faceret, respondit ei magister sancti Eligii se invenisse artificem qui optime faceret regi quicquid vellet. Et accipiens a rege magnam massam auri tradidit Eligio. Qui ex eodem pondere duas sellas pulcherrimas fecit; et deferens unam regi, alteram penes se retinuit. Quam cum omnes mirarentur, rex eum copiose remuneravit. Tunc Eligius alteram protulit et regi presentavit dicensquod de auro residuo hanc fecisset. Et rex amplius stupefactus quesivit quo modo eas ex eodem pondere facere potuisset. «Bene», inquit et ex hoc cepit fama Eligii crescere in curia regis.

Beatus autem Eligius in tantum pauperes diligebat, quod quicquid poterat usque ad nuditatem suam eis erogabat. Qui in tantum eum diligebant et sequebantur ut si quis sanctum Eligium quereret ad domum vallatam pauperibus mitteretur. Quadam die dum propria manu pauperibus elemosinam daret, unus eorum contractam habens manum, alteram ad elemosinam extendit. Cui Eligius: «Alteram», inquit, «extende». Quam cum pro posse extenderet, cepit eam palpare et extendere, et sic eam oleo unguens sanavit. Et cum omnes laudarent eum, pulchre se texit: «Putabam», inquit, «quod se fingeret ut elemosinam facilius impetraret».

Quadam etiam die cum totum aurum et argentum suum pauperibus erogasset, venientibus aliis pauperibus, nichil habens quod eis daret, unam marcham auri quam a quodam vicino suo mutuaverat erogavit. Et postmodum venientibus aliis, non reminiscens quod prius fecerat, ivit ad bursam suam quam prius sollicite scrutatus fuerat et nichil invenerat; et tunc invenit unam marcham auriet laudans deum pauperibus erogavit.

Cum ergo diu fuisset in curia regis et dilectus esset ab omnibus, abstulit eum rex ab aurificio suo opere et fecit eum episcopum Noviomensem, quia vir sanctissimus erat et sapiens in omnibus.

Post longum tempus in diocesi eius quidam presbyter nimis infamis erat. Quem cum sanctus Eligius frequenter corriperet et ad confessionem modis omnibus invitaret, ille semper crimen suum tegebat. Tunc sanctus Eligius videns quod nichil proficeret, eum excommunicavit ut quousque publice peniteret nullo modo presumeret celebrare. Presbyter vero negligens et episcopi sententiam parvipendens, post aliquot dies cum vellet celebrare et altari assisteret, statim ad terram cecidit et expiravit. Multa autem et alia miracula in vita sua fecit et adhuc cotidie facit. Mortuus est autem anno vite sue LXX. Qui cum revoluto anno de loco suo transferretur, ita pulcher et incorruptus inventus est ut semper vixisse in tumulo putaretur. Et quod mirabilius est, barba et capilli tempore obitus sui rasi mirum in modum crevisse in tumulo videbantur.

III - Nicholai episcopi et confessoris

recensere

Nicholaus ex divitibus et sanctis parentibus natus, pater Epiphanio mater vero Iohanna nominabantur et in urbe Patere vivebant. Quem mox ut feliciter genuerunt deinceps continenter vixerunt, semper orantes deum ut puerum illum diviciarum et morum suorum haberent heredem. Illis autem deus de puero ipso in infantia sua demonstravit qualis futurus erat. Nam cum lacte aleretur, quarta et sexta feria semel tantum in die lactabat. Factus autem iuvenis aliorum iuvenum lasciviam fugiens vel solus vel cum parentibus semper ad ecclesiam veniebat et quidquid ibi de sacra scriptura audire poterat memoriter retinebat. Defunctis vero parentibus suis dum continue pertractaret quomodo divicias suas sine laude hominum pauperibus erogaret, accidit ut quidam convicaneus eius ad tantam deveniret inopiam ut pre nimia paupertate tres puellas filias suas prostituere cogitaret. Quod ubi sanctus Nicholaus audivit, quadam nocte ligans in panno massam auri in domum illius per fenestram clam iecit clamque recessit. Surgens autem mane pater invenit aurum et gratias agens deo maritavit ex eo primogenitam filiarum. Sanctus vero Nicholaus non multo post similem massam auri similiter proiecit in domum. Quod pater mane inveniens proposuit deinceps vigilare donec sciret quisnam esset qui aurum in domum illius tam caute et tam subtiliter proiecisset. Et post paucos dies beatus Nicholaus duplicem massam auri sicut prius proiecit in domum, cuius sonitu pater evigilans statim egressus est. Et iam fugientem subsequens agnovit hunc esse Nicholaum; mox humi prostratus voluit osculari pedes eius. Sed ille refugiens districte precepit ne hoc in vita eius alicui revelaret. Post hoc mortuo Mirree civitatis episcopo, convenerunt alii episcopi urbi illi episcopum provisuri. Inter quos unus eminentior ad cuius electionem omnium sententia dependebat cum omnes ieiunare et orare monuisset, audivit nocte vocem dicentem sibi ut hora matutinali fores ecclesie observaret et clericum qui primus ad ecclesiam veniret nomine Nicholaum episcopum consecraret. Quod cum ille aliis episcopis intimasset, illis orantibus ipse pre foribus excubans Nicholaum venientem protinus apprehendit et episcopis cum magna letitia presentavit diu multumque renitentem in cathedra collocavit. Factus autem episcopus in tanta omnium virtutum bonitate permansit quod eius sanctitatem fama miraculorum ubique diffudit.

Quadam die naute in mari periclitantes et iam prorsus quid agerent nescientes, ita cum lacrimis oraverunt: «Sancte Nicholae, si vera sunt que de te audivimus, libera nos». Statim illis clamantibus sanctus Nicholaus apparuit dicens: «Ecce, adsum. Cur vocastis me?» Et statim cessavit tempestas. Mox illi egressi de mari venerunt ad sanctum Nicholaum gratias ei agentes quod eos de mortis periculo liberasset.

Quodam tempore fames magna erat in patria sancti Nicholai. Tunc cives venientes dixerunt sancto Nicholao quod ad portum maris multe naves honuste tritico advenissent. Et statim illuc currens nautas rogavit ut fame pereuntibus subvenirent. Qui responderunt: «Domine, non audemus, quia mensuratum in horrea imperatoris oportet ut reddamus». Quibus sanctus Nicholaus: «Facite», inquit, «pro deo quod dico et de unaquaque nave centum bichetos michi date; et ego in virtute dei vobis promitto quod mensura vestra non minuetur». Quod cum fecissent et transfretantes eandem mensuram quam Alexandrie susceperant reddidissent, stupentes nimis ministris imperatoris miracula narraverunt. Sanctus autem Nicholaus frumentum ita sufficienter omnibus distribuit ut miraculose duobus annis non tantum ad victum sufficeret, sed etiam ad usum seminis habundaret.

Constantinus imperator audiens quosdam suo imperio rebellare, misit contra eos tres barones suos. Qui statim cum exercitu de Constantinopoli exeuntes adversarios illos sine sanguine sub iure imperii redegerunt et sic victores cum magno gaudio ab imperatore recepti sunt. Sed eorum felicitati quidam invidentes prefecto imperatoris precibus et muneribus suggesserunt quod illi tres comites in mortem imperatoris cum aliis coniurarunt. Quod cum prefectus dixisset, imperator iratus valde iussit eos in carcerem mitti. Dumque de nece eorum sententiam Constantinus differret, invidi illi suggesserunt prefecto ut ab imperatore mortem illorum quantocius impetraret. Et iratus imperator de nimia proditione quam ille illis imponebat, sine interrogatione iussit illos illa nocte occidi. Quod carcerarius audiens flens nunciavit eisdem. Tunc unus eorum reminescens miraculorum sancti Nicholai dixit sociis suis ut orarent deum et sanctum Nicholaum ne permitteret eos iniuste occidi. Illa ergo nocte qua occidendi erant apparuit sanctus Nicholaus Constantino imperatori precipiens ei ut illos tres barones quos iniuste dampnaverat liberaret. Quod si non faceret, bene sciret bellum sibi imminere in quo moreretur et bestie et aves comederent corpus eius. Cui imperator: «Quis es tu qui hac hora intrasti palacium meum et tam audacter minaris?» «Ego sum», inquit, «Nicholaus, Mirree civitatis episcopus». Et hec dicens abiit et prepositum qui hoc faciebat similiter terruit. Summo ergo mane evigilans mandavit imperator ad illos tres comites et quesivit quales magi essent qui eum dormire non permiserant. Qui responderunt se magos non esse, nec mortis sententiam meruisse. Tunc ait imperator: «Nostis», inquit, «hominem cui nomen Nicholaus?» Mox illi ut hoc nomen audierunt tetenderunt manus ad celum orantes deum ut precibus et meritis sancti Nicholai eos a presenti periculo liberaret. Et cum imperator audisset totam vitam et miracula sancti Nicholai que illi referebant ei dixit: «Ite et gratias agite deo qui vos eius precibus liberavit; et ferentes illi de gaudiolis meis orate eum ut iam non minetur michi sicut fecit, sed oret pro me et pro regno meo». Non multo post venerunt illi tres comites ad sanctum Nicholaum et ei gratias agentes cuncta per ordinem retulerunt.

Beatus autem Nicholaus post multa patrata miracula sepultus est in Mirrea urbe, cuius episcopus fuerat; de cuius tumba marmorea sacrum desudat oleum etc. Quodam autem tempore dum quidam invidi episcopum urbis illius deposuissent, tumba sancti Nicholai sudare cessavit donec episcopus in sua cathedra est collocatus. Obiit autem sanctus Nicholaus anno domini CCCXLIII, anno V post mortem Constantini.

Post longum tempus Turci urbem Mirream destruxerunt. Tunc XLVII milites Barenses venientes ab Antiochia perrexerunt ad urbem; et intrantes ecclesiam sancti Nicholai quatuor tantum ibi monachos invenerunt. Cumque ab eis extorsissent ut sibi sancti Nicholai tumbam ostenderent, ostensam effringunt. Qua effracta ossa in oleo natantia reperiunt et extrahunt et reverentissime secum ferunt; et in Barro urbe cum ingenti exultatione deferunt, anno domini millesimo octogesimo septimo.

Vir quidam pre amore sui filii qui litteras addiscebat festum sancti Nicholai singulis annis faciebat. Quadam die cum clerici quos invitaverat essent in ecclesia, ipse cum filio suo et familia convivium preparabat. Et ecce, dyabolus venit ad ianuam quasi peregrinus et elemosinam postulabat; et dedit pater filio elemosinam ut ei portaret. Et cum venisset ad portam non invenit peregrinum et secutus est eum abeuntem usque ad quoddam compitum, et statim dyabolus apprehendens strangulavit eum. Qui cum non rediret, quesivit eum pater; et mortuum inveniens secrete attulit eum in thalamum suum et quasi infirmum diligenter operuit. Cumque venientes clericos iuberet discumbere et illi interrogarent «Ubi est filius vester?», respondit quia: «Infirmus est et modo manducare non potest». Completo itaque convivio cum clerici discessissent, intravit pater in thalamum ut fleret filium suum et pre dolore nimio exclamavit: «Fili dulcissime, quomodo est vobis? Sancte Nicholae, hecine est merces honoris quem tamdiu vobis exhibui?» Et cum hec et huiusmodi diceret, statim puer quasi de sompno evigilans surrexit; et dolore verso in gaudium pater omnes clericos convocans quod factum fuerat indicavit.

Cumque Wandali Calabriam devastarent et christianos captivos ducerent, quidam eorum ymaginem sancti Nicholai in domo cuiusdam invenit; et audiens a christianis captivis ymaginem illam esse sancti Nicholai meritis tam famosi, cum redisset in Affricam quia thelonearius erat quadam die totum thesaurum suum in auro et argento et ceteris illius ymaginis custodie commendavit. Cum abisset ad negotium suum fures cuncta tollentes solam illam ymaginem reliquerunt. Rediens paganus et nichil inveniens ymaginem conviciis aggreditur et flagellis comminans ei etiam incendium nisi redderet ei depositum. Interea beatus Nicholaus illis qui furtum inter se dividebant potenter alloquitur et nisi furata cito restituant mortem eis in crastinum comminatur. Statim illi pavefacti eadem nocte cuncta restituunt et ille barbarus recuperato thesauro cum tota sua domo suscepit baptismum.

Quidam clericus laborans insano amore cuiusdam matrone composuit ei prosam et hystoriam beati Nicholai que canuntur in ecclesia tali conditione ut ei consentiret ad peccatum. Opere autem completo noluit matrona consentire. Unde clericus incidens in egritudinem mortis et videns demones paratos ad rapiendum animam eius invocavit beatum Nicholaum. Et statim apparens dixit: «Da michi opus quod fecisti matrone et promitte cavere de cetero a peccatis et te ego liberabo». Quod cum ille firmiter promisisset conualuit de infirmitate et salvatus est.

Vir quidam mutuare voluit pecuniam a quodam Iudeo. Et cum non posset habere fideiussiores nec vadimonium, iuravit super sanctum Nicholaum quod ei redderet quando posset. Cum ergo ille diu mutuatam pecuniam detineret, petenti Iudeo reddidisse se dixit. Ille vero super hoc sacramentum expetiit. Tunc christianus in dolo baculum concavum auro minuto implevit et baculum ad locum ubi iurare debebat quasi appodiando portavit. Et cum vellet iurare, tradidit illum baculum Iudeo servandum et tunc iuravit quod ipse Iudeo reddiderat tantum et amplius quam debebat. Et facto sacramento recepit baculum suum. Sed recedens inde cum exiret de urbe in media via sompno oppressus est. Et ecce, veniens illuc currus cum impetu ipsum obruit et burdonem fregit et aurum effudit. Et audito per urbem quod ibi taliter quidam obisset, Iudeus ille cum aliis advenit et cognoscens dolum promisit coram omnibus quod si deus precibus sancti Nicholai illum resuscitaret, ipse cum tota familia sua baptizari se faceret. Statim ille resurrexit et cum veritatem dixisset Iudeus baptizari se fecit.

Vir quidam cum uxore et unico filio vovit se ire ad sanctum Nicholaum et ferre cuppam auream pulcherrimam. Sed cum illam nimis amaret, fecit aliam fieri similem ut eam offerret et sibi aliam retineret. Cum ergo navigarent in mari, dixit pater filio suo ut afferret aquam in cuppa illa; puer cum vellet haurire aquam cecidit in mare. Parentes itaque nimis eum fleverunt et tamen votum suum fecerunt. Venientes vero ad altare sancti Nicholai, cum obtulissent illam aliam cuppam, statim cecidit de altari ad terram et cum eam iterum obtulissent, cecidit iterum longius ab altari. Cum autem vero tertio obtulissent quasi proiecta cecidit in medio choro. Sicque attoniti nimis cum eventum rei astantibus enarrarent, ecce filius eorum sanus et incolumis attulit aliam cuppam et obtulit eam super altare et bene stetit et dixit parentibus suis quod sanctus Nicholaus servavit eum illesum.

Quod multi putant sanctum Nicholaum tres clericos ab hospite suo occisos resuscitasse, nichil aliud est nisi quod in Mirrea civitate tres milites ab invidis accusati, muneribus datis iudici, iudicati sunt decollari. Quod sanctus Nicholaus audiens illuc concite properavit. Et cum iam ictum ferientis exciperent, ille se opponens eos eripuit et ad pretorium consulis solutos adducens, ipsum iudicem vehementius increpavit.

Quidam miles in Normannia capellam in honore sancti Nicholai construxerat et singulis annis festum eius cum magno honore faciebat. Accidit autem quod filius eius cum sociis ultra mare profectus a paganis detentus est et cum diebus singulis coram soldano prostratus quodam baculo gravissime cesus esset, contigit in festo beati Nicholai ipsum cum aliis verberandis ante regem adduci. Tunc ille filius militis recolens gaudium patris, quod in domo sua facere solebat, flere cepit. Quem cum soldanus flentem videret et ille querenti veritatem dixisset, eum gravius quam antea cedi iussit; et statim in carcerem retrusus est. Ubi dum gemeret et de dolore verberis et de gaudio sui patris tandem sompno et tristitia oppressus obdormivit et statim evigilans in capella sui patris incolumen se invenit.

IV - Lucie virginis

recensere

Lucia audiens famam sancte Agathe per totam Siciliam divulgari, perrexit illic, cum matre sua que morbo muliebri iam quatuor annis laboraverat et nulla medicina liberari poterat, ad ecclesiam sancte Agathe in die festi eius. Contigit ut illo die legeretur evangelium in quo dominus fimbria vestimenti sui mulierem a tali morbo curaverat. Et dixit Lucia matri sue quia litteras bene intelligebat: «Si credis mater verum esse quod modo audisti, scias certissime quod dominus liberabit te per preces sancte Agathe, si in hac fide contigeris sepulchrum eius». Sic recedentibus aliis Lucia remansit cum matre sua ad tumbam sancte Agathe et tandem in oratione dormierunt. Et ecce, sancta Agatha venit ad Luciam dicens: «Soror mea Lucia, cur a me petis quod ipsa potes continuo patrare matri tue? Nam per fidem tuam sanata est». Statim illa evigilans ait matri sue: «Mater mea, sanata es per eam que te precibus suis sanavit te coniuro ut nunquam michi loquaris de illo qui me ducere volebat, sed quicquid michi in dotem dare volebas, pauperibus eroga». Quod cum fieret, audiens ille qui eam ducere volebat, traxit eam ad palacium coram preposito imponens ei quod christiana erat et contra leges et contra precepta imperatorum agebat. Cui prepositus iussit ut adoraret deos suos et oblationem offerret. Lucia respondit: «Oblatio que maxime placet deo est visitare pauperes et in necessariis subvenire et quia iam non habeo quid ei tribuam, me ipsam ei do in oblationem; faciat de me quod vult». Et ait prepositus: «Tu patrimonium tuum expendisti cum lenonibus tuis». Lucia respondit: «Scio ubi posui patrimonium meum, sed nunquam suscepi hominem qui posset corrumpere cor vel corpus meum». Respondit prepositus: «Qui sunt qui corrumpunt cor?» Lucia respondit: «Vos qui vultis ut anime deserant deum creatorem suum et adherant diabolo, qui amat omnes immundicias». Respondit prepositus: «Ego te faciam ad lupanar duci, ut perdas spiritum sanctum, cum omnes lenones te illuserint». Lucia respondit: «Non coinquinatur corpus, nisi ex consensu mentis. Si me feceris invitam violari, duplicem habebo mercedem». Tunc prepositus fecit venire lenones et dixit: «Facite venire ad eam omnes qui voluerint et faciant de ea quicquid voluerint donec mortua nuncietur». Cumque vellent eam trahere ad lupanar, spiritus sanctus fecit eam tam ponderosam quod movere non potuerunt. Et fecit venire multos boves et multos homines et ligari manus et pedes eius, et nullatenus eam movere potuerunt. Tunc amens effectus prepositus dixit: «Que sunt hec maleficia, quod una puellam mille homines movere non possunt?» Lucia respondit: «Si apponeres adhuc decem milia non me moverent». Tunc angustiatus prepositus iussit ignem magnum succendi circa eam et picem et resinam et oleum fervens super eam iactari. Videntes autem amici prepositi quod illa non solum non lederetur, sed magis deum laudaret, fixerunt gladium per corpus eius. Non tamen loquelam perdidit, sed astantibus dixit: «Annuncio vobis pacem sancte ecclesie redditam. Unus imperator Diocletianus eiectus est de imperio et alter Maximianus mortuus est». Et dum hec diceret, statim venerunt ministri Romanorum et apprehenderunt ibidem prepositum et vinctum duxerunt Romam. Nam Romani tunc audierant quod predatus fuerat totam terram Sicilie et continuo fecerunt eum decollari. Sancta autem Lucia non se movit de loco in quo percussa est donec a sacerdotibus communicata est, anno domini CCCII; et ibidem postea fundata est ecclesia.

V - Thome apostoli

recensere

Thomas apostolus post ascensionem domini cum adhuc esset in Cesarea apparuit ei dominus dicens: «Rex Indie Gundoforus facit prepositum suum querere hominem qui sit carpentarius bonus et cementarius ut faciat sibi tale palacium quale est Rome. Veni et ibis cum illo». Qui respondit: «Domine, mitte me quo vis, preter ad Indos». Cui dominus: «Vade secure, quia ego semper te custodiam; et quando converteris Indos venies ad me per martYrium». Respondit Thomas: «Deus meus es tu, et ego servus tuus. Fac de me quod vis». Quod cum dixisset, ecce senescallus regis exiit de mari et ibat per forum. Et veniens dominus ad eum, tradidit ei Thomam dicens eum esse in tali artificio sapientem. Et statim intraverunt mare et navigaverunt ad quandam civitatem cuius rex faciebat nuptias filie sue, qui fecerat clamari ut omnes venirent ad nuptias. Et cum introissent Thomas et dominus suus ad convivium, puella quedam Iudea cum fistula veniebat ad singulos discumbentium et laudabat quemquam melius quo sciebat. Cumque venisset ad beatum Thomam, videns quod non manducabat nec bibebat, sed ad celum tantum aspiciebat, valde obstupuit et intellexit quod ipse Iudeus erat. Et cum laudaret deum Hebraice, sanctus Thomas rogabat eam ut repeteret cantilenam. Tunc pincerna videns quod ille nec comedebat nec bibebat dedit ei alapam. Et dixit Thomas: «Non hinc surgam, donec canis afferat michi manum que me percussit». Hoc autem dixit Hebraice, ita quod nullus intellexit preter puellam. Et quam cito ille qui eum percusserat ivit ad fontem ut aquam afferret, leo occidit eum et bibit sanguinem eius et canes comederunt corpus eius, quorum unus attulit manum eius ad apostolum. Videntes hoc convivantes nimis stupuerunt et puella proiecta fistula statim cucurrit osculari pedes eius. Et cum diceret puella omnibus verba que apostolus dixerat, audiens rex fecit eum benedicere nuptias filie sue. Et intrans in thalamum ita benedixit eos quod inter duos dies convertit eos; et sponsus postea fuit episcopus civitatis et uxor eius semper virgo martyrizata fuit.

Cum ergo senescallus et apostolus egressi inde venissent ad regem Indie, dixit rex apostolo: «Poteris michi facere palacium?» Qui respondit: «Possum». Et ostensa ei platea, distinxit regi omnia que necessaria erant palacio. Videns ergo rex quod esset sapiens magister, reliquit ei infinitam pecuniam et abiit. Apostolus autem statim cepit ire per civitates et predicare Christum et per biennium infinitos convertit et totum censum regis pauperibus erogavit. Cum autem rex rediens hoc audisset, iratus nimis ipsum cum senescallo misit in carcerem iurans quod eos excoriaret et sic vivos incenderet. Et cum essent in carcere, frater regis qui egrotabat mortuus est; et factus est nimius dolor in curia regis. Dumque corpus eius faceret operiri ex auro et argento et gemmis et distingueret fieri sepulchrum, ille quarto die hora prima surrexit. Et pre stupore fugientibus cunctis, dixit regi fratri suo: «Audi frater. Ille homo quem volebas excoriare et vivum incendere apostolus dei est et omnes angeli celi serviunt ei; qui me duxerunt in paradisum et ostenderunt michi palacium ex auro et argento et gemmis. Et dum pulchritudinem eius aspicerem, dixerunt michi: “Ecce palacium quod sanctus Thomas fecit fratri tuo”. Et dixi: “Utinam essem ianitor eius!” Et responderunt: “Frater tuus indignum illo se fecit. Si ergo vis in eo manere, rogabimus dominum ut resuscitet te et emes illud a fratre tuo et reddes ei pecuniam quam se putat perdidisse”». Et hiis dictis statim cucurrit ad carcerem et misit se ad pedes apostoli, precans eum ut fratris sui misereretur. Et cum educeret eum de carcere, occurrit ei rex et similiter veniam precabatur. Et ait apostolus: «Multum prestiterit vobis deus, ut secreta sua ostenderet vobis. Nunc ergo ecce, regnum vestrum plenum est ecclesiis. Credite in Christum et baptizamini. Et eritis principes regni celi». Dixitque ei frater regis: «Vidi palacium quod fecisti fratri meo et merui ut illud emerem». Dixit ei apostolus: «Hoc est in potestate fratris tui». Dixit ei rex: «Quod michi factum est, si deo placet non perdam. Faciat tibi aliud apostolus. Si non potest, hoc unum ambobus sufficiat». Respondit apostolus: «Hoc enim vos scire volo, quod in paradiso multa sunt palacia ab initio seculi preparata que fide et elemosinis comparantur».

Post unum mensem fecit apostolus congregari gentes totius patrie; et predicans convertit eos et baptizati sunt ibidem XIIII milia hominum extra mulieres et parvulos assignans eis XII gradus virtutum: primum ut crederent; secundum ut baptizarentur; tertium ut fornicationem caverent; quartum ut avaricie temperarent; quintum ut gulam restringerent; sextum ut penitentiam tenerent; septimum ut in hiis perseverarent; octavum ut hospitalitatem amarent; nonum ut voluntatem dei quererent et facerent; decimum ut que non vult deus non facerent; undecimum ut caritatem amicis et inimicis impenderent; duodecimum ut in custodiendis istis diligenter sollicitudinem adhiberent.

Et egressus inde, ivit ad Indiam superiorem ubi propter infinita miracula omnes ad eum populi confluebant. Contigit autem ut uxor cognati regis Indie videret aliam feminam que sex annis ceca fuerat sanatam; et ex consilio illius mutavit habitum suum et venit inter pauperes feminas ubi apostolus predicabat; et ita conversa est quod noluit deinceps coniungi viro suo cognato regis. Unde ille impetravit a rege ut sanctus Thomas in carcerem mitteretur. Quod audiens illa domina perrexit ad carcerem et prostrata ante eum rogavit ne sibi imputaret, quod propter se in carcerem missus esset. Tunc ille blande consolatus est eam, dicens se libentissime ferre quicquid deus voluerit. Cognatus autem regis nimis dolens de uxore sua, rogavit regem ut mitteret uxorem suam ad eam, si forte posset eam convertere. Sed illa ostendens regine aperta miracula sancti Thome, convertit ipsam ad Christum. Et cum rediret ad regem dixit ei rex: «Quomodo tam diu morata es?» Que respondit: «Putabam quod soror mea cui me miseratis stulta esset, sed sapientissima est et me ipsam ad rectum sensum reduxit. Nam ipsa me duxit ad sanctum Thomam et vidi miracula magna que per illum deus facit; et nimis amentes sunt qui non credunt». Stupefactus rex dixit cognato suo: «Profecto putabam quod uxor mea converteret uxorem tuam, et ecce peior est michi quam tua tibi». Statimque iussit sanctum Thomam capi et ligari et ad se adduci. Et conquerens rex quod uxorem suam perdiderat sicut cognatus suus, rogavit apostolum ut eas ad suos coniuges revocaret. Cumque ille omnino contrarium predicaret, iratus rex iussit laminas ferreas ardentes afferri et sanctum Thomam nudis pedibus stare super eas. Protinus nutu dei fons ibi erupit et totum ignem extinxit. Tunc rex consilio cognati sui misit eum in fornacem ardentem. Fornax vero ita refrigerata est quod altera die inde sanus exivit. Tunc iussit rex ut duceretur ad templum solis ut adoraret et sacrificaret. Qui ingressus precepit dyabolo qui erat in ymagine ut quam cito quod adoraturus genua flecteret ipse dyabolus illam ymaginem confringeret; et sic fecit. Tunc episcopus paganorum cum sacerdotibus aliis iratus fixit gladium per corpus apostoli. Videns autem rex quod maior pars populi volebat vindicare apostolum et capere regem et vivum incendere, fugit cum cognato suo. Et christiani tulerunt corpus apostoli in ecclesiam et honorifice sepelierunt.

Post longum tempus, circa annum domini CCXXX, quando Alexander imperator de prelio rediit in quo regem Persarum superaverat, venerunt Syri ad eum rogantes ut mitteret ad regem Indie ut sineret inde afferri corpus sancti Thome in Edessam civitatem suam, que olim Rages Medorum dicebatur; et sic factum est. In illa civitate nullus hereticus, nullus Iudeus, nullus paganus potuit vivere nec bellum potuit ei nocere. Ex quo ab Abagarus rex eiusdem civitatis impetravit a domino Ihesu Christo ut mitteret ei litteras suas, sicut dicitur in historia ecclesiastica libro primo capitulo ultimo. Nam si guerra est in illa patria ita quod civitas sit obsessa, infans nuper natus legit litteras illas super portam civitatis; et eadem die hostes aut pacem faciunt aut in bello vincuntur.

Sed huic translationi aperte contradicit Iohannes patriarcha Indorum qui ab Indis unanimiter patriarcha electus anno domini MXLIII causa suscipiendi pallii per viam unius anni tandem Constantinopolim venit et ibi aliquandiu morans Romanis legatis innotuit; quos Calixtus papa secundus illo tempore illuc misit et ad ipsum venientes per interpretem legati pape de statu Indie et patriarcha de statu Romane ecclesie quesierunt. Et ubi Romam caput ecclesie esse intellexit, proposuit ire Romam cum illis legatis et videre ritum eorum et renunciare postea genti Indorum. Cum ergo Romam venisset cognitis utriusque terre moribus narravit in curia lateranensi situm et mores civitatis sue que Ulna dicebatur; et erat caput et domina Indice ecclesie, scilicet quod latitudo eius quatuor dierum itinere per circuitum tendebatur, super spissitudinem murorum duo currus pariter ambularent, in latitudine murorum celsas turres Romanorum excedere videbatur; per medium eius Physon fluvius paradisi defluit qui aurum optimum et gemmas pretiosissimas quibus Indi ditantur emittit. Ibi extra urbem mons est lacu profundissimo circumseptus ubi est ecclesia, in qua corpus sancti Thome apostoli requiescit. In circuitu lacus illius sunt duodecim monasteria in honore duodecim apostolorum, quorum cenobite cotidie missas ibi celebrant. In ecclesiam autem sancti Thome per totum annum nullus intrare potest nisi quando appropinquante festo illius octo diebus ante et totidem postea, in circuitu tota aqua illa decrescit et tunc omnes libere ingrediuntur. Die itaque festi eius patriarcha cum suis suffraganeis in pontificalibus ornamentibus deponunt capsam argenteam cum cathenis argenteis; ibi cernitur corpus apostoli tamquam vivens et erectum et ante ipsum pendet lampas aurea balsamo plena, argentea pendens cathena, et semel accensa ab anno in annum sine diminutione luminis et balsami reperitur et illo balsamo omnes egri sanantur. Sic ergo ut dictum corpus apostoli deponunt et cum hymnis et laudibus in aurea cathedra reverenter collocant et componunt. Est autem talis figure et habitus et forme integre qualis fuerat dum vivens per mundum incederet, facies eius ut sydus rutilat, rubeos capillos habens et usque in humeros fere extentos, barbam rufam et crispam sed non prolixam, totam formam visu pulcherrimam, vestis ita dura et integra quasi ipsa hodie indutus videatur. Sic ergo apostolo in cathedra collocato post missam patriarcha hostias consecratas in aurea patena componit. Et dum flexis genibus eas offert apostolo, ille miraculose dexteram manum aperiens et extendens et singulis communicantibus corpus Christi porrigens. Si accedat aliquis infidelis vel hereticus vel in aliquo mortali peccato, manum retrahit et concludit; nec prius eam aperit quam ille penitens convertatur aut subito moriatur; sed nec in ipsa civitate aliquis huiusmodi durare potest. Peracto tandem officio et corpore sancti Thome unde prius acceptum fuerat cum magna reverentia reportato, omnes ad sua cum gaudio revertuntur et redundante lacu in statum pristinum mons ille sicut prius concluditur.

Ysidorus de obitu apostolorum dicit: ‘Thomas didimus evangelium predicavit Parthis et Mediis et Persis et Hircanis et Tracianis et postea predicans in India lanceis transfixus occubuit in Calamina civitate Indie ubi sepultus est cum honore’.

Vir quidam dyabolum quasi peregrinum amore sancti Thome apostoli sicut consueverat in hospicium libenter excepit; et cum in mane vestem eius furatus fuisset dyabolus et abisset, dampnum vestis et convicia uxoris pacienter ferens, post multos dies volens peregrinari in Indiam ad sanctum Thomam propter longissimam viam nesciens quando redire posset, vale faciens uxori sue dedit ei dimidium anuli sui, ut si forte post longum tempus rediret, ad signum anuli sui eum ad maritum reciperet; si autem infra talem terminum non rediret, illo quasi mortuo libere nuberet cui vellet. Profectus vero cum peracto tandem viagio redire disponeret et de transacto prefixo uxori termino tristis esset, ecce dyabolus in effigie peregrini quem ille olim in hospicio receperat, cum illa eadem veste quam ei furatus fuerat apparuit ei dicens: «Nosti quis sum ego?» Quo se nescire dicente, «Ego sum», inquit, «dyabolus qui malo meo bonis tuis invidens furatus fui iam diu est vestem istam et oportet me reportare te confestim in domum tuam. Ascende ergo super me, ne timeas, quia hoc vult apostolus quem sic amas»; sic ergo una nocte delatus est ad locum suum. Et audiens a vicinis quod illa mulier nubere tunc volebat, cum iam ipsa die nuptiarum convivium finiretur, ille signo anuli et redditione vestis quam olim perdiderat obtinuit ut sibi uxor propria redderetur.

VI - De nativitate Domini

recensere

Ubi venit plenitudo temporis, id est quando impletum fuit tempus in quo dominus nasci voluit, multis modis honoravit nativitatem suam, non propter se, sed propter nos ad se adtrahendos. Sicut ergo nasci voluit ut nobis afferret pacem cordis et pacem eternitatis, sic et in ortu suo voluit esse pacem temporis ut daret pacem super pacem, sicut dicit Ysaias. Fecit enim tantam pacem in toto mundo, quod unus homo imperator Rome dominus fuit totius orbis, ita quod voluit scire quot terre, quot provincie, quot urbes, quot castella, quot ville et quot essent homines in toto mundo; et iussit ut omnes homines irent ad urbem sue provincie et portarent denarium, qui valebat decem nummos usuales[!], et ostenderent et profitererentur se subiectos Romano imperio; et hoc nunquam fuerat ab initio mundi. Et propter hoc ipsum Ioseph ivit in Bethleem unde genus suum erat, quia de genere David oriundus erat. Et duxit secum beatam Mariam, quia nesciebat quando rediret et ipsa erat prope terminum pariendi, nec volebat eam dimittere in manu aliena cum esset custos ipsius. Cum ergo essent alii in Bethleem qui propter id ipsum advenerant, ita repleverant omnia hospitia quod Ioseph et beata virgo non potuerunt invenire hospitium maxime quia pauperrimi erant; et deverterunt ad appenditium duarum domorum, ubi rustici ligabant animalia sua quando ad forum veniebant. Ibi hospitata est beata virgo et peperit illa nocte diei dominice filium suum sine omni dolore, sicut conceperat sine peccato et sine pudore – nec fuit ibi obstetricis obsequium, quidquid dicant aliqui libri apocryphi et fabule vetularum – et pannis involutum posuit in presepio ubi boves et asini comedebant, sicut apparet adhuc in ymaginibus beate Marie. In illa hora medie noctis erant pastores in agris custodientes oves suas et de nocte vigilantes, sicut consueverant bis in anno in longioribus noctibus anni et brevioribus; et cum sic vigilarent, apparuit eis angelus domini cum nimia claritate et timuerunt valde. Et dixit eis angelus: «Ne timeatis, annuncio vobis gaudium magnum quod erit toti mundo: modo natus est Ihesus Christus salvator mundi in Bethleem civitate David. Ite et hiis signis invenietis eum, quia positus est in presepio panniculis involutus». Et statim ut hoc dixit apparuit quedam magna milicia angelorum cum illo qui hoc nunciabat; et ceperunt laudare deum dicentes: «Gloria sit deo in celis et pacem et gaudium habeant omnes qui habent bonam voluntatem». Quando angeli ita discesserunt, dixerunt pastores ad invicem: «Eamus in Bethleem et videamus miracula que fecit deus et ostendit nobis»; et venerunt cito et invenerunt beatam Mariam et Ioseph et infantem positum in presepio. Et cum hec omnia vidissent, cognoverunt esse vera que angelus dixerat eis; et omnes qui erant in civitate et audierunt omnia que pastores audierant et viderant mirabantur quia pastores tanta adinvenire nescirent.

Notande sunt omnes circumstantie dominice nativitatis, quia natus est ex femina paupere virgine Maria et a Ioseph nutritus est; natus est in Bethleem in hyeme, dominica nocte, in summa mundi pace, in sua et suorum nimia paupertate. Angeli eum nuntiaverunt pastoribus et stella tribus regibus. Octavianus imperator se dominum districte prohibuit vocari; fons olei Rome erumpens usque ad Tyberim profluxit; omnes sodomitas qui tunc erant subita mors extinxit; templum pacis Rome corruit, ubi superscriptum erat quod non caderet donec virgo pareret.

VII - Anastasie virginis

recensere

Anastasia nobilissima Romanorum a sancto Crisogono in fide Christi erudita, dum ipse cum aliis martyribus esset in carcere sola in habitu vilissimo cum una puella omnibus necessaria ministrabat et semper a viri sui consortio simulata infirmitate cessabat. Quod audiens vir eius fecit eam ita custodiri ut nec per fenestras domus sue foras aspiceret. Tunc valde anxia misit sancto Crisogono litteras per quandam vetulam christianam, que vicina erat et sola sciebat consilium eius, et hoc mandans ei, ut oraret pro ipsa, quia mori se putabat non solum ex corporis afflictione, sed ex patrimoni sui perditione. Tunc beatus Crisogonus monuit eam ne timeret, quia potens est deus quando voluerit in gaudium mutare dolorem. Post hec oportuit ut vir eius quandam legationem ferret longe extra patriam; et duplicavit custodiam super eam dicens quod si eam vivam inveniret, omnes custodes occideret, totum hoc faciens ut omnes eius divitias possideret. Tunc illa quasi penitus desolata sicut prius scripsit sancto Crisogono. Et cum iterum confortasset, ecce, post tres menses vir eius in feretro defunctus affertur, et omnes qui eam custodiebant ubique attoniti disperguntur. Illa itaque liberata statim cucurrit ad sanctum Crisogonum et nuntiavit ei. Habebat autem tres amicas de quibus rumor venit ad imperatorem Diocletianum quod christiane essent. Que vocate cum nullatenus moveri possent, tradite sunt cuidam prefecto. Quarum videns pulchritudinem, totus arsit in amore earum; et promisit eis libertatem, si suam facerent voluntatem. Que cum prorsus renuerent, misse sunt in quendam thalamum ubi omnia coquine utensilia servabantur. Prefectus non ferens ardorem suum, nocte venit ad eas cum orarent; et ita mente deviatus est quod quando se putavit amplecti illas et osculari, osculabatur ollas et patellas et caldarias coquine. Et cum ex hoc saciatus fuisset, exivit de thalamo totus niger et carbonatus. Et videns eum familia sua ita turpiter mascheratum et quod vestis sua scissa erat et inquinata de hoc quod tenuerat, dimisit eum et fugit. Qui cum videret quod familia sua dimisit eum et nesciebat cur hoc esset, non ivit ad domum suam sed statim cucurrit conqueri ad imperatorem Diocletianum quod familia sua cum magno risu et cachinno reliquerat eum. Cumque tam turpis et horridus appareret ante imperatorem et vellet conqueri, alii virgis, alii pugnis, alii excreantes in faciem, ad invicem impingebant. Vixque potuerunt servi eius eum reducere ad domum suam et dixerunt ei: «Domine, respice te». Dyabolus enim ita eum illuserat quod videbatur ei quod ipse et totus mundus albis vestibus induti erant. Sicque putabatur ab omnibus amens factus. Ille autem tamdiu sana mente non fuerat quamdiu ita sartagines contrectabat, verum ea hora qua eum sui famuli relinquebant et cuncti spernebant et uxor sua et pueri eum lugebant in suo recto sensu erat. Sed dyabolus ita tenebat oculos eius quod nichil recte videre poterat. Et putans quod puelle magica arte hoc ei fecissent, vocatas ad se iussit expoliari ut eas saltem nudas aspiceret. Sed cum servi eas expoliare vellent, vestes ita adheserunt corporibus earum, quod nullo modo eas exuere potuerunt. Sicque pre admiratione prefectus ita obdormivit stertens, quod etiam a pulsantibus excitari non potuit; et quando extulerunt eum in domum statim evigilavit. Quod audiens imperator tradidit illas tres puellas alteri prefecto; qui cum non posset eas mutare, iussit ut due incenderentur. Quod ille audientes gratias egerunt deo; et misse in ignem, nichil mali senserunt. Orantes vero deum ne faceret eas ultra loqui cum illis qui deum non credebant, prostrate in oratione, sed ab igne illese spiritum emiserunt. Tertiam vero sororem altera die iussit militibus ducere ad lupanar, ut ibi ab omnibus illuderetur. Sed cum ducerent eam, duo milites prevenerunt eos dicentes: «Prepositus misit nos huc, ut ostendamus vobis ubi eam ponatis». Et duxerunt eam in cacumen montis. Et dixerunt illis duo milites: «Ite, dicite preposito quod adduximus eam ubi iussit». Qui videns se delusum ascendit equum et putans ad eam ascendere tota die giravit montem, et non potuit attingere ad eam; et inde nimis doluit. Tunc unus ex his qui cum illo erant sagittavit eam. Et illa exclamavit: «Vere miser es, quod oportet te quasi in bello pugnare contra eam quam putabas ut feminam subiugare. Ecce, vado ad deum post sorores meas que me expectant». Et sic emisit spiritum. Sancta vero Anastasia illas tres, scilicet Agapem et Chioniam et Hyrenem, sepelivit.

Cum autem redisset imperator Diocletianus a Macedonia, audiens multos esse in carceribus christianos, una die iussit omnes occidi. Quod nesciens sancta Anastasia putavit nocte ministrare eis sicut solebat; et non inveniens eos cepit flere. Quam quidam flere videntes, interrogaverunt cur fleret. Que ait: «Amicos dei quero qui erant in carcere; et nescio quo duxerunt eos». Et audientes eam christianam duxerunt eam ad prepositum. Et cum ea diu disputans convinci non posset, prepositus misit omnia verba eius ad imperatorem. Qui ex hoc cepit furere et querere quid de ea faceret. Tunc quidam rogavit imperatorem ut daret illi eam in coniugem eo pacto, quod si ydolis non consentiret eam occideret et divitias eius haberet. Et sic duxit eam in domum suam; et ostendit ei in una parte omnes delicias et ex altera omnia genera tormentorum. Illa vero delicias respuit et dolores elegit. Tunc dimisit eam decem mulieribus ut eam converterent, quarum alie osculabantur ei manus, alie pedes, alie diversa gaudiola presentabant. Illa vero sursum aspiciens, triduo stetit manibus in oratione expansis, nec manducavit nec bibit nec sedit nec etiam dormitavit. Quod cum maritus audisset, ex consilio mulierum ingressus est ad eam et voluit eam amplecti et blandis lenire sermonibus. Sed statim obcecatus est et a tertia usque ad vesperam girabat thalamum in quo illa iacebat orando. Et cum exire nec sciret nec posset, cepit nimis dolere oculos. Et clamavit ad eos qui eum foris expectabant. Et ingressi viderunt illam orantem et illum seminecem et cecum. Et tollentes eum manibus maledicebant aperte imperatorem, qui eam fecerat illuc venire. Igitur media nocte ille ivit ad deos querens utrum posset evadere. Et responderunt demonia que erant in ymaginibus: «Quia sanctam Anastasiam contristasti, traditus es nobis et a modo semper nobiscum in inferno torqueberis». Quod ille audiens angustiatus est nimis et cum reduceretur ad domum inter manus puerorum expiravit. Et sic liberata est. Beata Anastasia ivit ad quandam amicam suam christianam, que similiter in coniugium petebatur, et narravit ei hec omnia. Non multo post venit ille qui eam petebat in coniugem. Sed cum nec blandimentis, nec terroribus consentiret, misit eam cum tribus filiis suis ad prepositum dicens: «Imperator dedit michi istam feminam hoc pacto, quod si deos non adoraret diversis suppliciis interiret». Quam cum prepositus cum filiis mutare non posset, fecit eas ignibus concremari. Alius vero prepositus qui sanctam Anastasiam in carcere detinebat, audiens quod haberet pecunias infinitas, dixit ei privatim: «Anastasia, si vis esse christiana, fac quod precepit deus tuus et vade quocumque volueris. Ille enim precepit: “Qui non renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus”. Da ergo michi omnia que habes et eris vera christiana». Que respondit: «Dominus precepit: “Vende omnia que habes et da pauperibus”. Tu dives es, et qui tibi dederit, contra preceptum dei facit. Non enim dixit “Da divitibus”. Cum ergo divitiis mundi affluas, noli quasi pauper mendicare alienas». Hiis itaque et multis aliis verbis iratus prefectus illam in ima carceris conclusit et cibo permodico coartavit. Nocte vero veniebat ad eam anima amice sue, que paulo ante fuerat concremata. Et confortans eam, mensam plenam bonis omnibus apponebat et sic reficiebat; et dicebat ei sancta Anastasia: «Tu iam occisa es pro Christo, quo modo huc venisti?» Que respondit: «Dominus dat libenter licentiam sanctis suis visitandi et confortandi eos qui eum puro corde requirunt». Et sic per XXX dies confortata et refecta est sancta Anastasia. Prepositus vero putans eam iam mortuam, inquisivit si adhuc viveret; illa autem fortior et pulchrior ei presentata est. Et iratus custodibus per alium mensem ita eam incarceravit ut carceris hostia suo annulo sigillaret et sic fame deficeret. Et comperiens eam sicut pridie confortatam, videns etiam quod nichil proficeret, misit eam in navim cum multis aliis qui pro suis forefactis dampnandi erant. Inter quos unus christianus erat, qui propter deum omnes divitias suas perdiderat. Et cum omnes essent dimissi in medio maris, apparuit eis socia sancte Anastasie. Et navem a periculo liberans, ostendit sancte Anastasie illum christianum, dicens hunc esse collegam martyrum. Tunc Anastasia procidens adoravit eum. Et per hoc miraculum et orationes sanctorum omnes credentes sic una die et una nocte in medio mari quieti fuerunt. Tertia die venerunt ad litus et susceperunt eos cum gaudio multi christiani ibidem propter Christum relegati. Quod audiens prefectus vocatos omnes ad se et nolentes sacrificare decollavit. Anastasia vero per manus et pedes per quatuor partes ad palos extensa, accenso subtus igne expiravit. Et eam matrona quedam rapiens honorifice sepelivit circa annum domini CCC.

VIII - Eugenie virginis

recensere

Sancta Eugenia filia Philippi Alexandrie prefecti, cum esset pulcherrima et sapientissima in libris philosophorum anno XV etatis sue in coniugium petitur a filio consulis eiusdem urbis. Illa autem amore castitatis eius petitioni resistens, edocta est ab epistolis Pauli quas forte invenit. Et quia pater suus iusserat christianos ab Alexandria urbe discedere, rogavit eum ut vectandi causa permitteretur predia sua iuxta Alexandriam circumire. Quod cum faceret audivit christianos cantantes et dicentes “Omnes dii gentium demonia etc.” Et sic vim verborum attendens duobus famulis suis Protho et Iacincto probavit aperta ratione quod fides paganorum nichil erat. Et audiens esse quendam sanctum episcopum qui nullam feminam ad se venire sinebat, totondit se et in habitu virili cum duobus famulis suis ivit ad episcopum. Et invenerunt eum in maxima multitudine hominum laudantium deum. Hic solus pre senectute asinum equitabat, fuit etiam semper tam sanctus quod in infantia sua quando mittebatur ad ignem, vestimento eum deferebat illeso. Ipse etiam aliquando cum quodam heretico de fide Christi disputans, cum sublimitatem argumentorum eius non ferret, dixit ei illud apostoli: «Noli verbis contendere, ad nichil utile est nisi ad subversionem audientium. Accendatur ignis in medio civitatis et ingrediamur simul; et qui ustus non fuerit, credatur fides eius». Quod cum placuisset omnibus copiosus ignis accenditur. Tunc iussit episcopus illum introire. Cui ille: «Ingredere tu qui hoc proposuisti». Statim se signans oravit et medium ignis ingressus stetit diu omnino illesus et sic egressus imperavit illi ut intraret. Quem reluctantem et fugientem populus misit in ignem et immittens se episcopus semiustum vivum tamen eripuit. Et sic ille cum magno dedecore a regione expulsus est. Ad istum episcopum cum venisset sancta Eugenia cum famulis, episcopus apprehendit eam per manum et in secretum ducens interrogavit qui essent et unde. At illa: «Cives», inquit, «Romani sumus et fratres». Et dixit ei nomina famulorum suorum, se vero dixit Eugenium. Cui sanctus episcopus: «Recte Eugenium te vocas, quia viriliter agis, licet sis femina, sicut docuit me spiritus sanctus». Et multa alia ipsi et aliis duobus locutus, fecit eam in habitu virili in monasterio permanere. Cum autem parentes puelle vidissent quod currus ille cortinatus in quo sancta Eugenia erat iumentis revehentibus vacuus redisset, dolentes nimis illam quasi perditam diu fleverunt. Sancta autem Eugenia sic in illo monasterio permanens in omni virtutum gratia omnes fratres monasterii precellebat. Tertio igitur anno conversionis sue mortuus est abbas et ipsa eligitur statim in abbatem. Et ut impleret preceptum domini, cum esset omnium prelatus factus est omnium servus; aquam portabat, ligna cedebat et omnia viliora officia faciebat, eligens sibi cellulam iuxta ubi ianitor habitabat. Audiens autem quedam matrona quod sanctus Eugenius multa mirabilia faciebat et omnes egros sanabat, cum per annum laborasset quartanis, venit ad eum. Que statim sanata domum suam rediit. Et gratias agens munera multa misit. Cui sanctus Eugenius gratanter remittens ait: «Habundamus et superhabundamus; hec ergo da pauperibus». Quod illa audiens contristata est. Et putans eam esse iuvenem, illius pulchritudinem concupivit. Cumque illi plurima cum precibus promitteret et offerret, tandem ad hoc venit, ut sanctum Eugenium vellet habere maritum; Cui ille semper contraria predicabat. Sed illa non audiens ut eam irretiret egritudinem simulat. Et rogat ut a sancto Eugenio visitetur. Qui cum ingressus sederet iuxta eam in cubiculum, illa apprehendens amplectitur, osculatur et ad crimen hortatur. Et dum ille eam verbis asperioribus increparet, illa confusa putans se detegi nisi ipsa prius detegeret, ivit in Alexandriam et ad prefectum civitatis conqueritur dicens quod: «Ille iuvenis abbas illius ecclesie qui simulat sanctitatem ad me medendi gratia veniens ad turpitudinem me invitavit et me violasset nisi exclamans a mea famula liberarer». Audiens hec prefectus misit illuc qui ipsum cum omnibus monachis vinctum adducerent. Adducti diversis carceribus includuntur, ut die statuto diversis suppliciis morerentur. Rumor iste ubique diffunditur, omnibus videtur quod tam illustris femina nullatenus mentiretur. Tandem productus sanctus Eugenius coram infinita multitudine hominum inter manus verberantium queritur cur feminam que tam famosa et tam illustris esset ad tantam turpitudinem provocasset. Audiens hec beatus Eugenius capite demisso ne posset agnosci respondit: «Deus cui servio castitatem docuit et eam servantibus vitam eternam promittit. Verum hanc feminam non debemus revelare, quia si detecta esset aliquid pateretur et nos fructum patientie perderemus. Sed coniuro vos per fidem quam debetis imperatori, ut nichil mali sustineat si probavero falsum quod illa tam constanter affirmat». Quod annuente prefecto dixit illi: «O misera infelix, fecisti venire omnia genera tormentorum, ut occideres christianos; percute, occide, fac quicquid poteris, nos tamen tales non sumus quales dicis. Tamen fac venire ancillam tuam que hoc vidit ut mentita esse apertius approberis». Que cum venisset et dictis domine sue per omnia concordaret, iussu prefecti tota familia convocatur et ita esse ab omnibus affirmatur. Et iratus nimis prefectus dixit: «Quid potes dicere, o infelix, qui tot et tantis testibus convinceris?». Ad hec beatus Eugenius: «Tempus loquendi est, quia tempus tacendi transiit. Volebam ut deus in iudicio veritatem ostenderet. Sed ut malitiam vincat sapientia veritatem ostendam, non propter iactantiam, sed propter dei gloriam». Et hec dicens rupit tunicam a capite usque deorsum et apparuit femina. Et ait ad prefectum: «Tu quidem Philippus es pater meus et uxor tua Claudia mater mea. Fratres mei hii duo qui tecum sedent, Avitus et Sergius. Ego enim sum Eugenia filia tua, que pro amore Christi cum his duobus famulis mundum fugi; et ut securius castitatem servarem Eugenius nomen michi imposui». Agnoscens itaque pater filiam, fratres sororem, servi dominam, currunt statim ad eam fundentes lacrimas et eam coram omnibus amplectuntur. Nuntiantur hec matri sue et illa cursu rapidissimo ad videndum properat. Vestibus auratis induitur, in sublime extollitur et deus christianorum ab omnibus collaudatur. Et ut deus ostenderet verum esse quod sanctam Eugeniam dixerat, viderunt omnes ignem qui de celo descendit et illam infidelem cum domo sua et quicquid ad eam pertinebat combussit. Gaudent omnes, revocantur christiani. Baptizatur prefectus cum tota domo sua. Et statim ipse ab omnibus christianis eligitur et in episcopum consecratur. Sed quia invidia nunquam moritur, sed bonos persequitur, perrexerunt quidam invidi ad imperatorem, christianis per omnia derogantes. Unde prefecto iam episcopo mandavit imperator ut aut deos adoraret aut prefecture cum omnibus suis divitiis resignaret. Tunc ille egritudinem simulavit et quicquid habebat distrahens pauperibus erogavit. Post unum igitur annum et menses tres venit quidam prefectus ab imperatore et dum quereret occidere illum nec posset, quia ab omnibus amabatur, immisit ei qui se fingerent christianos; et ingredientes orantem percusserunt. Percussores statim iudici presentantur. Sed ille culpe sue conscius eos quidem incarceravit, sed post modicum dixit eos ex imperatoris indulgentia relaxandos. Percussus autem triduo supervixit et christianos alios confortavit et sepultus est in ecclesia ubi sancta Eugenia fuerat. Et sic cum matre et fratribus et duobus famulis Romam regressi honorifice recepti sunt; et ibi in parvo tempore plurimos converterunt.

Quedam autem puella nomine Basilla cum vellet converti nec aperte auderet, sancta Eugenia hoc audiens misit et dedit ei illos duos famulos suos Prothum et Iacinctum, qui eam converterunt. Illa vero eos quasi apostolos adorabat. Post VI annos ille nobilis qui Basillam ducere volebat, audivit illam ita conversam quod ei omnino nubere nolebat. Qui ex hoc tristis et anxius cum eam nulla arte mutare posset, duxit eam cum Eugenia ad imperatorem Gallienum. At ille iussit ut illa nuberet et ista sacrificaret aut utraque crudeliter interiret. Basilla itaque decollata est. Prothus vero et Iacinctus tracti ad templum Iovis oratione simulacrum comminuerunt. Prefectus vero magos eos putans protinus decollavit.

Eugenia vero ducta ad templum Diane, dum adorare compelleretur, oravit et statim terremotus fundamenta templi subvertit. Hoc audiens imperator saxo alligatam in flumen Tyberim precipitari iussit. Sed cum ruptis vinculis illa super fluvium ambularet, missa est in fornacem, sed statim extincta est. Deinde per XX dies in carcere sine cibo et sine lumine mittitur. Sed ipsa apparente sibi domino semper pane candidissimo et immenso lumine recreatur. Atque tandem die natalis domini anno domini CCLXVII in carcere decollatur. Ad cuius tumulum cum mater Claudia fleret, apparuit ei cum magna gloria confortans eam et monens ut fratres suos instrueret ad perseverantiam; et sic ipsa die dominica cum hoc fecisset emisit spiritum in oratione; quam filii iuxta sororem sepelierunt. Et sic ipsi bene viventes in pace ad dominum migraverunt.

IX - Stephani prothomartiris

recensere

Post penthecosten cum apostoli essent cum aliis discipulis qui cotidie crescebant, christiani qui erant conversi ex paganis ceperunt murmurare contra alios christianos qui erant ex Iudeis, ex hoc quod vidue sue non recipiebantur in cotidianum ministerium vel quia nimis cotidiano ministerio gravabantur. Hoc ergo videntes apostoli dixerunt omnibus: «Non est equum nos derelinquere verbum dei et ministrare mensis. Considerate septem viros ex vobis qui sunt boni testimonii, quos constituamus super hoc opus ut ipsi ministrent vel ut presint ministrantibus. Nos vero orationi et predicationi vacabimus». Et hoc placuit omnibus. Et elegerunt septem, quorum beatus Stephanus fuit primus et primicerius. Qui plenus gratia et fortitudine multa miracula faciebat in populo. Tunc quidam Iudei audientes beatum Stephanum predicantem surrexerunt contra eum ut cum eo disputarent de lege; et non potuerunt resistere sapientie et spiritui sancto qui loquebatur per os eius. Tunc introduxerunt duos falsos testes qui testificarentur eum dixisse blasphemiam in deum et in Moysen. Et commoverunt totam plebem et adduxerunt eum in concilium; et surgentes duo falsi testes dixerunt: «Homo iste non cessat detrahere templo Salomonis et legi. Audivimus eum dicentem quod Ihesus Nazarenus destruet locum istum et mutabit precepta que tradidit nobis Moyses». Omnes autem qui videbant eum sedentem in concilio videbant faciem eius tamquam vultum angeli. Et dixit ei princeps sacerdotum: «Numquid ita est?» Tunc fecit ei beatus Stephanus grandem sermonem in quo laudavit deum et Moysen et omnes patres antiquos. Et postquam purgavit se de crimine quod sibi obiectum fuerat cepit arguere eos de hoc quod semper duri fuerunt et nunquam precepta dei fecerunt, immo semper omnes sanctos persecuti sunt. Hoc autem audientes vehementer irati stridebant sicut canes contra eum. Et comperiens beatus Stephanus magnam malitiam quam illi contra eum cogitabant, suspexit ad celum et aperto celo vidit Ihesum stantem in forma humana quasi paratum adiuvare lapidandum. Et sic confortatus beatus Stephanus clamavit: «Ecce video celos apertos etc.». Tunc et illi exclamantes voce magna clauserunt aures suas quasi abhorrentes audire blasphemiam; et simul cucurrerunt super eum et lapidando eiecerunt eum extra civitatem putantes in hoc facere secundum legem, quia in lege iubetur blasphemus extra castra eici et lapidari. Et illi duo falsi testes, quos secundum legem oportebat primos lapides proicere, deposuerunt vestimenta sua ne tactu illius coinquinarentur secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus et postea vocatus est Paulus cui non sufficiebat ut ipse eum suis manibus lapidaret, immo omnes alios adiuvit ut eum melius lapidarent; ecce quanta crudelitate plenus erat. Et cum sic lapidaretur, oravit prius pro se, deinde genua sua flexit et oravit pro suis lapidatoribus, sicut dominus pro suis crucifixoribus oraverat; et sic emisit spiritum. Et facta est magna persecutio christianis qui erant in Iherusalem, quia occiso beato Stephano uno de principibus ceperunt alios graviter persequi, in tantum quod omnes christiani preter apostolos qui erant constantiores, per totam patriam sunt dispersi. Sanctus vero Gamaliel et Nichodemus qui erant pro christianis in omnibus conciliis Iudeorum, sepelierunt beatum Stephanum III nonas augusti. Inventio siquidem eius facta est VII kal. ianuarii. Sed translata est festivitas quia maius est festum natalis eius quam inventionis. De hoc etiam require in inventione ipsius.

X - Iohannis apostoli et evangeliste

recensere

Sancta Anna habuit tres maritos, Ioachim, Cleopham et Salome. Nam cum esset sterilis miraculose habuit de Ioachim unam filiam Mariam matrem domini que fuit uxor Ioseph. – Require de hoc in nativitate beate Marie. – Mortuo autem primo marito, duxit eam Cleophas frater Ioseph, et genuit ex ea aliam Mariam uxorem Alphei, matrem Iacobi minoris et Ioseph qui Barsabas vocabatur, qui pro Iuda cum Mathia electus fuit, et Symonis et Iude. Item mortuo Cleopha Anna nupsit tertio viro scilicet Salome, qui genuit ex ea tertiam Mariam uxorem Zebedei, matrem Iacobi de Galitia et Iohannis evangeliste. – Hec est generalis opinio sancte ecclesie. Tamen Beda dicit in martyrologio: ‘XI kalendas novembris sancte Salome que circa sepulchrum domini legitur fuisse sollicita’, quia Marcus dicit: ‘inter quas erat Maria Magdalena et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome’. Item: ‘Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata’. Iohannes etiam Chrisostomus dicit super Matheum cap. XX de matre filiorum Zebedei: ‘Vere’, inquit, ‘pacifica que filios pacis habuit’: sic enim Salome id est pacifica interpretatur. Ex hoc ergo Salome videtur esse feminini generis; sed primam opinionem tene. – Ex Ioachim Cleopha Salome tres Anna Marias quas habuit iunxit Ioseph Alpheo Zebedeo, unius hec mater hec quatuor illa duorum. Christum prima, Ioseph Iacobum cum Symone Iudam altera, que sequitur Iacobum parit atque Iohannem. Iohannes ergo frater Iacobi cum patre suo piscatores erant; et cum vidissent miraculum de captura piscium quod dominus in navicula sancti Petri fecerat, sicut dictum est de sancto Andrea, firmaverunt navem suam ad terram et secuti sunt dominum cum Petro et Andrea; tamen postea redierunt ad opus suum donec dominus revocavit eos. Iohannes itaque voluit ducere uxorem et invitavit beatam Mariam materteram suam et dominum consobrinum suum et alios ad nuptias, qui ibi convertit aquam in vinum; et dicit Ieronimus quod dominus vocavit eum ab hiis nuptiis, quia finito convivio et cognito per miraculum domino crediderunt in eum Iohannes et quidam alii quod esset deus verus potens super naturam. Tunc monuit dominus Iohannem ut dimitteret uxorem suam et esset cum eo. Quod ille statim fecit et in virginitate permansit. Ibi ostendit dominus quantum sit meritum virginitatis. Nam auctoritate huius exempli sponsus et sponsa possunt se dimittere invicem etiam altero invito ante carnalem copulam et tenere viginitatem. Et quia dominus removerat Iohannem a summa delectatione carnis que est in coniugio, ideo semper dominus ei maiorem familiaritatem quam ceteris ostendebat. Unde frequenter Iohannes de se ipso quasi de alio dixit ‘quem diligebat Ihesus’. Nam in cena cum diceret dominus apostolis «Unus ex vobis me tradet», beatus Petrus quamvis esset princeps apostolorum non fuit ausus dicere ei «Quis est qui tradet te?», sed innuit sancto Iohanni qui semper erat iuxta dominum ut interrogaret eum. Et ille ex magna familiaritate domini inclinavit caput suum super pectus domini et dixit ei: «Domine, quis est qui tradet te?». Et respondit dominus: «Ille cui intinctum panem porrexero»; et tradidit offam Iude proditori. Postea etiam quando dominus ducebatur ad crucem omnes discipuli pre timore fugerunt et Iudei volebant trahere Iohannem. Ille reiecta syndone id est camisia sua in manibus Iudeorum nudus profugit in domum suam sed statim accepit vestem, ut dicit Glossa super Marcum, et cucurrit ad dominum et cum beata Maria semper iuxta crucem fuit. – Et dicitur adolescens in Marco quia imberbis erat XVIII annorum. – Tunc ait dominus matri sue de illo: «Ecce filius tuus», id est serva eum sicut filium. Et illi de matre sua dixit: «Ecce mater tua», id est serva et honora eam sicut filius matrem. Et ex tunc accepit eam Iohannes in custodia sua, quia Ioseph vir eius iam mortuus erat et dominus nolebat matrem suam tam pretiosum thesaurum dimittere sine bona custodia. Quando enim dominus resurrexit et comedit cum discipulis suis iuxta stagnum Galilee dixit Petro de Iohanne: «Sic eum volo manere donec veniam eum querere». Quia ceteris omnibus apostolis martyrizatis solus Iohannes apparente sibi domino in pace quievit. Et sic eum dominus in multis privilegiavit, quia fuit cognatus et apostolus domini familiarior ceteris, fuit evangelista ferventior in predicatione et diligentior et subtilior in evangelii descriptione; unde et per aquilam figuratur, que altius volat et radium solis intuita clarius considerat. Fuit etiam propheta in apocalipsi futurorum revelatione, martyr in voluntaria passione, confessor in exilii miseria et ecclesie tranquilla et sancta gubernatione, virgo in sua integritate et matris domini commendatione. Virginitas enim ipsius famosior est quam aliorum sanctorum quia primus dimisit propter deum inchoata iam gaudia et delitias nuptiarum et sic habuit gratias omnium sanctorum.

Cum autem apostoli post penthecosten ubique predicarent in diversis locis, beatus Iohannes ivit in Asyam ubi sanctus Paulus iam predicaverat et confirmavit ibi fidem Christi et fundavit ibi tot ecclesias quod ipse fuit patriarcha et archiepiscopus sex episcopatuum.

Tempore autem Domitiani imperatoris beatus Iohannes comprehensus a balivo Ephesi eo quod a predicatione nollet desistere ad iussum imperatoris ductus est Romam et flagellis id est duris et nodatis corrigiis cesus et in rotundum attonsus quasi stultus fuit. Sed illum pudorem et obprobrium tonsure sancta ecclesia in magnum honorem et privilegium commutavit. Tunc etiam in cuppam plenam oleo bulliente ante portam latinam missus fuit. Sed ille ita inde exivit illesus sicut a corruptione carnis fuerat alienus. Videns igitur imperator quod tam constanter adhuc predicaret, iussit ut in Pathmos insulam, id est in Palemanniam, in exilium mitteretur et fuit ibi per annum omni auxilio destitutus. Scripsitque ibi Apocalipsim, in quo deus ostendit ei omnia mirabilia que ventura sunt in sancta ecclesia usque ad finem mundi et premia bonorum et supplicia malorum. Et misit septem episcopis Asye ubi predicaverat. In eodem anno Domitianus imperator propter nimiam crudelitatem suam in palatio suo occisus est; et statim a senatu decernitur ut quicquid imperator ille fecerat quassaretur. Et ita factum est ut sanctus Iohannes qui cum iniuria exiliatus fuerat cum honore ad urbem suam Ephesum remearet anno domini XCVI; et occurerunt ei viri et mulieres cum gaudio. Cum autem ingrederetur urbem, Drusiana quedam matrona que semper eum amaverat et reditum eius nimis desideraverat efferebatur mortua. Tunc beatus Iohannes videns flentes pauperes et parentes et orphanos et viduas dicentes: «Sancte Iohannes, ecce, Drusianam efferimus que nobis omnia bona tuis monitis faciebat; et cotidie dicebat: “Si videre potero apostolum dei ante quam moriar!”. Et ecce venisti, et te videre non potuit». Tunc beatus Iohannes iussit deponi pheretrum et resolvi corpus eius. Et dixit coram omnibus: «Surge Drusiana in nomine domini, et vade in domum tuam et para michi refectionem». Statim illa quasi de sompno surrexit et mirantibus cunctis fecit protinus quod apostolus ei dixit.

Altera die quidam philosophus fecit populum convenire in forum ut ostenderet quomodo mundus contempnendus esset. Fecerat enim quod duo iuvenes toto patrimonio distracto duas gemmas emerent et iussit ut eas coram omnibus frangerent. Quod cum illi facerent contigit ut sanctus Iohannes ibi transiret et vocans ad se philosophum dixit: «Stultus est iste mundi contemptus quem homines laudant et deus dampnat. Dominus enim Ihesus Christus cuidam iuveni querenti quomodo salvus esset “Si vis”, inquit, “perfectus esse vende omnia que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo”». Tunc ait philosophus: «Si vere deus est magister tuus et vult quod pretium harum gemmarum detur pauperibus, fac ut reintegrentur et deus laudetur de reintegratione sicut ego laudatus sum de confractione». Tunc beatus Iohannes colligens fragmenta gemmarum et ponens in manu sua oravit et statim facte sunt integre sicut prius. Quod videns philosophus et illi duo iuvenes statim baptizati sunt et Christum publice predicare ceperunt et venditas gemmas pauperibus expenderunt. Horum itaque exemplo duo divites civitatis venditis omnibus que habebant et datis pauperibus apostolum sequebantur. Quadam vero die cum vidissent servos suos ditissime vestitos se autem in uno palliolo seminudos constristari ceperunt. Quod intelligens sanctus Iohannes ait illis: «Video vos animum mutasse ex facie et penitere paupertatis vestre. Si ergo vultis recuperare censum quem pauperibus tradidistis, deferte michi virgas in singulis fascibus». Quas cum attulissent, oravit et statim mutate sunt in aurum. Itemque dixit: «Deferte michi lapides minimos de litore maris». Quos allatos similiter convertit in gemmas. Et ait illis: «Ite septem diebus per aurifices et gemmarios et dum probaveritis verum aurum et veras gemmas nunciate michi». Quod cum fecissent dixit eis: «Ite, redimite terras vestras quas vendidistis, quia celorum premia perdidistis. Induite vos vestibus sericis et auratis ut in paupertate perpetua mendicetis. Numquid non potest deus servos suos facere divites et satis amplius splendentes? Sed vult ut hic anime prelientur ut temporales divitias spernentes eternis divitiis cumulentur». Et cum dixisset eis exemplum quod dominus predicavit de divite et Lazaro, addidit quod dominus quando predicavit sermones suos virtutum firmavit exemplis. Nam cum dicerent ei: «Quis inde huc venit ut credamus ei?», «Deferte», inquit, «mortuos quos habetis». Cumque attulissent coram eo tria corpora mortuorum, velut dormitantium excitavit ea et testificabatur quod dominus predicabat. In vita etiam sancte Cecilie legitur beatam Ceciliam dixisse Tyburtio et Valeriano, cum de operibus et miraculis domini loqueretur, quod quando dominus incredulis predicavit, allata coram se infinita mortuorum corpora suscitavit. Multa quidem fecit dominus que non sunt scripta in evangelio, sicut dixit ipse Iohannes. Et post hec addidit beatus Iohannes: «O miseri, nonne videtis quod vos ipsi tot et tanta miracula fecistis? Et hanc gratiam et gloriam pre cupiditate misera perdidistis. Et qui eratis magni et fortes facti estis miseri et debiles. Qui eratis domini omnium demonum facti estis pro modico censu servi eorum». Et cum hec et multa alia diceret, ecce efferebatur iuvenis defunctus qui ante unum mensem duxerat uxorem. Et venientes omnes qui eum flebant prociderunt ad pedes eius rogantes ut sicut Drusianam ita et hunc iuvenem suscitaret. Tunc sanctus Iohannes post longam orationem suscitavit eum. Iussitque ei ut diceret illis duobus discipulis quantam penam incurrerant et quantam gloriam perdiderant. Statim ille surgens apostolum adoravit et illos duos verbis durissimis increpavit dicens: «O miseri et infelices, ecce, angeli vestri de vobis flent et demones exultant. Regnum celorum plenum omnibus deliciis perdidistis et ignem inferni cum infinitis doloribus acquisistis». Et cum hec diceret ipse qui suscitatus fuerat et illi duo discipuli prostrati rogabant apostolum ut pro eis oraret. Quibus ille respondit: «Triginta diebus penitentiam agite semper orantes ut virge auree cum gemmis ad naturam pristinam revertantur». Quod cum fecissent et misericordiam cum maximis lacrimis postularent, misertus apostolus eorum ait: «Ite et unde attulistis virgas et lapides reportate». Quod et fecerunt et sic omnem virtutum gratiam quam prius habuerant receperunt.

Cum autem beatum Iohannem in tota Asya predicaret, surrexerunt quidam gentiles contra eum et trahentes ad templum Diane urgebant eum sacrificare. Et ille ait: «Ducam vos ad ecclesiam domini nostri Ihesu Christi et facite eam cadere si poteritis et ego consentiam vobis. Quod si facere non poteritis ego invocabo dominum Ihesum Christum et faciam cadere istud templum et confringi ymaginem dee vestre; et tunc bene videbitis quod ad deum meum converti debeatis». Huic pacto maxima pars populi consensit et egressis omnibus de templo cunctis audientibus oravit. Et protinus totum templum cum ymagine corruit. Et ex hoc miraculo ipso die duodecim milia hominum extra mulieres et parvulos baptizati sunt. Tunc quidam pontifex paganorum tantam seditionem excitavit in populo quod se invicem occidere volebant. Et ait illi sanctus Iohannes: «Quid tibi vis faciam ut placeris?». At ille: «Si vis», inquit, «ut credam in deum tuum, dabo tibi bibere venenum, et si tibi non nocuerit apparebit verum esse deum tuum». Cui apostolus: «Fac quod dicis». Et ille: «Volo», inquit, «ut videas alios ex eo morientes ut timeas». Et pergens ad prepositum petiit ab eo duos latrones qui erant occidendi. Et statuens eos in medio foro coram omni populo vidente fecit eos bibere venenum et statim mortui sunt. Tunc apostolus constanter accipiens venenum oravit; et signans se totum bibit. Et cum vidissent omnes quod nullum malum sentiret laudaverunt deum. Nec tamen adhuc pontifex credebat, sed dixit: «Adhuc dubito; sed si suscitaveris istos qui hoc veneno mortui sunt, tunc vere credam». Tunc tradidit ei apostolus tunicam suam et ipse remansit in pallio suo. Cui pontifex: «Cur dedisti michi tunicam tuam?». Et ille: «Ut vel sic confusus infidelitatem tuam dimittas». At ille: «Nunquid tunica tua faciet me credere?». Cui apostolus: «Vade», inquit, «et mitte eam super corpora defunctorum et dices ita: “Apostolus domini nostri Ihesu Christi misit me ad vos, ut in nomine eius exurgatis et cognoscant omnes quia Ihesus Christus est dominus vite et mortis”». Quod cum fecisset, statim illi surrexerunt. Et hoc videns pontifex adoravit Iohannem. Et cucurrit ad prepositum clamans et hec narrans. Et simul venientes prostraverunt se coram apostolo veniam postulantes. Et ille suscipiens eos post ieiunium unius ebdomade baptizavit; et ipsi cum tota parentela sua et amicis et famulis fecerunt ecclesiam in honore ipsius beati Iohannis.

Beatus itaque Iohannes cum quodam tempore ecclesias circumiret venit ad quandam urbem. Et cunctis pro quibus venerat rite peractis vidit ibi quendam iuvenem fortem et pulchrum et feri animi. Et dixit episcopo civitatis: «Commendo tibi hunc iuvenem sub testimonio dei et sancte ecclesie ut eum studiose nutrias deique servitio idoneum reddas». Tunc episcopus itaque iuvenem suscepit et diligentissime nutriens etiam baptizavit. Sed post hec in matura etate aliquantulum relaxatus episcopum dimisit et cum aliis iuvenis ad omnia flagitia se commisit et omnino desperans factus est magister latronum. Post aliquod ergo tempus beatus Iohannes ad illam urbem causa alicuius necessitatis advenit; et hiis pro quibus venerat ordinatis episcopo quod ei commendaverat requisivit. Tunc ille obstupuit putans a se reposci pecuniam quam non acceperat, rursum considerans quod Iohannes non falleret nec quod non commendaverat quereret. Videns ergo Iohannes episcopum stupefactum, «Iuvenem», inquit, «illum repeto a te quem tibi commendavi sub testimonio Christi et ecclesie». Tunc episcopus suspirans et in lacrimis resolutus: «Ille», ait, «mortuus est». «Quomodo», inquit, «vel quali morte?». «Deo», ait, «mortuus est, quia omnibus malis deditus etiam latrocinium aggressus est; et in quodam monte cum latronibus manet». His auditis apostolus vestem scidit et pugnis caput suum feriens: «Bonum», inquit, «te custodem fratris anime dereliqui». Confestim itaque paratum sibi equum ascendens concitus cucurrit ad montem et obviantes sibi latrones rogavit ut sibi magistrum suum adducerent. Qui cum venisset armatus eminus agnito Iohanne pre pudore nimio fugiebat. Sed beatus Iohannes etatis oblitus insequitur fugientem simul et clamans: «Quo fugis dulcissime fili patrem tuum? Quo fugis senem non armatum? Fili mi, noli timere. Ego Ihesu Christo reddam rationem pro te, et certe libenter moriar pro te sicut Christus pro nobis. Sta tantum et crede michi, quia deus me misit». At ille audiens restitit, vultum in terram dimisit, arma proiecit et tremens amarissime flere cepit et pedibus apostoli provolutus anxietate qua poterat veniam postulans, dexteram suam nimie cedis consciam occultavit. Apostolus vero sub sacramento ei se impetraturum veniam pollicetur et pedibus ipsius iuvenis provolutus manum illam tamquam per penitentiam iam purgatam diutius osculatur. Sicque eum ad ecclesiam perduxit et pro eo ieiunans et orans veniam quam ei promiserat impetravit. Nec prius destitit quam eum in omnibus emendatum etiam ecclesie prefecit episcopum. Nondum erat factum decretum de irregularitate homicidarum.

Beatus itaque Iohannes cum Ephesi moraretur et cotidie passiones sanctorum audiens compassione animi torqueretur et iam fractus etate et languidus caritate et desiderio eterne glorie, cum iam vix inter discipulorum manus ad ecclesiam deferretur, nec plus posset dicere, breviter et frequenter hec dicebat: «Filioli, diligite alterutrum». Tandem discipuli et fratres qui aderant, pertesi quod eadem semper dicebat dixerunt: «Magister, quare semper hec loqueris?» Qui respondit: «Quia preceptum domini est et si solum fiat sufficit». Cum igitur esset beatus Iohannes annorum nonaginta novem, anno domini CXII apparuit ei dominus cum discipulis suis, qui iam omnes e mundo decesserant, et dixit ei: «Veni ad me, quia a modo tempus est ut epuleris in mensa mea cum fratribus tuis». Surgens sanctus Iohannes cepit ire, sed dominus dixit ei: «Dominica venies ad me». Veniente itaque dominica, convenit populus in ecclesiam que in eius nomine fuerat fabricata. Et a primo pullorum cantu locutus est eis predicans ut semper in fide et mandatis domini permanerent. Et post hec fieri fecit foveam iuxta altare quadratam et terram extra ecclesiam proici. Et descendens in eam expansis manibus ad deum dixit: «Invitatus sum ad convivium tuum; gratias ago tibi domine. Venio, venio, quia hoc est quod desiderabam ex toto corde». Et cum finisset orationem, lux tanta apparuit super eum ut nullus eam aspicere posset. Et recedente lumine, nichil invenerunt in fovea nisi manna quod adhuc scaturit in fundo fovee, sicut harena minuta solet in fontibus scaturire.

XI - Sanctorum Innocentium

recensere

Cum vidisset Herodes quod tres reges qui venerant adorare regem Iudeorum non redierunt ad se sicut eos rogavit, putavit eos visione stelle deceptos et erubuisse redire ad eum et ideo ab inquisitione pueri cessavit. Sed cum audisset que dicta fuerant a pastoribus et maxime prophetias Symeonis et Anne sensit se illusum et de morte puerorum Bethleem tractabat ut ille puer quem ignorabat occideretur cum eis. Ideoque per admonitionem angeli Ioseph cepit beatam Mariam et puerum et fugit in Egyptum. Fuitque ibi septem annis, scilicet usque ad obitum Herodis. Cumque ingrederetur dominus in Egyptum corruerunt omnia ydola Egypti, sicut predixerat Ysaias: ‘Ecce, dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Egyptum et movebuntur simulacra Egypti’. Herodes autem cum de nece puerorum tractabat citatus est ab imperatore ut iret Romam, accusantibus filiis suis responsurus. Cumque transiret per Ciliciam audiens navem Tharsensium magos transvexisse, combussit omnes naves que ibi erant. Cum autem disceptaret coram imperatore contra filios suos qui accusabant eum de hoc quod nolebat eos esse heredes regni, ita reconciliatus est cum filiis quod decretum est quod filii patribus in omnibus obedirent et, ipse autem regnum dimitteret cui vellet. Ideoque veniens Iherusalem confirmatus in regno magis quam ante misit et fecit occidi omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius qui nati erant infra spatium duorum annorum. Audierat enim quod stella illa que tres reges adduxerat apparuit primo eadem die qua dominus natus est. Et quia iam annus effluxerat quo tres reges venerant in Iherusalem, putabat dominum esset anniculum et insuper aliquot dierum. Ideoque supra etatem usque ad binos et infra usque ad unius noctis infantes omnes pueros occidit ut ille nullo modo evadere posset. Verum deus tantam malitiam non passus est diu vivere impunitam. Nam ipse Herodes cum iam haberet LXX etatis annos in gravissimam cecidit egritudinem. Nam febre valida prurigine corporis, inflatione pedum, vermescentibus testiculis et fetore intolerabili torquebatur. Cumque balneari se fecisset morbus pessime ingravatus est. Medici vero cum posuissent corpus eius in oleo ita dissolutus est ut etiam oculos quasi mortuus torqueret, tamen ad clamorem astantium respicere visus est. Cum vero redisset Iherico, audiens Iudeos mortem suam expectare cum gaudio, omnes nobiliores iuvenes Iudeorum misit in carcerem et precepit Salome sorori sue ut quam cito moreretur statim omnes iuberet occidi, ut ita omnes Iudei in morte eius plangerent vel inviti. Tunc venerunt nuntii ab imperatore litteras deferentes ut filium suum quem tenebat in carcere, scilicet Antipatrum, quia patrem intoxicare volebat, exilio dampnaret vel si mallet occideret. Quo nuntio paululum recreatus pomum quo libenter vescebatur et cultellum ad incidendum petiit; statimque cum graviter tussiret, circumspiciens ne aliquis eum impediret se ipsum percussurus dexteram sustulit. Sed consobrinus eius dexteram continuit, et protinus ululatus quasi rex esset mortuus in regia excitatus est. Quo audito Antipater gaudens multa promisit custodibus ut eum solverent. Quod cum audisset Herodes gravius tulit exultationem filii quam mortem et continuo iussit eum occidi. Et fecit Archelaum regni sui successorem. Sicque post quinque dies mortuus est. Salome vero soror eius omnes Iudeos quos occidi iusserat absolvit.

XII - Thome episcopi et martyris

recensere

Sanctus Thomas in iuventute sua valde fuit in omnibus gratiosus. Sed cum vidisset in curia regis Anglie multa geri que pietati et castitati contraria erant, curiam dimisit et Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo se commisit; et contra barones Anglorum in multis adversantes ecclesie fideliter dimicans multociens Romam adiit et omnia negotia semper fideliter expedivit, unde et archiepiscopus eum archidiaconum fecit. Cum autem idem archiepiscopus cerneret quod rex Anglie satis ecclesie noxius decessisset et quod Henricus in regnum adhuc nimis iuvenis successisset, timens ne rex impetu iuventutis et pravorum hominum consiliis ecclesiam gravius fatigaret, fecit beatum Thomam cancellarium regis ut honestate et prudentia sua malignorum hominum sevitiam temperaret. Qui in tantum regi placuit quod post decessum archiepiscopi eum eidem ecclesie preficere procuravit. Sed ille attendens mores regis et procerum et efficacem malitiam detractorum, sedem illam plenam magis oneris quam honoris quantum potuit recusavit; sed tandem urgente rege et quodam Rome cardinali consensit. Statim autem ut consecratus est mirabiliter se mutavit. Nam lectioni et orationi semper intendens cilicio et ieiuniis carnem suam intolerabiliter crucians, ita sanctitatem suam occultabat quod sub honestate vestium et apparatu utensilium et gratiositate vultus populo per omnia concordabat. In secretiori autem cellula XIII pauperum pedes curvatis genibus cotidie abluebat et post plenam refectionem singulis quatuor argenteos tribuebat. Quod si aliquando per se facere non poterat, hoc diligentissime fieri per vicarium faciebat. Sed videns dyabolus sanctum virum ecclesie plurimum profuturum invidit et alium quendam archiepiscopum et multos alios qui ecclesiam defendere tenebantur ad eius perniciem excitavit. Cum enim rex et consiliarii sui sanctum Thomam ad voluntatem suam in detrimentum ecclesie promissis et blanditiis inflectere conaretur, iste omnino restitit. Unde iram regis et principum eius contra se rigore iustitie provocavit. Cumque post innumeras vexationes et iniurias ad quendam locum barones et episcopi convenissent, exigebat rex instanter ut consuetudines quas reges Anglie habere solebant in ecclesia firmissime tenerentur. Quod sanctus Thomas et episcopi attendentes et videntes utrobique periculum quod urgebat, scilicet fidei salutisque discrimen aut guerram contra ecclesiam intolerabilem, illud negotium si possent libentius distulissent. Sed urgente necessitate ex magnorum virorum deceptus consiliis beatus Thomas verbotenus petitionem fieri consensit et sic ipse et episcopi quamvis cum dispendio cause mortis periculum evasere. Sed beatus Thomas in hac liberatione corporum mortem metuens animarum se ipsum in penitentia gravius cruciavit et ex altaris officio se suspendit donec confessus et penitens a papa meruit relaxari. Sed nec sic regis ira quievit, immo minis et terroribus exigebat ut consuetudines quas contra ecclesiam inducere nitebatur archiepiscoporum et episcoporum litteris firmarentur. At beatus Thomas intrepide se opponens cum multis dampnis et iniuriis et contumeliis urgeretur, adversum episcopos ne eum iniuste condempnarent ut vel sic regi blandirentur sedem apostolicam appellavit. Sed cum nec sic quiescerent proceres, vir sanctus crucem quam in manu tenebat in altum erigens a curia discessit conclamantibus impiis post eum: «Capite furem! Suspendite proditorem!». Cumque in hospitium recessisset, duo magni proceres fideles nocte veniunt ad eum lacrimantes et sub iuramento dicentes quod mors eius a proceribus multis coniurata esset. Ille igitur magis timens ecclesie quam sibi nocte fugit et diebus latens, noctibus ambulans, die XVII ad portum venit et in parva navicula a duobus sacerdotibus traiectus est in Flandriam. Quem papa Alexander tunc Senonis manens honorifice suscepit et in Pontiniacensi monasterio commendavit. Rex vero Anglie episcopos et proceres mittens Romam ut legati venirent qui negocium regis contra archiepiscopum diffinirent, repulsus est. Unde iratus iussit ecclesiam et omnia bona archiepiscopi et suorum confiscari et omnes omnino qui ad eum pertinebant exilio condempnari. Ille vero apud Pontiniacum manens et ieiuniis et orationibus se affligens iugiter orabat pro ecclesia et pro rege et pro regno Anglorum. Sed a rege per abbates cisterciensis ordinis exire compulsus ad regem Francie Ludovicum se contulit. Qui eum reverenter excipiens donec pax fieret benigne necessaria ministravit. Misertus itaque desolationem Anglicane ecclesie Senonensis archiepiscopus Romam adiens impetravit ut rex cum toto regno suo excommunicaretur nisi pax Canthuariensi ecclesie redderetur. Pace igitur reddita septimo exilii sui anno reversus honorifice susceptus est. Cum autem dominus papa querelam sancti Thome audisset contra quendam archiepiscopum et alios episcopos faventes ei omnes suspendit. Unde rex vehementer iratus sanctum Thomam iterum dampnis et iniuriis adeo fatigavit quod quasi proditorem ecclesie sue septa exire prohibuit. Tandem cum nec vi nec blanditiis flecteretur, quin supra iura ecclesie sue tueretur, ecce, milites regis armati adveniunt et ubi esset archiepiscopus inter clericos et monachos qui in ecclesia cum ipso erant vociferando requirunt. Quibus mox sanctus Thomas ex gradibus cancelli respondit: «Ecce ego. Quid vultis?». Respondit unus militum: «Ut modo moriaris, quia ultra vivere non potes». Et ille: «Ego pro deo mori paratus sum et pro assertione iustitie et ecclesie libertate. Sed si caput meum queritis ex parte dei omnipotentis et sub anathemate prohibeo ne cuiquam preter me penitus noceatis. Libenter quidem moriar dum modo morte mea pacem et libertatem ecclesia consequatur. Deo itaque et beate Marie et sanctis huius ecclesie patronis et beato Dyonisio commendo me ipsum et ecclesie causam». Et hiis dictis eductis carnificum gladiis inclinato capite decollatur et quod horribile est iam defuncti cerebrum per pavimentum cum cruore et ossibus dispergitur. Cum autem ex more ad sepeliendum pontificalibus vestiretur, invenerunt corpus eius involutum cilicio pediculis et vermibus referto ipsaque femoralia usque ad poplites cilicina; sed cum in hiis omnibus non quiesceret furor impiorum dicentium corpus proditoris non debere inter sanctos pontifices sepeliri, sed proiciendum in paludem vel in patibulo suspendendum, timentes viri sancti seviciam malignorum qui corpus rapere et proicere veniebant, sepelierunt corpus sancti Thome ante altare sancti Iohannis baptiste in sepulchro marmoreo ubi creberrimis miraculis illustratur. Versus: Annus millenus centenus septuagenus primus erat primas cum ruit ense Thomas.

In miraculis eius legitur quod quidam magnus clericus decidens in magnum languorem auditis miraculis sancti Thome recordatus est quod olim fuerat multum familiaris eius. Unde fecit se deferri ad ecclesiam eius et post longam vigiliam sompno pressus vidit processionem sanctorum et beatum Thomam cum magna gloria subsequentem. Et tangens femur eius ubi dolebat dixit ei: «Vade quia sanatus es». Evigilans sanus et ad sua rediens letus cogitavit quod ita de facili per preces eius in anima sanatus fuisset. Et ad ecclesiam rediit ut pro peccatis suis sancto martyri supplicaret. Cumque in sompnis idem quod prius vidisset, tetigit eum sanctus Thomas et ait: «Vade quia infirmitas corporis sanitas est anime». Et statim recidit in languorem in quo fuit usque ad mortem.

In Alemannia quedam nobilis domina toto corpore pulcherrima cum audisset quod nichil ei in pulchritudine deesset si oculos varios haberet perrexit ad sanctum Thomam rogans eum ut oculos varios ei daret. Et statim oculos omnino perdidit et sanctum Thomam magis anxie deprecans visum recepit; sed nigros oculos ut prius habuerat reportavit.

In Pontiniacensi monasterio quidam qui sancto Thome servierat graviter infirmatus est. Cum non posset habere licentiam eundi ad sanctum Thomam ex desiderio sanitatis illuc ivit. Sed cum sanus redisset noluit eum abbas recipere nisi iterum rediret et a sancto Thoma eundem morbum pro quo inobediens fuerat reportaret. Et sic iterum illuc ivit; et ita ut prius fuerat infirmus rediens ab abbate receptus fuit.

XIII-Silvestri Papi

recensere

Beatus Silvester a Cyrino presbytero eruditus hospitalitatem summo studio diligens Thymotheum quendam predicatorem christiane fidei hospitio recepit, quod etiam ipsi pontifices propter persecutionem facere non auderent. Cum itaque ille uno anno et mensibus tribus predicando plurimos convertisset a prefecto urbis incarceratus verberatur et plagis gravissimis attrectatur et tandem inter homicidas decollatur. Cuius corpus beatus Silvester cum Melchiade papa et clericis iuxta beatum Paulum apostolum sepelivit. Post hec prefectus putans quod Thymotheus divitias habuisset Silvestrum cepit et sub comminatione mortis reddi sibi eius divitias requisivit. Cumque ex multis testibus eum nullas habuisse divitias didicisset, opponens ei quod christianus esset mortem ei minabatur in crastinum nisi ydolis immolasset. Cui sanctus Silvester: «Stulte, hac nocte morieris ut tormenta que nobis minaris sine fine sustineas et inter tormenta positus velis nolis deum esse quem colimus recognoscas». Cum igitur ex iussu prefecti traheretur in carcerem et ipse epulaturus accessisset ad mensam os piscis ita in ore eius transversum est quod nullo modo reicere potuit nec glutire; et sic tota nocte dolore vexatus expirans uno eodemque tempore de domo ad tumulum cum luctu ducitur et Silvestrum eiectum de carcere ad domum pape christiani cum gaudio comitantur.

Post hec decedente beato Melchiade beatus Silvester omnibus amabilis et in omni sanctitate conspicuus ab omnibus papa urbis eligitur, licet ipse multum resistere niteretur. Tunc imperante Constantino exiit edictum ut omnes christiani ydolis immolarent aut diversis suppliciis interirent. Unde sanctus Silvester exiit de urbe et cum suis clericis in quodam monte latuit. Constantinus itaque cum iam plurimos christianos occidisset, cecidit in tantam lepram quod nullo modo potuit recipere medicinam. Tandem ex consilio pontificum paganorum adducti sunt multi pueri ut occiderentur et sic imperator in eorum sanguine calido se balneans sanaretur. Die igitur statuto egrediens imperator ad locum ubi balneare debebat vidit mulieres matres infantium perdendorum, que eum resolutione crinium, nudatione mammillarum et luctu miserabili ad pietatem moverunt. Et prorumpens in lacrimas iussit stare; et erigens se et ad se convocans universos ait: «Viri barones, audite! Dignitas Romani imperii de fonte nascitur pietatis. Que hanc etiam legem dedit, ut capitali sententie subderetur quicumque occidisse infantem etiam in prelio probaretur. Quanta ergo erit crudelitas ut contra leges nostras hoc amicorum nostrorum filiis faciamus, quod tam districte etiam hostibus nostris fieri prohibemus? Quid valet barbaros superasse, si a crudelitate vincamur? Qui enim fuerit in isto certamine superatus, victoriam obtinet victus; victor enim post triumphum vincitur si pietas ab impietate superatur. Vincat ergo pietas in hoc congressu. Melius est me mori salva vita innocentium, quam vitam tam crudelem recuperare per eorum interitum. Quam tamen recuperare incertum est, cum certum sit quod sic recuperata crudelis est». Reddens itaque matribus filios et cum donis amplissimis vehicula infinita matres que prius flentes venerant cum gaudio ad loca sua remisit. Et sic iter arreptum deserens ad palatium rediit. Ipsa nocte dormienti imperatori apparuerunt Petrus et Paulus apostoli dicentes: «Dominus misit nos ad te ut nostro consilio recipias sanitatem, quia timuisti fundere sanguinem innocentem. Voca igitur Silvestrum papam propter te in illo monte latitantem cum suis clericis. Hic cum te tertio merserit in fonte baptismatis, statim recuperabis gaudium sanitatis et hanc mercedem deo redde, ut verus sis christianus et omnia templa ydolorum destruas et ecclesias dei per totum orbem restituas». Hiis dictis evigilans Constantinus statim misit ad montem illos qui beatum Silvestrum cum omni reverentia exhiberent. Videns autem beatus Silvester milites venientes, putans quod ad martyrium vocaretur, socios suos confortans et se ipsum deo commendans, sequentibus clericis et mori optantibus imperatori presentatur. Cui statim assurgens et prius salutans, cum maximo gaudio sompnium suum exposuit. Tunc sanctus Silvester querenti qui essent illi duo qui sibi apparuerant, vitam eorum narravit et ipsas eorum ymagines in libello monstravit. Quas imperator optime recognoscens doctrine sancti Silvestri credidit et statim baptizatus de fonte sanus exiit. Et prima die baptismatis sui hanc legem dedit ut Christus qui eum curaverat a tota urbe Romana coleretur. Secunda ut qui Christum blasphemasse probatus fuerit puniretur. Tertia ut quicumque christiano fecisset iniuriam, divitiarum suarum parte dimidia privaretur. Quarta ut sicut imperator Rome sic etiam Romanus pontifex quasi caput ab omnibus mundi episcopis veneretur. Quinta ut quicumque reus in ecclesiam ingreditur, iudicis imperio qui in presenti fuerit defendatur. Sexta ut intra muros cuiuscumque civitatis nulla nisi de licentia episcopi ecclesia fabricetur. Septima ut ad edificationem ecclesiarum decime possessionum regalium tribuantur. Octava autem die venit imperator ad ecclesiam sancti Petri et flendo confitens culpam suam, accepto bidente terram primus aperuit ad fundamentum basilice construende. Deinde in numero duodecim apostolorum duodecim cophinos terre suis humeris exportavit et sic ad palatium cum beato Silvestro rediens aliud intra suum palatium templum fecit.

Post hec Helena mater eius que tunc Iherusalem morabatur audiens de eo quod christianus esset, misit ad eum litteras, laudans quidem quod ydola reliquisset, sed valde vituperans quod spreta lege Iudeorum in qua deus adoratur, crucifixum hominem adhoraret. Tunc Constantinus rescripsit ei ut omnes magistros Iudeorum adduceret et ipse proferret omnes pontifices christianorum ut utrorumque disputatio panderet, cui adherendum fidei magis esset. Adductis itaque CXLI sapientissimis Iudeorum, imperator cum beato Silvestro LXXV episcopos congregavit et ex utraque parte statuerunt duos iudices paganos, sed iustissimos et sapientissimos, scilicet Cratonem et Zenophilum. Beatus igitur Silvester cum undecim electos ex Iudeis apertis rationibus superasset, surrexit duodecimus dicens: «Stultissimi sunt qui deum crucifixum credunt, et ego unum nomen omnipotentis scio cuius potentiam nec saxa sufferre prevaleant. Quod ut omnes sciatis, nunc michi taurus fortissimus adducatur et videbitis quod quam cito nomen dei in aure eius dixero morietur». Quo adducto cum in aure eius nescio quod nomen diceret statim mortuus est. Tunc exclamantibus cunctis et parti Iudeorum faventibus, beatus Silvester vix impetrato silentio dixit: «Viri fratres, intendite rationem. Sciatis quod non nomen dei, sed nomen pessimi demonis in eius auricula nominavit. Nam deus quem ego predico, non solum viventes mortificat, sed etiam mortuos vivificat. Occidere autem et non vivificare possunt aranee et serpentes, leones, fere et latrones. Si ergo Iudeus vult ut non credamus nomen demonis fuisse quod dixit, dicat modo super mortuum id ipsum nomen et suscitet eum. Quod si occidere potest et vivificare non potest, constat quod nomen demonis invocavit». Iudicibus itaque urgentibus Iudeum ut taurum suscitaret, cum confusus diceret hoc fieri non posse, ait: «Suscitet eum Silvester per nomen Ihesu Christi quem dicit deum esse qui mortuos suscitavit; et tunc omnes credemus in eum». Tunc Silvester ait: «Vix nunc tandem sapienter locutus es». Et interrogati omnes Iudei si hoc pacto crederent, omnes christianos se fieri promiserunt. Tunc Silvester separans fideles ab infidelibus, cum omnes genibus flexis flentes orarent, dixit tauro: «Coniuro te taure per virtutem nominis Ihesu Christi nazareni crucifixi ut modo resurgas et in pace solutus abscedas». Quod cum fecisset eadem die plusquam tria milia hominum conversi sunt et ipsa Helena regina cum tota curia sua.

Post aliquot dies venerunt pontifices paganorum ad imperatorem dicentes: «Domine, draco ille qui est in illa fovea iratus est nimis, quia ex quo christianitatem recepistis, nichil datum est ei manducare. Et ideo sciatis quod cotidie plusquam trecentos promiscui sexus paganorum suo flatu occidit». Tunc imperator consuluit Silvestrum quid inde iudicaret agendum. Qui ait prefecto qui hoc affirmabat: «Ostende michi vel unum minimum christianum quem draco occiderit». Cui ille: «Numquid ideo dimittendus est, quia nullos occidit christianos?». Respondit Silvester: «Ego faciam per virtutem Christi eum ab omni lesione cessare». Cui prefectus: «Fac ut uno mense cesset et omnes credemus in Christum». Cumque id ipsum omnes paganorum pontifices promisissent, beatus Silvester cum duobus presbyteris ivit ad ecclesiam Sancti Petri et post biduanum ieiunium oranti apparuit beatus Petrus dicens: «Tu et qui tecum ieiunaverunt cras communicantes ieiuni in foveam securi descendite; et cum veneris ad draconem dices: “Dominus Ihesus Christus natus de spiritu sancto ex Maria virgine, crucifixus et sepultus, resurrexit, ascendit ad celos, sedet ad dexteram patris. Hic venturus est iudicare vivos et mortuos. Expecta eum Sathana in isto loco donec veniat”. Et cum hoc dixeris, liga os eius filo canabino retorto quod tecum portabis et super ceram impones et sigillabis anulo ferreo qui insculptus est signo crucis et sic venies ad me; et tunc comedetis panem quem preparavero vobis. Et sic imperatori et aliis sani et incolumes assistetis». Descendit itaque sanctus Silvester cum duobus presbyteris portans duas lanternas in foveam per gradus centum quinquaginta, et sibilantem et frementem ligavit draconem et sigillavit. Et ascendens invenit duos magos qui secuti fuerant eos ut viderent si usque ad draconem descenderent et allevavit eos volutantes et iam morientes ex fetore draconis. Et exierunt omnes de fovea. Qui statim cum infinita hominum multitudine conversi a morte anime et corporis liberati sunt.

XIV - Columbe virginis

recensere

Cum Aurelianus imperator Senones advenisset de beata Columba quod christiana esset audivit. Et statim exhibitam de religione sua et de suo nomine requisivit; quam cum esse immobilem christianam audisset, prius ei blandiendo promisit quod filium suum Aurelium ei daret in coniugem si deos adoraret. Quod cum illa prorsus renueret iussit eam ligatam custodiri et iuvenem lenonem causa turpitudinis ei mitti. Beata ergo Columba videns iuvenem cum impetu venientem, modeste detinendo corripuit eum dicens: «Modicum sustine frater et cave ne propter tuam presumptionem dei cito sentias ultionem». Audiens iuvenis hoc quievit. Et statim quedam ursa adveniens complectens iuvenem ad terram deiecit innuens versus faciem beate Columbe quid vellet fieri de iuvene. Beata virgo videns quod ursa propter se missa esset prohibuit ne noceret. Que statim eum dimittens hostio carceris se opposuit ne vel ille effugere vel alius auderet intrare. Cum ergo beata Columba iuveni predicasset compunctus ille cepit Christum publice predicare. Tunc removit se ursa seorsum et egrediens iuvenis virtutem dei quam viderat omnibus predicavit. Hec audiens imperator eiectam de carcere iussit sibi quantocius presentari. Euntes autem ministri ursam iuxta eam invenerunt et exterriti redierunt. Tunc imperator iussit circa eam ignem copiosus succendi et Columbam cum ursa uno simul incendio concremari. Ascendente autem fumo cum flamma videns beata Columba ursam timentem et frementem confortavit eam et sic per tectum domus evadens per medias turbas ad locum proprium repedavit. Totumque ignem imber copiosus extinxit. Tunc imperator vehementer iratus iussit ut Columba capite puniretur. Et veniens ad locum, negato sibi spatio orandi dedit pallium suum sericum ministris et sic ei orandi licentia commodatur. Orantem itaque vox de celo veniens confortavit et statim eam truculentus carnifex decollavit anno domini CCLXXIV.

XV - De circumcisione Domini

recensere

Circumcisio fuit sacramentum veteris legis, non quia instituta fuerit in veteri lege, sed quia observata. Ante legem enim instituta fuit sex causis. Prima propter bonum obedientie, ut homo qui displicuerat deo per inobedientiam placeret deo per obedientiam. Secunda propter signum, ut esset Abrahe signum sue circumcisionis interioris qua circumcisus erat per fidem ab omni labe peccati; de qua dicit Ieremias: ‘Circumcidimini viri Iuda et habitatores Iherusalem et auferte preputia cordium vestrorum’. Tertia propter signaculum, ut per hoc distingueretur populus dei a non populo dei. Quarta propter doctrinam, instruebatur enim populus ille ut sicut fiebat circumcisio in membro ubi luxuria viget, ita circumcideret et removeret ab anima omnem luxuriam. Quinta propter sacramentum; fiebat enim cultello lapideo octava die et significabat quod per petram Christum circumcidendi sumus ab omni culpa in octava resurrectionis. Quod factum est in ipsa persona Christi, in nobis autem factum est in spe propter resurrectionem Christi et fiet in re in resurrectione generali. Sexta in remedium originalis peccati. Dicit enim Beda quod idem salutifere curationis auxilium conferebat circumcisio quod baptismus post passionem Christi facere consuevit excepto quod ianuam celi non aperiebat. Christus ergo natus de virgine voluit circumcidi non quod ipse haberet culpam que circumcisione purgaretur, sed ut legem quam ipse dederat sponte teneret et querelas Iudeorum compesceret. Si enim infans tam subito legem relinqueret, aut ipse contra naturam infantie Iudeis rationem reddere cogeretur, aut ipsi eum quasi transgressorem legis occidere niterentur. Sicut ergo pro nobis maius voluit, scilicet sine culpa mori, ita minus renuere non debuit, scilicet circumcidi. Circumcisus est itaque quasi verus filius Abrahe, cui dixerat: ‘Masculus cuius preputii caro circumcisa non fuerit peribit de populo suo’, non quod timeret ne maledictio ista caderet super eum si circumcisus non esset, sed ut nos sicut verbis sic etiam exemplis instrueret. Circumcisio enim eius corporis circumcisionem significat nostri cordis. Sicut enim Ihesus natus est ex Maria virgine, ita qui vult salvari debet renasci de illuminanti gratia. In peccatis quidem omnes nascimur et habemus necesse renasci ex gratia, quod in baptismo percepimus, sed totum periit in seculari vita; unde nunc virtus gratie in nobis operatur ut in novitate vite ambulemus. Nascitur ergo homo per gratiam, cuius prima dies est iustitia reddens unicuique quod suum est, scilicet sibi miseriam et deo misericordiam, et per hoc ad amorem penitentie et odium peccati animus excitatur. Sed quia periculosum est penitentiam agere inter venenatas persuasiones, adulationes, detractiones et exempla peiorum, secunda dies, scilicet prudentia, necessaria est; per quam mundum et occasiones peccati fugiat dicens: ‘Odivi ecclesiam malignantium etc.’. Sed ne nimio fervore suam infirmitatem et periculosam dyaboli luctam non attendens solitudinem eligat, tertiam diem fortitudinis in acie multorum pariter pugnantium querat, subiungens predicto versui: ‘Lavabo inter innocentes etc.’. Congregatio enim pro fortitudine sua ‘terribilis est, ut castrorum acies ordinata’, ve autem soli! Sed et ibi addatur quartus dies, scilicet temperantia, qua incontinentes motus voluptatis et bestiales motus curiositatis et cervicosos motus elationis refrenes, ut sic ad quintum diem obedientie venias, qua propter deum te prelato subicias. Non est enim servus maior domino suo, ‘qui factus est obediens’. Quod si forte a prelato aliqua minus suavia iubeantur, transi ad sextam diem patientie; quia si contra eum murmuras et iudicas etiamsi exterius impleas quod iubetur, non est hoc virtus patientie, sed velamen malitie. Si autem hec bene feceris, ad septimam diem humilitatis veniendum est, ne de hiis altum sapias, quia deus superbis resistit. Cum autem in hiis exercitatus fueris, roga dari tibi non sabbatum corporis quod est Iudeorum, sed octavam diem, scilicet dominicam, qui est requies christianorum, scilicet quietem devotionis, ut iam cum devotione et delectatione facias quod prius cum amaritudine spiritus faciebas. Sed tamen tremendus est tibi cum ad tantam gratiam devotionis perveneris, ne dum sequeris affectionem, corpus destruas per immoderatam exercitationem ac demum necesse habeas non sine magno detrimento spiritualis exercitii circa debilitatem cura corporis occupari. Unde necessarius est cultellus discretionis que omne corpus circumcidit, ne quid plus vel minus fiat. Nam qui minus est, fructum boni operis abscidit non circumcidit, sicut qui tepidus est minus facit. In hac die nomen imponitur et nomen salutis, quia qui sic agit suam salutem secundum apostolum operatur.

Ad seculares autem isti octo dies aliter possunt dici. Duo primi dies sunt dolor de perpetratione peccati et desiderium emendandi. Alii duo dies confiteri mala que fecimus et bona que omisimus. Alii quatuor sunt oratio, lacrimarum effusio, corporis afflictio, elemosinarum largitio. Vel isti octo dies sunt octo virtutes quas enumerat Petrus dicens: ‘Ministrate in fide vestra virtutem non miraculorum, sed bonorum operum, quia fides sine operibus mortua est’. In virtute autem scientiam bene conversandi inter malos. In scientia autem abstinentiam, quia sicut scienti bonum et non facienti, sic etiam scienti malum et non caventi peccatum est illi. In abstinentia autem patientiam, quia qui pie vivere volunt in Christo persecutionem patiuntur. In patientia autem pietatem, ut quos toleramus amemus, quia caritas patiens est, benigna est. In pietate autem amorem fraternitatis, ut hoc intuitu bona malis rependamus ut eos ad affectum pietatis convertamus. In amore autem fraternitatis caritatem, scilicet dei, quia per amorem proximi conoscitur amor dei.

XVI - Genovefe virginis

recensere

Beata Genovefa prope Parisius orta beato Germano Autissiodorensi per loca illa causa destruende heresis eunti in Britannia cum aliis obviavit. Quam sanctus Germanus eminus inter alias conspiciens ad se venire precepit; et caput eius deosculans nomen eius a parentibus inquirit et beatos per eam parentes dicens, vitam eius omnibus laudabilem et deo amabilem predicavit. Et post hec ait illi utrum vellet permanere in proposito castitatis. Que cum respondisset nichil aliud deo operante se velle, confortans eam duxit ad ecclesiam. Et quamdiu hora nona cum vesperis cantaretur, sanctus Germanus manus suas super eam tenuit indefessus. Et sic cum patre suo refectam domum remittens, in crastinum ad se redire precepit. Cumque mane redisset quesivit ab ea si promissionis hesterne adhuc oblita fuisset. Que cum respondisset omnino se tenere velle castitatem, dedit ei beatus Germanus nummum ereum quem ad terram invenit, precipiens ei quatinus omnia monilia et ornamenta corporis derelinquens nummum illum perforatum semper in collo in memoriam eius portaret. Post aliquot dies cum mater beate Genovefe ad ecclesiam iret et filiam suam domi remanere preciperet, illa omnino remanere noluit, sed clamabat post eam. Tunc irata mater dedit ei alapam et statim excecata est. Post unum ergo annum et menses novem recordata mater preconium sancti Germani super filiam suam, rogavit eam ut afferret ei aquam de puteo. Que statim ivit et super puteum graviter flens quod propter se mater sua visum perdiderat, aquam quam mater petiebat portavit. Quam illa cum fide suscipiens a filia sua signatam, super oculos suos posuit et visum recepit.

Post hec beatus Germanus iterum adiens Britanniam per Parisius veniens, obviantibus populis sollicitus de beata Genovefa quid ageret requisivit. Tunc multi ei graviter derogare ceperunt. At ille verba eorum omnino despiciens in hospitium ipsius voluit hospitari. Quam cum tanta humilitate et dulcedine salutavit ut omnes mirarentur. Et ostendit illis qui eam despiciebant in thalamo ante lectum suum terram madidam de suis lacrimis irrigatam. Ipsa itaque a die epiphanie usque ad cenam domini semper inclusa permansit ut libentius deo ieiuniis et orationibus deserviret. Quadam igitur die mulier quedam curiositate non fide voluit videre quid faceret; sed mox ut oculos foramini celle apposuit, lumen oculorum amisit. Quam cum beata Genovefa post quadragesimam de cella sua exivit sua oratione sanavit. A quinto decimo autem anno etatis sue usque ad quinquagesimum per omnes hebdomadas preter dominicam et quintam feriam ieiunabat. Cibus eius panis ordeaceus et faba et aqua fuit; nam vinum et quicquid inebriare poterat nunquam bibit. A quinquagesimo usque ad octogesimum suadentibus episcopis, quorum precibus contradicere metuebat, pisciculos et lac cum pane ordeaceo non sine lacrimis manducavit. In ipsa iuventute sua ut virtus eius in infirmitate claresceret, totum corpus eius ita paralisi solutum est ut nulla membrorum eius compago suis artibus adhereret. In qua infirmitate triduo corpus eius velut exanime solis paululum genis rubentibus servabatur. Que postea sanata dixit se ductam ab angelo in requiem iustorum et ibi audisse bona inenarrabilia que preparavit deus diligentibus se.

Fuit autem temporibus illius beati Symeonis, qui sicut legitur in vitas patrum fere XL annis super columpnam stetit. Qui licet esset in partibus orientis, per negociatores euntes et redeuntes eam devote salutabat et se semper eius orationibus commendabat. Cetera eius miracula causa brevitatis omittimus. Nam tanta sanctitate pollebat, quod etiam spiritu prophetie plena omnes omnino morbos ab humanis corporibus expellebat.

XVII - De Epiphania

recensere

Dies epiphanie tribus miraculis adornatur. In illa nocte qua dominus natus est sicut angeli apparuerunt pastoribus ita apparuit quedam stella tribus regibus orientis et spiritus sanctus docuit eos quid significaret stella illa; maxime enim sapientes erant in astrologia. Fuit autem stella illa notabilis in tribus, scilicet in splendore, quia claritatem suam non perdebat propter diem; in loco, quia nec in firmamento cum stellis minoribus, nec in ethere cum planetibus, sed prope terram in aere incedebat; in motu, quia prius immobilis super terram Iudee dedit regibus signum veniendi in Iudeam. Qui in tredecim diebus super dromedarios venerunt, qui sunt animalia que una die tantum currunt quantum equus in tribus. Et putantes quod ille quem stella significabat natus esset in Iudee regia civitate venerunt in Iherusalem et tam cito perdiderunt conductum stelle. Intrantes itaque Iherusalem cum magno comitatu interrogabant: «Ubi est qui natus est rex Iudeorum?». Noverant enim isti reges prophetiam Balaam, qui dixit quando benedixit filios Israelis: ‘Orietur’, inquit, ‘stella ex Iacob et exurget virga de Israel et percutiet duces Moab vastabitque filios Seth et erit Ydumea possessio eius’. Intelligebant ergo isti sapientes quod quando viderent stellam apparentem super terram Iudeorum qui sunt de genere Iacob, quidam rex nasceretur qui sicut baculus vel virga ferrea omnia regna mundi confringeret, que significatur per duces Moab, et quod vastaret filios Seth, id est totum genus humanum, quia Noe fuit de filiis Seth. Nam omnes alii qui fuerunt Chaim filii in diluvio perierunt. Hos vastabit dominus, sed diverso modo; bonos ita vastabit in bonum quod malos qui sunt inter eos quasi arbores silvestres que nec fructum faciunt et tamen alias impediunt mittet in ignem eternum. Sicut dicit Iohannes baptista: ‘Omnis arbor qui non fecerit fructum etc.’. Et bonos liberabit a societate eorum, sicut dicit Ecclesiasticus: ‘Ad heremum perducet omnem terram iniquitatis’, que vastatio vocatur. Item: ‘ignis succensus est in furore meo etc.’. Vel secundum interpretationem filii Seth, qui interpretatur resurrectio, sunt iusti qui etsi septies cadunt, tamen semper resurgunt. Impii autem corruunt, id est ex toto ruunt in malum, ut dicitur in Proverbis. Iustos itaque vastat dominus dum facit eos esse quasi loca arida et inaquosa, in quibus dyabolus requiem non invenit, quia requiescere non potest nisi ‘sub umbra’, id est in avaris qui sunt frigidi, steriles et obscuri, vel ‘in secreto calami’, id est in superbis, qui sunt foris quasi fortes et pulchri, sed intus fragiles et vacui, vel ‘in locis humentibus’, id est in glutonibus et luxuriosis. Sequitur: ‘Et erit Ydumea possessio eius’. Ydumea que interpretatur terrena significat mundum, quia ideo venit deus in terram, ut auferret dyabolo dominium suum, sicut ipse dixit: ‘Nunc princeps mundi eicietur foras’. Hoc ergo reges illi per spiritum sanctum intelligentes querebant: ‘Ubi est qui natus est rex Iudeorum?’. Non dixerunt: «Numquid natus est?», quia iam bene sciebant quod natus erat, sed interrogabant ubi erat. Tunc Herodes rex audiens hos rumores turbatus est, et tota civitas cum illo, quia timebat perdere regnum, utpote qui non erat de regio genere Iudeorum. Et interrogavit eos occulte quando viderunt illam stellam. Et post vocavit omnes magistros legis, querens ubi Christus debebat nasci; et dixerunt ei: «In Bethleem Iudee civitate David». Dixitque Herodes illis tribus regibus: «Ite et interrogate diligenter de puero et renunciate michi et ibo adorare eum». Iam enim eum occidere cogitabat. Exeuntes ergo de Iherusalem viderunt statim stellam quam perdiderant et precedebat eos usque dum veniens staret supra puerum. Et intrantes domumculam illam procidentes adoraverunt eum et obtulerunt ei tria exenia, que vulgo presentia dicuntur, aurum, thus et mirram. Singuli trium hec tria obtulerunt. Volebant enim ostendere quod ille quem adorabant erat rex et deus et homo mortalis, moriturus pro mortalibus et pro mortuis. Ideo obtulerunt aurum regi, thus deo, mirram homini, quia corpus inunctum mirra diu sine putredine durat. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Secundum miraculum est quod dominus cum inciperet tricesimum annum etatis sue ivit ad flumen Iordanis ubi sanctus Iohannes baptista baptizabat, ut ipse Christus ab eo cum aliis baptizaretur. Tribus enim causis voluit dominus baptizari a Iohanne, scilicet ut baptismum Iohannis approbaret, ut maximam humilitatem monstraret, ut tactu sui corporis aquas sanctificaret. Videns ergo sanctus Iohannes quod dominus volebat ab eo baptizari retrahebat se dicens: ‘Domine, ego a te debeo baptizari et tu venis ad me?’. Cui dominus: ‘Sine, sic enim decet nos implendam docere omnem iustitiam’, id est superhabundantem humilitatem. Est enim debita humilitas subdere se maiori propter deum, habundans subdere se pari, superhabundans et maxima subdere se minori. Quasi dicat dominus: «Ideo me subdo tibi minori, ne dedignentur maiores a minoribus baptizari». Ita enim bene baptizat quedam vetula in necessitate filium imperatoris, dummodo recte verba proferat, sicut papa filium rustici, quia virtus sacramentorum non est in meritis ministrorum. Hoc intelligens sanctus Iohannes consensit. Cumque omnis populus terre illius baptizaretur a Iohanne et ipse dominus baptizatus esset cum aliis et oraret pro eis ut acciperent spiritum sanctum, exivit de aqua. Et ecce nimius splendor celi factus est circa eum et spiritus sanctus in corporali specie columbe venit et sedit super caput eius; et vox venit de celo dicens: «Hic est filius meus dilectus, qui faciet quicquid voluerit». Voluit quidem dominus ostendere quod esset vere filius dei per testimonium patris et per presentiam spiritus sancti. Baptizari autem voluit non quod baptismo indigeret, sicut nec circumcisione, sed ut aquas tactu sui corporis sanctificaret ut omnes in fide eius baptizati per virtute eius sanctificentur. Ceterum ut dicit Ecclesiasticus ‘Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum, quid proficit lavatione eius?’. Nos siquidem omnes christiani per baptismum Christi mundati sumus, sed iam non unum mortuum, sed tot mortuos quot peccata mortalia tetigimus, nec in illo baptismo rebaptizari possimus, quia sicut una fides, unum baptisma. Restat ergo ut consilium Helysei teneamus ut sicut Naaman leprosus in Iordane ita nos peccatis leprosi septies mergamur in descensu et humilitate penitentie, quia Iordanis interpretatur descensus: ‘Vade’, inquit, ‘et lavare septies in Iordane’, id est virtutem humilitatis Christi septemplicem imitare. Prima virtus est quod cum dives esset pauper factus est. Secunda quod extremus in presepio positus. Tertia, quod matri subditus. Quarta quod sub manu servi caput inclinavit. Quinta quod discipulum furem et proditorem sustinuit. Sexta quod ante iniquum iudicem mansuetus tacuit. Septima quod pro crucifixoribus clementer oravit. Sic et nos debemus eligere paupertatem, loci extremitatem, religionis disciplinam, minoribus subiciamur, falsos fratres equanimiter patiamur, vincamus in mansuetudine cum iudicamur, inimicis caritatem rependamus.

Tertium miraculum quod eodem die revoluto anno fecit de aqua vinum. Quia ut dicit Ieronimus, cum sanctus Iohannes evangelista cognatus domini vellet ducere uxorem, invitavit dominum et matrem eius ad nuptias; et cum deficeret vinum in mensa, valde erubuerunt convive, de hoc quod vinum deficiebat in nuptiis, ubi omnia bona debent habundare. Vidensque beata Maria eorum verecundiam, dixit filio suo: ‘Vinum non habent’. Et dominus respondit ei quasi dure, ac si non curaret: «Domina, ad nos quid pertinet? Quare sibi non providerunt de vino et aliis necessariis?». Et beata virgo non erubuit de hoc quod filius eius ita respondit ei, sed bene sensit quid vellet. Et vocatis ministris dixit: ‘Facite quod dixerit vobis’. Erant autem ibi sex magna vasa lapidea ubi Iudei ponebant aquam ad lavandum eos qui tetigissent aliquid immundum, sicut lex iubebat. Et ad preceptum domini impleverunt ea aqua. Et statim hauserunt et tulerunt architriclino, scilicet domino domus, vel ut dicunt quidam proprium nomen est. Qui cum gustasset vinum de aqua factum, dixit sponso: «Nonne consuetudo est ut ponatur melius vinum in principio prandii ut postquam inebriati fuerunt non curent quale vinum postea eis apponatur? Tu autem fecisti contrarium, quia reservasti vinum bonum usque adhuc» – Forte ex tunc incepit consuetudo ista quod in fine mense melius vinum apponunt.– Nesciebat quippe architriclinius ubi sponsus ceperat illud vinum. Hoc fuit initium miraculorum que fecit dominus coram illis qui futuri erant discipuli eius in Chana Galilee, per quod ostendit se esse verum deum supra naturam potentem.

XVIII - Iuliani et Basilisse martyrum

recensere

Iulianus apud Antiochiam metropolim Syrie christianorum et nobilium parentum unicus filius non solum mundana sed etiam divina sapientia plenissime eruditus et ex imitatione sanctorum quos cotidie visitabat cunctis virtutibus adornatus cum esset annorum XVIII cogebatur a parentibus ut nuberet, ut scilicet posteritas gloriosi generis non periret et ipse, secundum consilium apostoli qui vult iuniores nubere et filios procreare, occasionem dyabolo nullam daret. Datis ergo septem dierum induciis post quos de hoc parentibus responderet interim semper in orationibus perseverans et deo suam virginitatem commendans die septima paululum obdormivit et ab angelo confortatus est et monitus ut iuxta voluntatem parentum secure virginem duceret quia ambo virgines permanerent et multos iuvenes et virgines exemplis suis domino acquirerent. Letantibus cunctis virginem non minus genere et divitiis nobilem nomine Basilissam accepit uxorem. Finito convivio et inestimabili tripudio nuptiarum virgo virginem cum sancto proposito letanter suscepit in thalamum et statim ipso orante cum esset tempus hyemis putavit virgo se esse in medio liliorum pariter et rosarum. Quorum odore cum se Iuliano mirabiliter dixisset imbutam et ille ei predicans pro custodia virginitatis vitam promitteret sempiternam, concordantibus illis in tali proposito ecce Ihesus Christus in una parte cum nimio splendore sedebat et innumera multitudine hominum albatorum; ex altera parte beata Maria presidebat cum innumera multitudine virginum. Et cum Christus et beata virgo cum sanctis et angelis eorum propositum gloriose laudassent, sublata visione et celata virginitate in brevi parentes eorum in domino decesserunt. Nec mora, Iulianus et Basilissa corpore non spiritu ab invicem discedentes duo monasteria construunt, et sub Iuliano decem milia monachi, sub Basilissa mille virgines preter eos qui de die in diem migrabant ad celum et eos qui convertebantur ad dominum integro numero vitam sanctissimam longo tempore deduxerunt. Post hec temporibus Diocletiani et Maximiani persecutio christianorum usque in provinciam Syrie ubi isti sancti erant extenditur et Iulianus et Basilissa se invicem alloquentes et se cum sociis suis in oratione domino commendantes ad propria revertuntur. Sequenti nocte dominus Basilisse apparuit et promisit ei quod ante persecutionem, scilicet intra sex menses, ipsa cum omnibus virginibus suis in pace quiescerent et postea Iulianus cum sociis suis gloriose martyrium consumarent. Et cum hoc Iuliano dixisset et congregatas virgines optime confortasset iterum Christus coram omnibus illis apparuit et omnes ad parata eis premia invitavit. Cunctis ergo intra dimidium annum in gaudio et pace defunctis dormienti Basilisse totus ille chorus sanctarum virginum in niveis cicladibus et zonis regalibus crucem domini gestantes apparuerunt dicentes ei quod cum ipsa regem dominum adorare debebant. At illa evigilans Iuliano ista cum gaudio retulit et ambobus orantibus Basilissa migravit ad dominum et Iulianus eam dignissime sepelivit. Nec mora, Marcianus preses in Syria christianos aggrediens Iulianum pro se et sociis suis fideliter respondentem audientie sue reservavit et omnes sanctos eius socios in uno ut erant loco incendio concremavit. Illico Iulianus Marciano presidi presentatur. Et cum nec verbis nec verberibus moveretur, unus cedentium amicus presidis oculum perdidit; sed preses magis excitatus arte magica Iulianum hoc fecisse clamavit. Ad hec Iulianus: «Convoca», inquit, «omnes quos habes deorum et dearum tuarum probatissimos sacerdotes et invocent virtutes eorum super oculum evulsum ut restituant cultori suo visum. Et si hoc non potuerint, ego in nomine Christi non solum oculum evulsum, sed et oculos cordis eius illuminabo». Tunc preses hac ratione confusus omnes sacerdotes ydolis sacrificare precepit ut cognita virtute ipsorum ille lumen reciperet et Iulianus deinceps diis obediret. Cum ergo gentiles ritu suo demones invocarent et illi nichil se posse sed magis ex pena Iuliani centuplicato incendio ardere se dicerentur ad monitionem Iuliani preses templum ingreditur. Et ecce omnia ydola amplius quam quinquaginta omnino in pulverem rediguntur. Et preses insaniens exclamavit: «O carmina magicorum, o patientia deorum, tamen imple promissum et non arte magica, sed in nomine dei tui restitue illi oculum extinctum». Cumque Iulianus signo crucis in nomine domini oculum sanasset et ille sanatus Christum publice predicaret et preses illum protinus decollaret et Iulianum ferro vinctum per totam civitatem fustigari iussisset, illis transeuntibus ante scholas vidit Celsus filius presidis qui litteras addiscebat multitudinem albatorum cum Iuliano loquentem et coronam auream gemmis ornatam eius capiti imponentem et tres angelos circa ipsum volitantes. Quod cum statim condiscipulis nuntiasset, abiectis omnibus cucurrit ad locum ubi pater suus torqueri iusserat Iulianum et eius pedibus provolutus mutatione subita et predicatione magnifica non solum patrem suum et matrem et familiam, sed et totam civitatem in admirationem convertit et dolorem. Et cum non parentum lacrimis nec minis cederet nec promissis, mittuntur in carcerem fetore et vermibus horribilem; sed statim tenebre vertuntur in lucem et fetor horribilis in nectareum mutatur odorem. Hoc videntes viginti milites custodes carceris sanctorum pedibus provoluti et confitentes nomen Christi veniente ad eos Antonio presbytero cum septem filiis Cari imperatoris quos propter amorem patris eorum alii imperatores in pace vivere permittebant, baptizati sunt. Quod cum presidi nuntiatum fuisset et illos iuvenes ad amorem huius vite revocare non posset, suggessit imperatoribus ut ei mandarent quid de huiusmodi hominibus fieri conveniret. At illi iusserunt ut si starent immobiles singulos in singulis cupis ereis pice et bitumine et sulphure plenis igne supposito concremaret et si sic mori non possent qua morte eos vellet occideret. Accepta hac licentia preses iubet sanctos educi; et ecce defuncti corpus efferebatur quod iussit preses in medio foro deponi. Et ait Iuliano: «Christus vester antequam crucifigeretur dicitur quod mortuos suscitavit. Hic patebit si verus est deus si et hunc suscitaveris sicut et ille mortuos suscitavit». Ad hoc Iulianus: «Licet infidelitas tua hoc non mereatur a domino, tamen ut virtus domini demonstretur certus sum de ipso quod quidquid petiero ipse dare fideliter pollicetur». Cumque finita oratione mortuus surrexisset et publice narraret quomodo magni ethiopes ut gygantes aspectu horridi, oculis igneis et dentibus leoninis, habentes brachia sicut trabes et ungues ut aquile sine ulla misericordia letantes, eum in infernum ducebant. Et cum esset prope os abyssi propter orationem Iuliani audita est vox de throno que illum iubebat ad vitam reduci et sic a duobus angelis ablatus est de manibus impiorum ut per Iulianum crederet verum deum. Turbatus preses et dissensionem metuens Iulianum cum illo suscitato in carcerem tradi iussit et Iulianus fecit illum protinus baptizari. Interim parantur XXXI sartagines et eductis sanctis coram populo cum preses filio suaderet, Iulianus confortans flentem populum promisit ut ab igne exirent illesi. Et Celsus a preside impetravit ut postquam de igne exissent matrem suam per triduum permitteret ei loqui. Preses tamen non tolerans videre incendium filii pro se alium assessorem reliquit. Cumque sancti in predictas caldarias iactati fuissent et igne consumpto illesi penitus apparerent, preses hoc audiens et magice fieri cuncta credens, cum Celso puero sicut promiserat matrem suam esse triduo in custodia privata permisit. Ibi facta sanctorum communi oratione tantus odor speciarum erupit quod mater admirans et credens a beato Antonio baptisma recepit et filius eius Celsus eam de sacro fonte levavit. Et cum hoc audito statim omnes presidi assisterent viginti milites decollari et septem germani comburi Iulianus cum Antonio et mater cum filio et ille qui suscitatus fuerat reservari iubentur. Et alia die convocatis sacerdotibus dixit ut templum quod semel in anno aperiebatur aperirent velociter et ornarent. Et Iulianus presciens finem suum promisit quod si omnes pariter in templum convenirent sacrificium quod tamdiu distulerant immolarent. Ingressis ergo mille sacerdotibus et plurimis paganorum Iulianus oravit et contritis ydolis templum corruens omnes pariter interemit. Hoc audito furente preside martyres recluduntur et apparentibus eis sociis eorum et beata Basilissa cum magno choro virginum, ipsa Iuliano ait quod a summo rege responsum acceperat quod tertia die apparitionis dominice ipse esset in gloria sanctorum. Alia ergo die iussu presidis manuum et pedum sanctorum digiti faculis oleo madentibus alligantur. Et cum illesi manerent, Iulianus cum puero cute capitis decalvantur, Antonio et Anastasio qui suscitatus fuerat oculi eruuntur; Marcianillam vero matrem pueri eculeo applicatam cum vellent ministri attingere ceci efficiebantur. Et cum sancti apparerent quasi nil passi fuissent et dimisse in eos bestie pedes eorum lingerent, tandem cum latronibus decollantur. Ea nocte christiani sanctorum reliquias ab aliorum corporibus discernere non valentes, facta oratione viderunt animas sanctorum quasi virgines super sua corpora residentes et sic eos sub altari in ecclesia sepelierunt et plurimis paganorum tertia parte civitatis ruente et fulgoribus et tonitruis et grandine coruscante consumptis ipse preses post paucos dies vermibus ebulliens expiravit, anno domini CCCIII.

XIX - Remigii episcopi

recensere

Cum persecutio Vandalorum totam Franciam graviter devastasset, quidam vir sanctus reclusus cum sepissime pro pace sancte ecclesie orasset quadam nocte diutius vigilans tandem fatigatus leviter obdormivit et subito nutu dei visum est ei quod angelis interesset. Qui cum ex pietate de succursu Gallicane ecclesie loquerentur, venit vox ad eos dicens: «Mulier illa nomine Cilina pariet filium nomine Remigium, qui gentem suam liberabit ab incursu malorum». Statim ille evigilans ad domum Ciline cucurrit et quod audierat nuntiavit. Cui non credenti quod iam anus ex marito sene concipere posset respondit: «Scias quod cum ablactaveris puerum perunget oculos meos de lacte tuo et recipiam visum». Nam ut meritum illi accresceret, sicut et Tobye, oculorum lumen amiserat. Sicque factum est ut predixit. Litteris itaque traditus quam cito puer potuit reclusum intravit. Et cum viginti duorum annorum esset, ab omni populo archiepiscopus Remensis electus est; et postea vixit septuaginta quatuor annos. Qui cum ante et post omni virtute polleret, tante mansuetudinis fuit quod etiam ad mensam eius passeres veniebant et in manu eius ciborum reliquias comedebant. Quodam autem tempore cum parochias circuiret, hospitatus est in domo cuiusdam cognate sue. Et dum de deo in vicem loquerentur, famulus domus consuluit domine sue quod caupo totum iam vinum vendiderat, excepto modico quod pro servando vase retinuerat. Videns ergo beatus Remigius illam erubescentem, cognita causa confortavit eam. Et statim in viridarium quasi spatiaturus exivit et veniens ante hostium cellarii intravit et si quid haberet vini quesivit. «Ecce», inquit famulus, «modicum quod remansit». Et ille: «Claude», inquit, «hostium et sta ibi donec revertar ad te». Et pergens retro dolium fecit crucem super illud. Cumque flexis genibus oraret, statim vinum per bundonem egreditur ita quod per medium cellarium fundebatur. Quod videns famulus exclamavit et cucurrit ad dominam suam et hoc quod viderat nuntiavit.

Tempore ipsius beati Remigii Clodoveus rex Francie gentilis erat et tam pertinax ut nec uxor suam christianissima eum ab errore revocare posset, licet id sepius attemptasset. Cum vero tandem cum Alemannis congressus esset vidensque immensos hostium globos expavisset, votum vovit domino quod si victoriam ei tribueret ipse christianismum reciperet. Voto itaque fidei suscipiende se obligans victoriam habuit et perempto Alemannorum rege Alemanniam sub tributo redegit. Porro reversus sanctum adiit Remigium petens se fieri christianum. Cumque ad fontem sancti baptismatis pervenisset nec adesset qui crisma afferre debuerat, ecce subito columba celitus elapsa ampullam cum chrismate rostro detulit; de quo pontifex regem in baptismo linivit. Hec ampulla in Remensi ecclesia usque hodie servatur et inde reges Francie inunguntur. Post longum tempus beatus Remigius fecit episcopum Laudunensem Genebaudum virum sapientem, qui relicta uxore sua, nepte beati Remigii, cum ipso vivere iam ceperat. Qui Genebaudus parum attendens virtutem hominis contra peccatum, uxorem suam causa instruendi frequenter ad se venire permisit. Tandem sicut gutta cavat lapidem crebre frequentationes et blanda colloquia animum episcopi ad peccatum traxerunt. Concipiens ergo mulier mandavit ei secreto dicens quia: «Filium masculum genuisti». Qui confusus remandavit dicens: «Puer generatus est in latrocinio. Volo ut Latro vocetur». At ne suspicio inde procederet, uxorem suam sicut prius ad se venire permisit. Qui tamen iterum post fletum illius peccati ad peccatum rediit. Concepitque mulier et ut prius mandavit quod filiam generavit. At ille eam Vulpeculam nominavit. Tandem ad se reversus episcopus misit ad sanctum Remigium ut Laudunum veniret quia talis causa emerserat quam ipse per se emendare non posset. Veniensque et devote susceptus episcopum interrogavit cur eum vocaverat. Tunc Genebaudus cum maximo fletu et eiulatu volens tollere stolam suam de collo suo et procidere ad pedes sancti Remigii, cum magna virtute ab eo est retentus ne stolam deponeret. Et postquam diu ambo fleverunt, intellexit Remigius episcopum aliquod peccatum incurrisse pro quo stolam vellet deponere: vix poterat ei Genebaudus pre lacrimis quod fecerat enarrare. Quem sanctus Remigius videns contritum et pene desperatum, blande confortavit eum dicens quod magis peccaret quia desperabat quam de hoc quod fecerat. Reclusit itaque eum in parva cellula septem annis et ipse interim eius ecclesiam gubernavit. Septimo anno cum idem Genebaudus in vigilia cene domini in oratione pernoctaret et se lacrimis afficeret, de hoc quod ipse qui alios penitentes feria quinta domino reconciliare solebat, nec inter penitentes in ecclesia esse merebatur, ecce, angelus domini media nocte apparuit ei dicens peccatum eius esse dimissum. Precepitque ei ut exiret et sicut episcopus debet penitentes in crastino reconciliaret. Qui cum pre nimio terrore respondere non posset, ait: «Non possum hinc egredi, quia dominus meus sanctus Remigius clavem huius hostii secum habet, quod et sigillo suo signavit». Cui angelus: «Ut scias me tibi a deo missum, sicut celum apertum est tibi, ita et hoc hostium tibi patebit». Et statim salvo sigillo et cera hostium apertum est. Tunc Genebaudus se iactans in medium hostii in modum crucis ait: «Etiamsi Ihesus Christus modo veniret ad me, non hinc egrediar nisi sanctus Remigius huc venerit, qui hic me reclusit». Et statim angelus recedens apparuit sancto Remigio vigilanti in oratione in quadam cripta ecclesie sancte Marie et quasi obdormienti rei ordinem intimavit. Et iussit ut cito iret Laudunum et Genebaudum sicut prius restitueret in locum suum. Sicque fecit et ille in sanctitate usque ad obitum perduravit. Cui filius eius Latro in episcopo successit, qui et ipse similiter sanctus fuit.

Cum valde senex esset beatus Remigius revelavit ei deus quod habundantiam presentis anni fames magna secutura esset. Unde de annona villarum suarum et quam aliunde comparavit magnos acervos quos metas vocant in villa sua que Celtus dicitur fieri iussit. Et quadam die inebriati rustici deridentes providentiam eius quod quasi civitatem edificare aut turres componere vellet suadente dyabolo ignem eis superposuerunt. Quod cum Remigius per nuntium didicisset venit ad locum ubi iam mete ardebant. Et propter frigus etatis et vespertini temporis calefacere se cepit et tranquillo corde et ore dixit: «Semper bonus est focus si non superpotest. Sed illi qui hoc fecerunt et omnes posteri eorum generis viri ponderosi, id est in genitalibus rupti, et femine gutturose fient». Quod ita factum est. Nam usque ad tempora Karoli magni sic in villa predicta illi fuerunt. Quos idem Karolus magnus eosdem homines Celtenses, quia vice suum dominum occiderant, interfecit et consentientes per diversas provincias dispergens perpetuo exilio condempnavit.

Defunctus igitur sanctus Remigius, circa annum domini D, cum deferretur ad sepulturam versus ecclesiam sanctorum Thymothei et Apollinaris secus ecclesiam beati Christofori, ita feretrum gravari cepit quod nullo modo moveri potuit. Stupentes itaque nimis cum vellent eum ferre ad ecclesiam predictorum martyrum, feretrum movere nullatenus potuerunt. Tandem coacti dominum oraverunt ut ostenderet eis utrum vellet sepeliri in illa parva ecclesia sancti Christophori, que erat in cimiterio Remensi, ubi multe sanctorum reliquie quiescebant. Statimque feretrum levissime substulerunt et ibi corpus sancti Remigii honorifice posuerunt. Ubi cum multa miracula cotidie fierent, ampliaverunt ecclesiam. Et facta cripta retro altare, cum effossum corpus vellent ibi reponere, movere non potuerunt. Cumque in orationibus pernoctarent et media nocte omnes pariter obdormissent, in crastinum, scilicet kal. octobris, invenerunt sepulchrum cum corpore sancti Remigii in illam criptam retro altare ab angelis deportatum. Post longum etiam tempus eodem die translatum est corpus eius in pulchriorem criptam et in capsa argentea collocatum.

XX - Hylari episcopi et confessoris

recensere

Beatus Hylarius fuit burgensis Pictaviensis uxorem habens et filiam quam ipse postea consecravit in virginem. Fuit autem semper optimus christianus et in sacra scriptura sapientissimus. Unde cum vidissent Pictavienses quod ipse tota virtute omnes hereticos expugnabat, eum in episcopum omnes pariter elegerunt. Qui statim ex ardore fidei non solum terram suam, sed etiam totam Franciam ab hereticis defendens suggestione duorum episcoporum hereticorum ab imperatore qui et ipse hereticus erat exiliatus est, quia sapientiam eius sustinere non poterat. Quarto autem anno exilii eius iussit imperator ut omnes episcopi convenirent et de veritate fidei disputarent. Reversusque sanctus Hylarius petiit ab imperatore dari sibi licentiam loquendi, sed illi duo episcopi non sustinentes facundiam eius, obtinuerunt ab imperatore ut Pictavium redire compelleretur. Redeunti ergo Pictavium obviavit quedam mulier flens filium suum sine baptismo defunctum; cuius precibus et lacrimis motus sanctus Hylarius eum suscitavit.

Cumque beatus Hylarius paterna sollicitudine in humilitate et paupertate suam dyocesim visitaret, invidens ei dyabolus apparuit ei in via in forma cuiusdam servientis et adiunctus ei ad serviendum suasit ei melius esse ut propter utilitatem plurium corpori suo parcens equitando frequentius et facilius parochias visitaret. Quod cum aliquandiu fecisset, dixit ei dyabolus non decere episcopum sic equitare solum, quia sic se posset superbus reputari vel socii eius pedites se sequendo gravari. Et sic procuratis equitaturis propter comitatum episcopi cum etiam vestes et lectisternia ad consilium eius in sumariis secundum dignitatem episcopi secum ferret, beatus Martinus episcopus qui fuerat discipulus eius hoc audiens dyaboli dolos ei aperuit. Et sic ille ad priorem humilitatem rediit.

Alio etiam tempore Leo papa hereticorum malitia depravatus, monitione quorundam fecit omnium episcoporum concilium convocari. Cumque Romam fere omnes episcopi convenissent, nuntiatum est pape quod dominus Hylarius ultimus veniebat. Tunc indignatus papa permisit quidem ut intraret, sed episcopis iussit ut nullus ei penitus locum daret. Veniens itaque in concilium papam humiliter salutavit. Cui papa quasi quem ignoraret ait: «Tu es Hylarius gallus?». «Non sum», inquit, «gallus, sed de Gallia». Et adiit: «Non sum in Gallia natus, sed de Gallia episcopus». Cui papa: «Etsi tu es Hylarius de Gallia, ego sum Leo Romane sedis apostolicus et iudex». Tunc Hylarius malitiosum eius verbum intelligens, sapienter respondit: «Quod si Leo, sed non de tribu Iuda; et si iudicans resides, non tamen in sede maiestatis». Tunc indignatus papa comminans Hylario surrexit dicens: «Revertens humiliabo superbiam tuam». «Et si», inquit Hylarius, «non redieris?». Videns ergo beatus Hylarius quod nullus ei locum daret, patienter ferens, sedit ad terram dicens: «Domini est terra». Statim nutu dei terra sub eo se elevans levavit eum usque ad equalitatem sedis omnium episcoporum. Quod dum omnes et maxime catholici mirarentur, ecce papa in thalamo suo repertina morte mortuus nuntiatur. Et sic disiuncta synodo, episcopi omnes cum reverentia et laudibus beati Hylarii ad propria revertuntur.

Reversus autem beatus Hylarius de exilio quesivit ab Affra virgine filia sua si vellet habere illum gloriosum sponsum, quem illi per litteras in exilio promiserat. Et cum illa devote peteret orante illo et benedicente migravit ad dominum sine dolore. Quod videns mater eius rogavit sanctum Hylarium ut sic de ipsa faceret. Et ita factum est. Cum autem transiret per quandam villam et ibi missam audiret pronuntiante ex more dyacono ‘Excommunicati exeant foras’, videntibus multis exivit quidam defunctus dudum in ecclesia sepultus. Et post missam veniente ad eum beato Hylario et querente quis fuisset dixit se fuisse militem et in excommunicatione in ecclesia sepultum a sacerdote qui iam longo tempore defunctus iacebat in atrio ecclesie. Protinus ostenso tumulo et effosso sacerdos iussu beati Hylarii suscitatus absolvit eum. Et dicente beato Hylario quod sacerdos potius in ecclesia sepeliri deberet quam miles, videntibus cunctis sacerdos pergens in ecclesiam intravit sepulchrum militis et miles remanens in atrio intravit in tumulum sacerdotis.

Post multa igitur et magna miracula sanctus Hylarius infirmatus, cum obitum suum imminere cognosceret, fecit ad se venire Leontium eiusdem civitatis presbyterum, quem maxime diligebat. Cumque imminente nocte eum exire et si quid foris audiret renuntiare iussisset, ipse voces tumultuantis adhuc populi civitatis se audisse revertens exposuit. Et cum iuxta eum vigilaret, finem eius expectans, media nocte iubetur exire et quid audire posset iacenti referre. Qui dum nichil se audisse renuntiat, mox nimia claritas quam etiam presbyter sufferre non poterat intravit ad eum. Et sic paulatim recedente lumen migravit ad dominum anno domini CCCLXXVI.

XXI - Felicis in Pincis

recensere

Cum imperator persequeretur christianos ad mortem, sanctus Maximus pontifex Nole urbis Campanie, senio pergravatus, putans se non posse supplicium sufferre, fugit in silvas. Ubi cum erraret fame et gelu afflictus, solo corruit semivivus. Felix autem presbyter eiusdem civitatis cum a fide Christi revocari non posset, diversa supplicia passus in carcerem mittitur et stricte ligatus testulis et cocleis nudus superponitur. Sed nocte media ab angelo solutus educitur et sanctum Maximum episcopum in silva querere reficere et abscondere donec persecutio cessaret precipitur. Perrexitque Felix quo nesciebat, sed deo volente cito reperit episcopum solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus, iam pene mortuum. Anxius ergo quod nullum cibum haberet quem periclitanti porrigeret neque ignem quo frigore rigidum calefaceret, subito vidit in frutice racemum pendentem; et exprimens vinum in os eius refocillatum humeris suis portavit in tugurium cuiusdam vidue et alimentum prebuit donec persecutio christiana cessavit. Quo episcopo postea migrante, cum Felix eligeretur a populo noluit consentire. Ortaque iterum persecutione christianorum cum Felix presbyter in platea populo predicaret, a persecutore queritur ut ad iudicem traheretur. Felix ergo videns quod se non cognosceret ait: «Hac parte abiit». Quo discedente Felix fugit et se inter duos parietes per parvum ingressum abscondit. Statimque nutu dei tela aranee totum aditum obumbravit. Unde persecutor consequens eum cum telas aranearum conspiceret abscessit non credens quod aliquis ibi esset. Eadem nocte Felix inde transiens alibi secessit, ubi tribus mensibus a quadam muliere sustentatus latuit donec pace reddita ecclesie sue et populo restitutus fuit. Nunquam tamen mulieris ministrantis sibi faciem vidit, quamdiu in latibulo moram fecit. Igitur in pace quiescens sepultus est iuxta urbem suam, in loco qui dicitur Pincis.

XXII-Marcelli pape

recensere

Marcellus papa cum increparet Maximianum imperatorem de nimia crudelitate in christianos, imperator iratus iussit eum fustibus cedi et a presentia eius expelli. Et cum quedam matrona cum beato Marcello sanctorum martyrum corpora sepeliret et facultates suas ecclesiis erogaret, hoc audiens imperator quicquid illa habebat precepit auferri. Cumque precibus illius matrone sanctus Marcellus domum eius in ecclesiam consecrasset et missas celebraret, iratus imperator fecit de illa domo stabulum iumentorum et eundem Marcellum cum custodia deputavit ibidem ad servitium animalium. Ubi post multos annos serviendo migravit ad dominum anno domini CCCIII.

XXIII - Antonii abbatis

recensere

Antonius in domo christianorum parentum in Egypto simpliciter enutritus post eorum obitum in etate annorum viginti quadam die ecclesiam sicut solebat intravit et audiens legi evangelium illud ‘Si vis perfectus esse etc.’, statim omnia sua vendidit et pauperibus tribuens non longe a villa sua heremiticam vitam duxit. Ibique tanta dyaboli invidentis temptamenta occulta et aperta sustinuit ut nullus ambigeret quin Antonius contra dyabolum dimicaret. Nam cum dyabolus in forma nigri pueri ante eum prostratus se victum confessus fuisset, eo quod Antonius spiritum fornicationis virtute fidei et abstinentie superasset, post modicum in quodam tumulo latitantem multitudo demonum ita cede varia laceravit quod minister eius de villa veniens eum quasi mortuum propriis humeris ad ville hospitium deportavit. Quo audito convenerunt vicini et cum post planctum funeris media iam nocte dormirent, Antonius subito reviviscens vocato ministro fecit se in silentio ad tumulum reportari.

Ibique ex priori vulnerum dolore prostratus, cum ex animi virtute ad conflictum demones provocasset et statim illis in varias ferarum formas mutatis ab eorum dentibus cornibus et unguibus laceratus fuisset, subito radius quidam lucis et demones et tenebras effugavit. Statimque sanatus Christum presentem intelligens dixit: «Ubi eras Ihesu bone, ubi eras? Quare a principio non affuisti ut curares vulnera mea?». Et vox ad eum: «Antoni», inquit, «hic eram, sed expectabam videre certamen tuum. Nunc autem quia viriliter dimicasti, in toto orbe faciam te nominari». Tunc Antonius annorum XXXV proficiscens in heremum, discum argenteum in via reperit. Et intelligens dolos dyaboli, secum dixit: «Unde hic argenteus discus ubi hominum vestigia nulla videntur? Si enim viatori cecidisset utique pre sui magnitudine latere non posset. Hoc dyabole artificium tuum est. Sed voluntatem meam non impedies». Et hec eo dicente discus ut fumus evanuit. Dehinc ingentem auri veri massam reperit. Sed ille aurum quasi incendium fugiens, ad montem usque cucurrit. Ibique flumine transvadato in antro quodam per XX annos manens, concurrentibus ad se multis miracula multa fecit.

Huic aliquando dyabolus in tanta proceritate apparuit quod quasi capite celum tangens querenti quis esset Sathanam se esse respondit et addidit: «Cur me sic frustra impugnant monachi? Cur michi omnes christiani maledicunt?». Respondit Antonius: «Iuste quidem hoc faciunt. Tuis enim frequenter molestantur insidiis». At ille: «Nichil ego facio, sed ipsi se invicem turbant. Nam ego nichili factus sum. Ubique Christus regnat, ubique Christi nomen personat». Statimque Antonius deo gratias reddidit et ille velut fumus evanuit.

Antonius autem tanti fervoris erat quod cum Maximianus imperator christianos occideret, ipse martyres secutus ut cum eis martyr fieret sitiebat et vehementer tristabatur, quia volenti pati pro Christo martyrium non dabatur. Ipse tamen a confessorum vestigiis non recessit, sed multis modis corpus afficiens et gloria miraculorum coruscans, propter cautelam glorie ad locum ignotiorem discessit. Ubi cum diversas demonum sustinuisset insidias, rogatus a fratribus ut eos invisere dignaretur, deficientibus siti comitibus fontem oratione produxit. Et sic refectis sociis ad monachos qui se invitaverant letus venit.

Quadam die hora nona ante cibum in sublime ab angelis raptus cum demones transitum prohiberent et contra eum peccata a nativitatis exordio replicarent sed in probatione deficerent, liber quidem cum angelis ascendit, sed statim in se rediens hoc rursum quod fuerat se invenit.

Alias etiam cum fratres de situ animarum quesissent sequenti nocte Antonium vox vocavit, dicens: «Surge, exi et vide!». Et ecce vidit quendam longum et terribilem et caput usque ad nubes tollentem qui quosdam pennatos ad celum volare cupientes extensis manibus prohibebat et alios libere pervolantes retinere non poterat; et maximum gaudium mixtum cum nimio dolore a victis et victoribus Antonius audiebat. Et intellexit animarum illum esse conscensum et dyabolum prohibentem, qui sibi obnoxios retineret et de sanctorum volatu quos retinere non poterat sic doleret.

Aliquando dum cum fratribus operaretur suspiciens in celum cum tristem visionem vidisset provolutus ante deum rogavit ut futurum scelus averteret. Unde cunctis trementibus qui astabant et rogantibus ut visionem exprimeret singultu et lacrimis prepeditus dixit eis quod magnum nefas et inauditum seculis immineret: «Vidi», inquit, «altare dei mulorum circundatum multitudine qui calcibus omnia dissipabant; ac per hoc magno turbine fides catholica subvertetur et homines iumentis similes Christi sacra diripient. Hec est causa gemituum meorum». His auditis facta est vox domini dicens: «Abominabitur altare meum»; quod et factum est. Nam post duos annos erumpentibus arrianis ecclesia tante direptioni subiacuit ut pollutis omnibus non solum virgines et matrone et ipsum baptisterium pollueretur, sed etiam christiani quasi oves iuxta altaria necarentur.

Quidam arrianus nomine Balatius dux Egypti cum ita ecclesiam infestaret ut virgines et monachos nudatos publice verberaret, sic ei scripsit Antonius dicens: ‘Video iram dei venientem super te; iam desine persequi christianos ne ira te occupet, que proximum tibi minatur interitum’. Legit infelix litteras et irrisit et in eas excreans in terram proiecit, portitores quoque multis afficiens iniuriis, Antonio talia remandavit dicens: ‘Quia tamen curas de monachis ad te quoque transiet nostri disciplina vigoris’. Sed confestim minatorem supplicium sic oppressit quod cum infra quinque dies cum aliis equum mitissimum equitaret morsu equi sui in terram decussus corrosis et laceratis cruribus delatus ad urbem post triduum expiravit. Multa quoque et alia miracula Antonius fecit et in discretione spirituum gratiam magnam habens. Tandem anno domini CCCLVIII, anno vite sue centesimo quinto monens et deosculans fratres in pace quievit.

Legitur autem in secunda parte vitas patrum quod superveniens venationem faciens in silva agrestium animalium vidit beatum Antonium gaudentem cum fratribus; et displicuit ei. Volens autem senex ostendere ei quod oportet aliquando condescendere fratribus dixit ei: «Pone sagittam in arcu tuo et trahe»; et fecit sic. Et dixit illi: «Iterum trahe»; et traxit. Et rursus dixit ei: «Trahe adhuc»; et traxit. Dixit ei venator: «Si supra mensuram traxero, frangetur arcus». Dixit ei Antonius: «Ita est et in opere dei, si plus a mensura tendimus, fratres cito deficiunt. Expedit ergo una et una hora relaxare rigorem eorum». Hec audiens venator multum est compunctus et multum proficiens in eius sermone discessit.

In vita quoque sancti Remigii legitur de sancto Iohanne evangelista quod cum avis que perdix dicitur viva et sana ei a quodam fuisset oblata et ille eam manu demulcendo tractaret, quidam adolescens videns ad coevos suos ridendo dixit: «Videte quomodo ille senex cum avicula sicut puer ludit». Quod beatus Iohannes per spiritum cognoscens vocavit ad se iuvenem interrogans quid in manu teneret. Cui iuvenis: «Arcum», inquit. Et beatus Iohannes: «Quid de illo facis?». «Sagittamus», inquit, «inde bestias sive aves sive alia queque». Et ait apostolus: «Quomodo», inquit, «vel quo ordine?». Tunc iuvenis tetendit arcum et tensum in manu tenuit. Sed cum beatus Iohannes ei nichil diceret, post aliquod spatium iuvenis arcum distendit. Cui beatus Iohannes: «Cur arcum distendisti?». At ille: «Quia», inquit, «si diutius tensus teneretur, infirmius tela iactaret». Et ad hec sanctus Iohannes: «Sic et humana fragilitas si semper in rigore contemplationis persistat et sue fragilitati non condescendat, minus necessario valida contemplationis penna sublevatur. Quod pie deo dispensante agitur ut per collatam gratiam crescamus in profectum virtutum et per infirmitatis nostre recognitionem custodiamus humilitatem. Nam et aquila cunctis avibus celsius volat et cunctis animantibus solem clarius conspicit; et tamen nature necessitate ad cibum de sublimi descendit. Sic et humanus animus dum se modicum a contemplatione retrahit crebra innovatione ardentius et fortius ad celestia tendit.

XXIV - Marii et Marthe

recensere

Temporibus Claudii imperatoris anno domini CCLXVIII Marius filius regis Persarum et Martha uxor eius filia subreguli cum duobus filiis suis Audifax et Abacuc venerunt Romam in peregrinatione et omnibus pro Christo incarceratis copiose necessaria ministrabant. Tandem cum essent cum multis christianis comprehensi, illis omnibus decollatis imperator iussit sibi Marium cum uxore et filiis presentari; et cum ei assisterent, imperator eos de patria, de genere, de suis nominibus et de religione perquirit. Qui cum ad singula ut christiani fideliter respondisset, iratus tradidit eos cuidam prefecto ut aut ydolis sacrificarent, aut diversis suppliciis interirent. Qui statim iussit sibi sedem parari et omnia genera tormentorum deferri. Et minatus est eis quod omnia illa supplicia sustinerent nisi ydolis immolarent. At illi cum starent intrepidi et nullo possent terrore moveri, fecit Marium et filios eius expoliari et fustibus cedi et Martham stare ante eos. Et cum nec sic a gratiarum actione cessarent, levati sunt a terra et in eculeo suspensi. Deinde flammis lateribus appositis, iubentur aduri et coste eorum pectinibus ferreis denudari. Postea depositis iussit manus precidi et manibus ad colla ligatis in contemptum christianorum per urbem circumduci et ipsa die decollari, Martha vero in aquam precipitari.

XXV - Fabiani pape et martyris

recensere

Sanctus Fabianus civis erat Romanus. Qui cum de quodam loco cum amicis reverteretur et papa defuncto de eligendo papa omnes populi loquerentur, venit inter eos rei exitum scire volens. Et subito sicut deus providerat, candida columba super caput eius de celo descendit. Quod cum omnes populi astantes mirarentur, ab omnibus papa urbis eligitur. Post hec beatus Fabianus iussit septem dyaconos per omnes regiones christianorum, tradens eis septem subdyaconos qui notariis innuentes gesta martyrum collegerunt. Qui tandem anno pontificatus sui XIII iussu Decii decollatus est anno domini CCLIII.

XVI-Sebastiani martyris

recensere

Beatus Sebastianus vir christianissimus Mediolani eruditus civis Narbonensis Diocletiano et Maximiano imperatoribus ita carus erat quod magister militum factus erat. Cum enim Christum toto corde diligeret non passionis timore nec parentum nec divitiarum amore, sed ut christianos deficientes in suppliciis confortaret occulte Romano imperio militabat. Denique postquam multos martyres a timore passionis eripuit, ipse postea qualis esset innotuit. Nam duobus fratribus nobilissimis et ditissimis Marcelliano et Marcho pro Christo incarceratis cotidie solatium exhibebat monens ut mundi delicias spernerent et momentanea tormentorum genera non timerent. Die itaque quo illi duo decollandi erant nisi immolare ydolis consentirent parentes et uxores cum filiis accurrunt et luctu miserabili pater canitiem mater ubera percutere et capillos evellere, uxores pueros ante eos proicere et omnia verba pietatem commonentia conclamare ceperunt. Sed dum animus sanctorum mollesceret erumpens e medio sanctus Sebastianus qui ibi aderat habitu militari vestitus sanctos illos virtute verbi dei mirabiliter confortavit. Dum enim eis de vanitate mundi, de pena inferni, de gloria paradisi prudentissime predicaret, in domo Nichostrati in qua sancti custodiebantur uxor ipsius Nichostrati nomine Zoe, que ex diutina infirmitate loquelam amiserat, cum audisset et intellexisset omnia que sanctus Sebastianus dicebat procidit ad pedes eius et manu significans veniam postulabat. Tunc sanctus Sebastianus videns eam mutam oratione loquelam ei reddidit. Que protinus exclamans ait: «Benedicti qui credunt et maledicti qui non credunt hiis que dixisti. Ecce enim modo vidi oculis meis angelum ad te venientem de celo et librum ante te tenentem ubi scripta erant omnia que dicebas». Quod cum audisset Nichostratus vir eius procidit ad pedes sancti Sebastiani peccatorum suorum veniam petens et statim illos martyres absolvens rogabat ut liberi abirent. At illi dixerunt se nullo modo dimittere victoriam quam iam habere inceperant. Tunc ivit sanctus Sebastianus ad sanctum Policarpum presbyterum qui propter persecutionem latebat et narravit ei hec omnia. Qui veniens baptizavit parentes illorum duorum martyrum et amicos et multos alios. Tranquillinus autem pater illorum duorum tanta pedum et manuum lepra tenebatur quod nec ire poterat nec ad os manus applicare. Qui statim ut baptizatus est de fonte sanus exivit. Fecitque eum ad se venire Chromatius urbis Rome prefectus qui et ipse morbo gravissimo tenebatur. Et dum eum ad sacrificandum compelleret, ille respondit se hoc non posse facere quia Ihesus Christus eum non solum a pena inferni, sed etiam a morbo gravissimo liberavit. Cumque referret ei quomodo curatus fuerat et contra deos gentium sapientissime disputaret prefectus non credens tulit eum seorsum et infinitum pondus auri obtulit ei dicens: «Ostende mihi medicamentum quo recepisti salutem». Cui ille: «Si vis a morbo lepre tue liberari, crede in Christum dei filium et sicut hodie me vides ita sanaberis». Tunc dixit illi prefectus: «Adduc mihi illum qui te christianum fecit et ero christianus si mihi reddiderit sanitatem». Qui statim ivit ad sanctum Policarpum et ei cuncta ista narravit. Et veniens cathechizavit eum et indixit ei ieiunium triduanum. Post tertium diem venit Policarpus et Tranquillinus et Sebastianus. Et dixit eis prefectus ut facerent quomodo sanaretur. Et dixit ei Sebastianus ut prius omnia ydola abnegaret. Et dixit ei Sebastianus: «Da nobis potestatem ut omnia ydola domus tue lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea et argentea conflemus et pretia eorum pauperibus dividamus et statim sanaberis». Qui ait: «Non hec vos, sed servi mei faciant». Cui Sebastianus: «Timidi et infideles non auderent eos fortiter dissipare. Et si dyabolus eos hac occasione lederet dicerent alii infideles ideo eos ledi quod ydola confregissent». Et sic accincti Policarpus et Sebastianus amplius quam ducenta ydola confregerunt. Post hec dixerunt prefecto: «Confringentibus nobis ydola tu debuisti sanari, sed certum videmus quod aliqua ydola celasti aut adhuc non bene credis». Tunc ille: «Habeo», inquit, «thalamum ubi sunt sol et luna et stelle per quem futura sciuntur, in cuius fabrica pater meus plus quam ducenta talenta auri expendit». Cui Sebastianus: «Quamdiu illud integrum erit, sanari non poteris. Hec enim falsa et fallacia sunt et a demonibus inventa». Tunc audiens Tyburtius filius prefecti quod pater eius vellet illud confringere, obstitit ei dicens: «Non hoc patiar ut opus tam preciosum perdatur; sed ne paterne saluti videar contrarius duo clibani accendantur ut dum destructum ab eis fuerit et pater meus sanatus non fuerit ambo in clibanis conburantur». Quod dum pater prohiberet fieri sancti constanter iusserunt clibanos preparari; et sic intrantes thalamum dum omnino confringerent apparuit angelus Chromatio prefecto dicens: «Dominus Ihesus Christus misit me ut saneris». Et statim sanissimus cepit currere post eum ut pedes eius oscularetur. At ille prohibuit quia adhuc non erat baptizatus. Et sic pater et filius eius Tyburtius sanctorum pedibus provoluti baptizati sunt et de familia eorum mille quadrigenti quos omnes protinus manumisit, dicens quod qui filii dei sunt servi hominis esse non debent. Cum igitur tanta persecutio christianorum tunc esset ut opinio christianitatis Chromatii celari non posset, simulans egritudinem pristinam, ex consilio Gaii pape in quandam insulam secessit et omnes christianos ad se venientes suscepit. Remansitque in urbe sanctus Sebastianus et Tyburtius cum multis aliis et manebant omnes secrete in domo cuiusdam ditissimi et christiani hominis et multa cotidie miracula per eos fiebant. Et tunc beatus Tyburtius occurrit cuidam homini qui de alto ceciderat et toto corpore conquassatus erat. Et cum mortuo accessisset ita eum oratione sanavit ac si nichil ei penitus contigisset. Et sanus factus cum abiret retinuerunt eum parentes dicentes Tyburtio: «Iustum est ut semper serviat tibi quem sic a mortuis suscitasti». Qui cum predicasset eis veritatem nominis Christi duxit eos pariter ad papam et baptizati sunt. Post hec beata Zoe uxor Nichostrati cum in ecclesia beati Petri oraret a paganis insidiantibus detinetur et ad statuam Martis ducta adorare iubetur. Sed cum omnino renueret in obscurissimo carcere sine lumine sine cibo sine potu quinque diebus recluditur. Die sexta a collo et capillis suspenditur et subter eam fumus de sterquilinio adhibetur; et ita defuncte corpus saxo ligatum in Tyberim proicitur. Apparuitque sancto Sebastiano et narravit ei martyrium suum. Quod cum sanctus Sebastianus aliis diceret dixit Tranquillinus: «Femine nos ad coronam precedunt. Ut quid vivimus?». Ipse itaque octava die in ecclesia beati Petri orans a paganis tentus lapidatus est; et corpus eius in Tyberim proiectum est. Tunc venit quidam falsus christianus ad Gaium papam et se ei sociavit. Cuius mores pessimos cum sanctus Tyburtius cotidie corriperet, ille omnia falsa patientia sufferebat, nichil aliud querens nisi quomodo eum paganis traderet. Itaque cum eo comprehensus ad prefectum ducitur et quis esset inquiritur. Qui respondit: «Ecce Tyburtius magister meus: fidem eius teneo et quod fecerit ego facio». Preses dixit Tyburtio: «Quid ad hoc respondes?». Tyburtius dixit: «Diu est quod iste se christianum esse mentitur. Non enim dominus dignatur habere tales qui huius mundi lenociniis delectantur; sed quia dixit se me imitaturum modo probabis hunc esse mentitum. Nam qualis semper fuerit nunc evidenter omnibus apparebit». Et ait ille falsus christianus: «Domine preses sciatis quod christianus crudelis est. Nam multos decepit et deos nostros demones esse dicit». Respondit sanctus Tyburtius: «Verum est quod modo dicebam, quia iste qui modo christianum se dicebat videns detegi malitiam suam modo christianos accusat». Cum igitur beatus Tyburtius in fide immobilis perduraret, iussit prefectus carbones ardentes ante pedes eius effundi. Et ait illi: «Unum tibi e duobus elige: aut ad honorem deorum thus in hiis carbonibus iace aut pedibus nudis super eos incede». Tunc sanctus Tyburtius signans se constanter cepit super carbones illesus incedere. Quod videns prefectus dixit: «Quis ignorat magicam artem docuisse Christum vestrum?». Respondit Tyburtius: «Tace miser quia non es dignus nominare Ihesum Christum». Tunc iratus prefectus iussit eum decollari. Post hec egit ille falsus christianus ut Castulus hospes sanctorum caperetur. Qui cum staret in fide missus est in foveam et dimissa super eum massa arene migravit ad dominum.

Tenentur etiam Marchus et Marcellianus. Et ambo ligati ad stipitem clavis in pedibus affixi sunt. Quibus ait prefectus: «Tamdiu sic stabitis donec deos adoretis». At illi in uno stipite confixi, dum Christum continue confitentur, post unum diem et noctem lanceis in lateribus transfiguntur. Tunc sanctus Sebastianus ab insidiantibus tentus est. Et quia sub habitu militari latebat ad imperatorem ducitur. Quem ille sic alloquitur: «Ego te dominum curie mee feceram et tu contra salutem meam et deorum iniuriam latuisti?». Respondit Sebastianus: «Pro vobis et pro statu totius Romani imperii deum qui in celis est semper adoravi. Tunc iratus imperator Diocletianus iussit eum in medium campum duci et ligatum ad stipitem a militibus sagittari. Qui ita eum hinc inde sagittis impleverunt ut quasi hericius hirsutus esset ictibus sagittarum. Et putantes illum mortuum abierunt. Tunc uxor hospitis sui nocte ad eum veniens ut sepeliret viventem inveniens duxit in domum suam; ubi intra paucos dies sanatus est. Cumque omnes christiani ad eum venirent rogantes ut abiret cepit discedere. Et statim obvians imperatori dixit ei: «Cur creditis malo consilio vestrorum pontificum qui nos christianos persequi exhortantur, quorum precibus totus mundus melioratur?». Hec audiens imperator respondit: «Tu ne es Sebastianus quem nos dudum sagittis interfici iusseramus?». Sebastianus respondit: «Ad hoc me dominus suscitavit, ut scire vos facerem quod iniuste dei famulos infestatis». Tunc iussit eum imperator tamdiu fustigari donec moreretur et corpus eius nocte tolli et in cloacam maximam mitti ne posset a christianis honorari. Sanctus autem Sebastianus nocte apparuit in sompniis cuidam matrone dicens: «In cloaca illa invenies corpus meum pendens in unco. Hoc dum tu levaveris perduces ad cathacumbas et ibi me sepelies». Et sic factum est anno domini CCC.

Gregorius in primo libro dialogorum capitulo X: In Tuscia mulier quedam nuper nupserat. Que cum aliis invitata ut iret ad dedicationem ecclesie sancti Sebastiani eadem nocte qua sequenti die ire debebat a concubitu viri sui abstinere non potuit. Cumque mane facto magis erubescens vultum hominum quam dei iudicium procedet, mox ut reliquie sancti Sebastiani oratorium ingresse sunt, dyabolus eam arripuit et coram omni populo vexavit. Tunc presbyter illius ecclesie pallium altaris arripuit et furentem feminam operuit; sed statim dyabolus ipsum presbyterum invasit. Tunc amici mulieris duxerunt eam ad incantatores ut carminibus suis dyabolum expellerent. Qui mittentes eam in aquam exire dyabolum compulerunt. Sed mox dei iudicio legio demonum, id est sex milia sexcenti sexaginta sex demones, in eam intraverunt. Et quanto plures erant, tanto eam gravius disrumpebant. Tunc vocatus quidam sanctus nomine Fortunatus precibus suis sanavit eam. Ecce quid merentur fornicatores et alii luxuriosi, si ista etiam pro voluptate maritalis concubitus quia hec hora illicita fecit tantum punita est. Ecce iterum quam nichil valeant carmina vetularum.

XXVII-Agentis virginis et martyris

recensere

Beata Agnes ex divitibus et nobilibus parentibus Rome orta cum esset annorum XIII cum quadam die rediret a scolis prefecti urbis filius eam vidit et pulchritudine eius captus habere coniugem concupivit. Cui cum multa munera cum precibus obtulisset, illa omnino respuens sponso suo hanc iniuriam se non facturam dicebat, ut eum potentissimum ditissimum pulcherrimumque dimitteret et eternas eius nuptias violaret. Audiens hoc iuvenis ex nimio amore lecto egritudinis prosternitur et quod amore moreretur a medicis invenitur. Cum ergo prefectus eadem que filius suus dixerat virgini replicaret et illa prioris sponsi pactum nullo modo posse violare se diceret, cepit valde inquirere prefectus quis esset ille sponsus de cuius se Agnes potestate iactaret. Cumque dicerent ei quidam Christum esse quem illa diligebat, ad se vocatam prius blandis sermonibus deinde terroribus eam pulsat, sed cum neutro moveretur, parentes eius alloquitur. Et quia nobiles erant et vim eis inferre non poterat, titulum eis christianitatis opponit mortem omnibus comminans nisi Agnes filii sui coniugio consentiret. Respondit Agnes: «Quicquid vis age, quia quod vis non poteris obtinere». Tunc iratus prefectus dixit: «Aut sacrifica diis aut ad ignominiam generis tui modo publicum scortum eris». At illa: «Nec sacrificabo ydolis tuis nec sordibus polluar alienis. Mecum enim habeo custodem corporis mei angelum domini». Tunc iussit eam prefectus expoliari et nudam ad lupanar trahi. Statim autem ut expoliatam est crine soluto, tantam densitatem capillis eius dei gratia contulit quod capillis melius quam veste propria tecta fuit. Ingressa itaque lupanar invenit ibi angelum domini, qui locum tanta claritate replevit ut nullus in eam posset aspicere; et prosternens se oravit et ibi invenit stolam candidissimam quam statim induit. Tunc prefecti filius qui hoc agi fecerat venit ad locum cum sociis suis. Et iussit eis ut intrarent et de ea facerent quicquid vellent. Qui statim libidine furentes ingressi sunt et videntes miraculum cum summa veneratione redierunt. Quos prefecti filius postquam eos ita redire conspexit nullos eos esse et miseros iudicavit. Et statim locum ingreditur; sed cum virginem amplecti putaret, cadens in faciem a dyabolo prefocatur. Prefectus ergo audiens filium suum defunctum, cum ingenti luctu venit ad locum ubi ille mortuus iacebat et causam mortis eius a beata Agnete vehementius inquirebat. Que respondit: «Ille cuius voluntatem perficere voluit, in eum potestatem accepit. Nam socii eius cum vidissent miraculum venerantes virtutem dei incolumes redierunt». Cui prefectus: «Modo viderit quod non magicis artibus hoc egisti, si filium meum sanum restitueris». Cum ergo illa oraret angelus domini ei apparuit, qui eam confortans iuvenem suscitavit. Qui statim exiens Christum publice predicavit. Sed verbis eius templorum pontifices perturbati gravissimam populi seditionem moverunt. Prefectus autem videns hoc miraculum volebat quidem virginem liberare, sed non audebat eam contra suam sententiam defensare. Et tristis abscedens, in loco suo vicarium dereliquit. Qui statim iussit eam incendio concremari, sed flamme hinc inde divise seditiosos populos comburebant et eam nullatenus contingebant. Quod ubi prefecti vicarius vidit, in gutture eius gladium figi fecit anno domini CCCXIII. Parentes ergo illius cum gaudio tollentes corpus eius sepelierunt. Ubi cum christiani concurrerent a paganis insidiantibus lapidati vix evadere potuerunt. Emerentiana autem que fuerat collactanea eius virgo sancta licet cathecumena iuxta sepulchrum eius stabat et paganos de persecutione christianorum quantum poterat arguebat. Unde furentes pagani lapidaverunt eam. Statim autem cepit terremotus gravissimus et tante coruscationes et fulgura et tonitrua exierunt, quod ex paganis plurimi perierunt. Unde factum est ut ex tunc nullus christianos lederet ad sepulchra martyrum venientes. Venerunt ergo parentes sancte Agnetis et tollentes corpus sancte Emerentiane sepelierunt iuxta corpus filie sue. Qui cum die octava super beate Agnetis tumulum vigilarent, viderunt media nocte exercitum virginum que vestibus auro textis indute cum magno lumine preteribant. Inter quas viderunt beatam Agnetem similiter vestitam et sibi dicentem ne se quasi mortuam flerent, sed tante eius glorie congauderent. Hec visio cum ubique cotidie vulgaretur, Constantia virgo filia Constantini imperatoris lepra gravissima laborans, spe salutis cucurrit ad tumulum sancte Agnetis et cum in precibus obdormisset, vidit beatam Agnetem dicentem sibi quod si in Christum crederet protinus sanitatem reciperet. Ad hanc vocem sana evigilans cum gaudio ad palatium rediit et cunctis letantibus baptizata super corpus beate Agnetis ecclesiam fabricavit et ibi in virginitate permanens exemplo suo multas ibidem virgines et viduas congregavit.

XXVIII - Vincenti martyris

recensere

Beatus Vincentius genere nobilis scientia et sanctitate insignis a beato Valerio episcopo dyaconus ordinatus est. Qui Valerius quia impedite lingue erat beato Vincentio officium predicandi committens orationi et contemplationi vacabat. Cum igitur preses Dacianus iussu imperatorum Diocletiani et Maximiani omnes christianos ad sacrificandum vel ad mortem in urbe Valentia convocasset, affuerunt beatus Valerius et beatus Vincentius. Quos ligatos ferro iussit preses in carcerem mitti ut ibi diu sine cibo constricti possent facilius superari. Post hec iussit eos educi de carcere nolens eos vitam ante tormenta finire. Quibus cum diceret preses ut aut honores aut tormenta eligerent, tacenti episcopo Valerio dixit beatus Vincentius: «Si iubes pater loquar». Cui episcopus: «Dulcissime fili, dudum loquendi curam tibi commiseram et nunc ut pro fide nostra loquaris precor et moneo». Tunc beatus Vincentius presidem aggreditur dicens: «Christiani sumus et pro hac fide parati sumus omnia sustinere». Tunc preses iussit episcopum in exilium mitti, Vincentium vero in eculeo distentum membris omnibus dissipari. Et cum diceret Vincentio ut vel nunc sui misereretur ne rebellis graviora tormenta pateretur, respondit Vincentius: «Insurge miser et age de me quicquid potes. Nam dei virtute plus potero sustinere quam tu supplicia cumulare». Ad hec preses cepit clamare et carnifices suos virgis et fustibus verberare. Et ait Vincentius: «Quid dicis Daciane? Ecce tu ipse vindicas me de his qui nocere michi putant». Tunc preses ex nimia ire anxietate amens factus cepit ut canis ringere et tremere et pene deficere pre dolore. Et ait carnificibus: «Quid hoc est? Nichil agitis. Latrones et homicidas fortissimos tacere fecistis et vassallum istum hominem unicum, deos et principes blasphemantem tot viri fortissimi tacere facere non potestis? Figite pectines ferreos usque ad intima costarum ut dolor interiora penetrans faciat eum intendere gemitui non nostro contemptui». Sanctus autem Vincentius eo magis gratias agebat. Et quasi nil patiens deos et presides deridebat. Tunc preses videns sanguinem de toto eius corpore decurrentem et solutis costarum compaginibus viscera patefacta unde de suis ministris posset conqueri nesciebat et ait: «Vincenti, miserere tui ut tam pulchram recuperes iuventutem et eorum que supersunt lucreris tormentorum dolorem». Ad hec sanctus: «O virosa diaboli lingua! Tormenta non timeo, sed quod te fingis misereri magis formido. Nichil ergo minuas de suppliciis ut te victum in omnibus fatearis». Tunc iussu Daciani ex eculeo depositus assari in craticula iubetur. Sponte itaque conscendens craticulam membris omnibus distenditur, torquetur, exuritur, flagellatur pectorique et membris ceteris uncini ferrei inseruntur. Et quo magis sanguis in ignem stillabat eo atrocius flamma dei martyrem cruciabat. Sed nec ista sufficiunt, immo sal in ignem spargitur ut in corpus eius undique vulneratum resiliens stridentibus flammis crudelius comburatur. Inter hec sanctus Vincentius manebat immotus et sursum respiciens dominum precabatur. Recurrentes ergo milites ad presidem renuntiant Vincentium universa supplicia vultu letissimo percurrisse et Christum semper in suppliciis predicare. «Heu», ait preses, «vincimur. Sed hoc saltem faciemus, ut si flecti non potest semper duret in pena. Mittite eum in carcerem obscurissimum et ibi testas fractas congerite et pedes eius in ligno stringite, sine omni lumine sine omni humano solatio extensum super testas relinquite; et quando defecerit nuntiate». Fit statim quod iubetur. Sed dum custodes fatigati dormirent, lux immensa per carcerem spargitur et trabes in qua pedes eius erant dissolvitur et testarum asperitas in omnium florum suavitatem mutatur. Dumque deambularet super flores et psalleret adsunt angeli ipsum de premio confortantes et cum ipso dominum collaudantes. Quod cum audissent custodes vehementer attoniti per rimas carceris introspiciunt et quod intus erat videntes compuncti protinus cum multis christianis qui de eius supplicio tristabantur ad carcerem veniunt, sed ingredi non possunt. Quos sanctus Vincentius benigne alloquitur et ostendens eis gloriam suam iubet ut quod videatur Daciano velociter nuntiarent. Hoc audiens Dacianus exanguis et trepidus ait: «Et quid amplius faciemus?». Iussit ergo ut ei lectus mollior pararetur ut paululum recreatus innovatus novis suppliciis puniretur. Piis autem christianorum manibus in lecto reponitur et dum preses cogitaret ei novam penam, Christus eum vocavit ad gloriam. Cognita ergo morte eius victus et confusus preses ait: «Si non potui superare viventem puniam vel defunctum. Satiabor vel de pena, et si michi non potuit provenire victoria». Et iussit corpus sancti Vincentii in campum proici ut a feris et avibus devoraretur, sed proiectum statim ab angelis custoditur. Et ut divinum magis appareret miraculum corvus prope residens cum alias aves venientes alarum impetu perturbasset cursu terribili venientem lupum detinuit ne tangeret corpus sanctum. Qui reflexo capite in aspectu sacri corporis affligitur utpote qui angelorum custodiam mirabatur. Territus ad hoc Dacianus nuntianti respondit: «Puto quod iam nec mortuum superabo. Insuatur ergo corpus in sacco pice et bitumine linito et in pelago demergatur, ut si consumi in terra non potuit a magnis marinis piscibus devoretur». Ministri itaque quod iusserat perficere studuerunt. Et cum essent in profundo maris corpus magne mole alligatum in mediis fluctibus iniecerunt. Sed priusquam redire possent ad presidem, corpus beati Vincentii ad litus evehitur ubi a quadam matrona cum multis aliis veniente per signa que sanctus Vincentius apparens ei dixerat invenitur et ab eisdem propter persecutionem paganorum in parva basilica sepelitur anno domini CCC.

XXIX - Thymothei martyris

recensere

Beatus Thymotheus fuit filius mulieris vidue patre gentili, doctus a sancto Paulo apostolo et semper comes meritis eius. Paulus autem veniens cum ipso ad Ephesum ubi sanctus Iohannes evangelista presidebat reliquit eum ibi; et fuit discipulus sancti Iohannis. Cum autem sanctus Iohannes in exilium ductus esset, sanctus Thymotheus remanens factus est ibi archiepiscopus. Quadam igitur die cum pagani civitatis festa gentilium celebrarent et sanctus Thymotheus eos argueret, irati fustibus eum et lapidibus occiderunt; et cum seminecem reliquissent christiani tulerunt eum in secretum cuiusdam montis et ibi migravit ad dominum.

XXX-In conversione sancti Pauli apostoli

recensere

Hystoriam de conversione sancti Pauli quere infra in passione ipsius

Celebratur autem conversio ipsius multis de causis. Propter miraculum, quod deus in eo ostendit cum de gravissimo persecutore fidelissimum propugnatorem fecit. Propter exemplum, ut nullus quantumcumque peccator desperet dum illum qui talis fuerat talem videt. Propter beneficium, ipse enim magister et apostolus gentium fuit et nos qui de gentibus sumus verbis et litteris et exemplo sanctitatis convertit. Propter gaudium, sicut enim ecclesia maximam tristitiam habuit in eius persecutione ita maximam letitiam habuit in eius conversione.

XXXI - Preiecti episcopi et martyris

recensere

Preiectus cum adhuc esset in utero matris vidit mater eius in sompnis quod per latus eius egrederetur filius sanguine rubricatus. Quod cum cuidam servo dei mater dixisset, dixit ei quod puer ille palmam martyrii obtineret. Natus ergo puer in Arvernia civitate, litteris imbuitur et quia gratiosus erat in omnibus, archidyacono urbis nutriendus committitur. Omnibus itaque virtutibus intentus dum die quadam ad eum multi pauperes advenissent et elemosinam postularent, per famulum suum novit quod plusquam duos denarios non habebat. Cumque iussisset afferri sacculum et dominum invocasset, tanta protinus est ibi inventa pecunia, quanta pre foribus stabat pauperum caterva. Die quadam pasche cum ipse ad mensam in solario cum multis aliis resideret, tres inter eos aderant qui a carnibus abstinebant. Quos cum alii deriderent, sanctus Preiectus eos admonuit ut quos venerari debebant irridendo non increparent. Sed cum illi non se corrigerent, subito pavimentum solarii cum irrisoribus cecidit et tantum Preiectus cum abstinentibus residens ad mensam remansit. Cum igitur Felix episcopus civitatis obisset et clerus et populus Preiectum eligeret, quidam archidyaconus urbis episcopatum usurpavit per premium; sed non vixit ultra terminum XL dierum. Cum ergo alium virum inclitum eligere voluissent, ille electioni pro posse renitens consilium dedit et monuit ut Preiectum in cathedra sublimarent. Electus ergo Preiectus sanctitate et gratia et in omnibus pollebat. Quodam itaque tempore cum regem Francie adire vellet, transivit per quandam abbatiam ubi sanctus Marinus abbas graviter egrotabat. Quem mox oratione sanavit et deinde regem adiens quod voluit impetravit. Cum ergo rediret Marinus abbas secutus est eum ut sicut se invicem diligebant ita simul martyrium consumarent. Dum ergo in quodam loco simul orarent, repente super eos proceres urbis persequentes irruunt; et sanctum Marinum decollantes cum sanctum Preiectum se occidisse putarent ad socios redire ceperunt. Quos sanctus Preiectus de loco in quo orabat vocavit dicens: «Ecce ego quem queritis. Facite quod optatis». Tunc unus ex illis eum gladio percussit in pectore. Qui cum adhuc viveret et pro occisore suo dominum exoraret, ille gladio caput eius percussit cerebrumque eiecit. Quidam vero ex hiis qui morti eius consenserant, de prope stantes viderunt tres stellas subito super domum illam splendentes, in qua sancti illi cum uno satellitum occisi iacebant. Radebertus autem qui sanctum Preiectum occidit non multo post vivus consumptus a vermibus expiravit. Alius vero dum die quadam venaretur de equo corruens fracto dextro brachio ceterorum membrorum debilitatem incurrit. Qui cum nulla posset medicina curari, ad se reversus ad sanctum Preiectum cum uxore se contulit et veniam postulans de oleo lampadis frequentius se perunxit. Sicque cito curatus quoddam vas argenteum decem marcharum sancto martyri presentavit. Quod cum ceteri cognoverunt similiter penitentes multam auri et argenti copiam obtulerunt.

XXXII - Savine virginis

recensere

Savinus quidam dives et nobilis de prima coniuge filium habuit, quem ex nomine suo Savinianum vocavit. De secunda quoque uxore habuit filiam, quam similiter vocavit Savinam. Savinianus igitur licet adhuc paganus, tamen bonis operibus semper fuit intentus. Legens autem versum illum ‘Asperges me etc.’, quid hoc esset querebat, sed intelligere non valebat. Unde intrans cubiculum in cinere et cilicio se prostravit dicens se malle mori quam non intelligere sensum versus. Tunc apparuit ei angelus domini cum immenso lumine et odore dicens: «Saviniane noli te affligere usque ad mortem quoniam invenisti gratiam apud deum; et nunc intellige quod inquiris. Cum baptizatus fueris, nive candidior eris». Sic recedente angelo letus factus ex tunc ydola venerari contempsit. Unde cum pater eius comminaretur ei dicens: «Quia deos non adoras, melius est ut tu moriaris quam nos omnes», fugit et a nullo potuit inveniri. Cumque soror eius Savina cotidie graviter eum fleret et pro eo continue ieiunans semper ydolis supplicaret, tandem dormienti apparuit ei angelus domini dicens: «Savina, noli flere, sed quecumque habes derelinque et invenies fratrem tuum in honore maximo constitutum». Que statim evigilans dixit ad collactaneam suam: «Amica mea, sensisti aliquid?». Que respondit: «Sensi, domina. Quia vidi hominem incognitum ante te stantem, sed nescio quid loquentem». Ait illi: «Non me incusabis?». Respondit: «Absit domina ut te incusem, sed quicquid vis fac, tamen ne te occidas». Et sic in crastino ambe omnia relinquentes fugerunt. Et cum pater eius fecisset eam queri per montes et valles et inveniri non posset, expandens manus ad celum dixit: «Si tu es deus potens in celo qui salvare nos possis, descende nunc et percute omnia ydola mea, que usque nunc adoravi, que michi non potuerunt salvare natos meos». Tunc dominus de celo intonans confregit omnia ydola que ibi erant. Quod multi audientes crediderunt in Christum. Post hec beata Savina venit Romam ad tumulum sancti Petri. Cumque fama eius pervenisset ad Eusebium papam, baptizavit eam. Et cum esset in albis orans sanavit ibidem duos cecos et duos contractos et fuit ibi quinque annis. Dormienti igitur apparuit angelus domini dicens: «Savina, quid fecisti? Cur dimisisti parentes et omnia que habebas et nunc in deliciis epularis et non peregrinaris? Surge et vade in Trecas civitatem Campanie et ibi invenies fratrem tuum». Evigilans ergo dixit famule sue: «Non oportet nos hic amplius habitare». Cui illa: «Domina, quid vis facere? Ecce cives te diligunt et tu vis in peregre mori?». Respondit Savina: «Deus providebit nobis». Et accepto pane ordeaceo discessit inde et venit in urbem Ravennensem. Cumque venisset ante domum cuiusdam divitis cuius filia moriebatur, dixit ancille domus que foras exierat ut ibi hospitaretur. Que respondit: «Domina, quomodo hic potes hospitari quia filia dominorum meorum moritur et astantes graviter lamentantur?». Cui beata Savina: «Non propter me morietur». Intravit ergo ancilla ad dominam. Que statim accurrens introduxit Savinam. Et protinus Savina apprehensa manu dextera, orans erexit eam sanam. Et cum vellent parentes retinere eam non potuerunt. Et inde venit in Trecas civitatem. Ubi cum esset ad miliarium civitatis dixit familie sue ut modicum repausarent. Tunc exiens de urbe vir quidam venerabilis Licerius dixit eis: «Unde estis?». Savina respondit: «Domine hinc sum de illa civitate». At ille ait: «Cur mentiris? Quia loquela tua te esse indicat peregrinam». Savina respondit: «Domine, vere peregrina sum et diu perditum requiro fratrem meum Savinianum». Respondit Licerius: «Vir ille quem queris ante paululum pro Christo decollatus est et ibi in illa domo sepultus. Vade ergo illuc et revertere ad nos et bene erit tibi nobiscum quamdiu vixeris». Et illo pretereunte Savina prostravit se et orans dixit: «Domine deus qui me semper in castitate servasti, non me permittas amplius duris itineribus fatigari, sed iube corpus meum a loco isto ulterius non moveri. Commendo tibi famulam meam que propter me tanta sustinuit et fratrem meum quem hic videre non potui. Da ut vel in regno tuo eum videam». Et sic finita oratione anno vite sue XLIX migravit ad dominum. Quod videns famula sua graviter cepit flere, quia nichil habebat quod eius sepulture necessarium erat. Illa autem flente ecce Licerius rediens ad urbem et Savinam invenit iam defunctam ait ad famulam suam: «Noli flere; ego vadam et celerius revertar ad eam sepeliendam». Misit ergo preconem per urbem: «Venite omnes», inquit, «ad sepeliendam peregrinam que extra urbem defuncta est». Perrexerunt ergo quicumque omnes potuerunt et honorifice sepelierunt eam, ubi mulier quedam ceca et clauda et manus aridas habens recepit integram sanitatem.

XXXIII - Saviniani martyris

recensere

Savinianus frater sancte Savine paternam domum fugiens venit ad urbem Trecasinam. Cumque venisset super fluvium Sequane prostratus oravit dominum ut ibi baptizaretur. Et cum baptizatus esset, venit vox dicens: «Saviniane, dilige quod invenire voluisti». Statimque fixit baculum in terram. Et facta oratione coram multis astantibus virga illa ramos et frondes et flores produxit; et ex illis qui hoc viderunt mille XVIII conversi sunt. Aurelianus autem imperator hec audiens qui omnes ubique christianos occidi preceperat, misit milites ut eum adducerent. At ubi venerunt ad eum invenientes orantem timuerunt accedere ad eum. Tunc misit imperator ad eum milites plures prioribus. Qui similiter venientes orare cum eo ceperunt. Et surgenti ab oratione dixerunt: «Saviniane, dominus imperator desiderat te videre». Venit ergo cum eis. Quem cum vidisset imperator de multis inquirens et immobilem christianum comperiens, iussit ei manus et pedes ligari et vectibus ferreis cedi. Et respondit Savinianus: «Auge tormenta, si potes!» Tunc iussit imperator eum super scannum in media civitate ligari et suppositis lignis et oleo cum igne incendio concremari. Cumque Savinianus ei diceret quod ista supplicia non timeret, respexit imperator et vidit eum stantem et orantem in media flamma. Quod ut vidit imperator cecidit in faciem suam diu iacens et postquam surrexit ait illi: «Fera mala, non tibi sufficiunt anime quas perdidisti?». Respondit Savinianus: «Adhuc multe anime credent per me; et tu ipse». Et cum blasphemasset ex hoc imperator nomen dei, iussit sibi eum in crastinum presentari et ligatum ad stipitem sagittari. Cumque putaret imperator quod sagitte in eius pectore figerentur, sagitte a dexteris et a sinistris eius ipso illeso in aere suspendebantur et sic iussus est a militibus custodiri ne posset a christianis absolvi. Alia die venit imperator videre eum et dixit ei: «Ubi est deus tuus? Veniat et liberet te de sagittis istis». Et statim exiliens sagitta ad imperatorem uno eum oculo privavit. Unde iratus iussit eum ferro vinctum a militibus in carcere custodiri et in crastinum decollari. Tunc oravit sanctus Savinianus ut ad locum in quo baptizatus fuerat transferretur et protinus confractis cathenis et hostiis apertis per medios milites non videntes exivit et velociter illuc venit. Audiens hoc imperator iussit eum velocius persequi et inventum protinus decollari. Veniens ergo Savinianus super ripam Sequane et retro videns milites insequentes facta oratione super aquam quasi super petram pervenit ad locum ubi baptisma perceperat. Cumque milites transuasissent et eum percutere formidarent, ait illis: «Venite et percutite me et portate de sanguine meo imperatori ut videat et confiteatur virtutem dei». Percussus ergo sanctus Savinianus portavit caput suum passibus XLIX. Statim autem ut tetigit imperator de sanguine eius oculum excecatum sanatus est et dixit: «Vere bonus et magnus est deus christianorum». Audiens hoc quedam mulier que XL annis ceca fuerat fecit se duci ad locum. Et statim facta oratione, lumen recepit. Acta sunt hec IX kal. febr., sed hic ideo inseruntur ut fratris et sororis hystoria plenius agnoscatur. Decollatus est autem anno domini CCLXXIIII.

XXXIV-Ignatii episcopi et martyris

recensere

Beatus Ignatius discipulus sancti Iohannis episcopus vero Antiochie cum diu pro pace sancte ecclesie domino supplicasset, non suum sed infirmorum periculum timens Traiano imperatori de victoria redeunti et mortem christianis omnibus comminanti occurrit et se christianum profitens ferro vinctus iussus est Romam duci. Traditus est ergo militibus decem quorum crudelitas erga sanctum nullis beneficiis poterat mitigari. Veniens ergo presentatur Traiano imperatori. Qui dixit ei: «Ignati, cur Antiochiam civitatem rebellare facis et gentem nostram ad christianitatem convertis?». Ignatius respondit: «Utinam et te possem ab ydolatria convertere et ducere ad Christum ut semper obtineres fortissimum principatum». Traianus respondit: «Sacrifica diis et eris princeps sacerdotum meorum et mecum regnabis». Respondit Ignatius: «Nichil estimo quod promittis, nec sacrificabo diis tuis nec honorem tue cupio dignitatis. Fac ita de me quid vis, quia nullo modo mutare me poteris». Traianus dixit: «Plumbatis scapulas eius contundite et ungulis latera laniate et duris lapidibus eius vulnera confricate». Et cum in hiis constantior permaneret, ait Traianus: «Expandite manus eius et igne replete et super carbones vivos eum nudis plantis facite ambulare». Respondit Ignatius: «Nec ignis ardens nec aqua bulliens poterit in me dei caritatemextinguere(?)». Respondit Traianus: «Maleficia sunt hec, quod tanta patiens non consentis». Respondit Ignatius: «Nos christiani malefici non sumus. Immo in lege nostra maleficos vivere permittere prohibemus. Malefici vos estis, qui demones adoratis». Traianus dixit: «Laniate ungulis dorsum eius et aceto et sale perfundite plagas eius». Respondit Ignatius: «Non sunt condigne passiones huius temporis etc.». Traianus dixit: «Tollite eum et vinculis ferreis alligate et in imo carceris in cippo custodite; et tribus diebus et tribus noctibus a nemine videatur et sine cibo potuque permanens post triduum a bestiis devoretur». Tertia igitur die iussu imperatoris senatus cepit cum populo convenire ut viderent episcopum Antiochie qui cum bestiis habebat pugnare. Et sedens Traianus iussit adduci sanctum Ignatium. Quem cum moneret ut vel modo consentiret, cum superari non posset dixit: «Quam superbus est et contemptor! Alligantes eum duos leones ad eum laxate, qui nec reliquias eius dimittant». Videns eos sanctus Ignatius dixit ad populum: «Viri Romani qui hoc certamen aspicitis! Non sine mercede laboravi, quia non propter pravitatem hoc patior, sed propter pietatem. Triticum dei sum et dentibus bestiarum volo molari ut panis eius efficiar». Hoc audiens imperator dixit: «Grandis est christianorum tolerantia. Quis Grecorum tanta toleraret pro deo suo?». Respondit Ignatius: «Non humana virtute hec toleravi, sed fide et adiutorio Christi». Et hec illo dicente et leones provocante, accurrerunt duo leones et prefocaverunt eum tantum, carnem eius non tangentes. Et admirans Traianus discessit. Et iussit ut si quis vellet tollere corpus eius non prohiberetur. Christiani ergo tollentes eum honorifice sepelierunt. Traianus autem cum audisset quedam scripta que Plinius secundus ei misit, in quibus valde laudabantur christiani quos imperator iusserat occidi, penituit de his que sancto Ignatio intulerat et decrevit ut nullus christianus inquireretur, si quis tamen incideret puniretur.

XXXV - In purificatione beate Marie

recensere

Hoc festum tribus nominibus appellatur, scilicet purificatio beate Marie, ypapanti et candelosa. Purificatio dicitur quia ea die que quadragesima est a nativitate domini venit ad templum Salomonis beata virgo secundum consuetudinem legis ut mundaretur, non quod immunda esset propter partum sicut alie mulieres; non enim tenebatur legi Levitici que dicit ‘mulier que suscepto semine’, id est de coitu hominis, ‘pepererit, immunda erit VII diebus et XXXIII diebus abstinebit a thoro mariti et ab introitu templi’. Si autem feminam peperisset duplicabantur dies, ita quod XIV diebus semper manebat in domo sua et LXVI diebus abstinebat a thoro viri et a templo. Ita volebat dominus unde etiam ex illa legis consuetudine mulieres puerpere abstinent ab ecclesia tribus septimanis et amplius propter honestatem et mulierum repausationem. Nam quod dicunt decreta et decretales quod tales etiam in crastino puerperii non sunt prohibende ecclesiam ingredi, intellige de rigore iuris, quia non esset peccatum si intrarent. Sed pia et honesta consuetudo tenenda est propter quietem mulierum, non propter pecuniam sacerdotum, nec inde est aliquid exigendum. Beata virgo non de homine concepit, sed virtute dei, unde non tenebatur legi secundum deum. Sed ne se poneret in calumpniam Iudeorum qui nullo modo crederent ei quod virgo esset ex quo maritum et filium haberet, sicut nec domino crediderunt tot et tanta miracula facienti, tenuit morem aliorum. Et veniens ad templum obtulit filium suum cum redemptione, quia lex iubebat quod omnes primi fructus terre et hominum et etiam iumentorum domino offerrentur et primogenitum hominis, et si esset unigenitum quinque denariis, redimeretur, excepta tribu Levi. Obtulit autem beata virgo duos turtures et duos pullos columbarum in sacrificium pro filio suo quia pauper erat; nam divites femine offerebant agnum. Certe beata virgo non se finxit quin libenter offerret agnum sed tam pauper erat quod non potuit emere nisi turtures et pullos qui ante templum vendebantur, quia ut mater misericordie dederat pauperibus totum aurum quod ei paulo ante tres reges obtulerant, quia sufficiebat ei paupertas sua ut divicias computaret quod videbat et tenebat filium suum.

Dicitur autem hoc festum ypapanti id est processio vel obviatio domini, quia Symeon et Anna obviaverunt domino cum offerretur in templo; et propter hoc fit hodie processio generalis quasi congratulando beate Marie de filio suo, sicut etiam modo faciunt matrone.

Dicitur etiam candelosa propter quandam veterem consuetudinem gentilium Romanorum qui in hoc mense februario totam civitatem Rome cum cereis lustrabant in memoriam Cereris, scilicet cuiusdam nobilis domine que filiam suam Proserpinam captam a Plutone cum facibus et torcibus quesierat in hoc mense. Gentiles condolentes adulando Cereri suaserunt ut crederet quod filia sua pulcherrima deificata erat et quod facta erat luna. Unde ad honorem eius in februario civitatem lustrabant. Et quia christiani conversi de gentilibus vix poterant dimittere huiusmodi consuetudines paganorum, ideo Sergius papa circa anno domini DCLXXX hanc consuetudinem sic mutavit ut in die purificationis beate Marie que est in eodem mense omnes christiani processionem facerent et cereos vel candelas ardentes a sacerdote benedictos in manibus tenerent in memoriam presentationis domini in templum et etiam propter significationem. In candela est ignis et lichinus et cera. Cera significat carnem Christi que nata est de virgine sine corruptione, sicut apes faciunt ceram de solo floris odore sine floris lesione. Lichinus latens in cera et eam sustentans est anima in carne latens. Ignis vero vel lumen significat deitatem, quia deus noster ignis consumens est et lux mundi. Sicut ergo beata virgo obtulit filium suum in quo est deitas anima et caro, ita nos debemus fidem incarnationis Christi in manibus tenere, id est in operibus demonstrare, quia fides nulla re exteriori potest melius exprimi sicut per candelam ardentem.

XXXVI-Blasii episcopi et martyris

recensere

Beatus Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret factus est episcopus in Sebaste civitate que prius Samaria dicebatur. Ipse autem quamvis episcopus esset in speluncam cuiusdam montis intravit; et ibi heremiticam vitam ducens venientes ad se feras agrestes et infirmas et sanas benedicebat et sanabat. Tunc preses provincie iussit venatoribus omnes agrestes bestias congregare. Qui venientes in illum montem invenerunt sanctum Blasium et magnam multitudinem bestiarum astantium ante eum et redeuntes attoniti dixerunt presidi quod viderunt. Tunc ille misit plures milites ut illuc irent et omnes christianos adducerent. Euntes ergo dixerunt ei: «Egredere, vocat te preses». Respondit Blasius: «Bene venistis filii. Nunc video quod dominus non oblitus est mei». Perrexit ergo vir sanctus cum eis et semper in itinere predicavit eis et coram eis miracula multa fecit. Ibi mulier quedam attulit ei filium suum morientem, in cuius gutture arista piscis transversa erat et iactans eum ad pedes eius cum lacrimis rogabat ut pro eo oraret. Sanctus vero Blasius manus imponens puero oravit dominum ut puer ille et omnes qui propter se ipsos vel propter quelibet animalia nomen sancti Blasii invocarent sine mora sanitatis remedium obtinerent. Et statim sanatus est puer. In ipso quoque itinere mulier quedam paupercula vidua unicum porcum habens quem lupus abstulerat deprecata est sanctum Blasium ut ei reddi faceret porcum suum. Beatus autem Blasius subridens dixit: «Mulier, noli tristari ulterius, quia reddetur tibi in proximo porcus tuus». Et ecce lupus veniens reddidit vidue porcum suum. Veniens ergo in civitatem iussu presidis missus est in carcerem. Quem sequenti die educi precepit et astantem dulcissime salutavit dicens: «Gaude Blasi, amice deorum». Respondit Blasius: «Gaude et tu preses; sed ne dicas eos deos esse sed demones, quia eterno igni tradentur cum his qui eos venerantur». Iratus preses fustibus eum cedi et in carcerem trudi fecit. Audiens ergo vetula illa que porcum suum receperat, quod sanctus Blasius in carcere clausus erat, occidit eum et coctum caput eius cum pedibus cum pane et candela attulit ad sanctum Blasium. Ille autem gratias agens comedit et dixit illi: «Singulis annis affer candelam in ecclesia nomini mei et bene tibi erit et quicumque hec fecerit». Abiit mulier et post mortem eius sic fecit et omnis semper prosperitas ei fuit. Post hec preses cum eductum Blasium ad deos inclinare non posset, iussit eum ligno suspendi et carnes eius ferreis pectinibus laniari et sic in carcerem deportari. Tunc septem mulieres christiane sequentes eum guttas sanguinis eius excipiebant et inde semetipsas ungebant. Quas tenentes milites dixerunt ad presidem. Et cum sacrificare iuberentur dixerunt: «Si vis ut adoremus deos tuos eamus iuxta stagnum et mitte deos tuos in saccum et nos lotis faciebus nostris in stagno adorabimus eos». Letus preses iussit fieri quod dicebant. Mulieres itaque accipientes deos iactaverunt eos in medium stagnum. Videns hoc preses et pre ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: «Cur non tenuistis deos ne mitterentur in stagnum?». Qui responderunt: «Dolose locute sunt mulieres et eos in stagnum iecerunt». Mulieres dixerunt: «Si dii essent prescirent utique quod volebamus facere et caverent». Tunc iussit preses caminum incendi et plumbum liquefactum parari et pectines ferreos afferri et septem loricas igne candentes et septem camisias lineas in alio loco poni. Et dixit mulieribus ut unum eligerent ex duobus aut vestes lineas aut ardentes loricas. Et protinus una earum currens camisias lineas arripuit et in caminum proiecit. Tunc preses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus ferreis lacerari. Et cum invicte talia sustinerent, advenientes angeli eas ad perseverantiam confortabant. Tunc preses iussit eas deponi et in caminum mitti. Que statim ut misse sunt extincto igne illese exierunt. Et ait illis preses: «Dimittite magicas artes vestras et adorate deos nostros». Que responderunt: «Perfice quod cepisti, quia iam vocate sumus ingredi regnum dei». Et sic data sententia iussit eas decollari. Post hoc iussit preses sibi Blasium presentari. Et cum videret adhuc ipsum immobilem, iussit eum mitti in stagnum. Ipse ergo precedens signavit aquam; et ambulans super stagnum quasi super terram stetit in medio. Et dixit: «Si habetis deos ostendite virtutem eorum et venite huc». Et ingressi LXV viri mox in aqua submersi sunt. Angelus autem domini descendens dixit ei: «Egredere sancte Blasi et suscipe paratam tibi a deo coronam». Et protinus exivit sicut intraverat. Et dixit ei preses: «Omnino decrevisti non adorare deos?». Respondit Blasius: «Cognosce miser quia non adoro demones». Et statim iussus est decollari. Et cum duceretur ad locum, oravit sicut prius oraverat ut quicumque rogaverit deum in memoria eius pro quacumque necessitate celesti mereretur perfrui largitate. Et ecce vox de celo dixit quod dominus fieri promisit quicquid sanctus Blasius exoravit. Et sic decollatus est cum duobus pueris unius illarum septem mulierum.

XXXVII - Agathe virginis

recensere

Beata Agatha in urbe Cathanensium nobilis genere, mente et corpore pulcherrima, deum semper in omni sanctitate colebat. Senescallus vero Sicilie provincie audiens famam eius iussit eam quantocius ad se adduci. Quam dum christianam cognosceret, tradidit eam cuidam meretrici nomine Aphrodisie et novem filiabus eius eiusdem officii, ut per triginta dies ei suaderent quomodo eius animum immutarent. At illa verbis earum et minis et promissis omnino immobilis non cessabat flere ardenter desiderans quomodo posset ad martyrium pervenire. Videns ergo Aphrodisia nil penitus sua verba valere dixit Quintiano illi prefecto: «Facilius possunt saxa molliri quam mens huius puelle ab intentione pristina revocari». Hoc audiens prefectus dixit illi: «Unum tibi elige de duobus: aut deos nostros adorare, aut diversis suppliciis interire». Agatha respondit: «De quibus me suppliciis terres? Si bestiis me tradas, audito Christi nomine mansuescunt. Si ignem adhibeas, si plagas et verbera ingeras, habeo in me spiritum sanctum, per quem universa tormenta contempnam». Tunc iussit eam trahi ad carcerem. Illa autem letissime et glorianter carcerem intrabat et quasi ad epulas invitata agonem suum domino commendabit. Sequenti die dixit ei Quintianus: «Quid tractasti circa salutem tuam? Abnega Christum et deos nostros adora ne parata tibi patiaris tormenta». Quod cum illa renueret iussit eam suspendi in eculeo et torqueri. Tunc Agatha dixit: «Ego in hiis penis delector sicut qui bonum nuntium audit, aut qui videt quem diu desideravit. Scio enim quod oportet flagellari triticum antequam reponatur in horreum». Furens ergo Quintianus iussit eam in mamilla torqueri et diutissime tortam iussit eandem abscidi. Quod cum fieret Agatha dixit ei: «Impie, crudelis et dire tyranne, non es confusus amputare in femina quod ipse suxisti in matre tua?». Ille autem iussit eam sic in carcere recipi prohibens ei introitum medicorum et panem et aquam ab aliquo ministrari. Et ecce, media nocte apparuit ei quidam senex unguenta ferens in manu sua et dixit ei: «Filia, quando tu ista supplicia sustinuisti ibi eram et nunc ideo ad te veni, ut per me recipias sanitatem». Agatha respondit: «Domine, medicinam corpori meo nunquam adhibui et turpe est ut perdam quod tamdiu custodivi». Dixit ei senex: «Filia, ego christianus sum et novi medicinam. Ne me verecunderis». Agatha respondit: «Domine, unde te verecundarer, cum tu sis senex et grandevus? Ego vero licet puella sim, tamen ita turpiter lacerata sum quod etiam si christiana non essem, nemo posset de me capere voluptatem. Gratias quidem tibi ago pater propter tuam bonam voluntatem, sed scias quod ego nullam recipiam medicinam, quia Ihesus Christus si vult potest me sanare». Tunc subridens senex dixit: «Filia, Ihesus Christus me misit ad te, cuius ego apostolus sum et in nomine eius te scias esse sanatam». Et statim disparuit. Tunc procidens beata Agatha et gratias agens invenit se ex omni parte sanatam et mamillam suo pectori restitutam. Cum ergo tota nocte ex immenso lumine territi custodes aufugerent et carcerem apertum relinquerent, rogabant eam quidam ut fugeret. At illa: «Absit», inquit, «ut fugiam et coronam patientie perdam et custodes meos tribulationibus tradam. Ego enim adiuta a domino perseverabo in eo qui me sanavit et confortavit». Post quatuor ergo dies dixit ei Quintianus ut deos adoraret ne graviora adhuc supplicia sustineret. Agatha respondit: «Miser et sine sensu et sine intellectu, quomodo vis ut ymagines ligneas et lapideas adorem et deum celi qui me sanavit dimittam?». Dixit ei Quintianus: «Et quis te sanavit?». Agatha respondit: «Christus filius dei». Quintianus dixit: «Iterum audes Christum nominare?». Agatha respondit: «Quamdiu vixero ipsum corde et labiis invocabo». Quintianus dixit: «Nunc videbis si Christus te curabit». Et iussit testas fractas spargi et carbones ignitos submitti et ibi nudam Agatham volutari. Quod cum fieret, ecce, subito terre motus nimius factus est. Qui totam civitatem ita concussit ut pars muri corruens duos consiliarios Quintiani occideret et populus ad eum concurreret conclamans quod propter iniustum Agathe cruciatum tantum periculum sustineret. Tunc Quintianus ex una parte terre motum et ex altera populi seditionem formidans, Agatham mitti iussit in carcerem. Ingressa autem carcerem oravit et statim migravit ad dominum sub Decio imperatore anno domini CCLIII. Quod audientes fideles cum corpus condientes aromatibus in sarcophago collocarent, ecce subito angelus attulit tabulam marmoream et posuit ad caput eius. Eratque in ea scriptum: ‘Mentem sanctam spontaneam honorem deo et patrie liberationem’. Quod sic exponitur: ‘Mentem sanctam habuit, spontaneam se obtulit, honorem deo dedit et patrie liberationem fecit’. Et hoc miraculum audientes multi et Iudei et gentiles sepulchrum eius multum honorare ceperunt. Quintianus autem pergens etiam investigare divitias eius, cum esset in navi duobus equis calcitrantibus in flumen proiectus est et corpus eius nunquam potuit inveniri. Revoluto anno martyrii eius mons quidam maximus iuxta urbem ruptus emisit ignem qui quasi torrens de monte descendens et saxa et terram comburens ad urbem cum impetu veniebat. Tunc multitudo paganorum de monte descendit. Et fugiens ad sepulchrum eius arripuit cortinam qua erat opertum et opposita igni eum protinus refrenavit.

XXXVIII - Vedasti episcopi et confessoris

recensere

Tempore Clodovei regis Francie sanctus Vedastus de aliena patria venit in Gallias et in quodam oppido diu fuit ubi deo in omni sanctitate servivit. Clodoveus vero cum rediret victor de prelio quod cum Alemannis habuerat, conversus ad fidem Christi audivit de sancto Vedasto et fecit eum ad se venire et fidem Christi predicare. Qui cum venisset et de fide eum optime instruxisset, duxit eum rex ad sanctum Remigium, cum quo diu fuit. Tandem beatus Remigius eum Attrabatensem episcopum ordinavit et illuc direxit ut ibi predicaret et populos adhuc gentiles ad Christum converteret.

Qui cum ad portam civitatis venisset invenit ibi duos pauperes, unum cecum et alium claudum, elemosinam postulantes. Quibus ait: «Argentum et aurum non est michi etc.». Et statim ut oravit alii visum, alii gressum restituit. Peragrans ergo loca singula civitatis si forte aliqua antiquorum christianorum qui ibi fuerant monasteria inveniret, tandem invenit ecclesiam vepribus et immundicia cooperta et ursum inde subito exeuntem. Cui sanctus statim iussit ut fugeret et ad locum illum ulterius non veniret. Qui territus ita fugit quod nunquam postea ibi visus fuit. Cum ergo sanctus Vedastus illic populos ad Christum convertens continue predicasset et pre sanctitate et dulcedine sua amabilis cunctis esset, anno episcopatus sui XL ipsa nocte qua exiturus erat de seculo columpna lucis per spatium duarum horarum a culmine domus usque ad celum ascendit. Quod cum sanctus Vedastus audisset, finem suum adesse cognovit.

XXXIX - Amandi episcopi et confesoris

recensere

Sanctus Amandus ex nobilibus parentibus ortus et ab infantia sacris litteris eruditus, parentes suos reliquit et in quodam monasterio habitum religionis assumpsit. Qui dum quadam die circa monasterium ambularet, repente quendam maximum serpentem invenit. Quem statim virtute crucis et orationis ad foveam suam nunquam inde exiturum redire coegit. Post hoc exiens de monasterio illo quod erat prope mare amore peregrinationis venit Turonis ad sepulchrum sancti Martini et fuit ibi in quadam cella XV annis cilicio semper tectus et aqua et pane ordeaceo sustentatus. Ex hinc ivit Romam ad sanctum Petrum ubi dum quadam nocte vigilaret inveniens eum custos ecclesie nimis irruenter eiecit. Qui dum ante fores ecclesie dormitaret apparuit ei sanctus Petrus rogans ut causa predicationis ad Gallias remearet. Quo dum venisset et verbum dei constantissime predicans multas iniurias passus esset, dum ipsum regem Francie Dagobertum de suis criminibus increparet, de regno eius expulsus est. Tandem rex filium non habens oravit deum ut ei daret filium qui succedere posset ad regnum. Cum ergo nutu dei filium genuisset, cepit valde inquirere quis eum baptizaret et sic ei in mente venit ut Amandum propter hoc sollicite iuberet inquiri. Inventus ergo cum regali imperio contrariare metueret, ad regem veniens cum magno gaudio susceptus est. Rex autem eius pedibus advolutus precabatur ut peccatum quod de eo habebat remitteret et filium quem deus ei dederat baptizaret. Ille vero primam petitionem eius benigne concessit, sed secularibus negotiis metuens implicari secundam prorsus renuit et discessit. Rex tamen misit ad eum sanctum Eligium et socium eius Dadonem, qui tunc in curia morabantur, quorum precibus fatigatus Amandus ad regem rediens eius filium baptizavit. Post hec Traiectensis episcopus obiit et rex sanctum Amandum licet plurimum reluctantem in Traiectensi ecclesia pontificali cathedra sublimavit. Ubi cum triennio verbum dei constanter omnibus predicasset et a plerisque suam predicationem contempni videret, contemptores suos deseruit et in Vuasconiam gentem ferocissimam causa predicationis intravit. Ubi dum similiter predicaret, ioculator quidam levis et lubricus verbis eius detrahere cepit; sed statim a demone correptus, propriis dentibus se discerpens et quod iniuriam viro dei fecerat confitens protinus expiravit. Inde pergens ad aliam civitatem ab episcopo civitatis reverenter exceptus est. Cui cum ille episcopus causa humilitatis et more hospitalitatis aquam in manibus daret, iussit famulo suo ut aquam illam diligentius custodiret. Credebat enim quod meritis viri dei multorum esset profutura saluti. Nec eum fides ista fefellit. Nam cecus quidam ante fores ecclesie mendicans ex consilio illius episcopi aqua illa oculos suos lavit et protinus clare vidit. Post hec rediens sanctus Amandus in Galliam, impetravit a rege Childeberto locum qui dicitur Nanto ut ibi edificaret cenobium; sed quidam episcopus proxime civitatis moleste hoc sustinens misit famulos suos ut eum inde eiecerent aut certe occiderent. Qui venientes ad eum dolose dixerunt ei ut secum pergeret et illi locum apertum ad monasterium construendum ostenderent. Sanctus autem eorum malitiam deo revelante cognoscens ivit cum eis usque ad cacumen montis, ubi eum occidere cupiebant; nec suis hoc dixerat, quia valde martyrium cupiebat. Sed subito orta tempestate pluvie et grandines ita montem texerunt quod maligni qui eum occidere volebant penitus nil viderunt et iam se mori putantes prostrati veniam postulabant et ut eos vivos abire permitteret exorabant. Tunc sanctus tamdiu oravit donec reddita serenitate et visu recepto ad propria redierunt. Et sanctus Amandus evadens et multa alia miracula faciens tandem in pace quievit.

XL - Valentini martyris

recensere

Claudius imperator audiens de Valentino presbytero quod christianus esset, iussit eum citius presentari. Et dixit ei: «Quid est Valentine? Cur amicitia nostra non frueris ut adores deos nostros et superstitionem tue abicias vanitatis?». Valentinus respondit: «Si scires gloriam dei non hoc diceres, sed ydola respueres et deum meum qui in celis est adorares». Respondit quidam qui astabat Claudio: «Quid vis dicere Valentine de altitudine et sanctitate deorum nostrorum?». Valentinus respondit: «Ego nichil de eis dico nisi quod fuerunt homines miseri et omni inmundicia peccatorum pleni. Ostende michi genealogiam ipsorum et videbimus unde et quales fuerunt». Ad hec ille: «Blasphemavit deos». Claudius vero patienter audiens dixit Valentino: «Si Christus deus est, cur non dicis michi quod verum est?». Respondit Valentinus: «Audi me nobilis imperator et salva erit anima tua et res publica augebitur et inimici tui extinguentur et tu in omnibus victor eris et hoc temporali regno et eterno frueris. Hoc tantum dico ut peniteat te sanguinis sanctorum quos occidisti et credens in Christum baptizeris». Respondit Claudius et astantibus dixit: «Viri Romani audite quam sapienter et recte loquitur homo iste!». Tunc dixit Calpurnius prefectus: «Seductus es imperator! Quomodo deseremus quod ab infantia nostra tenuimus?». Et tunc mutatum est cor Claudii et tradidit eum Calpurnio dicens ei: «Patienter a te audiatur et si bonum non est quod dixerit puniatur». Tunc prefectus tradidit eum Asterio cuidam principi suo dicens: «Si verbis eum mollibus inclinare potueris eris amicus imperatoris et ampliores honores et divitias obtinebis». Accipiens eum Asterius duxit in domum suam et oravit sanctus Valentinus dicens: «Domine deus qui es lumen verum qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, illumina domum istam ut omnes cognoscant te et credant». Audiens hec Asterius dixit: «Miror te dicentem quod Christus est lumen. Et quidem si per eum illuminaveris filiam meam diu cecam quecumque preceperis faciam». Valentinus respondit: «Adduc eam». Et cum adducta fuisset imponens ei manus oravit dicens: «Domine Ihesu Christe qui es lumen verum, illumina istam puellam». Et statim aperti sunt oculi eius. Quod cum vidisset Asterius procidit ad pedes eius cum uxore sua, rogantes ut eis viam salutis ostenderet. Qui ex consilio eius triduo ieiunantes et omnia ydola confringentes baptizati sunt in domo eius anime XLVI. Hec cum audisset imperator illos quidem diversis suppliciis interemit, Valentinum vero presbiterum fustibus cesum decollari precepit anno domini CCLXVIII.

Fuit et alter Valentinus episcopus, qui post diuturnam cedem custodie mancipatus cum superari non posset medie noctis silentio eiectus de carcere decollatus est in civitate Interannis que modo est castrum in episcopatu Autissiodorensi, quod sic appellatur quia inter amnes multorum stagnorum est situm. Passus est autem eodem die quo et alius Valentinus presbyter ante dictus.

XLI - Iuliane virginis

recensere

Sancta Iuliana filia Affricani viri valde nobilis sed pagani desponsata erat Eleusio amico imperatoris prefecto Nichomedie civitatis. Cuius nuptias dum vellet Eleusius celebrare illa sic ei respondit: «Si credideris in deum patrem et filium et spiritum sanctum accipiam te maritum. Quod si nolueris, aliam tibi quere uxorem». Tunc ille vocavit patrem suum et hec dixit ei. Cui pater respondit: «Per deos si verum est quod dicis, tradam eam tibi». Ivit ergo pater ad filiam et dixit ei: «Filia mea dilectissima, quare non vis accipere sponsum tuum?». Iuliana respondit: «Non nubam illi nisi credat in Christum». Respondit pater: «Si in hoc permanseris bestiis te tradam». Iuliana respondit: «Si me incendas vivam, nunquam tibi consentiam». Tunc iussit eam pater expoliari et cedi et sic tradidit eam prefecto. Qui dixit illi: «Dulcissima mea Iuliana, cur me delusisti ut me dimitteres et alienum deum coleres? Convertere ad me et evade tormenta que tibi parata sunt si deos nolueris adorare». Iuliana respondit: «Si tu adoraveris deum meum acquiescam tibi. Alioquin nunquam dominus meus eris». Respondit prefectus: «Domina mea, hoc facere non possum, quia si hoc audierit imperator, amputari faciet caput meum». Iuliana respondit: «Si tu ita times imperatorem mortalem, quomodo vis ut imperatorem immortalem dimittam? Fac quicquid volueris et potueris, quia me decipere non valebis». Tunc prefectus iussit eam vicissim a quatuor militibus virgis cedi. Et post hoc iussit cessari et ait: «Ecce principium doloris, per deos, quia si non consenseris gravissima tormenta sustinebis». Iuliana respondit: «Dixi tibi fac quicquid vis». Et iussit eam dimidia die per capillos appendi. Cumque eam depositam mutare non posset iussit plumbum liquefactum in capite eius fundi. Quod cum nichil ei nocuisset, cathenis ligatam reclusit in carcerem; et cum esset in carcere venit ad eam dyabolus in specie angeli dicens: «Iuliana, prefectus parat tibi gravissima tormenta. Sed audi me, et sacrifica diis ne male moriaris». Que putans quod esset angelus dixit ei: «Quis es tu?». Respondit dyabolus: «Ego sum angelus dei qui misit me ad te ne male moriaris». Tunc Iuliana flens clamavit ad dominum dicens: «Domine deus ne me permittas perire, sed ostende michi quis iste est, qui michi talia persuadet». Et statim facta est vox ad eam dicens: «Noli timere Iuliana, sed apprehende eum qui tecum loquitur ut scias quis est». Et protinus surgens tenuit eum; et dixit ei: «Quis es tu, et unde, et quis te misit ad me?». Dyabolus respondit: «Dimitte me et dicam tibi». At illa: «Dic michi omnia et dimittam te». Tunc demon dixit ei omnia mala que unquam fecerat. Respondit Iuliana: «Et quis te misit ad me?». Demon respondit: «Pater meus». «Quis», inquit, «est pater tuus?». Respondit: «Belzebub». Iuliana respondit: «Quid est opus eius?». Respondit: «Totius mali auctor est et ad omnia mala dirigit nos et studemus quomodo ei placeamus, quia nos facit graviter verberari quotiens a christianis fuerimus superati, et ideo scio quod malo meo huc veni, quia te superare non potui». Tunc sancta Iuliana ligavit eum manibus retrorsum et deiecit ad terram et apprehendens cathenam qua erat ligata cepit eum durissime verberare. Dyabolus vero clamans rogabat eam dicens: «Domina mea Iuliana, miserere mei». Tunc iussit prefectus ut Iuliana educeretur de carcere. Et exiens trahebat post se demonem alligatum. Demon autem rogabat eam dicens: «Domina, noli ridiculum de me amplius facere. Non enim potero ultra quemquam decipere. Christiani ducuntur esse misericordes et tu nullam pietatem de me habes?». Illa autem sic trahens per totum forum, proiecit eum in quandam latrinam. Veniens itaque ad prefectum Iuliana extensa est in quadam rota ita quod quatuor militibus trahentibus confracta sunt ossa illius, adeo ut medulle de eis exirent. Statim autem angelus domini descendit et rotam comminuens beatam Iulianam in momento sanavit. Quod videntes tortores clamaverunt dicentes: «Vere magnus est deus christianorum. Iam penitet nos o prefecte quia decepti sumus huc usque. Fac quod vis, quia pro Christo mori optamus». Audiens hec prefectus, nuntiavit Maximiano imperatori. Qui mandavit eos continuo decollari. Et decollati sunt viri quingenti et mulieres centum triginta. Tunc prefectus iussit Iulianam incendi. Cumque missa esset in ignem et oraret, subito angelus domini sparsit ignem et flammam extinxit et illa glorificans deum illesa in medio ignis stetit. Tunc prefectus ira fremens, iussit ollam plumbo fuso plenam afferri et in ea Iulianam locari. Sed statim plumbum factum est velut balneum optime temperatum. Ex olla vero plumbum exiliit et septuaginta quinque viros de astantibus concremavit. Hoc videns prefectus scidit vestem suam et maledixit deos suos quod unicam puellam punire non poterant, que tantam eis faciebat iniuriam. Et tunc iussit eam decollari. Que cum traheretur ad locum, demon quem ipsa verberaverat subito apparens dixit: «Nolite parcere ei, quia deos nostros vituperavit et omnibus iniuriam fecit. Nam et memet ipsum nocte ista gravissime verberavit. Nunc ergo reddite ei quod meruit». Cumque Iuliana paululum aperiret oculos ut videret quis esset qui talia loquebatur, exclamavit demon: «Heu heu me miserum. Adhuc puto quod vult me capere et ligare». Et statim obmutuit et aufugit. Cum ergo decollata fuisset anno domini CCC, prefectus navigans in mari cum XXXIV viris orta tempestate submersus est. Et cum iactasset eos mare in desertum locum a feris et avibus comesti sunt.

XLII-In cathedra sancti Petri

recensere

Hoc festum facit ecclesia in memoriam honoris quem habuit sanctus Petrus apostolus in Antiochia civitate, ubi primus episcopus fuit et tenuit episcopatum septem annis. Inde venit Romam et fuit ibi similiter episcopus XXV annis. Sed de illo primo honore festivat ecclesia quia ibi ceperunt sancte ecclesie prelati loco, potestate et nomine sublimari. Sed et aliis rationibus ter in anno festivat ecclesia de sancto Petro, scilicet propter exemplum, propter beneficium, propter gaudium. Propter exemplum ut nullus peccator desperet etiam si tertio negaverit deum, sicut Petrus, si tamen tertio velit confiteri sicut et ipse, scilicet corde, ore et opere. Propter beneficium, quia credere debemus firmiter quod ipse qui habet potestatem ligandi et solvendi liberabit nos a tribus generibus peccatorum, scilicet cogitationis, locutionis et operis, vel delectationis, consensus, consuetudinis vel male voluntatis, mali operis, mali exempli vel quod in nos, in deum, in proximum peccavimus. Propter gaudium, ut sicut Petrus honoravit deum, quando ter confessus est quem ter negaverat et dominus ei ter ecclesiam suam commisit, ita eum nos ter in anno honoremus. Vel ideo quia sicut Petrus est princeps ecclesie que diffusa est in tribus partibus mundi, scilicet Asya, Affrica, Europa, ita ecclesia ter in anno celebrat festum eius.

XLIII-Mathie apostoli

recensere

Iudas traditor qui dominum tradidit, postquam vidit quod per proditionem suam Christus innocens adiudicatus erat morti, penitentia ductus retulit XXX denarios et proiecit in templo dicens: «Peccavi tradens sanguinem iustum». Et responderunt Iudei: «Quid ad nos? Tu videris». Tunc Iudas desperans abiens in domum suam laqueo se suspendit et suspensus crepuit medius et diffusa sunt viscera eius, sed non per os eius. Non enim dignum erat ut os tam viliter inquinaretur quod tam gloriosum os, scilicet Christi, contigerat. Dignum etiam erat ut viscera que proditionem conceperant rupta caderent et guttur a quo vox proditionis exierat laqueo artaretur. Mortuus est etiam in aere, ut qui angelos in celo et homines in terra offenderat separetur ab angelorum et hominum regione et esset cum demonibus per aera volitantibus. Cum ergo simul essent apostoli inter ascensionem domini et penthecosten, videns sanctus Petrus apostolus quod numerus apostolorum inminutus erat propter defectum Iude noluit eos sic manere. – probabili ratione: sciebat enim quod dominus elegerat XII apostolos qui fidem sancte trinitatis in quatuor mundi partibus predicarent et ter quatuor vel quater tria XII faciunt – Et ideo dixit aliis apostolis et aliis christianis qui ibi erant: «Viri fratres, oportet ut in loco Iude aliquem substituamus, qui testetur nobiscum resurrectionem Christi, quia dominus dixit nobis: “Eritis michi testes in Iherusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre”; et quia testis non nisi de hiis que vidit et audivit debet testimonium ferre, eligamus unum de his qui fuerunt semper nobiscum cum domino, qui miracula eius viderunt et doctrinam audierunt». Et statuerunt duos, Ioseph qui cognominabatur iustus pro sanctitate sua et quia frater erat Iacobi minoris et Symonis et Iude filiorum Alphei, et Mathiam, qui duo erant de LXXII discipulis. Et orantes dixerunt: «Tu domine, qui nosti corda omnium, ostende quem elegeris ex hiis duobus accipere locum ministerii huius et apostolatus quem perdidit Iudas per peccatum suum». Et dederunt eis sortes et cecidit sors super Mathiam; et annumeratus est cum undecim apostolis. Qui cum predicasset in Iudea et multa miracula fecisset sicut alii apostoli, tandem in pace quievit.

Ille autem Ioseph predicationis et sanctitatis officio serviens et multas pro fide Christi persecutiones a Iudeis sustinens, venenum etiam bibens, sed nichil mali patiens, similiter in Iudea quievit, XIII kal. augusti.

XLIU-Perpetue et Felicitatis

recensere

Temporibus Valeriani et Gallieni imperatorum apud Affricam comprehensi sunt Satyrus et Saturninus fratres, Revocatus et Felicitas soror eius et Perpetua genere nobilis habens patrem et matrem et duos fratres et filium ad mamillam. Et dixit ad eos proconsul: «Imperatores iusserunt ut deos adoretis». Satyrus respondit: «Hoc non faciemus quia christiani sumus». Et statim missi sunt in carcerem. Audiens hoc pater Perpetue cucurrit ad carcerem. Et videns eam dixit: «Quid fecisti filia? Dehonestasti genus tuum. Nunquam aliquis de genere tuo missus fuit in carcerem». Et cum audisset quod christiana esset irruit in eam et voluit ei oculos eruere. Et exclamans confusus egressus est foras. Cum ergo diu fuisset in carcere, vidit visum beata Perpetua, quem in crastino narravit sociis suis dicens: «Vidi scalam auream mirabili altitudine erectam usque ad celum; et ita erat angusta quod non nisi unus per eam ascendere posset. Dextra vero levaque[!] erant fixi cultri et ferrei gladii ut nullus circa se nisi ad celum posset aspicere. Sub ea iacebat latens draco teterrimus et ingentis forme ut pre metu quivis ascendere formidaret. Vidi etiam per eam Satyrum ascendentem usque sursum et respicientem ad nos et dicentem: “Ne timeatis hunc draconem; ascendite ut mecum sitis”». Hec audientes sancti gratias egerunt quia se vocatos ad martyrium cognoverunt. Post hec exhibiti sunt prefecto. Et dixit eis: «Facite quod diximus». Satyrus respondit: «Deo non ydolis immolamus». Prefectus dixit: «Pro te dicis an pro omnibus?». Satyrus respondit: «Pro omnibus. Una est enim in nobis voluntas». Prefectus dixit ad alios: «Vos ergo quid dicitis?». Qui responderunt: «Verum est». Tunc iussit prefectus viros a mulieribus separari et singulos adhortans a singulis repulsus est. Et dixit omnibus: «Sacrificate ne vos interficiam». Revocatus dixit: «Deum oramus ut hoc mereamur». Et hiis amotis iussit Perpetuam et Felicitatem adduci. Et dixit ad Felicitatem: «Quomodo vocaris?». Respondit: «Felicitas». Ait illi: «Virum habes?». Respondit: «Habeo, sed contempno». At ille: «Miserere tui puella, et sacrifica ut vivas, maxime quia infantem in utero portas». Felicitas respondit: «Ego christiana sum et hoc facere non possum. Fac quod vis quia michi suadere non poteris». Prefectum ad Perpetuam dixit: «Quid dicis Perpetua? Sacrificas?». Que respondit: «Non». At ille: «Parentes habes?». «Habeo», inquit. Audientes autem parentes eius et maritus cum parvulo qui adhuc lactebat, cum essent de nobili genere venerunt. Et videns eam pater stantem ante prefectum cadens in faciem dixit: «Filia mea dulcissima, miserere mei et matris tue et huius miserrimi viri tui, vel certe huic infantulo ventris tui, qui post te vivere non poterit». Perpetua autem stabat immobilis. Tunc pater iactans filium in collum eius et ipse cum matre et marito tenentes manus eius et flentes, osculabantur eam dicentes: «Miserere nostri filia et vive nobiscum». At illa proiciens parvulum et illos repellens dixit: «Discedite a me, inimici dei, quia non novi vos». Videns ergo prefectus omnium illorum constantiam, omnes diutissime verberatos reclusit in carcerem. Tristes vero sancti de Felicitate quod esset pregnans in mensibus octo, dum simul orarent ut pareret, subito enixa est vivum. Quidam vero de custodibus dixit ad eam: «Quid facies cum ante prefectum veneris, que nunc tam graviter cruciaris?». Felicitas respondit: «Hic ego patior, ibi pro me deus patietur». Natali ergo cesaris exeuntes de carcere, Felicitas sequebatur et ligatis post terga manibus, nudi in medio amphitheatro statuuntur et dimissis bestiis Satyrus et Perpetua a leonibus devorati, Saturninus gladio percussus, Revocatus et Felicitas a leopardibus comesti, anno domini CCLXVII martyrio coronantur.

XLU - Vigilii episcopi et martyris

recensere

Vigilius genere nobilis et sanctitate preclarus, in Autissiodorensi episcopatu sedit annis XXV temporibus Martini pape et Eugenii. Hic ecclesiam beate Marie extra muros urbis de proprio edificavit et in ea conventum monachorum constituit. Ibidem etiam hospitale pauperum quod domus dei dicitur collocavit et possessionibus infinitis ecclesiam cumulavit.

Hic autem propter sanctitatem suam inimicis iusticie odiosus a Warrachone senescallo regis Francie in Cotia silva prope Compendium occisus est. Qui Waracho successerat in eodem principatu Ebroino, qui similiter sanctum Leodegarium occidit. Cum autem sanctus Vigilius de Compendio ad propriam veheretur urbem, delatus est per urbem Senonicam. Cumque transiret ante quandam domum in qua rei vincti cathenis tenebantur, subito ruptis cathenis de carcere exierunt. Et beati Vigilii exequias celebrantes et cathenas suas ad ecclesiam beate Marie quam ipse construxerat, ubi etiam inquisivit, deferentes se ipsos et posteros suos beato Vigilio in perpetuum commiserunt.

XLVI - Gregorii pape

recensere

Gregorius papa nobilis senatorum genere, sed nobilior christiana religione, litterarum studiis optime eruditus etiam in adolescencia sua cogitabat quomodo posset deo fideliter in religione servire. Sed dum conversionem differret, putans esse melius ut deo in habitu seculari serviret, cepit illi cura secularium rerum succrescere, adeo ut iam in mundo non tantum specie, sed etiam teneretur et mente. Unde defunctis parentibus libere suas erogans facultates, cuncta distribuens religionem intravit et septem abbatias de proprio edificavit; et qui ante serico vestiri solebat et gemmis, post in vili habitu ministrabat pauper ipse pauperibus. In monasterio autem proprio ad tantam perfectionem excrevit, quod in ipso sue conversionis initio iam posset in perfectorum numero computari. Tanta ergo districtione corpus suum afflixit, ut infirmato stomacho et tussi gravissima mori cotidie se putaret. Cuius virtutum famam Pelagius papa audiens abstractum de monasterio dyaconum ordinavit. Quodam itaque tempore Tyberis fluvius ita ripas suas excessit ut super muros urbis influens maximam partem regionis occuparet et plures domos everteret. Tunc etiam multitudo serpentium cum ingenti dracone in mare per medium fluvium descenderunt et salsis fluctibus prefocati ad litus eiecti sunt. De quorum fetore secuta est plaga pessima quam inguinariam vocant, que tanta fuit ut etiam ipsum papam Pelagium occideret et passim subtractis habitatoribus plurime domus in urbe vacue remanerent. Sed quia ecclesia sine rectore esse non poterat, Gregorium licet totis viribus renitentem plebs omnis elegit et electionem eius imperator Mauritius confirmavit. Cum ergo consecrari deberet et lues populum devastaret, sermonem fecit ad populum ut penitentiam agentes letaniam cum processione facerent et pro removenda peste deum attentius exorarent. Dumque omnes simul orarent cum lacrimis morbus ille in tantum desevit ut in una hora LXXX homines expirarent. Finito itaque sermone et peste cessante, sicut dicetur in letania maiore, beatus Gregorius volens effugere sed non valens, quia semper portas urbis propter eum vigiles observabant, obtinuit tamen a negotiatoribus ut in dolio super quadrigam educeretur de urbe; et sic triduo latuit, donec ieiuniis et orationibus Romanus populus columpnam lucis tertia nocte super eum emissam obtinuit; in qua columpna angelos ascendentes et descendentes quidam reclusus aspexit.

Dum adhuc esset in monasterio quod regebat et quadam die sederet in cella, angelus apparens in habitu naufragi dari sibi elemosinam flebiliter postulavit; et statim beatus Gregorius ei sex argenteos dari iussit. Paulo post naufragus rediit seque multa perdidisse, pauca vero suscepisse perhibuit; et sex iterum argenteos accipiens letus discessit. Tertia vero die iterum rediens importune iterum adiutorium petiit. Et cum vir sanctus vocato vestiario sex iterum denarios dari iussisset et ille non habere se diceret, non sufferens vir dei vacuum abire naufragum rogabat vestiarium sibi dare vas aliquod vel etiam vestimentum. Cui cum ille dixisset nil penitus sibi remansisset preter scutellam argenteam in qua mater eius miserat ei legumen, delatum statim pauperi letus dedit. Cum ergo papa factus fuisset et cotidie ad mensam suam peregrinos invitaret quoslibet, quadam die inter alios unus accessit. Cui dum ipse aquam ad lavandum humiliter dare vellet, eum subito non invenit. Et cum de hoc miraretur, sequenti nocte dominus apparuit ei dicens: «Ceteris diebus me in membris meis suscepisti, sed heri me in memetipso suscepisti». Alio etiam tempore camerario suo iussit ut duodecim pauperes ad prandium invitaret. Quod cum ille fecisset, intuens papa tredecim numeravit. Et vocato dispensatore cur contra iussionem suam tredecim invitare presumpserit inquisivit. Ille stupefactus pauperes curiose numerans solos esse duodecim affirmavit. Iterum papa tredecim esse asserens, cum ille e contrario duodecim esse miraret quia tredecim non videbat. Post prandium dimissis ceteris tertium decimum manu accipiens in thalamum suum induxit et ut se ei et nomen suum diceret quantum potuit adiuravit. Tunc ille: «Cur», inquit, «queris nomen meum? Scito quod ego sum naufragus ille cui tu scutellam illam tam hylariter tribuisti et pro cetero noveris quod ex tunc te papam Rome dominus fieri destinavit. Ego enim angelus eius sum et ab eo missus ad inquirendum propositum tuum. Et ecce remisit me dominus ut semper custodiam te et quicquid petieris per me apud deum valeas impetrare». Ex hoc beatus Gregorius plusquam prius tam largus extitit, quod nil retinens quicquid habere poterat pauperibus erogavit in tantum ut non solum presentium necessitatibus subveniret, sed etiam longe positis etiam in monte Synai monachis necessaria ministraret. Unde de ipso legitur et cantatur ‘virginum tria milia Rome pavit sub regula, exceptis dei famulis longe lateque positis’. Et cum huius largitatem quidam heremita multum religiosus cogitaret oravit deum ut sibi ostenderet premium suum, qui pro eius amore seculum deserens nil penitus possideret. Et post hec audivit in sompniis quod cum beato Gregorio mansio eius foret ingemiscens parum sibi prodesse tantam penuriam et heremiticam vitam si cum illo esset qui tantis honoribus et divitiis habundaret. Iterum audivit a domino: «Plus delectaris in catto tuo quam Gregorius in Romano imperio».

Tanta erat in eo compassio animarum quod cum quodam tempore ante palacia Traiani imperatoris transiret recordatus est clementie illius, videlicet quod cum quadam die contra hostes ad bella processurus equum armatus ascenderet, pauper vidua pedem eius tenuit et vindictam de hoste suo instanter exegit. At ille: «Reversus», inquit, «de prelio tibi satisfaciam». «Et si», ait illa, «non redieris?» «Successor meus», inquit, «tibi iustitiam exhibebit». At illa dixit: «Tu michi debitor es, nec te adiuvabit aliena iustitia». Statim imperator iustitiam ei fecit et sic ad bella processit. Hec et alia bona opera eius recolens, beatus Gregorius amarissime flere cepit; et tam diu pro eo flevit ante altare sancti Petri donec vox ei dormienti dixit Traianum imperatorem a penis infernalibus liberatum, sed quod de cetero caveret ne pro aliquo defuncto infideli orare presumeret. Hec verba quidam minus diligenter quam debeant attendentes dicunt Traianum sic predestinatum fuisse quod precibus sancti Gregorii deo miserante et mediante aliquo bono opere meruit adiuvari ad hoc quod suscitaretur et baptizaretur, quod nusquam omnino legitur. Nam plusquam quingentis annis ante Gregorium fuit mortuus, scilicet in tempore beati Iohannis evangeliste, nec unquam legitur suscitatus, sed tantum a penis infernalis liberatus non tamen in celo repositus, ne evacuetur sententia domini dicentis: ‘Nisi quis renatus fuerit denuo’, id est de novo, ‘non potest videre regnum dei’. Nec est incredibile quod anima illa sic possit in inferno existere et inferni cruciatus per dei misericordiam non sentire, sicut testante ipso Gregorio unus ignis Gehenne valet omnes peccatores pariter detinere, sed per dei iustitiam cunctos equaliter non valet exurere.

Beatus etiam Gregorius etiam sua oratione et beati Augustini predicatione, quem in Angliam direxit, Anglorum gentem ad Christum convertit.

Tante etiam humilitatis fuit quod omnes sacerdotes fratres et comministros, clericos dilectissimos filios, laicos vero dominos et feminas dominas in suis litteris appellabat nec se summum pontificem vel dominum vocari sinebat; unde etiam quandam feminam multum corripuit quia se ancillam in litteris suis appellavit.

Matrona quedam in Roma singulis diebus dominicis panem beato Gregorio offerebat. Que cum quadam die ad communicandum de manu pape ordine suo ex more accederet et ei papa corpus domini porrexisset dicens «Corpus domini nostri Ihesu Christi prosit tibi in remissionem peccatorum et vitam eternam», subrisit. Quod videns beatus Gregorius corpus domini subtraxit et seorsum super altare posuit. Et cum omnes communicassent, beatus Gregorius interrogavit feminam cur risisset quando communicare deberet. At illa: «Recognovi», inquit, «particulam illam ex eadem oblatione fuisset quam ego manibus meis feci et tibi obtuli; et cum te intellexi eam corpus domini appellasse, subrisi». Tunc beatus Gregorius sermonem fecit ad populum de virtute et veritate huius sacramenti; et rogavit omnes ut deum suppliciter exorarent quatinus ad confirmandum multorum fidem oculis carnalibus demonstraret quid illa mulier infidelis oculis cordis conspicere debuisset. Surgentibus ergo cunctis ab oratione et ad videndum miraculum cunctis se comprimentibus ad altare, beatus Gregorius corporale relevavit et omnibus cum ipsa muliere videntibus frustrum carnis invenit; et mulieri dixit: «Disce mulier veritati credere contestanti ‘Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus’. Sed omnipotens deus videns infirmitatem nostram, quod non auderet contingere corpus suum si in forma humana quam de virgine sumpsit appareret, ideo panem et vinum aqua mixtum manente propria specie et colore et sapore in carnem et sanguinem suum specie sui sanctificatione convertit». Indeque omnes iussit divinam precari clementiam ut corpus suum in formam pristinam reformaret, quatinus mulier illud sumere posset. Et sic factum est.

Cum autem vir sanctus in expositione sacre scripture pro viribus insudaret, multis et continuis doloribus afflictus per biennium decumbens et vix ad celebrandum missam surgere valens, et in fine vite sue etiam finem Ezechielis exponeret, sed, sicut ipse dixit, propter persecutionem Wandalorum imperfectum reliquit. Post cuius transitum ceperunt invidi detrahere ei quod thesauros ecclesie dissiparet. Cumque iam quidam libros eius conclusissent et alios comburere vellent, Petrus notarius eius et dyaconus illis obstitit dicens maximum sacrilegium si tot et tales libros comburerent super cuius, inquit, caput dum tractaret spiritum sanctum in specie columbe vidit: «Et videbam frequentissime ponentem rostrum in os eius dum taceret et retrahentem dum diceret diligenter considerabam. Quod cum ipse spiritu sancto revelante cognovisset statim me fortiter adiuravit ne hoc quamdiu vixerit alicui revelarem». Sed cum iterum populus cum illis invidis insultaret dyacono, dixerunt ei quod si hoc iuraret et continue moreretur ipsi libros non comburerent; si vero post iuramentum viveret, ipse manu sua libros in ignem mitteret. Itaque pulpitum iuraturus super evangelium Petrus ascendit et statim facto iuramento in testimonium sancti Gregorii sine dolore coram omnibus expiravit.

Post multos etiam annos sanctus Bonifacius Hyspalensis episcopus moralia Gregorii super Iob habere desiderans Romam perrexit et libros illos invenire non potuit; et impetravit ut vigilare permitteretur in ecclesia beati Petri. Et media nocte vidit processionem sanctorum pulcherrimam et beatum Gregorium post alios apostolicos subsequentem. Et statim ad eum currens quesivit ubi libri illi essent. At ille ostendit ei murum ubi eos incluserat invidia clericorum. Et cum interrogarent de beato Augustino ubi esset, cum illum inter alios non videret, «Altior», inquit, «tenet eum locus et in contemplatione sancte trinitatis pre ceteris est iugiter occupatus». Statim ille murum occulte perforans inde libros extulit et ubique ut potuit divulgavit.

In monasterio quod sanctus Gregorius dudum rexerit abbas timens monachorum penuriam propter famem communiter imminentem subtraxit refectionem quadraginta pauperum quos beatus Gregorius semel in anno pasci decreverat. Quod cum non sufficisse perpenderet etiam prandium duodecim pauperum totidemque denarios quos in die obitus sui dari constituit in memoriam illorum duodecim quorum tredecimus angelum se esse asseruit penitus interdixit. Tunc in illa quadragesima beatus Gregorius cuidam apparuit dicens: «Vade et dic abbati monasterii mei: “Quia diminuisti de consuetudine quam ego constitui, dominus quoque diminuit dies tuos”». Hec audiens abbas minus credidit tanto quanto longius vivere se putavit. Et ecce infra octavas pasche tanto febris ardore succenditur ut infra diem septimam moreretur. Et qui providere monachis se putavit dum pauperibus nocere non timuit, per hoc quia se posse placere sancto Gregorio credidit, prorsus offendit.

Post obitum ergo beati Gregorii cum fames gravis totam provinciam fatigaret, venerunt ad Savinianum successorem eius religiosi et pauperes quibus sanctus Gregorius ministrare solebat et dixerunt: «Domine papa, quos pater noster Gregorius pascere solebat tua sanctitas fame perire non sinat». Quibus verbis indignans papa sic semper respondebat: «Si Gregorius ad famam sue laudis cunctos populos curavit suscipere, nos omnes non possumus pascere». Sicque semper vacuos remittebat. Unde sanctus Gregorius tertio ei apparuit et tertio blande corripuit de sua detractione et illius tenacia et pauperum necessitate. At ille nec cor ad misericordiam flexit nec os a detractione compescuit nec manum ad misericordiam extendit. Unde illi quarto apparens horribiliter redarguit et comminans illum in capite percussit. Cuius dolore vexatus in brevi defunctus est. Cum autem sedisset beatus Gregorius annis XIII, anno domini DCVII migravit ad dominum. Cuius caput Angesilus monachus archiepiscopus Senonensis a Roma transtulit ad Senonum anno domini DCCCLXXX et in ecclesia sancti Petri vivi honorifice collocavit.

XLVII - Longini martyris

recensere

In tempore dominice passionis fuit miles quidam centurio nomine Longinus, qui cum aliis cruci domini astans iussu Pilati latus domini lanceavit. Et videns signa que fiebant, solem obscuratum et terre motum, credidit maxime, ut quidam dicunt, ex eo quod cum infirmitate vel senectute oculis caligaret, de sanguine Christi per lanceam decurrente fortuitu oculos suos tetigit et protinus clare vidit. Unde cedens militie instructus ab apostolis in Cesarea Capadocie XXVIII annis monasticam vitam duxit et in omni sanctitate permanens verbo et exemplo plurimos ad Christum convertit. Quod cum preses Octavius cognovisset, exhiberi eum iussit. Et ait illi: «Quis vocaris?». Respondit: «Christianus. Oportet enim ut donum gratie Christi prius confitear». Preses dixit: «Qui ante fuerunt nichil de hoc nomine lucrati sunt. Nomen tuum edicito». Respondit: «Longinus vocor». Cui preses: «Cuius provincie es?». Respondit: «Ysaurie». Preses dixit: «Servus es an ingenuus?». Respondit: «Curialis fui et diu seculo militavi et omnia que habebam fratribus meis dimisi et illi michi inde dabant singulis annis centum solidos quos semper pauperibus erogavi». Preses dixit: «Ergo tamquam ingenuus sacrifica diis, ut quiete vivas et non penis deficias». Longinus respondit: «Nemo potest duobus dominis servire. Nam deus meus docet et iubet omne bonum, dii vestri contrarium». Preses dixit: «Nimium loqueris; sed sacrifica diis et indulgebit tibi deus tuus, quia necessitate regali coactus hoc facis. Video enim quod pre abstinentia tua penas tolerare non poteris». Qui respondit: «Immo tu efficere christianus et indulgebit tibi rex tuus cum deum verum cognoveris». Iratus preses iussit ei omnes dentes auferri et linguam abscidi. Longinus tamen loquelam non perdens dixit: «Si credis veros esse deos quos tu colis, sine me ut confringam illos et defendant se si possunt; et si michi nocuerint, credam quod veri dii sunt. Si autem nichil nocuerint, tu crede deo meo». Preses dixit: «Do potestatem». Et accipiens securim omnia ydola et quicquid erat in templo comminuit et confregit et omnes demones de ydolis exeuntes in presidem et in omnes socios eius protinus intraverunt, et simul insanientes et latrantes se eius pedibus prostraverunt. Et ait illis Longinus: «Cur habitatis in ydolis?». Qui responderunt: «Ubi Christus non nominatur et eius signum non est positum, ibi est habitatio nostra». Longinus vero astanti populo dixit: «Vultis deos istos habere et colere an ut effugam eos in nomine domini? Ecce, videtis presidem vestrum sub pedibus meis spumantem». Populus igitur clamabat dicens: «Rogamus te sancte dei ne sinas hic demones ulterius habitare». Et cum orasset Longinus exclamantes demones exierunt. Et multi hoc videntes crediderunt. Post paucum tempus ipse preses a dyabolo instigatus dixit Longino: «Civitas ista discessit a sacrificiis deorum per magicas artes christianorum. Si hoc audierit imperator omnes peribimus». Aphrodisius commentariensis dixit presidi: «Eum qui nos sanavit et civitatem istam liberavit torquere vis?». Preses dixit: «Fantasma fuit et illusit sensus nostros». Afrodisius dixit: «Nichil facias servo dei ne deterius tibi contingat». Tunc iratus preses iussit Afrodisio linguam secari. Et statim orante sancto Longino preses cecatus est. Tunc dixit preses Aphrodisio: «Frater, roga dominum Longinum ut oret pro me, quia stulte egi in eum». Qui respondit: «Nonne dicebam tibi “Noli nocere servo dei”? Nonne vides quod ego lingua abscissa loquor?». Preses dixit: «Non solum oculos perdidi, sed et totum corpus meum gravissime cruciatur». Longinus dixit: «Si vis sanari occide me citius et tunc orabo pro te et sanaberis». Et statim iussit eum decollari. Abiitque ad corpus eius et prostratus cum lacrimis penitentiam egit et continuo visum recepit. Et honorifice sepeliens eum in fide Christi permansit.

XLVIII - Benedicti abbatis

recensere

Benedictus ex Nurcia provincia ortus, litteras in infantia deserens, in quendam specum intrans tribus annis incognitus hominibus fuit excepto quodam Romano monacho qui semper ei quantum potuit ministrabat et ei panem longissimo funi ligatum cum tintinabulo porrigebat. Sed dyabolus istius refectioni et illius caritati invidens lapidem iactavit et tintinabulum fregit. Sed tamen ille monachus prout potuit ministravit. Cuidam post hec presbytero dominus in festo pasche apparuit dicens: «Tu tibi delicias preparas et servus meus in illo loco fame cruciatur». Qui protinus surrexit et cum difficultate maxima ad locum veniens dixit ei ut comederet quod ei dominus misit. Et dixit: «Hodie dies pasche est, abstinere non debes». Longe quippe ab hominibus positus, quod pascha esset ignorabat.

Ibidem quadam die feminam quandam quam aliquando viderat cogitare cepit; et dyabolus tanto calore eius animum incendit quod etiam deserere heremum voluptate victus volebat. Sed subito ad se per dei gratiam reversus exuit se et nudum in spinis et urticis que ibi erant se proiecit; et ibi diu volutatus ex magno dolore corporis extinxit calorem cordis. Ex quo ei contingit quod deinceps nullam temptationem libidinis in se sensit.

Crebrescente itaque fama eius, dum abbas cuiusdam monasterii obisset, totus ille conventus ad eum venit et ut eis preesset oravit. Qui diu negando distulit, suis illorumque moribus non posse convenire dixit. Sed precibus victus, tandem consensit. Cumque illic regulam districtius servari compelleret, dolentes illi quod assueta relinquerent, quia pravis moribus semper gravis est vita bonorum, venenum in vino recumbenti obtulerunt. Sed Benedictus extensa manu signo crucis quasi iacto lapide vitrum fregit. Unde vir sanctus surrexit et vultu placido valedicens ad heremum remeavit et ibi crescentibus signis et multis ad eum venientibus, duodecim monasteria construxit. In uno autem illorum quidam monachus erat qui diu in oratione esse non poterat, sed orantibus aliis ipse semper exiens aliud facere volebat. Quod cum abbas beato Benedicto dixisset, ivit illuc et vidit quod illum monachum qui stare in oratione non poterat quidam niger puerulus per vestis fimbriam foras trahebat. Tunc dixit sanctus Benedictus abbati et Mauro cuidam monacho, si viderent quis illum foras traheret. Qui cum dixissent «Non», ait: «Oremus ut videatis». Et cum biduo orassent, Maurus vidit, sed abbas videre non potuit. Die ergo tertio egredientem de oratione monachum Benedictus virga percussit et ex tunc ille immobilis in oratione permansit. Tantis eius laudibus quidam Florentius invidens ad hoc ductus est, ut ei panem venenatum quasi benedictionem transmitteret. Quem sanctus gratanter accepit et corvo qui de manu eius panem accipere solebat proiecit dicens: «In nomine domini, tolle hunc panem, et ibi eum proice ubi nullus eum valeat invenire». Tunc corvus aperto ore expansis alis circa panem cepit volitare et crocitare, ac si aperte diceret et obedire se velle, sed iussa implere non posse. Cui sanctus iterum iussit dicens: «Tolle eum securus et proice». Qui tollens eum post tres horas rediit et de manu eius sicut solebat panem accepit. Videns ergo Florentius quod sic nichil proficeret, septem puellas nudas in horto monasterii ludere et cantare precepit, ut vel monachos sancti Benedicti ad libidinem incitaret. Quod vir sanctus de cella conspiciens et lapsum discipulorum metuens, invidie locum dedit et ordinatis fratribus et rebus ecclesie, inde recessit. Sed Florentius presbyter stans in solario cum eum recessisse cognosceret et gauderet, repente solarium cecidit et eum occidit et de morte eius sanctus Benedictus multum doluit.

Reversus autem cum quadam nocte cenaret, monachus quidam filius defensoris lucernam ei tenens, cepit intra se cogitare dicens: «Quis est hic cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, servitium impendo? Quis sum ego et quis est hic ut ei serviam?». Cui statim sanctus ait: «Signa cor tuum, frater. Quid est quod cogitas?». Vocatisque fratribus iussit ei lucernam de manibus tolli et ipsum a ministerio recedere et quietum sedere. Qui requisitus a fratribus quid cogitaverat, cuncta dixit.

Non longe ab eius monasterio due sanctimoniales erant ex nobili genere que illum qui eis serviebat cotidie contumeliis provocabant. Quod cum diutius tolerasset, retulit sancto Benedicto; et ille eis mandavit dicens: «Corrigite linguam vestram; quia si non emendaveritis, excommunico vos». Quam excommunicationis sententiam non proferendo, sed intentando dixit. Ille vero nichil correcte post paululum defuncte, et in ecclesia sepulte sunt. Ubi dum misse celebrarentur et dyaconus ex more diceret ‘qui non communicat exeat foras’, nutrix earum que semper pro eis offerebat cotidie eas de sepulchris extra ecclesiam exire videbat. Quod cum sancto Benedicto cum lacrimis retulisset, ille manu sua panem dedit ei quem offerret dicens: «Vade et pro eis hoc offer, et ultra excommunicate non erunt». Quod cum factum fuisset et dyaconus ex more clamaret, ille de ecclesia nunquam deinceps exierunt.

Quidam iuvenis monachus levitate mentis in monasterio manere non valens, sancto viro tamdiu institit donec iratus eum abire permisit. Qui mox ut de monasterio exiit, contra se adsistere repente aperto ore draconem in via invenit. Quem cum devorare vellet, cepit tremere et magna voce clamare dicens: «Currite, currite, quia draco iste appetit me devorare». Et currentes fratres draconem non viderunt, sed trementem monachum ad monasterium reduxerunt. Qui statim promisit nunquam se de monasterio recessurum. Sancti quippe precibus draconem contra se viderat, quem prius male sequi volebat.

Quodam tempore fames magna totam provinciam fatigabat et sanctus ita omnia que habere poterat distribuit; quod nichil in monasterio preter modicum olei in vitreo vase remansit. Quod cuidam petenti protinus dari iussit. Sed cum cellarius non dedisset, timens ne nichil fratribus remaneret, iratus vir dei iussit aliis ut hoc ipsum vas vitreum cum oleo per fenestram proicerent, ne quid in cella per inobedientiam remaneret. Proiectum itaque super saxa ita cecidit suaviter ac si mansuete locatum fuisset. Quod vir dei iussit levari et dari integrum postulanti; et vocatis fratribus monachum illum increpans simul cum illis oravit; et statim quoddam dolium quod ibi erat vacuum repente oleo inventum est plenum.

Tandem ante sextam obitus sui diem, iussit suam fieri sepulturam; et statim febribus fatigatus et singulis diebus ingravescente languore, sexto die fecit se ferri ad monasterium et cum comunicasset, orando migravit ad dominum. Ipsa die duo fratres in diversis locis manentes viderunt viam palliis et cereis splendidam a cella sancti Benedicti versus orientem usque ad celum tendentem. Cui venerando habitu vir desuper cellam clarus adsistens, cuius esset via quam cernerent inquisivit. Qui cum nescire se dicerent: «Hec est», inquit, «via qua dilectus dei Benedictus ascendit».

XLIX - In annunciatione dominica

recensere

Adveniente tempore quo deus pie mundum redimere disponebat misit sanctum Gabrielem archangelum suum in civitatem Nazareth ad beatam Mariam virginem quam sanctus Ioseph desponsaverat, id est fiduciaverat, per voluntatem dei et preceptum legis et ostensionem miraculi, quamvis ipsa cognoscendi virum nullam haberet voluntatem, quia perpetuam deo voverat castitatem. Nam cum a tertio anno nativitatis sue usque ad quartum decimum fuisset in Iherusalem in templo Salomonis cum aliis septem virginibus collactaneis suis iubente deo et miraculum ostendente de virga Ioseph que una nocte floruit et fronduit, ipse Ioseph fiduciavit eam et sic ad domum parentum in Nazareth reversa est; et Ioseph ivit in Bethlehem unde ipse erat oriundus nuptiis que erant necessaria provisurus. Cum ergo in illis diebus esset beata Maria in thalamo suo in oratione quia foris nunquam videbatur, apparuit ei sanctus Gabriel et eam dulcissime salutavit dicens: «Ave Maria etc.». Beata autem virgo non est territa angeli visione quia in orationibus suis angelos bene videre didicerat; sed in solo sermone eius turbata est et cogitabat qualis esset ista salutatio, quod tanta et hactenus inaudita. Tunc ait angelus ei: «Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud deum, quam totus mundus perdiderat per peccatum primorum parentum. Ecce enim concipies et paries filium et vocabis nomen eius Ihesum etc.». Beata virgo promissionem angeli bene credens sed modum quo fieret scire volens ait illi: «Quomodo fiet istud sine coitu viri, quoniam ego castitatem promisi?». Et respondens angelus dixit ei: «Ne putes Maria quod humano more concipias. Nam sine virili commixtione virgo concipies, virgo nutries, virgo paries, quia spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi dei patris obumbrabit tibi ut possis sufferre splendorem deitatis et sic nascetur ex te filius dei; et ut magis gaudeas de isto miraculo, ecce, Elyzabeth cognata tua, et ipsa anus et sterilis de Zacharia viro suo sene concepit et iam sex menses a conceptione illius transierunt». Tunc beata Maria manibus expansis et oculis ad celum levatis ait: «Ecce ancilla domini. Fiat michi sicut promisisti». Et statim conceptus fuit filius dei in utero illius verus deus et verus homo in anima et corpore. Et in ipsa hora tante potentie et tante sapientie fuit quante fuit quando in crucem ascendit, sed lineamenta membrorum visibus discerni non possent. Tunc exurgens Maria abiit ad Elyzabeth cognatam suam et fuit ibi tribus mensibus donec illa peperit; et tunc rediit Nazareth in domum suam. Tunc etiam Ioseph qui eam desponsaverat venit ad domum ipsius intendens eam ducere in uxorem. Sed postquam licentia maritali sepius eam vidisset et cum ea locutus fuisset gravidam esse deprehendit. Unde nimis anxius cogitare cepit quid esset agendum. Nolebat eam traducere ad penam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse et optime custoditam et in hoc pius erat; idcirco etiam voluit eam occulte dimittere, ne retineret nesciens eventum rei quasi conscius esset peccati, quia iustus erat. Et ideo medium elegit ut nec innocentem proderet nec rei incognite consentiendo se reum faceret coram deo, cum nollet eam traducere, id est in coniugem accipere. Et cum hoc cogitaret, ecce angelus domini apparuit ei in sompnis dicens: «Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam et ne suspiceris adulteram, quia quod in ea natum est, id est conceptum de spiritu sancto est, id est de opere spiritus sancti. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Ihesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum». Ex hoc cognovit Ioseph dominum nasciturum, qui solus peccata dimittit. Et accipiens sponsam in coniugem cum virgine virgo permansit. Habuit autem virgo virum ne sine viro gravida infamaretur et lapidaretur et ut viri solatio et ministerio foveretur[!] et ut partus dyabolo celaretur. Anni novem nonaginta centum quinque milia tempus erat quando venit qui salvavit omnia. Bis decies deni centum quinquagies anni a patre primevo sunt ad Christum minus uno.

L-Ambrosii episcopi

recensere

Ambrosius filius Ambrosii prefecti Rome cum in cunabulis esset, positus in atrio pretorii et dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens faciem eius et os ita complevit ut quasi in alveolum suum intrarent et exirent. Et cum post hoc altissime evolassent, pater prope existens cum matre et hoc videns dixit: «Hic infans si vixerit magni aliquid erit». Adolescens itaque Rome litteris eruditus, cum causas pretorii splendide peroraret, a Valentiniano imperatore missus est iudex apud Mediolanum. Ubi cum deesset episcopus et populus de eligendo pontifice iam seditionem moveret, Ambrosius causa sedande seditionis perrexit ad ecclesiam; et statim vox infantis in populo sonuit dicens: «Ambrosium episcopum». Cuius voci statim omnes populi consenserunt. Quo ille cognito ut eos a se terroribus removeret, exiit de ecclesia et ascendens tribunal tormenta iussit afferri contra eos qui eum eligebant. Populus vero magis instabat. Tunc ille turbatus ivit in domum suam dicens: «Philosophiam sequi volo, si non quieveritis». Sed ubi ne faceret detentus est, quasdam meretrices fecit ad se ingredi ut his visis populus confusus ab eius electione cessaret. Sed cum nec sic proficeret, Mediolanum exiens cum Ticinum pergere se putaret, mane in porta ipsius Mediolani inventus est. Inventus itaque baptizatus est, quia adhuc cathecumenus erat et die octavo in episcopali cathedra sublimatus.

Post aliquos annos cum ad quandam civitatem ivisset[!] causa episcopum eligendi et electioni eius Iustina imperatrix et heretici contradirent, una de virginibus hereticorum apprehendit per pallium sanctum Ambrosium volens trahere eum ad alias mulieres ut ab ipsis cesus de ecclesia pelleretur. Cui sanctus Ambrosius ait: «Etsi ego indignus sum tanto sacerdotio, tamen te non convenit in qualemcumque sacerdotem manus inicere. Unde timere debes iudicium dei ne tibi aliquid contingat». Die itaque alio mortuam ipse ad sepulchrum deduxit, gratiam pro contumelia reddens. Quod factum omnes valde terruit et magnam ecclesie in eligendo pontifice pacem dedit.

Post hoc reversus Mediolanum, multas pertulit insidias per Iustinam imperatricem honoribus et muneribus contra eum populos excitantem. Cum ergo multi eum in exilium pellere niterentur, unus audacior ceteris domum suam iuxta ecclesiam locavit et in ea quadrigam qua eum citius raptum in exilium proveheret preparavit. Sed iudicio dei ipso die quo eum capere se putavit, ipse in eadem quadriga de eadem domo in exilium expulsus est. Cui tamen beatus Ambrosius reddens bonum pro malo sumptus et necessaria ministrabat.

Vir quidam hereticus acerrimus disputator et durus et inconvertibilis ad fidem catholicam, cum audiret Ambrosium predicantem, vidit ad aures ipsius episcopi angelum loquentem verba que Ambrosius populo predicabat. Quo viso conversus fidem quam prius expugnabat, defendere deinceps laborabat.

Cum viri Thessalonice civitatis in imperatorem aliquid deliquissent et Valentinianus imperator precibus beati Ambrosii eis indulsisset, clam agente curialium malitia permissu imperatoris nesciente Ambrosio VII milia eorum occisi sunt. Quod ubi cognovit Ambrosius imperatori copiam intrandi ecclesiam denegavit. Cui cum imperator dixisset quod David adulterium et homicidium perpetrasset, respondit: «Qui secutus es errantem, sequere corrigentem». Quod cum audisset clementissimus imperator, ita gratanter suscepit quod publicam agere penitentiam non negavit.

Fuit autem beatus Ambrosius multe abstinentie cotidie ieiunans nisi sabbato et die dominico et precipuis festis, pro ecclesiis tam sollicitus quod quicquid habere poterat eis omnia tamquam sibi nichil retinens tribuebat. Tante pietatis et dulcedinis ut quicumque penitens lapsum suum illi confessus esset ita flebat ut et illum flere compelleret. Cum ergo tandem in pace gloriosus miraculis quievisset anno domini CCCCIII, quidam presbyter Mediolanensis in convivio cum multis aliis cepit detrahere sancto Ambrosio; sed subito gravi vulnere percussus de loco convivii ad lectum portatus continuo defunctus est.

In urbe Carthaginensi cum in quodam convivio unus trium episcoporum cum multis aliis discumbentium sancto Ambrosio detraxisset, relatum est illi quod acciderat illi presbitero detractori. Et statim simile vulnus excipiens de convivio delatus ad lectulum ipsa nocte diem clausit extremum.

LI - Mamertini abbatis

recensere

Mamertinus prius paganus fuit et cum ydola devote coleret, unum oculum perdidit et alterius manus ariditatem incurrit. Qui cum se deos offendisse putaret et ab eis veniam iugiter imploraret, quadam die dum iret ad templa deorum obviavit ei quidam nomine Savinus tonsus capite et habitu religionis amictus. Qui dum eum requireret unde ei talis infirmitas accidisset, respondit: «Deos nostros offendi et ideo semper eos cum lacrimis rogo ut michi reconciliati que abstulerunt irati reforment propitii». Tunc ille: «Erras», inquit, «qui demones deos putas, sed fac quod dixero tibi. Si vis in oculo et manu sanari, vade ad sanctum Germanum Autissiodorum episcopum et si consilio eius acquieveris continuo sanus eris». Qui statim iter arripiens venit ad sepulchra sancti Amatoris episcopi et aliorum sanctorum. Et cogente pluviosa nocte secessit illuc ad quandam cellulam super tumbam sancti Corcodemi collocatam; et cum fatigatus labore itineris obdormisset apparuit illi visio mirabilis quod quidam vir pulcherrimus venit ad hostium celle illius et vocavit sanctum Corcodemum dyaconum ut veniret ad festum quod sanctus Peregrinus et sanctus Amator cum aliis episcopis faciebant. Cui ille respondit de tumulo: «Non possum modo ire quia hospitem habeo quem me oportet custodire ne a serpentibus qui hic sunt occidatur». Abiit ille nuntiare quod audierat. Et reversus est dicens: «Sancte Corcodeme surge et veni et adduc tecum Vivianum subdyaconum et Iovinianum lectorem ut faciant officium suum. Alexander autem qui tecum est custodiet hospitem tuum». Visum est itaque sancto Mamertino quod sanctus Corcodemus apprehensa manu eius duxit eum secum et ostendit ei sanctum Peregrinum et sanctum Amatorem et duos alios episcopos. Et cum isset ad eos sanctus Corcodemus, dixit ei sanctus Amator: «Quis est ille qui tecum ecclesiam ingressus est?». Qui respondit: «Hospes meus est». At ille: «Expelle», inquit, «illum a nobis, quia pollutus ydolis nobiscum esse non debet». Qui cum expelleretur, prostratus coram eis impetraturus gratiam sancti Amatoris. Qui iussit ei ut iret ad sanctum Germanum. Mox ergo evigilans et visione certificatus venit ad eum et procidens ante eum veniam postulabat et cum ei cuncta ista narrasset, perrexerunt simul cum multis aliis ad tumbam sancti Corcodemi ubi serpentes erant et remoto lapide visi sunt serpentes octo, quorum unus decem pedum longitudinem excedebat. Et cum astantes pre timore diffugerent, beatus Germanus stans immobilis iussit eos illuc secedere ubi nulli possent omnino nocere. Et post hec baptizatus est et sanatus sanctus Mamertinus et factus est monachus monasterii sancti Germani et postea fuit abbas ipsius ecclesie post sanctum Alodium.

LII-Mariani pesbyteri

recensere

Tempore sancti Alodii successoris sancti Germani, circa annum domini CCCCLXXX, sanctus Marianus de territorio Bituricensi venit ad monasterium sancti Germani tractus opinione sanctitatis que adhuc inibi redolebat. Cumque ibi toto desiderio recipi postularet et receptus in brevi veteranis monachis sanctitate imitabilem se preberet, sanctus Alodius volens probare obedentiam eius vilius ei monasterii commisit officium pastorem eum constituens bucularum. Cum ergo iussu abbatis in quadam silva que erat prope villam que dicitur Miciglis, id est Mecigles, boves et vaccas libentissime custodiret, tanta sanctitate pollebat quod etiam aves silvestres ad se venientes manu propria nutriebat. Ubi die quadam cum esset in nemore canes eius aprum latratibus excitantes cum iam eum gravius perurgerent, fugit ad cellam sancti Mariani. Qui ubi canes latrantes audivuit, desertis bobus illuc properans et canes compescuit et aprum incolumen abire permisit.

Quidam latrones cum eum in campo expoliassent et vestem eius secum ferentes abirent solum ei palliolum dimiserunt. Qui statim post eos clamavit dicens: «Revertimini, domini mei, ecce denarius in meo pallio colligatus, qui vobis forsitan erit necessarius». Qui protinus reversi cum pallium cum denario rapuissent eum nudum penitus dimiserunt. Sed cum festinantius ad suas latebras properarent in ipso crepusculo ad hostium celle eius inventi sunt. Quos ille in cella sua benigne recepit et pedes eorum lavans hospitalitatem quantam potuit ministravit. Unde cunctis facti sui penitentibus, unus eorum ad fidem conversus est.

Quodam etiam tempore monachi qui ei ad boum custodiam fuerant deputati iuvenili voluntate ursam quandam cum catulis que vitulis eorum insidiabatur laqueis et ingenio capere voluerunt. Cumque illi nocte laqueos protendissent et ursa in eos irruens teneretur, sanctus Marianus hoc presciens de lecto surrexit et eam inveniens dixit ei: «Quid facis hic, misera? Fuge cito ne capiaris». Et statim illa humiliter et mansuete discessit. Marianus vero monachos excubantes inveniens increpavit et ursam quam capere cupiebant redisse incolumen nunciavit.

Solebat autem singulis dominicis ad propinquam ecclesiam proficisci. Quodam itaque die iussit uni ex monachis secum ire. Cui ille: «Non possum», inquit, «hodie, quia debeo ad mensam fratribus ministrare». Tamen ivit cogente imperio sancti viri. Sed cum essent in ecclesia finito evangelio statim foras egreditur. Et ascendens equum suum ad domum redire citius nitebatur. Sed cum equum inde movere non posset licet eum dure calcaribus perurgeret intelligens causam confusus rediit ad ecclesiam et finita missa dixit sanctus Marianus: «Dic michi frater, perrexistis ubi volebas qui me relicto discedere cupiebas? Ecce equus obedivit deo cum tu repugnabas».

Adveniente die pasche rogabant eum fratres ut diem pasche in Fonteneto monasterio celebraret. Quod cum fecisset sequenti die corripitur dolore febrium et quarta feria migravit ad dominum. Quem dum portitores veherent ad Autissiodorum in quadam villa existentes moveri inde penitus nequierunt donec quidam qui erat pro suis forefactis in carcere compeditus fractis cathenis et aperto carcere liber exiens venit ad corpus et cum aliis portavit usque ad urbem. Qui cum processione episcopali sollempniter exceptus in ecclesia sancti Germani est sepultus.

LII - Georgii martyris

recensere

Tempore Diocletiani et Maximiani tanta persecutio christianorum fuit quod etiam intra unum mensem XVII milia christianorum occisi sunt. Dacianus autem preses omnes christianos quos invenire poterat usque ad mortem diversis suppliciis cruciabat. Cuius minis et tormentis multi cedentes fidem negabant et ydola adorabant. Tunc venit de Capadocia miles quidam nomine Georgius. Qui videns christianorum angustias, erogatis omnibus que habebat, vestem militarem exuit et indutus veste christianorum in medium sacrificantium se iniecit et in conspectu omnium exclamavit dicens: «Omnes dii gentium demonia; dominus autem celos fecit». Cui statim preses ira repletus ait: «Qua presumptione vel dignitate hoc audes, ut deos nostros demones esse dicas? Dic tamen unde es et quomodo vocaris». Qui respondit: «Christianus sum, Georgius vocor. Genere et milicia Capadocus sum. Sed cuncta deserui ut servirem liberius deo celi». Preses ergo cum eum ad se inclinare non posset, iussit eum in eculeum levari et membratim corpus eius ungulis lacerari. Deinde appositis ad latera facibus patentibus viscerum rimis, sale iussit plagas eius fricari. Sed sanctus ita manebat immotus ac si nichil molestie pateretur. Tunc Dacianus videns quod eum penis superare non posset, quesito diu et tandem invento cuidam mago dixit: «Christiani suis magicis artibus tormenta ludificant et sacrificia deorum nostrorum condempnant». Respondit Athanasius magus: «Si artes eius superare nequivero, reus ero». Educto itaque de carcere dedit ei calicem plenum veneno. Quem beatus Georgius cruce signavit et nichil mali patiens totum bibit. Alium quoque calicem fortiori veneno repletum cruce signans similiter totum bibit. Quo viso statim magus ante eum veniam petens procidit et iudex eum protinus decollari precipiens Georgium carceri mancipavit. Sequenti die iussit eum poni in rota, gladiis bisacutis undique circumsepta. Sed statim rota frangitur et sanctus Georgius permansit illesus. Cumque ipse presidem ad augenda supplicia provocaret, iratus iussit eum proici in sartaginem plumbo ferventi repletam. Qui statim facta oratione se signans in sartaginem insilivit. Sed virtute dei cepit in ea quasi in balneo refoveri. Quod cum Dacianus vidisset cogitavit ut eum blandiciis emolliret. Et ait: «Georgi, nonne vides quante patientie et mansuetudinis sunt dii nostri, qui salutem tuam tamdiu sustinent, quod licet a te multipliciter provocati tamen parati sunt ut tibi si respueris indulgeant? Age ergo, dulcissime fili, quod hortor et moneo ut relicta pristina vanitate deos nostros adores ut magnos ab ipsis et a nobis consequaris honores». Cui Georgius subridens ait: «Licet grave sit dimittere quod diu fixum stetit in mente, tamen faciam quod hortaris». Tunc Dacianus hac promissione delusus eum estimans iam cessurum qui tot vicerat tormenta penarum gaudens nimis iussit sub voce preconis ut omnes omnino de tota civitate venirent et Georgium tamdiu reluctantem, tandem cedere et sacrificare viderent. Ornata igitur tota civitate pre gaudio hora sacrificii astantibus cunctis Georgius vocatus advenit. Dumque intraret templum deorum, flexis genibus oravit deum ut virtute potentie sue templum cum omnibus ydolis ita omnino deleret, quatinus ad laudem suam et populi conversionem nichil penitus de eis remaneret. Et ecce, subito ignis de celo descendit et totum templum cum diis et sacerdotibus et multis gentilibus concremavit, terra vero dehiscens omnes eorum reliquias deglutivit. Hoc ergo audiens Dacianus Georgium iussit festinanter adduci. Et ait illi: «Que sunt maleficia ista, o pessime hominum, qui tantum facinus commisisti?». Georgius respondit: «Non credas preses quod ita sit, sed tu magis veni illuc mecum et vide me iterum immolare». Cui preses: «Intelligo fraudem tuam quam ad hoc niteris, ut sicut dii nostri confracti sunt et sacerdotes cum cultoribus sunt absorti, ita me ipsum facias absorberi». Georgius respondit: «Et qui sunt dii tui et ubi sunt, quos me adorare volebas? Dic michi miser et stultissime omnium, dii tui qui se iuvare non potuerunt, quomodo alios iuvare poterunt?». Reclusus ergo Georgius in carcere sequenti die tali sententia condempnatur ut per totam urbem distractus deinde capite puniretur. Quo facto cum Dacianus de loco ubi decollatus est ad palatium properans rediret cum suis ministris, repente celesti igne consumptus est. Martyrizatus est beatus Georgius in Persida civitate Diospoli, anno domini CCC.

LIV-Marchi evangeliste

recensere

Beatus Marchus sancti Petri apostoli discipulus et filius eius in baptismo ivit cum eo Romam et precibus christianorum audientium beatum Petrum scripsit evangelium sicut de ore eius audiebat. Quem cum vidisset beatus Petrus constantem in fide misit eum apud Aquilegiam ministrare et predicare; ubi cum diu predicasset et gentes innumeras convertisset accipiens ibi Hermagoram christianissimum, duxit eum Romam ad sanctum Petrum ut eum Aquilegie consecraret episcopum. Hermagoras igitur suscepto pontificatus officio, cum diu ecclesiam Aquilegie optime gubernasset, in ea martyrio coronatus est. Marchus autem a sancto Petro missus est in Egyptum et inde reversus Romam missus est Alexandriam et ibi primus predicavit. Ipse autem tante humilitatis erat quod pollicem sibi abscidit ne ad sacrum ordinem sacerdotii posset humano iudicio promoveri. Sed prevaluit iudicium dei et auctoritas sancti Petri, qui eum apostolum Alexandrie ordinavit. Quo dum primitus advenisset, prima die invenit quendam hominem habentem manum graviter vulneratam; et cum fecisset lutum ex sputo ungens manum eius sanavit eam. Unde vir ille considerans virtutem dei et sermonis eius hospitatus est eum. Et dum conversus esset ad fidem cum domo sua et plurimis civitatis audientes alii quod quidam Galileus advenisset qui deorum sacrificia condempnaret, multis eum insidiis occidere cogitabant. Quod ille advertens perrexit Pentapolim et cum ibi fuisset duobus annis iterum rediit Alexandriam; et inveniens christianos multiplicatos gavisus est valde. Audientes autem adventum eius templorum pontifices cum diu eum quesitum invenire non possent, ea die qua a christianis paschalis festivitas celebratur, dum beatus Marchus missam celebraret, omnes pagani illuc accurrerunt et fune misso in collum eius quasi latronem usque ad ripam maris agentem deo gratias distraxerunt. Et facto vespere cum esset missus in carcerem, venit ad eum media nocte angelus domini confortans eum et ipso discedente apparuit ei ipse dominus in ea forma qua cum discipulis fuerat et eum similiter confortavit. Mane autem facto convenerunt omnes et fune similiter misso in collum eius raptim traxerunt eum sicut prius; et dum traheretur emisit spiritum. Cumque eum comburere voluissent, subito tanta tempestas aeris exorta est quod pre tonitruis fulguribus et pluviis a mane usque ad vesperum ruentibus plurima paganorum habitacula subversa sunt. Unde timentes mori, dimittentes sanctas eius reliquias abierunt. Christiani vero tollentes eum et cum omni diligentia sepelientes in ecclesia posuerunt anno domini LXIII.

Anno autem ab incarnatione domini CCCCLXVII negotiatores Venetie corpus sancti Marchi ab Alexandria ad Venetiam cun omni exultatione et summa reverentia transtulerunt.

LV - De Letania maiori

recensere

Hac die fit letania maior. Que maior dicitur ad differentiam minoris que fit in rogationibus. Et dicitur maior propter auctoritatem instituentis, scilicet Gregori pape qui eam instituit, et propter auctoritatem loci, scilicet Rome ubi eam prius decretum est celebrari. Romani siquidem in tempore paschali non diiudicantes corpus domini quod nuper susceperant, maxime comessationibus et ludis et luxurie vacabant, qui tamen in diebus quadragesime continenter vixerant, tamquam terminus resurrectionis dominice terminum fecisset eis continentie. Dum ergo ita male se haberent, misit eis deus pestem maximam, scilicet quoddam apostema, id est inflaturam in inguine, de cuius morbi origine dictum est in vita sancti Gregorii. Et talis erat hic morbus quod fere sine sensu doloris passim moriebantur et subito in via, in mensa, in colloquis et in ludis; unde etiam papa Pelagius expiravit. Cui substitutus est beatus Gregorius, licet dyaconus; qui statim instituit ut universus populus hac die ieiunaret et ad ecclesiam sancti Petri processionem faceret. Ubi prostratus cum multitudine ad orationem ante gradum ecclesie, cum surrexisset ab oratione vidit super castrum Crescentii angelum qui gladium cruentum detergens revocabat eum in vaginam et intellexit quod pestis illa cessaret. Tunc de simul prostratus ad orationem LXXX mortui inventi sunt et deinceps mutato nomine vocatum est castrum angeli. Et vocatur hec processio cruces nigre, quia vestes nigre et penitentiales indui debent; nigre etiam dicuntur propter mortem hominum designatam.

LVI - De Letania minori

recensere

Alia letania vel processio que fit tribus diebus ante ascensionem, longe ante instituta fuit; et dicitur letania minor quia sanctus Mamertus Vienne episcopus apud Viennam eam instituit. Cuius institutionis causa hec est. Anno domini CCCCLXV tempore episcopatus sancti Mamerti apud Viennam maximus terremotus accidit, qui multas ecclesias domosque subvertit. Denique cum per totum annum hoc fieret ad hanc cladem multum terroris addidit quod ipso die pasche regis palatium celeste incendium concremavit. Diverse etiam fere per urbem discurrebant et passim pueros et senes, viros et feminas devorabant. Cumque hii dolorosi casus cotidie fierent, appropinquante ascensionis die, sanctus Mamertus omni populo ieiunium triduanum indixit; et sic illa tribulatio conquievit. Deinde totius cleri et populi episcoporumque consensu statuitur ut per omnes gallicorum ecclesias hic letanie et ieiunorum ritus in perpetuum teneretur. Que observantia multum necessaria esse cognoscitur, tum pro pace ecclesie, tum pro conservandis fructibus, tum pro ceterarum necessitatum occursibus. Tres isti dies dicuntur rogationes, id est orationes, quia tunc omnes christiani maxime deum orare debent ut bella pacificet, que in vere frequentius exurgunt, ut teneros adhuc terre fructus conservando multiplicet et ut cetera humane vite necessaria nobis donet.

LVII - Lini et Cleti

recensere

De Lino et Cleto dicit magister Iohannes Beleth quod non fuerunt pape, sed discipuli sancti Petri apostoli, et supplebant vicem eius in hiis que pertinebant ad activam vitam, unus intra muros, alius extra muros Rome; Petrus vero vacabat orationi et predicationi. Et hoc videtur dicere propter hoc, quod beatus Petrus previdens imminere mortem suam dedit sancto Clementi potestatem suam ligandi et solvendi et ordinavit eum episcopum sicut legitur in passione sancti Petri. Sed Ieronimus in martyrologio et chronica plane dicit eos papas fuisse et singulos XII annis sedisse. Tertius eis successit Clemens qui sedit annis IX, sicut legitur in chronicis et in passione ipsius. Hystoria vero ecclesiastica dicit Linum post Petrum sedisse annis XII et eis successisse Anacletum qui sedit similiter annis XII et post hunc Anacletum Clementem sedisse IX annis et sic tacens de Cleto anteponit Anacletum Clementi. Sed et gesta pontificum Romanorum dicunt Linum sedisse post Petrum annis XV et post eum Cletum annis XII sedisse, tertium Clementem, quartum Anacletum.

LVIII-Vitalis martyris

recensere

Sanctus Vitalis miles, pater sanctorum Gervasii et Prothasii, a Lino papa baptizatus, tempore Neronis cum Paulino iudice Ravennam Ytalie urbem ingressus, cum videret quendam medicum christianum post nimia tormenta iussum decollari in loco qui dicebatur ad palmam, quia arbor palme antiqua ibi erat, et ille medicus expavisset, exclamavit ad eum dicens: «Noli frater Ursicine, medice qui alios curare consuevisti, te ipsum eterna morte occidere et qui per passiones nimias venisti ad palmam ne perdas coronam a domino tibi preparatam». Quod Ursicinus audiens genuflexit et penitens pavoris sui martyrium libenter excepit. Sanctus autem Vitalis fecit eum honorifice sepeliri et post hoc noluit ultra venire ad Paulinum dominum suum. At ille iratus, tum quia ad eum venire contempsit, tum quia christianus ita erat detectus quod etiam Ursicinum volentem sacrificare retraxit, iussit eum in eculeum levari. Tunc ait ad eum sanctus Vitalis: «Stultissimus es, qui me putas decipere, qui semper studui alios liberare». Et ait Paulinus ministris: «Ducite eum ad palmam et si sacrificare noluerit facite foveam in terra donec perveniatis ad aquam et ibi eum supinum deponite; et terra ac lapidibus obruentes dimittite». Quod cum factum fuisset sacerdos Apollinis, qui hoc consilium dederat statim arreptus a demone et per septem dies insaniens in illo loco et clamans dicebat: «Incendis me sancte Vitalis». Et die septima precipitatus in flumine expiravit. Valeria autem uxor Vitalis cum vellet corpus eius auferre a christianis et ab ipso Vitale in sompnis prohibita est. Quod cum rediret ad Mediolanum incurrit homines ydolis immolantes. Que cum hortaretur ut ydolis immolata comederet respondit: «Christiana sum, non licet michi de vestris sacrificiis manducare». Quod illi audientes tantum eam verberaverunt quod eam sui homines vix usque Mediolanum seminecem perduxerunt; et sic intra triduum migravit ad dominum.

LIX-Philippi apostoli

recensere

Post ascensionem domini, Philippus apostolus cum XX annis per Scythiam predicasset tentus est a paganis; et cum cogeretur immolare ante statuam Martis, exiit de sub base statue draco ingens et occidit filium pontificis, qui ignem in sacrificio ministrabat, et duos tribunos provincie, quorum ministri beatum Philippum in vinculis detinebant. De flatu etiam draconis omnes alii graviter egrotabant. Tunc ait illis Philippus: «Credite michi ut infirmi vestri sanentur et mortui suscitentur. Statuam istam confringite et in loco eius crucem domini adorate». Tunc illi qui cruciabantur clamabant: «Tantum fac ut sanemur et hunc Martem protinus confringemus». Philippus ergo precepit draconi ut inde in desertum locum discederet et discedendo nulli omnino noceret. Qui statim exiit et deinceps nunquam comparuit. Tunc Philippus infirmos sanavit et filium pontificis et duos tribunos qui erant mortui suscitavit. Et sic universis credentibus per annum unum illis predicavit et eis episcopum cum presbyteris et clericis ordinavit; et inde in Asyam veniens et in Ierapoli civitate Asye commorans heresim quandam hebionitarum extinxit, qui dicebant Christum non veram carnem assumpsisse de virgine. Philippus autem ante septem dies obitus sui, convocatis ad se episcopis, presbyteris et clericis ait illis: «Hos septem dies concessit michi dominus propter admonitionem vestram». Et sic in illis septem diebus predicans eis anno vite sue LXXXVII migravit ad dominum; et post aliquantos annos sacre due virgines filie eius in eadem civitate sepulte sunt iuxta eum.

De isto Philippo apostolo et alio Philippo qui fuit unus ex septem primis dyaconis oritur questio propter verba hystorie ecclesiastice. Legitur quippe in ea libro tertio, cap. XXXI quod ‘Philippus apostolus quiescit in Ierapoli civitate Asye cum duabus filiabus suis’ et hoc in vita eius scriptum est. Sed addit hystoria ecclesiastica quod tertia filia eius spiritu sancto repleta apud Ephesum requievit. Itemque ibidem dicit: ‘Prophetisse quatuor fuerunt Philippi filie, cuius sepulchrum apud Ierapolim urbem Asye est, una cum filiabus suis’; ecce de tertia et quarta filia eius loquitur, quod in vita eius non legitur. Item dicit: ‘De hiis Lucas in actibus apostolorum: “Venimus”, inquit, “Cesaream et ingressi domum Philippi evangeliste, qui erat unus ex septem, mansimus apud eum. Huic erant virgines filie quatuor prophetantes”’. Ecce item quod evidenter hystoria ecclesiastica sibi ipsi contradicit, que Philippum apostolum et Philippum dyaconum unum dicit. Ieronimus autem in martyrologio aperte dicit quod VIII idus iunii Philippus dyaconus qui fuit de septem primis, signis et prodigiis inclitus apud Cesaream requievit, iuxta quem tres virgines filie eius prophetisse tumulate sunt. Nam quarta apud Ephesum plena spiritu sancto obiit. Iste siquidem Philippus dyaconus baptizavit eunuchum Candacis regine Ethiopum et primus in Samaria predicavit. Qui cum plurimos de Samaria convertisset, misit ad apostolos qui erant Iherosolimis. At illi miserunt ad eos Petrum et Iohannem et cum imposuissent eis manus, quod Philippus dyaconus facere non poterat, acceperunt spiritum sanctum. Unde credendum est Ieronimo. Nam hystoria ecclesiastica sepe fallit, utpote que de apocryphis multa dicit. In tertio enim libro cap. XXX dicit Paulum apostolum coniugem habuisse propter illud I ad Cor.: ‘Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducere?’, cum ipse in eadem epistola dicat non nuptis et viduis loquens de castitate: ‘Bonum est illis si sic permanserint, sicut et ego’. Sic et in primo libro cap. XII dicit Cepham de LXXII fuisse, cui Paulus in faciem restitit, sicut ait ad Galatos, cum ipse Paulus ibidem dicat: ‘Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columpne esse’. Augustinus quoque et Ieronimus et Gregorius et alii apertissime dicunt quod Cepham esse Petrum, cui dominus nomen Cephe imposuit. Papias etiam et Beda et Ysidorus dicunt quod Philippus apostolus a Bethsaida civitate ortus in Frigia apud Ierapolim Asye crucifixus est et lapidibus occubuit ibique cum filiabus suis quiescit.

LX - Iacobi apostoli

recensere

Post lapidationem beati Stephani apostoli preiudicantes quod essent ad gentes in posterum transituri, providentes fidelibus qui erant in Ierosolimis remansuri ordinaverunt Iacobum filium Alphei episcopum in Iherusalem. Qui Iacobus dictus est frater domini, non quod esset filius Ioseph de alia uxore sicut legitur in principio secundi libri hystorie ecclesiastice, sed quia filius erat Marie filie Cleophe fratris Ioseph. Non est enim credendum in hoc magistro Iohanni Beleth qui dicit Alpheum et Ioseph fratres fuisse. Dictus est ergo frater domini quia a duobus fratribus, scilicet Cleopha et Ioseph, descendere putabantur. Dictus est etiam frater domini quia simillimus erat ei in facie et sanctitate. Nam prerogativa sanctitatis sue factus est Ierosolimorum episcopus. Dictus est etiam Iacobus minor quia licet prior sit natus Iacobo filio Zebedei, tamen posterior a Christo vocatus est et posterior adhesit ei. Que consuetudo adhuc tenetur in religione, scilicet ille qui prius intrat religionem dicitur maior illo qui posterior intrat quantumque sit senior. Septimo igitur anno episcopatus eius convenientibus ex more omnibus aliis apostolis in Iherusalem ad festum pasche, interrogabat eos Iacobus et populus audiebat quanta per eos dominus in predicatione fecerat. Cum ergo sanctus Iacobus in templo cum aliis apostolis septem diebus predicasset coram Caipha et omnibus Iudeis et iam prope esset ut vellent baptizari, repente quidam ingrediens templum cepit clamare et dicere: «O viri israelite, quid facitis? Cur tam facile a magis istis decepti estis?» Et cum hoc et huiusmodi dicens a beato Iacobo rationabiliter vinceretur, conturbavit populum et seditionem suscitavit ita ut Iacobus non posset audiri. Tantumque fecit ille insanus quod furentibus Iudeis et apostolos omnes occidere volentibus, ipse solus ascendit ubi sanctus Iacobus predicabat et de summis gradibus eum precipitavit; et credens eum mortuum ultra persequi eum neglexit. Et ex tunc sanctus Iacobus pessime claudicavit. Legitur autem in vita eius et in libro Clementis quod iste qui Iacobum precipitavit fuit Saulus, qui postea factus est Paulus apostolus. Sed hoc stare non potest, quia Paulus conversus est ipso anno dominice passionis, scilicet decimo mense, hic autem passus est beatus Iacobus septimo anno post ascensionem domini, sicut legitur ibidem. Perdurante igitur sic beato Iacobo usque ad annum episcopatus sui tricesimum, scilicet septimum Neronis annum, videntes Iudei quod Paulum occidere non possent quia appellaverat Romam, nequitiam suam sic in Iacobum verterunt. Querentes occasionem in eum convenerunt ad eum et dixerunt ei: «Oramus te ut revoces populum, quia ipse errat in Ihesu putans quod ipse sit deus. Precamur ergo te ut suadeas omnibus convenientibus in die pasche. Tibi enim omnes obediemus et deferemus quia iustus es et personam nullius non accipis». Statuerunt ergo Iacobum scribe et pharisei super pinnam templi et voce magna clamantes dixerunt: «Virorum iustissime, tibi omnes obedire debemus, quia populus errat post Ihesum qui crucifixus est, enuncia nobis quid tibi videtur». Tunc Iacobus cunctis audientibus, respondit: «Quid me interrogatis de Ihesu? Ecce ipse sedet ad dexteram dei patris, venturus iudicare vivos et mortuos». Hoc audientes christiani gavisi sunt valde et libenter Iacobum audierunt. Scribe et pharisei dixerunt: «Male fecimus dare tale testimonium Ihesu. Sed ascendamus et precipitemus eum deorsum ut ceteri territi revocentur». Et simul exclamantes dixerunt: «O et iustus erravit!». Ascenderunt ergo et precipitaverunt eum. Qui deiectus statim super genua se convertit et cepit orare pro eis. At illi eum lapidibus obruebant. Tunc unus ex sacerdotibus de filiis Rechab exclamavit: «Parcite, queso. Quid facitis? Ecce pro vobis orat hic iustus quem lapidatis». Tunc unus ex eis arrepto fuste fullonis cerebro illius illisit et sic defunctus beatus Iacobus sepultus est iuxta templum. Iste Iacobus, ut dicit Egesippus in quinto libro commentariorum suorum, ex utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit et carnes non comedit, ferrum in caput eius non ascendit, oleo non est unctus, balneis non est usus, huic soli licebat intrare sancta sanctorum. Syndone, id est veste linea, semper indutus, solus ingrediebatur templum et iacebat super genua sua orans ita ut orando callos haberet in genibus sicut in calcaneis; pro hac incredibili continentia et summa iusticia appellatus est iustus.

Hic est Iacobus qui scripsit illam epistolam que prima est de septem epistolis canonicis. Hic tante sanctitatis et rumoris in populo fuit ut fimbriam eius certatim cuperent attingere, ut dicit Ieronimus. De isto dicit Paulus ad Galatos: ‘Alium apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem domini’. Legitur in evangelio hebraice prius scripto, sicut dicit Ieronimus, quod iste Iacobus vovit in cena domini quod ultra non comederet donec dominum resuscitatum videret, unde dominus in die pasche ei apparuit sicut etiam Paulus ad Corinthos testat. Dicitur autem quod iste Iacobus primus missam celebravit in Iherusalem post passionem domini, sicut Petrus in Antiochia et Marchus in Alexandria. Sed hoc verum non videtur, quia longe antequam ordinaretur episcopus legitur in actibus apostolorum quod discipuli erant ‘perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis et orationibus’, quod de celebratione misse intelligitur. Ad quod dicendum videtur quod apostoli dederunt beato Iacobo propter sanctitatem eius hunc honorem, ut primus omnium missam celebraret; vel potest dici quod primus, scilicet in honore pontificali, missam ibi celebravit. Item queri potest ubi tot annis eam celebraverit. Non enim celebravit eam in templo Salomonis, quia adhuc vigebat ritus sacrificiorum legalium usque ad destructionem Iherusalem, nec ipsi Iudei hoc sustinerent. Ad hoc potest dici quod christiani proprium oratorium habebant, ubi sanctus Iacobus celebrabat et christianos de articulis fidei instruebat. Queritur etiam quomodo dicat Egesippus huic soli licebat intrare sancta sanctorum, cum ipse non esset pontifex Iudeorum nec sacrificia legalia offerret et adhuc stabant pontifices Iudeorum. Nam Ananias pontifex fecit eum lapidari. Ad hoc dicitur quod huic soli, scilicet ex omnibus christianis, licebat, id est permittebatur propter nimiam sanctitatem eius, intrare sancta sanctorum causa orationis. Nam in templum communiter conveniebant omnes Iudei et gentiles et christiani causa predicationis et orationis. Iosephus autem et multi ex Iudeis propter peccatum mortis huius Iacobi dicunt evenisse destructionem Iherusalem. Sed hoc falsum esse dominus monstrat in evangelio dicens: ‘Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tue’, scilicet adventum Christi.

Verum dominus nolens mortem peccatoris ut illi excusationem non haberent de peccato suo per XL annos illorum penitentiam expectavit et per apostolos et precipue per beatum Iacobum inter eos continue predicantem eos ad penitentiam provocavit. Sed cum nec sic peniterent, permissu dei anno a passione eius XL dispersis ubique ad predicandum apostolis christiani qui erant Ierosolimis congregati responso a deo accepto emigrare iubentur et transire ad oppidum quoddam Pellam nomine trans Iordanem ut ablatis ab urbe sanctis et iustis viris celesti vindicte locus fieret tam de urbe sacrilega quam de populo scelerato. Tunc ergo Vespasianus imperator Ierosolimam tendit cum filio suo Tito et exercitu copioso. Et destructis undique villis, civitatibus et castellis ipsa die pasche obsedit Iherusalem, populo infinito causa festivitatis impletam. Et relinquens ibi filium suum Titum cum magno exercitu, Romam per Alexandriam remeavit. Biennio igitur obsessa civitate inter cetera mala que obsessos gravissime perurgebant, tanta fames omnes pariter invasit quod parentes filiis et filii parentibus, viri uxoribus et matres parvulis cibum non tantum ex manibus sed etiam ex ipsis dentibus rapiebant. Tantaque omnes inedia consumebat ut per plateas senum corpora fame magis quam etate consumpta iacerent. Parvuli quoque et matres de ipsis penetralibus exire non valentes ibidem moriebantur; iuvenes quoque etate fortiores velut simulacra per vias oberrando et moriendo cadebant. Sepelire multitudinem mortuorum si qui volebant super ipsos mortuos spiritum emittebant. Et primo quidem fetorem cadaverum non ferentes ex publico sumptu sepeliebant, sed deficiente sumptu et vincente multitudine morientium de muro cadavera precipitabant. At Titus circuiens cum vidisset vallos cadaveribus mortuorum repletos et totam patriam ex eorum fetore corruptam flens elevavit manus ad celum dicens: «Deus tu scis quod hoc ego non facio». Iam quippe necessitas omnia vertebat in cibum etiam ea que nec brutis animalibus edere usus sit. Corium unde porte tegebantur et sua calciamenta et cingulos et corrigias comedebant. Inter quos matrona quedam diviciis et genere nobilis cum iam predones ad eam sepissime irruentes nichil ei penitus dimisissent et iam eam usque ad medullas et furorem inedia perurgeret et ipsos predones ut eam occiderent maledictis et conviciis instigaret et nullus eam nec iratus nec miseratus occideret, parvulum filium lactantem tenens in manibus ait: «Infelicis matris infelicior fili, in bello, in fame, in direptione predonum, cui te reservabo? Veni, veni, fili mi. Esto michi cibus, predonibus furor, seculis fabula, que sola deerat cladibus Iudeorum». Et hiis dictis filium occidit et coxit et dimidium comedens dimidium occultavit. Et ecce confestim predones irruunt odorem carnis cocte sentientes et mortem minantur nisi paratos cibos citius demonstraret. Tunc illa: «Equidem», inquit, «partem vobis optimam reservavi». Et statim membra detexit infantis. At illos tantus invasit horror quod nec loqui potuerunt. Illa vero: «Meus est», inquit, «filius, meum est peccatum. Edite securi, quia ego prior comedi que genui. Ne sitis matre religiosiores aut femina molliores. Quod si vincit vos pietas et horretis, ego totum comedam que dimidium iam comedi». Illi vero territi et trementes discedunt qui hunc solum ex omnibus facultatibus misere matri reliquerant cibum. Anno igitur secundo capta Iherusalem et subversa et templo penitus destructo, sicut Iosephus dicit, undecies centena milia gladio et fame perierunt et nonaginta septem milia captivorum venditi sunt. Multi vero iuvenes ad triumphum reservati sunt, plurimi ad metalla per Egyptum destinati sunt. In quibusdam chronicis legitur quod Iosephus propter pudorem non dicit, quia ipse Iudeus erat, quod triginta Iudei pro uno denario dati sunt, sicut ipsi dominum pro triginta denariis emerunt argenteis. Legitur autem quod Titus intrans Iherusalem vidit quendam murum densissimum et iussit illum perforari. Et statim facto foramine invenerunt quendam senem aspectu et canitie venerabilem. Et quesitus ab imperatore quis esset, respondit se esse Ioseph ab Arimathia civitate Iudee et ibi immuratum fuisse a Iudeis eo quod Ihesum sepelisset, se autem usque nunc celesti cibo et divino lumine confortatum. Sed secundum verba Nichodemi hoc non est verum, qui scripsit in libello suo de passione domini quod audientes Iudei quod Ioseph sepelisset Ihesum miserunt eum in carcerem. In ipsa vero nocte dominice resurrectionis apparuit ei dominus et iussit ut iret ad Arimathiam civitatem suam. Et statim quatuor angelis sublevantibus quatuor angulos carceris liber inde recessit. Cum autem discipuli quidam vidissent Christum ascendere in celum et Ioseph in Arimathia civitate sua, venerunt in Iherusalem et nunciaverunt Iudeis de ascensione domini et liberatione Ioseph. Tunc illi miserunt ad Ioseph et cum magna supplicatione et reverencia eum ad se venire fecerunt et veniam petentes ab eo audierunt quomodo dominus liberasset eum.

LXI-Amatoris episcopi

recensere

Sanctus Amator Autissiodorensis episcopus in iuvenili etate litteris optime eruditus coactus est a parentibus quandam virginem desponsare. Sed cum tempus copulationis urgeret se mutuo adherentes votum virginitatis fecerunt. Et ecce, angelus affuit, qui duas eis coronas attulit propositum laudans et ad perseverandum adhortans. Porro puella virginum cetui se tradidit; Amator vero in clericatu tanto preconio virtutum emicuit ut post excessum sancti Eladii mereretur in pontificatum substitui. Factus ergo pontifex multis effulsit miraculis cecos illuminans, paraliticos curans, mortuos etiam reducens ad vitam. Cum autem multos subiecisset iugo fidei, tum exhibitione miraculorum, tum ex instantia predicandi, videns parvam ibi esse basilicam nec posse capere christianorum multitudinem tam ingentem, petiit a quodam Autissiodorensi cive Ruptilio nomine ut sibi concederet domicilium quod intra claustrum urbis habebat amplum et excelsum. Ille statim abnegat, sed non multo post gravissime infirmatus sancto annuit quod rogavit. Tunc vir dei eandem domum basilicam consecravit in qua sanctum Germanum postea tonsoravit. Hec est hactenus basilica in honore protomartyris Stephani christianis populis frequentata, quam dominus Willelmus eiusdem civitatis postea Parisiensis episcopus destruens, ecclesiam mirabili opere fabricare incepit anno domini MCCXV. Amator denique febre correptus cum sibi obitum imminere presensisset, clerum et populum convocans, thronum pontificalem ascendit et inter manus obsequantium clericorum emisit spiritum anno domini CCCXX. Quem quidem beatum spiritum viderunt multi in specie columbe ab angelis in celum deferri.

LXII-Athanasii episcopi

recensere

Athanasius fuit episcopus Alexandrie. In huius persecutione universus pene coniuravit orbis, principes terre gentes et regna et exercitus coierunt contra eum. Mortuus est autem XLVI anno episcopatus sui post multos agones et multas patientie coronas anno domini CCCLXX.

LXIII - In inventione sacte crucis

recensere

In mense ianuario anno domini CCCXXXIII congregata est multitudo innumerabilis barbarorum iuxta Danubium fluvium querentes transire et depredari omnes regiones usque ad orientem. Quod audiens Constantinus imperator congregans exercitum et veniens castra posuit contra Danubium et eis transitum non permisit. Unde ibi diutius commorantes congregata immensa barbarorum multitudine iam transibant. Videns hoc Constantinus quod in crastinum essent bellum commissuri, anxius nimis nocte illa suspiciens vidit signum crucis et audivit vocem dicentem sibi: «In hoc signo vinces». At ille cogitans cuius dei esset hoc signum, surrexit et vocatis principibus exercitus sui fecit similitudinem signi crucis quam viderat et iussit ut ante eum ferretur ad bellum. Quo facto victoriam adeptus est et post hoc vocatis sacerdotibus ydolorum quesivit cuius dei esset hoc signum. At illi se nescire dixerunt, christiani vero milites dixerunt ei: «Hoc est signum crucis per quod filius dei mundum redemit, per quod et tu vicisti». Tunc vocavit Constantinus Eusebium papam et audiens ab eo de cruce, perfectus in fide, misit Helenam matrem suam in Iherusalem ut crucem domini requireret. Veniens ergo in Iherusalem XXIII die aprilis cum magno comitatu fecit congregari omnes Iudeos qui erant per totam regionem Iudee. Erat enim Iherusalem destructa valde et inventi sunt tria milia Iudeorum et iussit ut eligerent Iudeos qui melius legem nossent. At illi elegerunt mille viros. Illa vero dixit ut adhuc eligerent et illi ex eis elegerunt quingentos. Iterum illa iussit ut de illis in lege probatissimos eligerent. Tunc illi nimis territi, dixerunt ad invicem: «Quare regina nobis ingerit hunc laborem?». Unus autem ex hiis nomine Iudas dixit eis: «Novi», inquit, «quod inquiret lignum in quo patres nostri suspenderunt Ihesum. Sed videte ne quis hoc confiteatur; sin autem certissime sciatis quod lex nostra evacuabitur. Zacheus autem avus meus prenunciavit patri meo et pater meus moriens dixit michi: “Vide fili quando inquiretur crux Christi manifesta illam antequam tormenta patiaris. Nunquam enim ex tunc regnabit gens Hebreorum, sed illi qui crucifixum adorant”. Cui ego: “Pater mi, si vere cognoverunt patres nostri quod Christus esset filius dei, quare crucifixerunt eum?”. Et respondit: “Novit dominus quod nunquam fui in concilio eorum, sed multociens corripiebam eos. Sed quia exprobrabat principes sacerdotum, iudicaverunt eum crucifigi et depositum de ligno posuerunt in monumento et die tertia resurrexit et apparuit discipulis suis. In quem credidit Stephanus frater avi mei, quem in eius nomine predicantem lapidaverunt extra civitatem contra quem et Saulus turbam concitavit, sed postea credidit sicut pater meus et ego credimus in eum. Tu ergo ne blasphemes eum nec discipulos eius”. Hec dixit michi Symon pater meus. Quid ergo vobis videtur si de cruce interrogaverit?». Qui dixerunt: «Nos talia nunquam audivimus. Sed si quesierit, vide ne confitearis. Certum est enim quod et locum noveris». Vocati ergo ad reginam et negantes, iussi sunt incendi. At illi timentes tradiderunt Iudam dicentes: «Hic domina iusti et prophete filius certissime novit legem et de hiis que quesieris certissime respondebit». Et sic omnes dimittens tenuit Iudam et dixit ei: «Mortem tibi elige sive vitam. Novi enim ex evangelio ubi crucifixus est Christus. Ostende michi Golgotha locum ut crucem eius inveniam». Respondit Iudas quia: «Locum non novi, nec in illo tempore natus eram. Iam enim ex tunc ducenti anni et amplius transierunt et nos minores quomodo possumus scire?». Regina dixit: «Per illum qui crucifixus est fame te consumam nisi michi dixeris veritatem». Et sic proiectus in puteum siccum, sex diebus sine cibo permansit. Die septimo petens extrahi promisit se ostendere crucem Christi. Et extractus cum venisset ad locum et orasset, commotus est locus ille; et fumus aromatum miri odoris ascendit et gratias agens, sarculo terram fodit et tres cruces inveniens detulit ad reginam. Et cum nescirent que fuisset crux Christi vel latronum, posuerunt eas in platea civitatis expectantes gloriam dei. Et ecce hora nona quidam iuvenis mortuus ad tumulum ferebatur. Tunc gavisus Iudas feretrum tenuit. Et cum apposuisset primam et secundam crucem et nichil fieret, tertiam apposuit et statim mortuus resurrexit. Et cum omnes de miraculo letarentur, auditus est dyabolus in aere clamans et dicens: «O Iuda, quare hoc fecisti? Novi certe quid faciam tibi. Excitabo contra te regem alium qui fidem suam deseret et te per tormenta negare faciet crucifixum». At ille nichil timuit sed constanter dyabolo maledixit. Baptizato ergo Iuda commendavit eum regina episcopo Iherusalem qui eum baptizaverat et dum esset regina in Iherusalem defunctus est episcopus. Tunc regina misit ad Eusebium papam qui veniens ordinavit eum episcopum Iherosolimorum et vocavit nomen eius Quiriacum. Sed cum clavos domini non haberet, precibus eius sanctus Quiriacus cum clero et populo venit ad locum in quo crucem domini invenerat et facta oratione clavos inveniens regine detulit; quos illa protinus adoravit et fecit ex hiis fieri frenum imperatori. Et multam pecuniam relinquens ad erogandum pauperibus rediens in pace hoc festum fecit singulis annis quarta decima die septembris Iherosolimis celebrari.

Et hec quidem de inventione sancte crucis summatim excepta sunt. Sed huic hystorie quidam magister Warnerius et hystoria tripartita et hystoria ecclesiastica et vita sancti Silvestri et cronica penitus contradicunt. Ibi enim dicitur quod Constantino super Danubium contra barbaros pugnaturo signum crucis celitus sit ostensum, cum teste Eusebio in hystoria ecclesiastica libro IX capitulo IX hac visione sit letificatus cum circa pontem Molbium esset cum Maxentio conflicturus. Asserit quoque idem Eusebius se ab ipso Constantino audisse referente quod circa meridiem declinante iam sole viderit signum crucis ex lumine factum et scriptum in ipso: ‘In hoc vinces’. Dumque cogitaret quid esset nox supervenit et dormienti Christus apparuit cum signo quod viderat in celo, iussitque ut illud signum depingeret, quo semper de hostibus triumpharet. Refertur etiam ibi quod Iherusalem destructa tunc esset cum Helius Adrianus, qui regnavit in tempore Sixti pape circa annum CXX, Iudeos ex ea perturbans et christianis eam promittens eam extruxerit et ex suo nomine Heliam nuncupavit. Item dicitur ibi quod in Iherusalem Iudei ad tria milia sunt inventi cum tempore predicti Adriani usque ad presens prorsus Iudei a Iudee finibus sint exclusi. Dicitur etiam ibi Constantinum ab Eusebio papa suscepisse baptismum cum in hoc reclament actus sancti Silvestri et hystoria tripartita et gesta pontificum Romanorum. Siquidem in tertio libro hystorie tripartite legitur ultimo capitulo quod Constantinus anno vite sue LXV infirmatus de Constantinopoli ad Nichomediam propter calidas balneorum aquas egressus ibi baptizatus est, tam diu differens baptizari donec illud posset in Iordane fluvio promereri. Sed et hoc contrarium est hystorie sancti Silvestri et gestis pontificum Romanorum, cum de inventione sancte crucis hystoria tripartita et hystoria ecclesiastica et vita sancti Silvestri concordent. Item ibi dicitur quod Quiriacus episcopus fuit Iherosolimorum Constantino regnante cum in cathalogo patriarcharum qui in Iherosolimis prefuerunt nomen eius non reperiatur ascriptum. In quibusdam tamen chronicis post Macharium Quiriacus apponitur, sed dubium est, presertim cum constet tunc Macharium Iherosolimis prefuisse, sub quo Helena Iherosolimam venit et crucem invenit. De isto vero Quiriaco nusquam fit mentio, utpote qui non fuit, sed fuisse confictus sit; aut si fuit plane tempora ista non habuit. Absurdum non est credere ceteris Iherosolime patriarchis in ordine digestis istum fuisse Quiriacum aut oblivione aut neglegentia pretermissum. Hec quidem chronicorum verba sunt. Sed et illud movere potest, quod Helena sicut ibi legitur instituit in septembri fieri festum de inventione sancte crucis. De cuiusdam vero mortui resurrectione per inventionem crucis testatur hystoria tripartita. Sicut ergo in vita sancti Silvestri et in hystoria ecclesiastica et in hystoria tripartita legitur, dum Constantinus iam in fide Christi perfectus Byzantium reedificaret et eam ex nomine suo Constantinopolim nuncuparet Helena mater eius divinis ammonita visionibus Iherosolimam petiit et locum passionis dominice requisivit invenitque in eo Veneris templum ab Adriano imperatore constructum, ut si quis christianorum in loco illo Christum adorare voluisset Venerem adorare videretur et ob hoc infrequens et pene oblivioni datus fuerat locus. Sed regina templum funditus cum ydolo destruens inaniri fecit locum et ab hiis que a passione domini iudaica illic fuerant emulatione iactata; et sic invenit tres cruces unam domini et duas latronum. Invenit etiam titulum litteris hebreis, grecis, latinisque conscriptum. Sed dum adhuc que fuisset crux domini dubitarent, ecce vidua quedam nomine Libania que prius fuerat Iudea, sed defuncto viro suo Ysachar ad fidem conversa et per annos LX in deo proficiens que omnes egenos quasi mater sumptu proprio sustentabat hiis diebus semianimis decumbebat. Tunc Macharius eiusdem urbis episcopus sic omnium dubietatem absolvit. «Afferte», inquit, «totas que reperte sunt cruces». Et ingressus cum regina et populo ad eam que iacebat oravit deum ut per tactum vere crucis languenti daret remedium sanitatis et duas latronum cruces adhibens cum nichil proficeret mox ut femina tertiam tetigit, sanata protinus consurrexit. Sic evidenti iudicio Helena confortata templum ibi mirificum construxit et clavos domini reperiens ad Constantinum detulit, e quibus ille frenos composuit quibus uteretur ad bellum et ex aliis galeam suam armavit. Crucis vero partem Helena detulit filio, partem vero thecis argenteis conditam reliquit in loco.

Partem igitur primam Constantinus suscipiens et credens salvari civitatem ubi hec particula servaretur in ymagine sua que erat in foro Constantini posita devote condidit. Reliquam vero partem pape tradidit conservandam. Gregorius vero Turonensis dicit quatuor clavos fuisse e quibus Helena duos in galea et in freno imperatoris posuit, tertium in ymagine Constantini que Romane supereminet urbi, quartum proiecit in mare Adriaticum quod usque tunc fuerat tempestuosis periculis vorago omnium navigantium. Legitur autem quod regina Saba cum venisset audire sapientiam Salomonis vidit in domo saltus et cognovit per spiritum propheticum lignum illud unde postea facienda erat crux dominica; et tunc non indicavit Salomoni, sed postquam reversa fuit Ethiopiam, litteris suis significavit ei lignum illud tale esse in quo suspendendus erat, per cuius mortem regnum Iudeorum destrueretur. Unde mirum quatuor fuisse ligna in cruce domini nisi forte ut dicit hystoria scholastica in totidem diversis generibus, scilicet lignum erectum et transversum et tabula superposita et truncus cui infixa est. Vel ut dicit Gregorius Turonensis tabula que transversa fuit sub pedibus Christi. Invenitur enim lignum dominice crucis palme, cypressi, olive et cedri. Unde versus: ‘Ligna crucis palma, cedrus, cypressus, oliva’.

LXIV - Alexandri cum sociis suis

recensere

Alexander sextus post beatum Petrum episcopus, cum esset annorum XXX et iam VIII annis sedisset, iussu Aureliani comitis sub Adriano imperatore missus est in carcerem et Hermes prefectus urbis qui per eum crediderat. Dumque Hermes esset in vinculis apud Quirinum tribunum, dicit ei tribunus: «Miror te prudentem virum honorem prefecture dimittere et aliam vitam condere». Hermes dixit: «Et ego ante hos annos hec omnia deridebam et hanc vitam solam esse putabam». Respondit Quirinus: «Fac ergo me probare quod credis et credam». Hermes dixit: «Sanctus Alexander qui habetur in vinculis hoc me docuit». Audiens hec Quirinus cepit maledicere Alexandro dicens: «Ego tibi dixi “Fac me probare” et tu michi nominasti hominem quem ego in vinculis teneo pro sceleribus suis alligatum?». Sed tamen si verum dicis, vadam ad eum et dicam illi: “Si vis ut per te credam, fac ut tecum Hermem inveniam, aut Hermem tecum”». Hermes dixit: «Fiat». Abiit ergo Quirinus et triplicavit super Alexandrum custodes et claustra. Et dixit ei cur hoc faceret. Orante ergo sancto Alexandro venit angelus et duxit eum ad Hermen in carcerem. Et inveniens eum Quirinus miratus est. Et cum Hermes narraret Quirino quomodo Alexander filium suum mortuum suscitasset et ancillam eius cecam illuminasset, dixit ei Quirinus habere se filiam cecam et gutturosam et promisit se credere si illa per eos reciperet sanitatem. Dixitque ei Alexander: «Vade et duc eam ad carcerem et boiam meam pone super collum eius et mane invenies eam sanam». Respondit Quirinus: «Cum tu sis hic, quomodo te inveniam in carcere?». Sanctus Alexander dixit: «Vade cito, quia qui me huc adduxit, cito me illuc reducet». Pergens ergo Quirinus duxit filiam suam ad carcerem et inveniens eum ibi prostratus veniam postulabat. Tunc dixit ei Alexander ut adduceret ad se Eventium presbyterum et Theodolum dyaconum pro Christo in eodem carcere alligatos. Qui antequam rediret invenit filiam suam sanam et baptizatus est cum filia sua et multis aliis. Audiens hec Aurelianus interrogavit Quirinum cur se reliquerit sequens Alexandrum. Qui respondit: «Christianus sum. Quicquid vis fac, quia alius non ero». Tunc Aurelianus iussit ut ei lingua abscideretur et in eculeo torqueretur. Qui tamen adhuc loquens et Aurelianum provocans, iussus est manus et pedes abscidi et decollatus canibus proici. Filia vero eius Balbina in virginitate permansit. Cui sepius osculanti boiam per quam sanata fuerat dixit sanctus Alexander: «Noli boiam meam osculari, sed magis osculare vincula sancti Petri». Quod cum diu fecisset tradidit eam Theodore sorori sancti Hermetis. Cuius ab Aureliano decollatum corpus ipsa Theodora sepelivit. Cum ergo sanctus Alexander multa miracula fecisset et tentus nullo modo mutari posset, prius tortus in eculeo, deinde in furnum triduo accensum missus illesus in eo permansit, et cum ibi deum laudaret, Aurelianus dixit: «Audiamus quid miser ille in incendio fabuletur». Cumque se applicaret facies eius semiusta est et media pars clamidis eius exarsit. Multi vero ex militibus in flamma mortui sunt. Tunc Aurelianus iussit eum extrahi et in alium furnum ardentissimum mitti. Quod dum fieret predictus Theodolus stans in populo cepit flere et Aurelianum de iniusto iudicio increpare. Quod audiens Aurelianus iussit eum in eundem furnum iactari. Et exclamans Theodolus dixit: «Sancte Alexander, adiuva me, quia peccator sum et ignem ferre non possum». Sanctus Alexander dixit: «Noli timere. Sta et viriliter age». Et cum orasset, vocavit eum dicens: «Veni huc ad refrigerium quia mecum est ille qui in Babylone tres pueros liberavit». Et statim Theodolus in furnum exiliit et ceperunt simul laudare deum. Audiens hoc Aurelianus Theodolum cum Alexandro loquentem, iratus nimis iussit eos in clibanum ardentiorem iactari. Tunc ait Alexander ad Theodolum: «Quid eligis, an sanus evadere an mecum ad deum pergere?». Cui Theodolus: «Ego iam te non deseram, quia licet in principio graviter sim cruciatus, tamen ex quo pro me orasti nec dolorem sentio nec ardorem». Tunc dixit Alexander ministris: «Cessate a labore, quia antequam novos ignes supponatis, ambo properamus ad dominum». Et orantes simul, spiritum emiserunt. Cum hec audisset Aurelianus et pergeret insultare defunctis subito virga ferrea ignita ante pedes eius apparuit et vox audita est ab omnibus dicens: «Aureliane, accipe bravium meritorum tuorum, cum quo in inferno te scias esse mittendum». At ille magicis artibus hec imputans, iussit adduci Eventium et in furnum proici in medio sanctorum. Sed antequam ignis poneretur orans emisit spiritum. Cumque et huic Aurelianus insultaret venit vox dicens illi: «Aureliane, istis quibus insultas celi aperti sunt ut illuc ascendant. Tibi autem tartarus apertus est ut illuc descendas». Ad hec expavit Aurelianus et tantus eum tremor et pallor arripuit ut servorum manibus ad palatium portaretur. Quem Severiana uxor eius excipiens et ei nequitiam suam improperans, perrexit ad sanctos et eos honorifice sepelivit et ad eum rediens, invenit eum in doloribus nimiis linguam suam masticantem et protinus expirantem anno domini CCXXXV.

LXV-Quiriaci martyris

recensere

De sancto Quiriaco valde mirandum est, quod preter kalendarium vel Ieronimi vel Bede nulle autentice hystorie de illo faciunt mentionem, cum ipse sub Iuliano cesare gloriosum legatur martyrium consumasse. Siquidem, sicut in passione eius legitur, Iulianus imperator cum in anno secundo imperii sui contra Persas properaret, audiens famam sancti Quiriaci Iherosolimam venit et statim beatum Quiriacum exquisivit. Qui de nomine et religione sua interrogatus, respondit se Iudam a parentibus nominatum, sed a sancta Helena Quiriacum appelatum et a sancto Eusebio papa episcopum ordinatum. Et audiens Iulianus quod matrem haberet, cum vocata venisset et ille eis divicias et honores promitteret et nisi consentirent ydolis mortem cum suppliciis intemptaret, renitentibus eis iussit Quiriaco manum dexteram abscidi dicens: «Hac manu multas epistolas scripsit quibus multos a deorum sacrificiis revocavit». Quiriacus vero dixit: «Scio canis insensate quid michi profeceris. Priusquam crederem in Christum sepius scribebam ad synagogas Iudeorum ut nullus crederet in eum. Ecce scandalum corporis mei quod michi nocuerat abscidisti». Iulianus respondit: «Totum destruam corpus tuum et videbo quis te liberabit de manibus meis». Et iussit plumbum in olla liquari et in os eius infundi. Et cum iam mortuus putaretur in laudem dei incolumis exclamavit. Tunc Iulianus iussit lectum ferreum afferri et in eo Quiriacum extendi, et subtractis carbonibus sal et adipem super eum spargi et virgis cedi. Cumque in hiis immotus orasset, iussit eum recludi donec excogitaret qua morte eum perderet. Tunc veniens Anna mater eius ad eum, confortavit eum et predixit ei in crastino consummandum. Statimque ipsa accusata ante Iulianum adducta est. Quam cum sacrificare nollet, per capillos suspensam iussit ungulis laniari. Illa autem quasi nil patiens tacebat, et Iulianum ad inferenda maiora supplicia provocabat. Tunc Iulianus iussit lapidem magnum ardentem lateribus eius apponi et sic orans emisit spiritum. Et iussit Iulianus adduci Quiriacum. Cui dixit: «Quiriace, vel si non vis sacrificare, dic “non sum christianus”». Quod cum ille execrans recusaret, iussit fieri altam fossam et serpentes plurimos et nequiores immitti. Quiriacus itaque orans missus est in foveam. Serpentes autem statim mortui sunt. Extractum vero cum vellet Iulianus interrogare, dixit ei Ammon incantator, qui ei serpentes immiserat: «O rex valde insanus es qui hunc hominem vis occidere. Vere enim certus sum quod magnus est deus christianorum». Hoc audiens tyrannus iussit Ammon protinus decollari. Quiriacum vero iussit mitti in caldariam oleo fervente repletam. Et ait Quiriacus ministris: «State a longe filioli, ne quis ex vobis confletur, a me ipso ingrediar». Et cum se signans oraret ut iterum deus eum in lavacro martyrii baptizaret, iratus Iulianus iussit pectus eius gladio perforari. Et sic consummatus est in domino, hora octava sabbati, IIII nonas maii vel ut dicit Ieronimus kalendas maii, anno secundo imperii apostate Iuliani, anno domini CCCLXVI.

LXVI - Iohannis ante portam latinam

recensere

Hoc festum fit de hoc quod sanctus Iohannes evangelista quantum ad se martyrium sustinuit et calicem passionis sicut ei dominus predixerat bibit, quando ante portam latinam que sic vocabatur iussu Domitiani imperatoris in ferventis olei dolium missus est, sed illesus exivit, sicut dictum est supra in alio festo eiusdem sancti Iohannis.

LXVII-Giordani et Epimachi

recensere

Cum Iulianus imperator persequeretur christianos, Gordianus vicarius eius sanctum Ianuarium volebat compellere ad sacrificium, sed tandem per predicationem ipsius Ianuarii conversus perrexit flens ad uxorem suam nomine Marinam. Et simul coram sancto Ianuario prostrati baptismum petebant. Ad hoc sanctus Ianuarius respondit: «Videte si bene creditis et ne quid in absconditis teneatis». Marina respondit: «Unam ymaginem Iovis habemus repositam, qua dei martyres torquebantur». Et sic ducens eum in thalamum suum ostendit ei simulachrum. Quod sanctus Ianuarius apprehendens igne conflavit et in cloacam proiecit. Et sic baptizavit Gordianum cum uxore sua et aliis LIII. Post dies XIIII iussit Iulianus imperator Clementiano ut videret si Ianuarius ydolis consensisset, quod si Ianuarius non fecisset cesus fustibus interiret. Videns ergo Clementianus etiam Gordianum per eum conversum, cucurrit hoc nuntiare Iuliano. Qui iratus iussit Ianuarium exilio condempnari, Gordianum vero a Clementiano loco eius substituto ad sacrificandum compelli aut nolentem protinus decollari. Decollatus ergo cum quinque diebus ad canes proiectus fuisset et nullus eum tangere presumpsisset a familia sua nocte raptus est et cum beato Epimacho quem idem Iulianus dudum occidi iusserat sepultus est anno domini CCCLXV.

LXVIII-Pancratii martyris

recensere

Pancratius filius Cleonii et Quirine christianorum in Frigia civitate defunctis parentibus cum omne patrimonium suum pauperibus erogaret et Christum pie colens deos gentium graviter blasphemaret presentatur Diocletiano augusto. Cum in etate XV annorum coram eo de vanitate deorum subtiliter disputaret et ipsum imperatorem evidenti ratione confunderet iussu eius anno domini CCC decollatus est. Ad cuius sepulchrum ut dicit Gregorius Turonensis quisquis falsum iurare voluerit antequam ad cancellum chori ecclesie veniat aut statim a demone captus insanit aut cadens in pavimentum protinus vitam perdit.

LXIX-Nerei et Achillei martyrum

recensere

Domitilla neptis Domitiani imperatoris habebat Nereum et Achilleum eunuchos cubicularios suos, quos sanctus Petrus apostolus baptizaverat. Cum ergo nuptura esset Aureliano filio consulis, Nereus et Achilleus ei de bono virginitatis luculentissime predicantes converterunt eam, et pergentes fecerunt venire ad eam sanctum Clementem episcopum, qui eam deo virginem consecravit. Quod audiens Aurelianus impetravit a Domitiano ut si sacrificare nollet cum Nereo et Achilleo exilium insule Pontiane subiret, putans se per hoc animum virginis revocare posse. Sed post aliquantum temporis pergens ipse ad insulam cepit sanctos Nereum et Achilleum verbis et muneribus attemptare ut virgini suaderent. At illi execrantes munera eius magis eam in domino confortabant. Unde verberibus gravissimis attrectati cum eculeo et flammis ad sacrificia compellerentur et dicerent se a beato Petro apostolo baptizatos nulla ratione posse ydolis immolare, capite cesi sunt. Quorum corpora rapuit Auspicius discipulus eorum nutritor sancte virginis Domitille et de insula navigio deferens ea sepelivit iuxta sepulchrum sancte Petronille. Audiens iterum Aurelianus quod Domitilla magis adhuc diligeret Euticen, Victorinum et Maronem quam fecerat Nereum et Achilleum, impetravit a Nerva imperatore ut eos sibi daret si sacrificare ydolis noluissent. Quos fortiter resistentes deposuit de insula et quasi servos per singula predia sua divisit ut terram cotidie foderent et sero cantabrum, id est frumenti quisquilias, manducarent. Sed cum ibi omnibus gratiosi essent et miracula facerent et multos predicando converterent, ab Aureliano penis variis occisi sunt. Tunc Aurelianus revocans Domitillam de exilio iussit ad eam ire duas virgines Eufrosinam et Theodoram collactaneas eius ut ei suaderent. At illa cum eisdem de domino predicaret, fratrem Theodore cecum et filiolam nutricis Eufrosine mutam sanavit. Quod ille videntes cum multis paganis baptizate sunt. Post hec Aurelianus cum duobus sponsis Theodore et Eufrosine et tribus mimis, id est ioculatoribus, venit ut simul Domitille nuptias celebraret et cum a Sulpicio et Serviliano increparetur verba eorum non curans, iussit includi in thalamo Domitillam ut postmodum violenter opprimeret eam. Et deficientibus in cantando et saltando mimis, ipse per duos dies tamdiu saltavit quod saltando deficiens expiravit, quod multi videntes conversi sunt. Tunc frater Aureliani nomine Luxurius impetravit a Traiano imperatore ut omnes hos ad sacrificandum compelleret aut nolentes occideret. Unde cum occidisset Sulpicium et Servilianum, abiit ad predictas virgines ad Terracinensem civitatem et cum nollent sacrificare, supposuit ignem cubiculo in quo simul morabantur. Que orantes prostrate in facies suas spiritum emiserunt. Quarum corpora sanctus Cesarius dyaconus mane illesa reperiens sepelivit anno domini XCVI.

LXX - Marie ad martyres

recensere

Cum singula ydola Romanorum non possent habere templum Rome, fecerunt Romani unum templum omnibus diis quod dictum est Pantheon, a pan, quod est totum, et theos, quod est deus, quasi omnium deorum. Illud templum quod erat Rome in honore omnium demonum Bonifacius papa impetravit a Foca cesare anno domini DCVII et purgato loco ab omni ydolorum spurcitia, consecravit ibi ecclesiam in honore beate Marie et omnium sanctorum martyrum. Nondum enim fiebant festa confessorum. Statuit enim papa ut singulis annis celebraretur hac die festum martyrum sicut in kalendis huius mensis, scilicet maii, festum apostolorum. Sed quia in illo mense non est tanta copia victualium, solet enim tunc annona deficere et populus qui Romam ad hoc festum confluebat propter raritatem ciborum quandoque non poterat celebrationi vacare, ideo Gregorius quarto papa hoc festum transtulit et in kalendis novembris, quando maior victualium copia est, utpote post messes et vindemias, instituit fieri et omnium generaliter sanctorum ordinavit ut quicquid humana fragilitas sive per ignorantiam, sive per secularium rerum occupationem, sive etiam per negligentiam in sollempnitate sanctorum minus plene peregisset in illa sancta observatione solveretur.

LXXI - Peregrini episcopi et martyris

recensere

Cum seviente ubique christianorum persecutione paucissimi invenirentur qui se dicerent christianos esse, nuntiatum est sancto Syxto pape a fidelibus christianis poscentibus ut ad Gallias talem virum dirigeret qui iam extinctam lucernam fidei illuminaret et infideles predicando converteret. Tunc sanctus Syxtus beatum Peregrinum presbyterum, civemque Romanum ordinavit episcopum. Marsum vero presbyterum et Corcodemum dyaconum et Iovinianum subdyaconum et Iovinianum lectorem ordinans ad Gallias cum eo causa predicandi direxit anno domini CX. Qui venientes Massiliam, Lugdunum usque perducti celare se nullatenus potuerunt. Venerunt itaque ad Autricum quod nunc Autissiodorum dicitur, in qua tamen urbe quidam locus adhuc mons Autricus appellatur, et invenerunt gentiles deorum suorum excubias observantes. Interrogati qui et unde essent, responderunt christianos se esse et ob eorum salutem causa predicandi venisse. Tunc sanctus Peregrinus ibi constanter predicans plurimos loci illius ad Christum convertit et ibidem parvam ecclesiam consecravit. Crescente itaque numero fidelium et ad baptismum cotidie confluente, audiens beatus Peregrinus civitatem Interamnum, que tunc civitas erat sed modo castelli nomen retinuit, culture deorum deditam perrexit illuc et paganis festinantibus medium se ingerens cepit Christum publice predicare. Unde populus concitatus de eo conquerens fecit eum iudici presentari. Cuius iudex nativitatem, nomen et officium interrogans, cum ad deos inclinari non posset, iussit eum in vico Baugiaco qui vulgo Boi dicitur in carcerem obscurissimum vinctum mitti et diversis suppliciis attrectari. Ipse vero Christum semper predicans multos in via convertit. Diu ergo ibi detentus Adriani cesaris presentie servabatur. Cesar igitur cum venisset et rei ordinem a narrantibus didicisset, educto de carcere beato Peregrino divicias et honores promisit. Sed cum ille utrumque cum deorum execratione respueret, gravissimis suppliciis afflictus circa annum domini CXXX iussus est decollari. Cum ergo ita feris expositus remansisset, ipsa nocte apparuit angelus domini cuidam rustico christiano eiusdem ville dicens: «Surge et vinctis curriculo duobus bobus quos habes, accipe corpus servi mei Peregrini qui illic iacet et apud Autissiodorum unde episcopum fuit defer». Cum ille viam se nescire dixisset, «Vade», inquit, «Ego conducam te». Sic fecit et nutu dei sic a media nocte usque ad auroram ambulavit, quod summo mane iter agentibus obvians querebat si bene Autissiodorum tenderet; et illi mirantes dixerunt quod Autissiodorum relinquens iam ad sanctum Dyonisium prope Parisius appropinquasset. Ad hoc ille vehementer admirans processit divinam expectans voluntatem. Eadem hora vox in dormitorio monachorum sancti Dyonisii insonuit dicens: «Surgite et occurrite servo meo Peregrino Autissiodorensi episcopo qui venit». Et statim sponte concrepantibus signis ecclesie monachi excitati occurrentes sancto Peregrino, eum sollempniter acceperunt. Et audito rei eventu ipsum in capsa argentea posuerunt.

LXXII-Urbani pape et marytris

recensere

Urbanus civis Romanus, genere nobilis, sed sanctitate nobilior, ab infantia christianus, virtute abstinentie et castitatis ornatus, successit sancto Calixto pape, persecutione christianorum adhuc crudeliter seviente. Cuius dignitatis officium optimis virtutum studiis adornans, rerum proscriptionem multociens passus multociens dampnabatur ex urbe, sed a fidelibus clam retractus in tertio ab urbe miliario confluentibus ad se populis continue predicabat. Interea urbe diversis imperatorum successionibus variata Alexander filius Mamee cuius matrem Origenes converterat regnare cepit, qui maternis precibus coactus est ut in christianos clemens fieret ne innocentibus persecutionem inferret. Cui ille quidem assensit, non tamen edictis censuit. Unde Almachius prefectus inimicus totius boni insidiabatur occultis et publice puniebat egressos et inter sanctos reliquos quos occidit, beatam Ceciliam decollavit. Quam sanctus Urbanus inter sepulchra martyrum sepelivit. Cum ergo Almachius sanctum Urbanum ubique iussisset inquiri, Carpasius unus ministrorum eius quoddam antrum intravit et sanctum Urbanum cum tribus presbyteris et tribus diaconibus orantem invenit et statim eos Almachio presentavit. Iubenturque protinus aut sacrificare Iovi aut carceri mancipari. Rapiuntur sancti a tribunali ut homicide, ut urbis incensores, ut rei publice pervasores et contempto ydolo in carcerem detruduntur. Ubi dum se mutuo cohortantes orarent et christiani ad eos tota nocte concurrerent, mane facto singuli ad propria cum benedictione episcopi revertuntur et sancti Almachio presentantur. Ubi duris verberibus attrectati cum superari non possent, carceri iterum mancipantur. Ad quos venientes tres viri magnifici tribunitie potestatis cum duobus presbyteris a sancto Urbano sunt optime confortati. Cuius verba Anolinus carcerarius audiens conpunctus statim petiit se baptizari, et sic simul tota nocte pervigiles mane facto in sua clanculo sunt regressi. Audito igitur quod Anolinus christianus esset, cum sanctis Almachio sistitur et statim sacrificare renuens decollatur. Sequenti nocte Almachius Urbanum cum sanctis alloquitur promittens quod si Iovi thura imponerent soluti libertatem et facultatem reciperent. Cum ergo ad simulachrum ducerentur et ut thura imponerent urgerentur, sanctus Urbanus oravit et protinus simulachro corruente pars templi cecidit et XXII de sacerdotibus qui ignem ministrabant occidit. Tunc Almachius fugiens timore et anxietate confectus iubet sanctos cum iniuriis introduci et plagis gravissimis laniari. Ubi dum bestialiter carperentur, Lucianus dyaconus inter manus cedentium migravit ad dominum. Cuius corpus iussu prefecti tota die inhumatum iacuit donec Fortunatus presbyter nocte illud rapiens sepelivit. Urbanus itaque iterum receptus carceris ergastulo dum socios ad perseverantiam incessabiliter hortaretur, die tertia eductus ad sacrificandum compellitur; et simul ydolis conspuentes plumbatis crudelissime verberantur et tandem cunctis colla tendentibus trucidantur et eorum corpora bestiis et avibus exponuntur. Sed statim Carpasium ultio divina subsequitur, dum a cede sanctorum rediens et ydolo quasi victor sacrificans, a demone corripitur et deos suos blasphemans et christianos invitus predicans post paululum suffocatur. Quod videns Marmenia uxor eius perrexit cum filia sua Lucina ad Fortunatum et Iustinum presbyteros et baptizate sunt et sanctum Urbanum cum sociis eius, anno pontificatus suis nono anno vero domini CCXXX decollatum honorifice sepelierunt.

LXXIII - Prisci martyris cum sociis

recensere

Anno domini circiter CCLXXVI Aurelianus imperator ad Gallias veniens contra christianos persecutionem movit. Cum enim tunc Senonis moraretur, Alexandrum senescallum suum ubique transmisit, ut si quos christianos inveniret omnes aut sacrificare aut mori compelleret. Qui multa loca perlustrans pervenit ad locum qui Cociacus appellatur et ibi repperit sanctum Priscum cum multis christianis psallentem. Quos ut christianos agnovit, sanctum Priscum pro ceteris respondentem decollari et in puteum precipitari precepit. Dumque ceteri similiter cederentur, unus eorum caput sancti Prisci rapiens, dum per silvam diffugeret, a subsequentibus non longe ab Autissiodoro decollatur et ibidem cum capite sancti Prisci est sepultus. Ceterorum vero martyrum corpora christiani furtim tollentes in quadam cisterna sepelierunt. Latuit autem ibi caput sancti Prisci plusquam CL annis, scilicet usque ad tempus sancti Germani Autissiodorensis episcopi. Cum enim deus ostendisset ei locum ubi sancti illi fuerant decollati, ipse locum consecrans monachorum ibi monasterium construxit quod usque ad tempora Wandalorum duravit. Adhuc est ibi villa sita iuxta Sanctum Salvatorem que propter illos sanctos vocatur Sancti pluraliter sicut Thebe et Athene. Caput autem sancti Prisci detulit ad alium locum qui differt ab urbe quatuor milibus, videlicet ad castrum eiusdem sancti Prisci nomine nuncupatum.

LXXIV - Petronille virginis

recensere

Petronilla fuit filia sancti Petri apostoli. Que cum ex voluntate patris febribus laboraret et discumbentibus apud eum discipulis, dixit ei Titus: «Cum omnes a te sanentur infimi, cur Petronillam iacere permittis?». Qui respondit: «Sic expedit ei. Sed ne putetur impossibilitas eius incolumitatis meis sermonibus excusari». Ait ad eam: «Surge Petronilla et ministra nobis»; et statim sana surrexit. Ministerio autem expleto, iussit eam redire ad lectum. At ubi in dei timore cepit esse perfecta, non solum ipsa sanata est, sed etiam plurimis orando dedit salutem. Et quia nimis speciosa erat, venit ad eam Flaccus comes cum militibus ut eam haberet uxorem. Cui illa respondit: «Si me vis habere uxorem, fac matronas virgines ad me venire ut cum ipsis vadam ad domum tuam». Post triduum autem Petronilla ieiuniis et orationibus vacans cum virgine Felicula collactanea sua communicans per manus sancti Nichomedis presbyteri, reclinans se in lectulum migravit ad dominum. Flaccus vero comes vertens animum suum ad Feliculam, dixit ei ut unum eligeret, aut ei nubere aut ydolis immolare. At illa utrumque renuens septem diebus in carcere clausa fuit. Ubi cum sepe admonita mutari non posset, septem aliis diebus sine cibo permansit. Ac proinde torta est in eculeo et in cloacam proiecta. Quam sanctus Nichomedes presbyter elevatus sepelivit. Quod audiens Flaccus comes fecit sanctum Nichomedem teneri et ad sacrificandum compelli. Qui cum diceret: «Ego non sacrifico nisi deo omnipotenti qui regnat in celis», plumbatis diutissime cesus migravit ad dominum. Cuius corpus in Tyberim proiectum, sanctus Iustus clericus eiusdem sancti collegit et in suo hortulo sepelivit.

LXXV - Marcellini et Petri martyrum

recensere

Arthemius carcerarius sanctum Petrum exorcistam pro fide Christi multociens cesum in vinculis detinebat. Cuius filia dum a demone vexaretur et a patre cotidie plangeretur, dixit ei Petrus quod si in Christum crederet statim filia eius sanitatem reciperet. Cui Arthemius: «Miror consilium tuum quod deus tuus te liberare non potest cum illi credas et pro eo tanta sustineas; et quo modo filiam meam liberabit si ei credidero?». Respondit Petrus: «Potens est deus liberare me, sed vult ut per passionem temporalem perveniam ad gloriam sempiternam». Arthemius respondit: «Si me vis credere deo tuo, duplicabo super te cathenas et claustra et si te deus liberaverit, credam illi; si tamen prius videro filiam meam sanam». Quod cum fecisset, ait Petrus: «Vade in domum tuam, quia modo videbis me tecum loquentem». Qui cum abisset et Candide coniugi sue hoc diceret, adest sanctus Petrus indutus vestibus candidis et tenens in manibus signum crucis. Cuius statim pedibus provoluti virtutem dei confitentur et sanata filia eorum omnes qui erant in domo Arthemii baptizantur. Cumque ad illam domum plurimi provenirent et aperta videntes miracula baptismum peterent, abiit sanctus Petrus ad beatum Marcellinum presbyterum et ab eo omnes baptizati sunt. Tunc ivit Arthemius ad alios incarceratos promittens ut exirent liberi, quicumque vellent fieri christiani. Quod cum fieret et rumor ad Serenum iudicem pervenisset, qui per XL dies infirmus huic operi vacare non poterat, iussit omnes incarceratos adduci. Quos omnes Arthemius convocans et manus eorum deosculans, dixit eis ut si quis vellet ire ad martyrium, veniret intrepidus, et si quis nollet, abiret illesus. Cum ergo Arthemius dixisset iudici quod Marcellinus et Petrus illos qui erant in carcere baptizassent et abire permittentes, ipsi sponte in carcere remansissent, iussu irati iudicis introducti separatim in carcerem retruduntur. Marcellinus quidem nudus super vitrum fractum prosternitur et ei lumen et aqua negatur. Petrus vero in alio carcere in cippo artissimo constringitur. Tunc venit angelus ad sanctum Marcellinum et solvens et induens eum duxit ad Petrum et eum similiter absolvens duxit ambos ad domum Arthemii iubens eis ut septem diebus populum confortarent et die octavo se iudici presentarent. Cum ergo Marcellinus et Petrus in carcere non essent inventi, adductos ad se Arthenium cum uxore et filia et sacrificare nolentes iussit terra obrui. Qui cum venissent ad locum sanctus Marcellinus in illa cripta missam celebravit protegentibus se aliis christianis et post hec ait ad incredulos Marcellinus: «Ecce, potuimus vos ledere et Arthemium cum uxore et filia liberare et nos ipsi liberi abscedere, sed neutrum facimus. Quid vos ad hec?». Tunc irati gentiles Arthemium gladio percusserunt, matrem vero cum filia precipitantes lapidibus obruerunt. Marcellinum vero et Petrum ducentes ad silvam nigram que nunc Candida propter eos vocatur, ibi decollaverunt eos. Quorum animas vestibus splendidis et gemmis indutas is qui eos decollavit nomine Dorotheus vidit angelorum manibus in celum deferri. Unde ipse christianus effectus tandem in pace quievit.

LXXVI - Primi et Feliciani martyrum

recensere

Pontifices templorum accusaverunt Primum et Felicianum apud Diocletianum et Maximianum dicentes: «Nisi Primum et Felicianum sacrificare feceritis, nulla beneficia a diis consequi poteritis». Inquisiti ergo et comprehensi Primus et Felicianus cives Romani iussu imperatorum in carcerem recluduntur. Qui statim ab angelo confortati solvuntur et post dies aliquot imperatoribus presentantur. Ubi cum in fide persisterent, ad fanum Herculis educuntur. Sed sacrificare nolentes crudeliter sunt laniati et in carcerem retrusi cotidie ab angelo fovebantur[!]. Educuntur iterum et promoto presidi presentati cum superari non possent ab invicem separantur; et dixit Feliciano ut sue senectuti consuleret et diis invictissimis immolaret. Quod cum ille renueret et plumbatis gravissime cesus esset, dixit: «Ego iam habeo LXXX annos vite mee et XXX iam anni sunt ex quo veritatem agnovi et elegi deo vivere qui me potest de tuis manibus liberare». Tunc iussit eum preses ligari et clavos manibus et pedibus infigi et dixit ei: «Tamdiu hic eris, donec nobis consenseris». Et cum adhuc leto vultu persisteret, iussit eum ibidem torqueri et sic triduo in stipite pendenti nichil penitus ministrari. Post triduum iussit eum flagellis cedi et sic depositum in carcerem recipi. Sequenti die iussit beatum Primum adduci et dixit ei: «Ecce, frater tuus consentiens imperatorum decretis et sacrificans magnus est in palatio eorum. Unde si tu sic feceris, socius eius eris».

Respondit sanctus Primus: «Et si filius es dyaboli, tamen nesciens verum in parte dixisti, quia frater meus non hominibus vanis, sed celesti imperatori consensit. Novi enim docente me angelo quid de Feliciano fecisti, et utinam merear ei iungi». Tunc iratus preses iussit ut fustibus cederetur et levati in eculeo latera facibus urerentur. Quod dum fieret et ille semper psalleret, iussit illum deponi et plumbum bulliens in os eius infundi. Iussit etiam ut Felicianus adesset ut quasi territus passione eius sacrificiis consentiret. Extensus autem sanctus Primus quasi aquam frigidam plumbum bulliens totum bibit. Et ait: «Ecce, frater meus a me separatus non est, quem tu dicebas quod ydolis consensisset». Iratus preses iussit eos in theatrum simul duci et duos leones ad eos immitti. Qui statim ad pedes eorum cum impetu corruentes eis blandiri ceperunt. Quod et ursi post eos immissi fecerunt. Tunc de populis qui ad hoc spectandum plus quam XII milia convenerant, quingenti viri cum suis omnibus crediderunt. Tunc videns preses eos non posse vinci, iussit eos extra amphitheatrum decollari. Quorum corpora canibus et avibus proiecta, sed ab hiis illesa, nocte a christianis rapta sunt et sepulta sunt anno domini CCCX.

LXXVII - Barnabe apostoli

recensere

Sanctus Barnabas Cyprius genere, unus de LXXII discipulis Christi, sanctum Paulum nuper conversum apprehendit et duxit ad apostolos et narravit eis quo modo conversus erat, sicut dicetur in passione sancti Pauli. Barnabas autem tantam habuit gratiam Christi quod a spiritu sancto electus apostolus Christi cum beato Paulo gentibus predicavit et multa miracula fecit. Cum autem esset Barnabas in Yconio civitate, visio apparuit Iohanni discipulo et consobrino eius. Apparuit ei vir splendidus dicens: «Constans esto, Iohannes, quia a modo non Iohannes, sed excelsus vocaberis». Quod cum evigilans sancto Barnabe indicasset, respondit ei: «Cave diligenter ne quod vidisti alicui dicas. Nam et michi similiter dominus hac nocte apparuit dicens: “Constans esto Barnaba, quia premia eterna percipies, eo quod gentem tuam reliquisti et animam tuam pro meo nomine tradidisti”». Cum ergo sanctus Paulus cum Barnaba in Antiochia predicasset et ad partes occidentis causa predicationis ire disponerent, rogabat Paulum sanctus Barnabas ut prius irent Cyprum ad visitandos parentes suos et postea in Iherusalem simul irent. Interim angelus domini apparuit nocte sancto Paulo dicens: «Ne tardes venire in Iherusalem, quia quidam fratres ibi te expectant. Quod cum sanctus Paulus sancto Barnabe dixisset, respondit: «Fiat voluntas dei. Nunc autem Cyprum vado et ibi vitam finiens te amplius non videbo. Tamen ora pro me ad dominum ut ei placeat ministerium meum. Et cum flens ad pedes eius se volveret, compatiens ei sanctus Paulus dixit: «Noli flere, frater, quia sic est voluntas dei. Nam et michi hac nocte apparuit dominus dicens: “Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quia multos ibi illuminabit et martyrium consummabit”». Et cum sic ab invicem discessissent, Barnabas et Iohannes discipulus eius properantes Cyprum multos in itinere converterunt; secum autem ferens evangelium Mathei, super egros illud ponebat et continuo sanabantur. De Cypro autem exeuntes invenerunt Barieu maleficum, quem sanctus Paulus dudum ad tempus lumine privavit, sed precibus Sergii Pauli proconsulis sanaverat et ab eo prohibiti intrare Paphum venerunt ad locum ubi gentiles viri et femine nudi ludendo currebant. Unde indignatus sanctus Barnabas maledixit templum et statim pars templi cecidit et occidit plurimos paganorum. Cum ergo inde exissent et in Salamina multos converterent, comperiens hoc Barieu seditionem excitavit et comprehensum multisque afflictum iniuriis querebant tradere iudici civitatis. Cognito autem quod Eusebius vir magnus et prepotens de genere Neronis imperatoris illuc advenerat, timuerunt ne eum eriperet de manibus eorum et ligantes funem in collo eius, dilaceratum penis a synagoga in ypodromium pertraxerunt et deinde foris portam et ibi circumdantes eum crudeliter combusserunt. Impii autem Iudei nec sic satiati de nece eius tulerunt ossa eius et in scrineo plumbeo recludentes in mari precipitare volebant. Interim Iohannes discipulus eius cum duobus aliis nocte rapuerunt ea et sepelierunt ea in quadam cripta. Et ibi latuerunt usque ad tempora Zenonis imperatoris et Gelasii pape, scilicet usque ad annum domini D, et tunc ipso revelante cum evangelio sancti Mathei reperta sunt.

LXXVIII - Viti et Modesti martyrum

recensere

Vitus cum esset annorum XII et in Christum credens, quantum poterat omnibus indigentibus ministrabat, pater eius nomine Hylas, nobilis sed paganus studebat quo modo eum ad ydola converteret et nolentem sepius verberabat. Audiens hoc Valerianus prefectus iussit patri eius ut eum adduceret et ydolis immolaret. Qui cum venisset et consentire renueret iussit preses ut fustibus cederetur, brachia autem eorum qui puerum verberare volebant protinus aruerunt et ipse Valerianus clamavit dicens: «Ve michi, manum perdidi». Respondit Vitus: «Sanent te dii tui si possunt». Valerianus dixit: «Ergo tu facies?». Vitus dixit: «In nomine domini faciam». Et statim precibus eius sanatus est. Tunc prefectus ait patri eius: «Corripe filium tuum ne pereat». Tunc pater ducens eum in domum omnibus deliciis et cantu musicorum et saltatu puellarum animum eius mutare studebat et cum eum inclusisset in thalamo ubi XII lampades ardebant, quasi odor aromatum inde exiit, quo pater et familia repleti dicebant: «Dii venerunt domum». Et aspiciens per hostium vidit septem angelos stantes circa infantem; et statim cecatus est. Et cum se oculos perdidisse clamaret, commota est Lucania civitas, ita ut Valerianus accurreret; et ab eo interrogatus qualiter hoc ei accidisset, respondit: «Cubiculum filii mei aspiciens, deos igneos intus vidi, et vultum eorum ferre non potui». Ductus ergo ad templum Iovis, vovit quod si visum reciperet taurum cum cornibus aureis offerret. Sed cum nichil proficeret, prostravit se filio ut eum sanaret. Cui respondit filius: «Scio quod non credis, sed propter astantem plebem sanaberis». Et cum vidisset et Iovi gratias ageret, querebat quo modo eum occideret. Tunc apparuit angelus Modesto pedagogo eius, iubens ut puerum tolleret et inventam naviculam ascendens ad aliam terram iret. Quod cum fecissent, et diu ibi aquila victum afferente vixissent, multa ibi miracula fecerunt ut eos demonia predicarent et confluentes ad se populos baptizarent. Filius Diocletiani imperatoris a demone vexatus clamavit: «Nisi venerit Vitus Lucanus non exeo». Quem statim milites diu quesitum invenientes ad imperatorem duxerunt. Qui dixit ei: «Potes sanare filium meum?». Qui respondit: «Non ego, sed dominus». Et statim imponens ei manum sanavit eum. Et ait illi Diocletianus: «Puer consule tibi et sacrifica diis ne male moriaris». Quod cum Vitus renueret, iussit eum cum Modesto recipi in carcerem et subito ferri moles que eis imposita erat cecidit et carcer immenso lumine coruscabat. Quod videns carcerarius, currens nuntiavit imperatori hec. Et statim eductus, missus est in clibanum ardentem, sed inde sanus exivit, immissumque leonem fidei virtute placavit. Unde ipse cum Modesto et Crescentia nutrice sua que semper eos secuta fuerat, cum in eculeo torquerentur, factum est subito tonitruum magnum et terre motus et corruentia ydolorum templa plurimos occiderunt; et imperator fugiens se ipsum percutiebat dicens: «Ve michi, quia ab uno infante victus sum». Et statim ab angelo soluti subito invenerunt se iuxta fluvium qui dicitur Siler. Et ibi pausantes orando migraverunt ad dominum. Quorum corpora per triduum ab aquilis custodita, Florentia illustris femina per mare navigando periclitans indicio sancti Viti repperit et honorifice sepelivit anno domini CCC.

LXXIX - Cyrici et Iulite

recensere

De sancto Cyrico et Iulita matre eius, quia passio eorum inter apocryphas connumeratur scripturas ob ineptas superfluitates, hoc dicere satis sit, quod mater sancti Cyrici de Yconio civitate nobilis genere in Tharsum Cilicie unde sanctus Paulus fuit, propter christianorum persecutionem fugit, ubi ab Alexandro preside inventa cum filio suo Cyrico trium annorum cum sacrificare nollent, diversa et incredibilia supplicia pertulerunt et CCCCXLIIII qui erant in carcere illorum exemplo conversi martyrium compleverunt et cum eis decollati sunt anno domini CCXXVI.

Passionem sanctorum Marci et Marcelliani quere supra in festo sancti Sebastiani.

LXXX-Gervasii et Prothasii

recensere

Gervasius et Prothasius fratres filii Vitalis et Valerie, de quibus dictum est in fine aprilis, post mortem parentum suorum omnia sua pauperibus erogantes et familiam suam ingenuam facientes, manebant cum sancto Nazario, qui oratorium edificabat et ei Celsus puer lapides porrigebat. Audiens ergo Nero famam eorum iussit eos inquiri, et inventos ad se festinanter adduci. Cumque ducerentur Gervasius et Prothasius et Nazarius sequebatur eos eiulans puer Celsus. Quem cum unus militum alapis cederet, et cedentem Nazarius increparet, irati milites Nazarium calcibus ceciderunt et ipsum cum aliis in carcere recluserunt. Volente autem Nerone post triduum perdere eos, venit ad eos angelus domini et ne timerent admonuit. Adducti sunt igitur ad Neronem, ubi cum Nazarius ydola blasphemaret a facie cesaris amovetur et Gervasius et Prothasius, divitiis et honoribus, minis et terroribus sacrificare iubentur. Et cum omnia contempnerent et eorum capita quassaretur, dixerunt ministris ut Nazarium adducerent. Tunc gavisus est Nero et cepit suadere Nazario. Quem cum prorsus renitentem conspiceret, iussit Gervasium et Prothasium ad urbem Mediolanum duci et ab Anolino preside civitatis ad sacrificandum compelli, Nazarium vero cum Celso puero iussit in medio maris mergi. Quod cum naute fecissent et orta subito tempestate perirent, penitentes clamaverunt ad dominum ut precibus sancti Nazarii iuberet eos ab illo periculo liberari. Tunc apparuit eis sanctus Nazarius promittens quod evaderent si crederent, et sic cum simul ad litus venissent, perrexit Nazarius cum Celso ad urbem Mediolanum et invenit Gervasium et Prothasium in carcere. Audiens ergo Anolinus quod Nazarius advenisset et sanctos in domino confortaret, per litteras intimavit Neroni et ille iussit statim Nazarium cum Celso puero decollari et corpora eorum proiecta a canibus et avibus devorari. Quos cum publice vellet occidere tumultu populi perpeditus receptos in carcere occulte decollari precepit. Quos cum christiani rapientes sepelissent, apparens eis sanctus Nazarius iussit ut eos propter Neronem profundius sepelirent. Post modicum Nero seditionem senatus metuens clam fugit in silvas et a feris devoratus interiit et Anolinus pessima morte consumptus occubuit. Veniente autem Astasio comite occurerunt ei templorum pontifices Gervasium et Prothasium accusantes. Cum ergo eius presentie sisteretur et sacrificare nollet, Gervasius tamdiu plumbatis cesus est donec spiritum exalaret. Quo mortuo iussit adesse Prothasium monens eum ne similem sortiretur interitum. At ille renuens fustibus ceditur et adhuc in eodem permanens decollatur. Quos quidam philosophus cum suo filio sepelivit et deus eos beato Ambrosio circa annum domini CCCLXXXVII revelavit.

LXXXI - Albani martyris

recensere

Anno domini CCLXXXVII sanctus Albanus de Britannia adhuc paganus christianum quendam fugientem persecutionem Maximiani imperatoris hospitio recepit. Quem cum orationibus et ieiuniis semper studere videns, exemplis et exhortationibus eius conversus est. Audiens ergo iudex Britannie quod in domo Albani christianus lateret, iussit ut cito clericus adveniret. Tunc Albanus habitum hospitis sui induens, a militibus ad iudicem vinctus perductus est. Qui cum eum vidisset et quo modo pro hospite suo se obtulerat cognovisset, cum sacrificare nollet iussus est graviter verberari et deinde decollari. Cumque ad locum duceretur, invenit quendam fluvium cursu rapidissimo transitu prohibentem. Volens ergo properare ad martyrium oravit et statim divisus fluvius viam ei dedit. Quod videns miles qui eum decollare debebat proiecto ense veniam postulabat, et sic cum eo ad montem qui prope erat ascendit, ubi sanctus Albanus iugiter affluentem precibus optinuit. Et quidam miles oculos perdidit quam cito sanctum Albanum cum predicto milite decollavit.

LXXXII-Iohannis baptiste

recensere

David rex ampliare volens cultum dei XXIIII summos sacerdotes instituit, quorum tamen unus erat maior, qui dicebatur princeps sacerdotum. Statuit autem XVI viros de Eleazar et VIII de Ythamar filiis Aaron et secundum sortes dedit unicuique ebdomadam vicis sue. Abias autem habuit octavam ebdomadam; de cuius genere Zacharias cum in die propiciationis incensaret altarem, apparuit ei angelus. Et dixit ei orationem suam exauditam, quam pro populo faciebat; et addidit quod Elyzabeth uxor sua pareret filium qui vocaretur Iohannes; predixit etiam ei qualis futurus esset, scilicet quod in utero matris sue sancto spiritu repleretur et deinceps vinum et siceram non bibens multos ad deum converteret. Respondit Zacharias: «Unde hoc sciam? Ego sum senex et uxor mea sterilis et anus iam transiit tempus concipiendi». Et ait angelus: «Ego sum Gabriel angelus, qui sto ante deum et missus sum hoc loqui tibi et annunciare; et ecce, non poteris loqui donec hec fiant, quia non credidisti michi». Populus autem expectabat ante templum et mirabatur moram eius. Egressus autem non poterat loqui ad eos, sed permansit mutus et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Completisque octo diebus officii sui abiit in domum suam et concepit Elyzabeth et occultabat se mensibus quinque donec conceptum celare non potuit, quia ut ibi dicit Ambrosius partus sui erubescebat etatem ne in senectute vacasse libidini videretur et tamen gaudebat carere obprobrio sterilitatis, quia obprobrium videbatur mulieribus non habere filios, propter quod nuptie celebrantur et carnalis coitus procuratur. Mense autem sexto venit ad eam beata Maria, que dominum nuper conceperat; et cum salutasset eam beatus Iohannes iam spiritu sancto repletus sensit filium dei ad se venire et pre gaudio tripudiavit in utero matris sue et motu salutavit quem voce non potuit. Quod Elyzabeth eodem spiritu revelante cognoscens humiliter resalutavit eam dicens: «Benedicta tu inter mulieres etc.». Mansit autem beata Maria cum illa donec filium peperit, quem ipsa prius a terra levavit; et audientes vicini quod Elyzabeth peperisset filium congaudebant et cum die octavo circumcidere eum vellent, vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Sed mater eius que a spiritu sancto didicerat quod non didicit a marito dixit: «Nequaquam, sed vocabitur Iohannes». Et mirantes quod in parentela sua non erat qui hoc nomine vocaretur innuebant patri eius quem vellet vocari eum quia loquelam et auditum perdiderat; et postulans schedulam vel tabulas scripsit dicens ‘Iohannes est nomen eius’. Et mirati sunt omnes et statim pater cepit loqui et laudare deum et ita multa miracula comitata sunt nativitatem beati Iohannis. Puer autem crescebat corpore et confortabatur spiritu et ab infantia sua parentes et divitias et sacerdotii dignitatem relinquens fuit in desertis trans Iordanem usque ad XV annum imperii Tiberii cesaris, scilicet usque ad tricesimum etatis sue annum, semper indutus pilis camelorum et locustas et mel silvestre manducans. Locustas dicit Ysidorus et homines transmarini esse genus holerum agrestium, quo pauperes utuntur ultra mare. Augustinus vero et Glossa dicit locustas quasdam esibiles esse que saltant in pratis et in illo deserto sunt arbores habentes folia lata et rotunda lactei coloris et mellei saporis que comedebant. Et tunc exivit in omnem regionem Iordanis predicans penitentiam et baptizans eos qui ad se veniebant confitentes peccata sua; et tunc dominum cum aliis baptizavit. Et cum propter sanctitatem suam tante esset opinionis quod etiam crederetur esse Christus, scilicet rex magnus quem Iudei expectabant. Cum de hoc enim interrogaretur a phariseis et magistris legis respondit: «Ego non sum Christus, sed ille quem baptizavi et multis ostendi, et est inter vos et adhuc non cognoscitis eum, qui multo maior est quam ego». Veniebant ad eum publicani et peccatores et milites et pharisei magistri legis, et querebant quid facerent. Et dixit burgensibus et mercatoribus et aliis peccatoribus ut facerent penitentiam et elemosinam darent de vestibus et cibis suis; militibus dixit ut neminem gravarent angariis et taliis et contempti essent redditibus suis et stipendiis suis; phariseos autem et litteratos noluit multum docere, quia ei credere nolebant. Cum ergo anno uno et tribus mensibus predicasset et multos convertisset, arguens regem Herodem de incestu et raptu, quia rapuerat Herodiadem Philippo fratri suo, ad suggestionem Herodiadis missus est in carcerem. Et predicante domino et miracula faciente, dixerunt Iohanni discipuli eius: «Magister, ecce quem baptizasti et cui tale testimonium perhibuisti facit tot et tanta miracula quod convertit multos Iudeorum. Credis tu adhuc quod ipse sit Christus, an alium expectare debemus?». Tunc Iohannes misit duos illorum ad dominum ut ab ipso quererent et saltem ei crederent. Et cum venissent ad eum et interrogassent, statim dominus sanavit multos et suscitavit mortuos coram ipsis, ut nuntiarent Iohanni que audierant et viderant ut vel miraculis crederent. Illis autem abeuntibus laudavit dominus Iohannem coram turbis de veritate iustitie, quia non erat sicut arundo que flectitur et movetur a vento; et de asperitate penitentie quia vestibus pretiosis et suavibus non vestiebatur; et de plenitudine scientie, quia erat plus quam propheta; et de puritate innocentie, quia erat quasi angelus in terra. Et breviter dicendo Iohanne baptista nullus fuit maior ante ipsum, etiam Helyas qui tot et tanta miracula fecit, quia tribus annis et dimidio ne plueret celum clausit, qui de celo ignem fecit venire et centum homines excremavit, qui mortuum suscitavit, et postea ab angelis raptus est in paradisum et adhuc vivit; et tamen pharisei et legis periti non dignabantur baptizari ab ipso nec ei credebant.

LXXXIII - Gallicani martyris

recensere

Gallicanus magister militie Constantini filiam eius Constantiam petebat uxorem sibi. Tunc Constantinus valde contristatus est quia videbat eum paganum et filiam suam virginitatis habere propositum. Constantia vero dixit patri suo ne de deo diffideret, sed si Gallicanus properaret contra Scithas ad prelium quod urgebat, securus se ei redeunti victori de prelio sponsam daret. Iohannes ergo et Paulus primicerii Constantie cum Gallicano perrexerunt ad bellum et due filie Gallicani Attica et Arthemia cum Constantia remanserunt. Gallicanus itaque victor rediit et ab omnibus gratanter receptus ad ecclesiam apostolorum redditurus gratias properavit. Quod videns Constantinus obstupuit et querenti cur hoc fecisset Gallicanus respondit: «Cum essem in prelio et deficientibus nostris quid agerem ignorarem Paulus et Iohannes dixerunt quod victoriam optinerem si votum facerem deo celi. Quod statim ut feci apparuit michi quidam iuvenis et ferens crucem in humero dixit michi: “Sume gladium tuum et sequere me”. Tunc affuerunt michi duo armati milites qui me utroque latere confirmantes duxerunt per medios hostes ad regem ipsorum. Quem cum duobus filiis eius vinctos ab eis accepi et nullum prorsus occidi nec feci nec iussi. Me vero fieri christianum devovi et ab coniugio abstinere proposui». Gaudentibus vero cunctis, due filie eius per Constantiam iam converse, cum ipsa in virginitate permanserunt. Et ipse ad urbem Hostiensem recedens monasterium edificavit et ibi peregrinis et pauperibus manu propria ministravit. Rogatus vero ut ibi esset episcopus noluit, sed ipse qui ordinaretur elegit. Tantaque ibi miracula faciebat quod solo visu demones ab obsessis corporibus effugabat. Habebat autem quatuor casas in quibus sustentacula pauperum reponebat, quas deus ita custodiebat quod quicumque malitiose vel causa tollendi aliquid intrabat statim aut demoniacus aut leprosus fiebat. Tunc interrogati demones responderunt quod nisi Gallicanus sacrificaret, ille morbus omnes reddituum exactores invaderet. Sed quia tantum virum nullus de hoc convenire audebat, mandavit ei Iulianus imperator ut aut inde discederet aut ydolis immolaret. Qui statim relictis omnibus Alexandriam petiit et ibi per annum cum sanctis secessit in heremum et ibi sacrificare nolens anno domini CCCLXV decollatus migravit ad dominum.

LXXXIV - Iohannis et Pauli martyrum

recensere

Iulianus imperator audiens quod Iohannes et Paulus omnia sua pauperibus darent, mandavit eis quod sicut Constantino ita ei adherere deberent. At illi dixerunt: «Dum gloriosi imperatores Constantinus et filii eius Constans et Constantius se esse servos Christi gloriabantur, nos christiani famulabamur eis. Tibi vero quia religionem virtutibus plenam reliquisti obedire contempnimus et a te nos omnino subtraximus». At ille remandavit eis: «Ego clericatum in ecclesia tenui et si voluissem ad primum gradum ecclesie pervenissem. Sed considerans vanum esse inertiam sectari et otium, militie animum dedi et diis sacrificans ita egi ut ad imperium pervenirem. Unde vos regia aula nutriti non debetis deesse a latere meo ut primos vos habeam in meo palatio. Quod si me contempseritis, agam ut contempni non debeam». At illi responderunt: «Deum tibi preponentes amicitias mortalis hominis perdere non timemus ne eterni dei inimicitias incurramus». Ad hoc Iulianus ait: «Si intra decem dies ad me venire contempseritis, coacti post hec facietis quod sponte facere non curatis». Qui dixerunt: «Hodie perfice quod post decem dies facturus es». Iulianus dixit: «Putatis quod vos martyres sibi faciant christiani? Si quod dico non feceritis puniam vos non ut martyres, sed ut publicos hostes». Cum ergo per decem dies omnia sua pauperibus erogassent, die undecimo hora cene venit ad eos Terentianus. Et cum sacrificare nollent, fecit foveam in domo eorum et ibi decollatos abscondit, divulgans quod iussu cesaris in exilium missi essent. Statim Iulianus in bello Persarum occisus est anno domini CCCLXV. Cui cum Iovinianus successisset, aperte sunt ecclesie et cepit religio christiana gaudere. Demones autem ex obsessis corporibus intra domum sanctorum eiciebantur confitentes passionem eorum, ita ut etiam filius Terentiani in domo illa clamaret quod a sanctis martyribus ureretur. Quod videns Terentianus ad Christum conversus est et filius eius a demone mundatus est. Refert autem beatus Gregorius in omelia evangelii ‘Si quis vult post me venire etc.’ quod quedam matrona valde religiosa frequenter ad ecclesiam istorum martyrum veniebat. Quadam die dum ex more ad orandum venisset egrediens duos peregrinos invenit et illis elemosinam dari iussit. Sed priusquam eius dispensator eis ad largiendum elemosinam propinquasset, astiterunt ei vicinius et dixerunt: «Tu modo nos visitas et honoras. Scias quod nos te in die iudicii requiremus et quicquid poterimus prestabimus». Et hoc dicto disparuerunt.

LXXXV - Petri apostoli

recensere

De vocatione sancti Petri apostoli dictum est in festo sancti Andree. Ihesus ergo cum venisset in partes Cesaree Philippi ubi tributa cesaris reddebantur, volens dominus ut summus imperator solveret sibi tributum fidei interrogavit discipulos suos dicens: «Quem dicunt homines esse filium hominis?». At illi dixerunt: «Alii Iohannem baptistam etc.». Dicit illis: «Vos autem quem me esse dicitis?». Respondit Petrus pro omnibus: «Tu es Christus filius dei vivi». Respondit Ihesus: «Beatus es Symon Bariona etc.» – quia trinomius fuit, scilicet Symon, Cephas et Petrus – «Et ego», inquit, «dico tibi, quia tu es Petrus etc., et tibi dabo claves regni celorum et quodcumque ligaveris etc.». – Solvit enim potestate, exemplo, oratione – In cena autem surgens dominus precinxit se, deinde misit aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum suorum. Et dixit ei Petrus: «Domine, tu michi lavas pedes?». Respondit Ihesus: «Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea». Respondit Petrus: «Absit domine. Nunquam lavabis michi pedes». Respondit Ihesus: «Si non lavero te, non habebis partem mecum». Respondit Petrus: «Domine, ex quo vis, non tantum pedes, sed et manus et caput». Post resurrectionem suam dixit dominus ter Petro: «Petre, amas me?»; Et ille ter respondit: «Domine, tu scis quia amo te». Et dominus ter dixit: «Pasce oves meas». Voluit autem dominus ut sicut Petrus ter eum negaverat, ita ter confiteretur, ut culpa illa deleretur. Et tertio dixit ei: «Pasce oves meas», quia pavit fideles verbo, exemplo et etiam se ipso, quia aliud quod dare posset non habebat et pro fratribus suis animam posuit. Post ascensionem vero domini Petrus et Iohannes ascendebant in templum Salomonis causa orationis et videntes ibi hominem claudum ex utero matris petentem ab eis elemosinam, dixit ei Petrus: «Argentum et aurum non est michi, quod autem habeo hoc tibi do. In nomine domini surge!»; et statim sanus surrexit qui XL annis iacuerat; et quocumque beatus Petrus ibat omnes afferebant infirmos et ponebant eos in umbra illius et statim sanabantur. In urbe autem Lidde hominem quendam nomine Eneam annis octo iacentem solo verbo sanavit. In Ioppe similiter matrona quedam nomine Tabitha cum esset mortua laverunt eam et posuerunt in cenaculo et miserunt ad sanctum Petrum ut cito veniret. Qui cum venisset omnes pauperes ostendebant ei vestes quas illa eis dederat ut eum ad pietatem moverent. Eiectisque omnibus foras, orando suscitavit eam. Ecce quid valet elemosina, que etiam mortuum corpore suscitare potest. Tunc Herodes qui iam occiderat Iacobum de Galicia volens placere Iudeis incarceravit Petrum tradens eum XX militibus custodiendum, volens eum occidere post pascha coram Iudeis, qui mortem eius sitiebant; christiani autem semper orabant pro eo. In ipsa autem nocte qua die crastina occidendus erat, dormiebat Petrus in carcere vinctus cathenis duabus. Et ecce angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris. Et excitans eum dixit: «Surge velociter!». Et ceciderunt cathene de manibus eius. Et dixit illi: «Sequere me». Et secutus est eum per medios custodes usque ad portam ferream que ducit ad civitatem, que ultro aperta est eis. Et sic discedente angelo, Petrus ivit ad alios christianos et narravit eis quomodo liberatus erat. Tunc erat in Iherusalem quidam magus nomine Symon, qui ita superbiebat de mirabilibus que magice faciebat quod voluit disputare cum Petro et ostendere quod ipse esset deus. Et die statuta venit Petrus in locum certaminis et astantibus prius dixit: «Pax vobis fratres, qui veritatem amatis». Respondit Symon: «Nos tua pace opus non habemus. Si enim pax sit et concordia ad inveniendam pacem, nichil proficere poterimus; habent enim pacem inter se latrones et scortatores, sed duobus inter se dimicantibus tunc erit pax, cum alter ab altero fuerit superatus». Respondit Petrus: «Quid times audire pacem? Ex peccatis bella nascuntur et pax est ubi peccatum non est». Et Symon ait: «Nichil dicis; sed ego ostendam tibi deitatis mee potentiam, ita ut modo procidens adores me. Ego enim deus sum et possum facere quicquid volo. Possum enim volare per aera, montes penetrare, novas arbores facere in igne sine lesione durare et omnia breviter que volo facere». Ait Petrus: «Ex verbis tuis patet quod magus es. Et si hoc non vis confiteri, eamus ad domum tuam et tunc apparebit quod sis magus». Tunc iratus Symon cepit Petrum graviter blasphemare. Sed tamen Petrus immobilis stetit et vehementius eum arguere cepit. Tunc astantes omnes Symonem de atrio eiecerunt et secutus est eum quidam discipulus eius. Petrus vero rogavit omnes ut die crastina convenirent. Mane ergo facto veniens ille discipulus Symonis ad Petrum dixit: «Sancte Petre miserere mei, quia a Symone quem putabam deum turpiter deceptus sum. Cum enim sero vidisset me subsequentem, duxit me ad domum suam et michi infinita promisit si ei iugiter adhererem; et cum hoc sub iuramento promisissem, imposuit humeris meis libros magice sue. Et cum venissemus ad mare intrans in navem libros suos in mare proiecit et rogavit me ut cum eo irem Romam dicens ibi mirabilia se facturum et me divitiis repleturum. Ego vero videns malitiam eius dixi: “Non possum ire, quia pedes valde doleo et parvulos filios meos relinquere non valeo”; Et dixit michi: “Cum audieris quanta erit michi gloria in urbe Romana, penitebit te”». Cum hec audisset beatus Petrus iussit eum in atrio residere et ostendens eum rem gestam narravit ex ordine. Post hec inde exiens beatus Petrus Romam venit et ibi multos convertit et in predicatione sua semper laudans et preferens castitatem quatuor domicellas amicas Agrippe prefecti ita convertit quod ad prefectum redire ulterius noluerunt. Unde iratus cepit inquirere quo modo Petrum posset occidere. Interea surrexerunt quidam senatores in conventu et conquesti sunt coram prefecto de hoc quod Petrus non solum deum nescio quem predicabat, sed et uxores a maritorum consortio separabat. Tunc Agrippa gavisus est, quia quod optabat Petro sub occasione invenit. Post hec apparuit dominus Petro dicens: «Symon et Nero contra te cogitant. Sed ne timeas, quia ego tecum sum et dabo tibi servi mei Pauli apostoli solacium qui cras Romam ingredietur; et post septem menses ad me venieris». Tunc Petrus videns finem suum imminere, in conventu fratrum positus, apprehensa manu Clementis ordinavit eum episcopum dans ei potestatem ligandi et solvendi sicut a deo acceperat. Tunc et Paulus apostolus Romam veniens Christum publice predicabat. Symon autem magus qui a Iudea Romam venerat tantum a Nerone amabatur quod vite eius et salutis et totius prosperitatis custos sine dubio putabatur. Sed Petrus et Paulus omnem eius maliciam detegebant. Ille autem pre superbia ausus est se iactare quod posset etiam mortuus suscitare. Tunc accidit ut quidam iuvenis moreretur, et vocatus Petrus cum Symone hanc inter se sententiam firmaverunt, ut ille occideretur qui mortuum suscitare non posset. Cepit ergo Symon mortuum quantum potuit incantare; visusque est a circumstantibus caput agitare defunctus. Tunc omnes exclamabant et iam Petrum lapidare volebant. Petrus autem vix impetrato silentio dixit: «Si vivit defunctus surgat et ambulet et loquatur. Alioquin sciatis fantasma esse quod caput mortui movetur. Separetur Symon a lectulo ut plane figmenta dyaboli denudentur». Separatus est ergo Symon a lectulo et mansit puer immobilis. Astitit Petrus a longe et facta oratione clamavit dicens: «Adolescens surge in nomine Ihesu Christi». Et statim surrexit et locutus est et ambulavit et reddidit eum matri sue viventem. Cumque vellet populus Symonem lapidare, ait Petrus: «Satis est illi ad penam quod agnoscit se in suis artibus superatum». Vel sicut dicit Marcellus in passione Nerei et Achillei, cum vellet eum populus incendere, eripuit eum Petrus dicens: «Magister noster hoc nos docuit, ut pro malis bona reddamus». Cum ergo evasisset Symon ivit ad domum Marcelli, qui erat discipulus eius et ligavit maximum canem ad hostium domus eius dicens: «Nunc viderit si Petrus qui solet venire ad te potuerit ingredi». Post paululum venit Petrus et facto signo crucis solvit canem. Et audiens Marcellus tanta mirabilia, deinceps Petro adhesit et Symonem cum dedecore expulit. Canis autem omnibus blandus solum Symonem persequebatur. Quem deiciens sub se cum vellet eum strangulare cucurrit Petrus clamans cani ne ei noceret. Et canis quidem corpus eius non lesit, sed vestem eius ita discidit, ut nudus penitus remaneret. Populus autem omnis et maxime pueri simul cum cane tamdiu post eum cucurrerunt donec illum per muros civitatis quasi lupum eiecerunt. Cuius obprobrii pudorem non ferens, per annum non comparuit. Post hec nuntiatus Neroni ab eodem in amicitiam receptus est. Dolens autem de gloria sancti Petri congregat populum offensum et se a Galileis dicit se relinquere urbem quam tueri solebat; et diem statuit qua in celum ascenderet, quia non dignabatur amplius morari in terris. Statuto autem die in montem altissimum ascendens deiciens se volare cepit. Et cum omnes mirarentur dicentes Christum nil tale fecisse, Petrus cum Paulo in medio stans oravit et dixit: «Adiuro vos ministri dyaboli qui illum fertis ut eum dimittatis». Et statim decidens fracto crure portatus in aresta post paululum inibi expiravit. Quod audiens Nero dolens quod talem virum perdiderat, occasionem qua Petrum occideret inquirebat. Et cum fecisset corpus Symonis per triduum custodiri sperans quod deberet suscitari, dixit ei Petrus quod ille non resurgeret, quia est vere mortuus et in eternum dampnatus. Tunc Petrus et Paulus missi sunt in carcerem Agrippe prefecti, sub manu Processi et Martiniani, ubi cum novem mensibus conclusi fuissent et omnes ad se venientes a variis infirmitatibus liberarent, Processus et Martinianus videntes miracula eorum dixerunt eis: «Viri nostis quod Nero imperator vos tradidit oblivioni. Rogamus vos ut nos baptizetis et liberi abeatis». Tunc baptizati sunt cum XLVI qui erant in carcere. Eodem tempore Marcellus nuntiavit fidelibus quod Petrus et Paulus essent in proximo occidendi; et sic Petrus et Paulus victi precibus et lacrimis eorum de carcere exierunt. Petrus autem venit ad portam et cum demolitam haberet tybiam ex compedibus cecidit ei fasciola ante sepem et procidens vidit dominum Ihesum Christum et cognoscens et dixit ei: «Domine, quo vadis?». Qui respondit: «Sequere me quia venio Romam iterum crucifigi». Intellexit ergo Petrus hoc de sua passione dictum, quod in eo Christus pateretur, qui semper patitur in membris suis. Et statim Petrus in urbem rediit et ista cum gaudio fratribus nuntiavit. Cumque omnes ex hoc flerent et ille eos confortaret, ecce ministri Neronis eum capientes Agrippe prefecto tradiderunt. Qui ait illi: «Tu es ille qui populos decipis et uxores a maritis separans contra decreta imperatorum nescio quam falsam religionem inducis?». Respondit Petrus: «Video quo tendis lecator nequissime. Ignoras in quo glorior et ideo dicis quod glorior in viris et feminis». Agrippa dixit: «Facito ergo me nosse in quo gloriaris». Respondit Petrus: «Nulla michi est gloria, nisi crux domini nostri Ihesu Christi». Et ait prefectus: «Vis ergo ut sicut dominus tuus crucifixus est, ita et tu crucifigaris?». Respondit Petrus: «Non sum dignus recta cruce suspendi. Sed in cruce alio quolibet modo opto mori». Tunc prefectus iussu Neronis fecit apostolum crucifigi. Cum ergo immensus populus contra prefectum vociferans concurrisset et seditionem gravissimam excitaret, beatus Petrus omnes suppliciter exoravit ut nullus sue passionis gloriam impediret. Veniens ergo ad crucem semper populum confortando ait ministris: «Quid tardatis? Facite quod debetis». Rogavit autem ut crucifigeretur inversis pedibus ita dominum honorans ne servus ita crucifigeretur ut dominus. Quod ubi factum est cepit populum de cruce consolari. Et cum dixisset eis ministerium crucis, quod per eam deus imperium dyaboli destruxerat et mundum ab eius potestate redemerat, aperuit dominus oculos eorum qui flebant; et viderunt duos angelos stantes cum coronis de floribus rosarum et liliorum et Petrum in cruce stantem cum eis et librum a Christo accipientem et ea verba que loquebatur ibi legentem. Quod fideles populi videntes ita letari ceperunt ut ipsi increduli qui eos flentes prius viderant mirarentur. Videns ergo beatus Petrus quod christiani eos vidissent gratias agens et fideles deo commendans emisit spiritum. Statimque Marcellus et Apuleius fratres discipuli eius deposuerunt eum de cruce et condentes diversis aromatibus sepelierunt.

LXXXVI-Pauli apostoli

recensere

Beatus Paulus prius dicebatur Saulus. Qui cum esset sapientissimus in lege Moysi, doctus a Gamaliele christianos tanto odio persequebatur quod quando beatus Stephanus lapidabatur a Iudeis, ipse omnium vestimenta servabat ut eum lapidare in manibus omnium videretur. Hic etiam pro posse suo destruebat ecclesiam dei ingrediens domos, trahens inde viros et mulieres et in carcerem ponens. Sequenti igitur anno a passione domini, anno dico emergenti non naturali, scilicet mense decimo a passione domini, impetravit litteras a pontificibus legis ut omnes christianos quos inveniret vinctos perduceret in Iherusalem. Et cum iter faceret, appropinquavit Damasco et subito cecidit super eum lux immensa de celo. Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: «Saule Saule! Quid me persequeris? Stultus es si contra stimulum calcitrare disponis» – unde dicitur: ‘Qui semel recalcitrat, bis se pungit’ – Respondit Saulus: «Quis es domine?». Et ille: «Ego sum Ihesus quem tu persequeris». Respondit Saulus: «Domine quid me vis facere?». Et dominus ad eum: «Surge et ingredere civitatem Damascum et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere». Viri autem qui comitabantur stabant stupefacti. Audientes quidem vocem Pauli, neminem autem cum quo loqueretur videntes. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nichil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Et erat ibi tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit. In quo triduo docuit eum spiritus sanctus quicquid postea predicavit. Erat autem christianus quidam Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu dominus ut iret in vicum illum et quereret in domo Iude Saulum orantem, quia vidit in visu virum nomine Ananiam introeuntem ad se et imponentem sibi manus ut visum recipiat. Respondit Ananias: «Domine, audivi de viro illo quanta mala sanctis tuis fecerit in Iherusalem et habet potestatem capere omnes christianos et incarcerare». Dixit ei dominus: «Vade, quia elegi eum michi ut portet nomen meum coram cunctis gentibus; et ego ostendam illi quanta illum oporteat pro me pati». Et abiit Ananias et introivit domum et imponens ei manus dixit: «Saule frater, dominus misit me qui apparuit tibi in via, ut videas et implearis spiritu sancto». Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squame et visum recepit. Et surgens baptizatus est et comedit; et statim intrans in synagogas predicabat Christum. Stupebant autem omnes qui eum audiebant dicentes: «Nonne hic est qui hanc legem pridie destruebat?». Cum igitur tertio anno a conversione sua in Damasco predicaret, consilium fecerunt Iudei ut eum occiderent. Quod cum cognovisset Paulus, christiani accipientes eum nocte per murum dimiserunt eum in sporta. Tunc voluit Paulus ire in Iherusalem et sociare se apostolis, sed omnes timebant eum non credentes quod vere esset conversus. Tunc sanctus Barnabas duxit eum ad apostolos Petrum et Iacobum minorem episcopum Iherusalem, qui soli apostoli tunc ibi erant, quia alii per Iudeam dispersi erant ad predicandum; et narravit eis Paulus quomodo conversus erat et quomodo per triennium iam in Arabia predicaverat; et fuit apud eos diebus XV sicut ipse in epistula ad Galatos dicit. Deinde venit in Syriam et Ciliciam, ubi cum predicantem vellent Iudei occidere venit in Tharsum civitatem suam unde oriundus erat; et inde duxit eum Barnabas in Antiochiam et per annum fuerunt ibi ubi primum discipuli nominati sunt christiani. Tunc prophetavit Agabus qui venerat a Iherosolimis in Antiochiam et predixit famem magnam futuram in terra, que facta est IIII anno Claudii, scilicet anno a passione domini XIIII; et fecerunt christiani qui erant in Antiochia collectam et miserunt per manus Barnabe et Pauli ad christianos qui erant in Iherusalem. Et cum redissent Antiochiam dixit spiritus sanctus: «Separate michi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos». Tunc discipuli remiserunt eos in Iherusalem ad apostolos Petrum et Iacobum episcopum et Iohannem qui erant ibi et gavisi ordinaverunt eos apostolos anno XIII a passione; et tunc cum predicarent Iudeis et nollent eos audire XIIII anno exierunt de Iudea ad gentes. Qui cum venissent in urbem que dicitur Listris, invenit ibi Paulus hominem contractum qui nunquam ambulaverat et orans erexit eum. Tunc ivit in Asyam et ibi biennio predicavit et tanta miracula faciebat, quod etiam fimbrie vestimenti eius omnes infirmos sanabant. Quadam nocte cum Paulus diu predicasset, quidam iuvenis sedens in fenestra ut audiret eum, sompno pressus cecidit de tertio cenaculo; sed allatum mortuum statim Paulus suscitavit. Post hec venit in quandam insulam et ab incolis benigne susceptus est. Et accedentes ignem propter frigus et pluviam et naufragium unde evaserant cum congregasset Paulus sarmentum et posuisset in ignem, vipera a calore ignis exiens invasit manum eius. Quod videntes barbari dicebant: «Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari ultio non sinit eum vivere». At ille excutiens serpentem in ignem nichil mali passus est. Illi vero cum putarent eum inflandum et subito moriturum videntes nichil mali in eo fieri dicebant eum esse deum.

Exinde venit Romam ibique solutus a vinculis mansit biennio liber in conductu suo, semper predicans et multos etiam de curia Neronis imperatoris convertens, propter excellentiam sapientie et miraculorum et sanctitatis ab omnibus etiam gentilibus honorabatur. Hec quidem omnia et satis plura in actibus apostolorum et in epistolis eiusdem apostoli continentur. Tandem quadam die cum Paulus circa vesperam in quodam solario predicaret, quidam iuvenis nomine Patroclus pincerna Neronis ibi affuit. Qui ut facilius Paulum audiret fenestram ascendit et tandem ibi paululum dormitando decidens expiravit. Quod statim Nero audiens de morte eius nimis dolens ei alium subrogavit. Paulus vero per spiritum rem cognoscens dixit astantibus ut illuc irent et iuvenem illum defunctum afferrent. At illi mirantes quomodo nuntiante nemine cognovisset iuvenem mortuum attulerunt. Et simul cum illis orans suscitavit eum et misit cum sociis suis ad Neronem. Qui cum de morte eius lamentaretur, ecce Patroclus vivens adesse pro foribus nuntiatur. Nero audiens eum vivum quem paulo ante noverat mortuum expavit et eum ingredi recusavit. Sed tandem persuasu amicorum introire precepit. Et videns eum sanum ait illi: «Patrocle vivis?». Qui respondit: «Etiam». Cui Nero: «Quis te fecit vivere?». Respondit: «Dominus Ihesus Christus, rex omnium seculorum». Iratus Nero dixit: «Ergo ille regnabit et resolvet omnia regna mundi?». Respondit Patroclus: «Utique. Nam excitavit me a mortuis». Cumque dedisset ei Nero alapam, quinque ministri Neronis dixerunt ei: «Cur imperator percutis iuvenem prudentem et veraciter respondentem? Nam et nos sumus milites illius regis eterni». Quod audiens Nero reclusit eos in carcerem ut nimium torqueret quos nimis dilexerat. Et statim iussu eius adductus est Paulus vinctus cum multis aliis. Cui cum Paulus predicaret de regno Christi, iratus iussu eum decollari et omnes alios christianos quicumque possent inveniri. Unde tot occisi sunt ut populus Romanus in palatium irruens seditionem excitaret et imperatorem de destructione Romani imperii graviter increparet. Tunc Nero timens mutavit edictum ut nullus tangere christianos auderet donec imperator de eis plenissime iudicaret. Idcirco Paulus iterum adductus est ad Neronem. Quem mox ut Nero vidit, iussit eum velociter decollari. Ad quem Paulus: «Nero, tempore modico patiar ego et vivam in eternum cum Christo rege meo». Nero dixit: «Auferte ab eo caput et videbimus si semper vivat». Respondit Paulus: «Ut scias me post mortem in eternum vivere, cum michi caput abscissum fuerit, vivus tibi apparebo et tunc cognoscere poteris quia Ihesus est dominus vite et mortis et regnum et dominium eius in eternum manet». Et hiis dictis, ductus est ad supplicium. Cumque duceretur, dixerunt ei tres milites qui eum ducebant: «Dic nobis Paule, quis est ille rex vester quem tantum diligitis quod pro eo magis mori quam vivere vultis? Et qualem inde mercedem habebitis?». Tunc Paulus de regno dei et penis inferni ita predicavit quod eos ad fidem convertit. Qui rogaverunt eum ut faceret eos participes regni illius et sic dimitterent eum liberum, vel ipsi cum eo irent quocumque vellet, respondit Paulus: «Non sum profugus, sed miles Ihesu Christi legitimus. Scio enim quod per hanc mortem ibo ad vitam perpetuam». Et cum sic loquerentur ad invicem, misit Nero duos milites videre si esset occisus. Qui venientes invenerunt eum populo predicantem. Et cum vellet eos Paulus convertere, responderunt: «Cum mortuus fueris et surrexeris, tunc credemus hiIs que dicis. Tu autem vade cito et quod meruisti recipe». Cum ergo pergeret ad locum, venit ad portam urbis Rome, ubi cuidam matrone Plautille matertere sancti Clementis pape et martyris obviavit. Que flens cepit se eius precibus commendare. Cui Paulus: «Commoda michi mappulam – id est orarium – qua caput tegis et expecta me hic donec redeam». Cui cum illa velociter porrexisset deridebant eam duo milites cur pannum optimum perderet, per quem nunquam tantum acquireret. Tunc alii tres milites instanter quomodo salvi fierent inquirebant. Et respondit eis Paulus: «Mox ut fuero decollatus et omnes a loco illo recesseritis, christiani sepelient corpus meum. Vos autem notate locum et mane illuc venite; et ibi invenietis duos christianos, Titum et Lucam, qui baptizabunt vos et statim a peccatis omnibus purgati regni celestis coheredes eritis». Et sic facta oratione ligatis sibi oculos de panno Plautille, flexis genibus decollatus est. Statimque unda lactis de corpore eius in vestem militis exilivit et postea sanguis effluxit. Lingua in capite deum hebraice laudavit, odor de corpore flagravit, splendor in aere refulsit. Pannus vero quo sibi ligaverat oculos, cum quidam vellent eum rapere, non comparuit. Redeuntes ergo illi duo milites pervenientes ad portam invenerunt Plautillam laudantem deum et interrogaverunt cur non operiret caput suum panno quem dederat Paulo. At illa irridens eos et increpans, extractum pannum de sinu ostendit eis. Quo nimium stupefacti, cito venerunt ad cesarem nuntiare quod viderant. Nero vero vehementer attonitus cum de hIis cum amicis loqueretur, venit Paulus hora nona ianuis clausis stetitque ante Neronem et ait: «Cesar, ecce ego Paulus regis eterni et invicti miles. Vel nunc crede quia non sum mortuus, sed vivo. Sed tu miser mala et eterna morte morieris». Et hiIs dictis disparuit. Nero autem ex nimio timore velut amens effectus quid ageret ignorabat et suasu amicorum iussit Patroclum et alios liberari. Illi vero duos milites Megistus et Cestus, sicut eis dixerat Paulus primo mane venientes ad sepulchrum eius, viderunt duos viros orantes et in medio eorum Paulum stantem. Titus vero et Lucas videntes eos timore fugerunt et Paulus disparuit. Illi vero post eos clamaverunt dicentes: «Non ut putatis vos persequimur, sed venimus ut baptizemur, sicut iussit nobis beatus Paulus, quem modo vobiscum orantem vidimus». Hec illi audientes, cum gaudio baptizaverunt eos. Fuit autem Paulus Rome XII annis, scilicet a tertio anno imperii Neronis usque ad XIIII et ultimum Neronis annum qui XIII annis et dimidio qui computatur pro uno imperavit. Quarto decimo igitur anno Petrus qui tunc Rome iam XXV annis presederat et Paulus qui ibidem predicabat contra Symonem magum certantes oratione sua, sicut dicit Ambrosius, volantem de aere deiecerunt, licet Linus papa dicat hoc Petrum fecisse. Unde Nero iratus tradidit Petrum prefecto Agrippe, qui iudicavit eum crucifigi. Nero vero occasione Symonis et Patrocli Paulum incarcerans eodem die in alio magis honorabili loco quia Paulus civis Romanus et nobilis erat, iussit gladio decollari, licet enim Augustinus in sermonibus de passione eorum et Gregorius Turonensis et Arator dicant eos anno revoluto passos fuisse; tamen Ambrosius, Ieronimus, ecclesiastica hystoria et chronica et Dionysius Corinthiorum episcopus et vita sancti Saviniani et Anacletus papa et Gelasius papa et ipse Augustinus in quodam sermone dicunt eos uno eodem die, scilicet XIIII Neronis anno XXXIX anno a passione domini martyrium consummasse; et potuit esse, quia Nero Paulum et Agrippa Petrum in diversis locis interfici preceperunt. Unde ait quidam: Ense coronatus Paulus, cruce Petrus, eodem sub duce, luce, loco, dux Nero, Roma locus’.

Item alius: ‘Ense necat Paulum, par lux, dux, urbs, cruce Petrum’.

Sed valde movere potest quod in passione Processi et Martiniani Petrus et Paulus post mortem Symonis magi IX mensibus in carcere simul fuisse leguntur, cum in passione Nerei et Achillei quos nos inserimus in passione sancti Petri legatur quod ante conflictum Symonis et Petri, dominus apparuit Petro dicens quod post septem menses Petrus et Paulus ituri essent ad dominum. Post mortem apostolorum Nero statim audivit quod senatus Rome orta seditione occidere eum volebat. Et pre timore in silvas fugiens et ibi fame et frigore contabascens a lupis devoratus fuit.

LXXXVII - Martialis episcopi

recensere

Sanctus Martialis consanguineus sancti Stephani prothomartyris cum esset annorum XV cum parentibus suis venit ad Ihesum in tribu Beniamini predicantem. Qui iubente domino baptizati sunt a sancto Petro apostolo. Parentibus ergo ad propria redeuntibus Martialis remansit cum domino et semper ei adherens factus est unus de LXXII Christi discipulis. Post ascensionem autem domini semper adhesit sancto Petro cui etiam carne propinquus erat. Cum ergo beatus Petrus diu Rome predicasset, apparuit ei dominus dicens ut mitteret ad Gallias Martialem. Vocans itaque beatus Petrus Martialem, narravit ei visionem et sic ab eo bene instructus profectus est cum duobus presbyteris. Cumque iam diu processissent, unus ex presbyteris mortuus est. Tunc Martialis cito Romam rediit et hoc beato Petro apostolo nuntiavit. At ille: «Vade», inquit, «cito et tolle baculum meum in manu tua et cum corpus eius tetigeris resurget». Et sic fecit. Venientes ergo in provinciam Lemovicinam dominum predicabant et multa miracula facientes et multos mortuos suscitantes infinitos populos convertebant. Ingressi autem urbem Lemovicinam a quadam matrona nobilissima benigne recepti sunt. In cuius domo cum quendam freneticum sanasset, baptizavit matronam nomine Susannam et totam eius familiam; et tunc perrexit ad theatrum ubi a sacerdotibus ydolorum graviter verberatus missus est in carcerem. Qui cum sequenti die oraret, lux immensa carcerem illuminavit et cathenis confractis et hostiis apertis omnes qui ibi aderant prostrati baptisma petebant. Sacerdotes vero qui eum percusserant ictu fulminis extincti sunt. Tunc omnes currentes ad carcerem eduxerunt eum promittentes quod crederent, si illos sacerdotes mortuos resuscitatos viderent. Quod et factum est. Et baptizavit ex eis XXII milia hominum. Susanna vero migrans ad dominum reliquit sancto Martiali Valeriam filiam suam que statim promisit se virginem permansuram. Audiens autem quod Stephanus dominus totius provincie a Rodano usque ad mare veniret ad urbem Lemovicinam, sciens quod ille moleste ferret votum quod fecerat, omnes interim divitias suas pauperibus erogabat. Cum ergo venisset eam ad se venire precepit. Quam videns nolle sibi coniungi iratus iussit eam citius decollari. Armiger autem qui eam decollavit audiens angelos cum laudibus eius animam deferentes reversus est ad dominum suum; cum hoc illi narrasset cecidit ante pedes eius et mortuus est. Tunc cepit dux cum toto suo exercitu nimis timere et indutus cilicio rogavit sanctum Martialem ad se cito venire et penitens promisit quod crederet si suum armigerum suscitaret. Qui statim suscitatus, pedibus eius advolvitur et penitens cum duce et XV milibus de exercitu baptizatur. Interea dux ille iussu Neronis perrexit ad Ytaliam cum immenso exercitu bellatorum; et cum perfecissent Neronis imperium, perrexerunt Romam videre sanctum Petrum, quem invenerunt loquentem ad populum et nudis pedibus in cilicio coram eo prostrati petebant suorum veniam delictorum. Tunc beatus Petrus videns tam pulchram gentem interrogavit qui et unde essent. Tunc dux narravit ei per ordinem qualiter conversi essent per beatum Martialem. Redeuntes igitur proposuerunt videre prius sanctum Martialem quam ad propria remearent; et cum iuxta quendam fluvium logiassent, filius Archadii comitis Pictavensis propter estum in fluvio se balneans a dyabolo suffocatus interiit. Quem cum nusquam exercitus reperiret pater eius cum nimio luctu venit ad sanctum Martialem rogans ut ei filium suum suscitaret. Pergens ergo ad locum adiuravit demones ut corpus de flumine eicerent et ipsi in specie visibili astantibus apparerent; et protinus exierunt tres demones, quasi ethiopes fuligine nigriores pedibus magnis oculis terribilibus et cruentis capillis totum corpus tegentes et per os et nares ignem sulphureum emittentes, loquendo vero vocem corvinam imitantes. Et cum iussi dixissent nomina et officia sua, scilicet quod unus dicebatur Milleartifex eo quod haberet mille artes nocendi et alter Neptunus quia homines in aquis submergebat et trahebat ad infernum ad dominum suum Rixoaldum, id est rixe amatorem, misit eos in terram desertam, precipiens eis ut nullam lederent creaturam. Commotusque lacrimis rogantium suscitavit protinus Hildebertum. Qui narravit coram omnibus quomodo a demonibus suffocatus est et cum cathenis constringere eum vellent, eripuit eum angelus et ostendens ei ignem purgatorium, duxit eum ad ianuam paradisi, ubi cum disceptarent demones pro eo, venit vox de celo iubens ut ille resurgens XXVI annis viveret et hiis dictis totondit se et sicut eum angelus docuerat in mirabili abstinentia cum sancto Martiali permansit.

Sanctus autem Martialis tantis miraculis floruit, quod etiam mulier quedam maritum suum paraliticum baculo illius ei supposito sanavit, et eodem baculo opposito incendium Burdegale civitatis extinxit.

In Lemovicina autem civitate cum quandam ecclesiam dedicare vellet, predictus dux de toto regno divites et pauperes ad dedicationem basilice intravit. Quos omnes cum sanctus Martialis propter festum in castitate esse premonuisset, quidam miles cum uxore sua intra missam a demonibus arrepti vexabantur; et cum adducti essent ad presulem, interrogavit demones cur hoc fecissent. Qui responderunt: «Quia heri preceperas omnibus ut se caste tenerent, isti totam noctem in libidine deduxerunt; ideo ingressi sumus in eos». Sed tamen sanavit eos sanctus Martialis, precibus ducis et populi circumstantis.

Tandem anno a passione domini XL apparuit ei dominus predicens ei huius vite exitum et regni celestis ingressum. Qui statim convocatis omnibus quos converterat christianis, omnibus post predicationem valefaciens febre corripitur et adveniente domino ab angelis in celum defertur.

LXXXVIII-Processi et Martiniani martyrum

recensere

Cum post mortem Symonis magi Petrus et Paulus in uno carcere conclusi essent et omnes ad se venientes a variis infirmitatibus liberarent, Processus et Martinianus milites custodiebant eos. Et videntes miracula eorum dixerunt eis: «Viri nostis quod Nero imperator vos tradidit oblivioni? Iam enim novem menses sunt quod in custodia estis. Rogamus ergo vos ut nos baptizetis et liberi abeatis». Tunc baptizati sunt cum XLVII qui erant in carcere, et sic exierunt inde Petrus et Paulus. Petrus autem venit ad portam Appiam et cum demolitam haberet tibiam de compedibus cecidit ei fasciola ante sepem. Procidens autem vidit dominum Ihesum. Quem cognoscens dixit ei: «Domine, quo vadis?». Et dominus: «Romam redeo, iterum crucifigi. Tu autem redi Romam». Et rediit Petrus Romam. Paulinus vero magister officii audiens Processum et Martinianum esse christianos misit et tenuit eos et in carcerem reclusit. Sequenti die cum ei assisterent monuit eos multis modis ut sacrificiis consentirent. Sed cum monitis eius penitus obviarent, iussit os eorum lapidibus tundi et in eculeis suspensos nervos attrahi et fustibus cedi et eorum latera flammis uri. Et cum gaudentes psallerent et ille iussisset eos scorpionibus castigari, ipse unum oculum perdidit et reclusis in carcerem sanctis ipse post triduum arreptus a demone expiravit. Tunc filius eius Pompinius intimavit Cesario prefecto et ille Neroni. Nero autem iussit eos velociter decollari.

LXXXIX - Translatio sancti Martini episcopi

recensere

Anno LXIIII post mortem sancti Martini beatus Perpetuus Turonensis ecclesie presidebat. Qui cum ecclesiam sancti Martini mirifice ampliasset et eam dedicare volens sancti Martini corpus transferre vellet, convocatis episcopis, presbyteris et clericis, voluit hoc agere in kalendis iulii. Sed cum vigilassent una nocte, facto mane discooperto tumulo manus apponentes movere sepulchrum non potuerunt. Vigilata iterum alia nocte mane temptantes nichil proficiunt. Turbati igitur cum nescirent quid agerent dicit eis unus ex clericis: «Scitis quod post hoc triduum natalis episcopatus eius celebrari solebat et forsitan tunc se vellet transferri». Tunc omnes ieiuniis et orationibus insistentes quarta die manus iniciunt, sed penitus movere non possunt. Pavore ergo nimio conturbati cum iam tumulum vellent tegere, apparuit eis quidam pulcherrimus senex et ait illis: «Usquequo turbamini et tardatis? Non videtis sanctum Martinum paratum iuvare vos si manus apponitis?». Tunc iactans pallium suum posuit manus ad sarchophagum cum aliis presbyteris et statim cantantibus clericis ad conatum senis sum summa facilitate substollitur et in loco ubi nunc colitur collocatur. Cumque completis officiis venissent ad convivium, requirentes senem nusquam invenerunt. Sed nec quisquam fuit qui eum de ecclesia exire vidisset.

XC - Septem fratrum

recensere

Temporibus Antonii imperatoris, scilicet anno domini circiter CCXIII templorum pontifices accusaverunt beatam Felicitatem cum septem filiis suis dicentes quod si non sacrificaverint dii irascentur ita quod placari non possint. Tunc imperator tradidit eos Publio prefecto ut eos aut ad sacrificandum compelleret aut diversis suppliciis consumaret. Blande itaque alloquitur eam et sacrificare nolenti interitum comminatur. Cui illa: «Nec blandimentis resolvi potero, nec terroribus tuis frangi. Secura enim sum de spiritu sancto quod te viva superabo et si interfecta fuero melius te vincam occisa». Videns ergo matrem cum filiis nulla posse ratione mutari, responsiones singulorum misit scriptas ad imperatorem. Qui misit eos ad varios iudices, a quibus diversis suppliciis consumati novissime matre eorum decollata martyrium compleverunt.

XCI - Victoris martyris

recensere

Maximianus imperator cum venisset ad urbem Massiliam peracta nuper sanctorum cede Thebeorum, decrevit ut omnes aut diis sacrificarent aut exquisitis mortibus deperirent. Cum ergo huius decreto christianorum animi turbarentur, beatus Victor in medium se ingerens statim apprehenditur et prefectorum tribunalibus presentatur. Ubi cum fidem Christi constanti vultu et voce libera testaretur, protinus circumstantium clamor attolitur, et cum multas iniurias ab omnibus tolerasset, decreverunt prefecti ut causa eius ad cesaris audientiam referretur. Qui statim eius presentie sistitur et multis accusatoribus undique impeditus summis terroribus ad sacrificia perurgeretur. Sed ille terrente robustior, spiritu sancto repletus, imperatorem et principes eius mira prudentia confutavit, ydolorum cultus evacuans et fidem Christi certa ratione confirmans. Tunc cesar in rabiem vertitur et ad iussum eius martyr dei funibus coartatur et per totam urbem trahi precipitur, ut ex ignominiosa eius pena et deorum vindicarentur iniurie et christianorum animi terrerentur. Tali ergo ludibrio spectantium oculis saciatis, iterum tribunalibus presentatur et de negando Christo et diis adorandis acrius ibidem peroratur. Beatus autem Victor ad singulas eorum obiectiones sapienter respondens cunctos quidem oppressit pondere rationum, sed tamen ab insensatis unum iubetur eligere, aut placare deos aut infeliciter deperire. «Si sic», inquit, «proponitis, quod verbis docuimus in exemplo videbitis. Deos sperno Christumque confiteor, quecumque potestis date supplicia, cumulate tormenta». Et statim iussu Asterii patibulo affigitur et torquetur, sed ibidem orans apparente sibi domino recreatur. Post hec in carcerem mittitur, sed statim lumine celesti et visitatione angelica confortatur; et dum martyr exultans psalleret, tres milites, Alexander, Longinus et Felicianus, eum custodientes dum hoc vident ad pedes eius procidunt et penitentes baptizari se petunt. Hec audiens imperator milites quidem sententia capitali dampnavit. Victorem vero eorum conversionis auctorem, iterum suspensum et fustibus et nervis taureis laceratum ad carcerem revocavit. Peracto triduo dum idem per omnia reperitur, in eum mine et terrores, maledicta et convicia denuo renovantur et iussu cesaris coram ipso Iovis ara componitur, sed vir sanctus statuam de ipsa manu sacerdotis solotenus pede prostravit et protinus eodem pede iussu Maximiani privatur. Ad ultimum deo corpus et animam redditurus, edicto cesaris ad molendinum ducitur et mox mole suppositus crudeliter conquassatur. Sed cum dissipata paulo post divinitus machina spirans adhuc aliquantulum videretur, amputato ei capite mox celica vox auditur: «Vicisti Victor beate, vicisti!». Cesaris autem iussu eorum corpora marinis fluctibus immerguntur, sed ministrantibus angelis natatu celerrimo in litus oppositum transferuntur. Ibique a christianis decenter circa anno domini CCCX sepeliti multa beneficia pie petentibus largiuntur.

XCII - Margarite virginis

recensere

Margarita nata in Antiochia a parentibus gentilibus nutrici traditur, a qua dulciter et studiose nutritur, adulta sponte baptizari se fecit et defuncta matre et patri propter hec exosa oves nutricis sue pulcherrima puella pascebat. Tunc accidit quendam senescallum imperatoris transire per Antiochiam. Qui cum puellam vidisset et iam in amore eius vehementer arderet, iussit eam venire ad se et cepit ab ea nomen et genus et religionem inquirere. At illa consequenter respondit se esse nomine Margaritam, genere nobilem, religione christianam. Tunc preses: «Duo», inquit, «prima conveniunt, sed tertium nimis discordat ut puella tam nobilis tam pulchra credat in crucifixum, qui nec sibi nec aliis ferre potuit auxilium». Tunc Margarita tam recte et tam prudenter de fide nostra et infidelitate paganorum respondit, quod preses eius rationibus superatus erubescens se victum iussit eam carceri mancipari. Sequenti die iussit eam aut sacrificiis consentire aut diversis suppliciis deperire. Renuens exuitur, suspenditur et virgis acerrimis usque ad fluxum sanguinis et defectum cedentium laniatur. At illa virtute dei nec suspiravit nec gemuit nec saltem vultum tristem contraxit. Et cum adhuc dominum predicaret, putans se preses irrideri pectinibus ferreis iussit carnes eius usque ad ossa sulcari. Quod dum fieret et propter eam populus astans fleret, dum etiam ipse preses quasi pie ei consuleret et illa immobilis permaneret, ait preses: «Iam non parcam et non miserebor. Consulentes sibi deludit, deos blasphemat, tormenta contempnit». In carcerem ergo mittitur ut excogitatis suppliciis per membra singula diutius puniretur. Sed statim tenebre carceris immenso lumine radiante fugantur. Sed dyabolus ut eam terreret subito ei in draconem mutatus apparet. Qui cum eam quasi devoraturus impeteret, signo crucis opposito protinus evanuit, sed tamen ille adhuc ut ei quocumque modo suaderet, in hominem se mutavit. At illa demonem esse intelligens eum per caput apprehendit et sub se ad terram deiciens coegit ut diceret cur christianos tam multipliciter attemptaret. Qui respondit naturale sibi esse odium contra virtutum viros et quamvis sepe repellatur ab eis, spe tamen et desiderio seducendi semper infestus existit; et quia invidit nobis felicitatem quam perdidit, et si hanc recuperare non potest, eam aliis auferre contendit. Et hiis dictis dum virgo pedem sublevavit, ille statim velut fumus evanuit. Illa ergo spem concipiens quod ministrum dyaboli secura iam vinceret que iam caput impiorum dyabolorum superasset, sequenti die convenientibus populis iudici presentatur et sacrificare nolens exuitur et appositis ad latera facibus caro recens lacerata usque ad intima concrematur, ita ut mirarentur omnes quomodo tam fragilis puella tanta posset tolerare tormenta. Sed insensatus preses dolium aqua frigida iubet impleri et ligatam in eo diutius detineri ut commutatio tormentorum pena esset gravior non refrigerium, et novum dolorem afferret supplicium novum. Sed dum ligata in aqua mergitur, facto terre motu omnibus qui aderant perturbatis virgo illesa egreditur. Videns ergo preses quod ex hoc miraculo populi ad fidem concurrerent, timens ne diutius vivens plures converterentur eam decollari precepit, illos autem qui crediderant variis mortibus consummavit. Margarita igitur impetrato orandi spatio oravit prius pro se deinde pro omnibus christianis et postea pro persecutoribus suis et, ut alibi legitur, pro parturientibus ut quecumque in partu nomen eius invocarent, statim edita prole periculum partus evaderent. Ibi etiam XIII kal. augusti martirizata fuisse legitur. Unde mirum est quod a multis octo ante diebus, scilicet III idus iulii, eius festivitas celebratur.

XCIII-Praxedis virginis

recensere

Praxedis et Potentiana sorores fuerunt. Que cum seviente persecutione christianorum multorum corpora sepelissent et facultates suas pauperibus erogassent, tandem in pace quieverunt.

XCIV-Marie Magdalene

recensere

Maria Magdalena a Magdalo castro cognominata, quod est secundo miliario a Genesareth, multum nobilis et dives, quia rerum affluentiam voluptas comes sequitur, quanto ditior et pulchrior et liberior fuit, quia virum habuisse non legitur, tanto se corporis sui voluptati exposuit. In tantum enim se commisit libidini quod iam nomen suum quasi perdiderat et peccatrix consueverat appellari. Sed cum dei filius predicaret, illa divinitus inspirata vitam suam recolligens et eius detrimenta non sustinens, ad domum Symonis pharisei ubi audivit eum discumbere properavit. Nescitur tamen ubi et quando hoc fuit, quia Glossa super Matheum dicit hoc factum in domo pharisei, non leprosi. Et non audens aperte ut peccatrix inter iustos ingredi, stetit – id est humiliter se prostravit – retro secus pedes domini et ex nimia cordis amaritudine tantum flevit quod pedes domini lacrimis suis lavit et semper deosculans et capillis suis tergens, unguento pretioso perunxit, more terre illius ubi propter solis ardorem balneorum et unguentorum necessarius est usus. Videns autem Symon phariseus quod dominus permittebat se tangi a peccatrice ait intra se dicens: «Hic si esset propheta etc.». Tunc dominus qui plus amat peccatorem humilem quam iustum superbum, illum benigne redarguit et huic penitenti omnia peccata dimisit, quia maiora signa dilectionis exhibuit. Et ex tunc posthabitis omnibus adeo ei familiaris erat quod eum semper predicantem subsequens cum aliis matronis omnia ei necessaria ministrabat. Et cum in domo Marthe sororis eius frequentius hospitaretur, dominus tantam ei gratiam ostendit quod Lazarum fratrem eius quadriduanum mortuum suscitavit illa die qua hoc legitur in ecclesia, scilicet feria sexta ante ‘isti sunt dies in vigilia pasche floridi’. Et cum venisset Bethaniam in domum Symonis leprosi, Lazarus nuper suscitatus erat unus de discumbentibus, quia ut dicit Augustinus in libro de verbis domini convivis interrogantibus loca penarum et sedes inferni diligenter enarravit et propter hoc multi credebant in dominum. Martha autem ministrabat sicut in domo sua facere consueverat; Maria autem quam ardor amoris quiescere non sinebat, accepit libram unguenti pretiosi, et lacrimis abluens pedes eius et capillis suis tergens sicut alias fecerat perunxit eos unguento et surgens effudit residuum super caput eius; et domus repleta est ex odore unguenti. Quod videns Iudas proditor indignatus est quasi de perdito unguento et murmurando etiam alios ad indignandum commovit, quia posset vendi trecentis denariis, id est XXV solidos bone monete transmarine, et dari pauperibus. Hoc enim dixit non quia curaret de pauperibus, sed quia fur erat et bursarius domini eorum que mittebantur pauperibus uxori sue et filiis decimam partem dabat; erat enim camerarius domini et consuetudo camerariorum erat habere decimam partem eorum que servabant. Unde etiam dicitur quod Iudas videns quod in decima trecentorum denariorum se triginta denarios perdidisse cogitavit ut dominum saltem triginta denarios venderet et ita sibi perditam elemosine decimam repararet. Sed dominus reprehensorem compescuit et obsequens studium commendavit. Tradito tandem domino cum videret eum in cruce suspensum fugientibus discipulis ipsa que et ferventius diligebat nullo terrore ab eo poterat separari, sed tamdiu licet a longe stetit donec eum diversis conditum aromatibus sepeliri conspexit. Unde notato diligenter sepulchro, recedens emit aromata et ea nocte illa quantum licuit preparavit cum sororibus matris domini quia ipsa pre nimio dolore de thalamo non poterat exire. Et sabbato silens summo mane diei dominice venit cum aromatibus ad sepulchrum ut mortuum ungeret quem vivum dilexerat. Quem cum non invenisset sublatum credidit et discipulis nuntiavit. Tunc Petrus et Iohannes cucurrerunt ad sepulchrum et non invenientes corpus domini, sublatum sicut illa dixerat crediderunt. Cumque illis redeuntibus illa lugens remansisset, angelus affuit qui dominum resurrexisse nuntiavit. Sed illa nullum recipiens solacium, solum videre dominum cupiebat; ita ei contigit quod eum quem unice dilexit prima omnium videre promeruit. Cum enim sic estuans circumspiceret nec etiam secundo duorum apostolorum alloquio speraret, conversa retrorsum vidit dominum quem tamen ortholanum credidit: «Si tu», inquit, «sustulisti eum, dicito michi, et ego eum tollam». Tantus enim amor mentis erat in ea, quod putabat corpus domini centum libris mirre circumlitum ab una muliere posse portari. Sed dominus compatiens eius tanto labori vocavit eam ex nomine, ut quem facie non cognoscebat, voce intelligeret, et sic tandem cognitus misit eam ad apostolos ut eis resurrectionis eius gaudia nuntiaret. Fuit autem beata Maria Magdalena cum matre domini et apostolis donec expulsi a Iudeis dispersi sunt ad gentes, scilicet anno XIIII a passione domini. Semper enim XII annis in Iudea predicaverunt ut Iudei diu expectati ad penitentiam inexcusabiles essent. Sed cum nollent eos recipere, XIII anno paulatim ad gentes predicare ceperunt. XIIII autem anno expulsi a Iudeis dixerunt eis: «Vobis oportebat primum loqui verbum dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes». Dominus enim dixerat eis ante passionem suam: «In viam gentium ne abieritis». Post passionem vero dixit eis: «Ite in orbem universum etc.». Et tunc beata Magdalena cum sancto Maximino qui erat unus de LXXII discipulis venit Massiliam et inde ad Aquensem metropolim maritime regionis venientes multos converterunt verbis et miraculis et credentes beatum Maximinum episcopum Aquensi ecclesie prefecerunt. Interea beata Maria Magdalena totam se contemplationi dare desiderans in quandam rupem excelsam XIIII fere milibus a Massilia plus quam XXXII annis hominibus ignota permansit et nullo corporali cibo, sed sola dei virtute satiata in ipsa rupe qualibet die in VII horis canonicis per manus angelorum in ethera ferebatur et sic post angelicas melodias dei laudibus plenissime satiata ad loculum illum per angelos illos deportabatur. Cum ergo etiam tunc temporis tres in anno quadragesime a christianis plurimis tenerentur, scilicet ante pascha et post penthecosten et ante natale domini, in illa media quadragesima quidam abbas paucorum monachorum XII fere milibus ab illa rupe distantium per illas tres quadragesimas dimissis monachis suis solus per heremum ieiuniis et orationibus vacabat. Cumque XII stadiis ab illa rupe iuxta parvum fontem cellulam collocasset, secunda feria ultime hebdomade medie quadragesime vidit angelos ad rupem illam descendentes et beatam Magdalenam in sublime levantes, post hore spacium referentes. Sed quia longe distabat, cum non posset scire quid esset et volens accedere non valeret, facta oratione aliquantulum accessit et tertio adiuravit illam mulierem ut sibi et nominis sui et tante rei diceret veritatem. Tunc illa se deintus dixit esse Maria Magdalenam quam Lucas in evangelio narravit peccatricem. Cumque dixisset ei quomodo ibi tamdiu fuisset et ille tantummodo vocem loquentis audiret, precepit ei ire ad sanctum Maximianum episcopum ut hec illi narraret; et mandavit ei ut die dominica sequenti hora matutinarum solus suam ecclesiam introiret, quia tunc ille ibi subvectam angelorum manibus inveniret. Sic dixit et tacuit. Et ille currens ad episcopum ei cuncta narravit. Ille mirans et gaudens et cum desiderio rem expectans, hora predicta regreditur et beatam Mariam Magdalenam a terra duobus cubitis elevatam inter angelos intuetur; et cum accedere trepidaret et pre claritate vultum eius contemplari non posset, iussu eius clericos convocavit et sic ab episcopo communicata ante altare coram omnibus communicans cunctis videntibus expiravit. Cuius corpus sanctus Maximinus honorifice sepelivit anno domini LXX, et se post mortem suam iuxta eam sepeliri precepit.

Temporibus autem Karoli magni, anno domini DCCXLVIIII, Girardus de Roseillon dux Burgundie cum Berta uxore sua filium non habebant, et ideo res suas larga manu pauperibus erogabant. Cum ergo inter ecclesias ceteras quas de proprio edificaverat Vizeliacense monasterium construxisset, comperiens a multis narrantibus quod corpus beate Magdalene in Aquensi civitate quiesceret, misit ipse et abbas monasterii quendam monachum nomine Badilonem cum honesto comitatu famulorum, ut inde si possent sanctas illas reliquias transportarent. Inveniens itaque monachus civitatem a paganis destructam et nichil in ea nisi extreme cladis et mortis ymaginem, cum graviter dolens hinc inde circumspiceret, foruitu venit ad tumulum, cuius sculptura marmorea monstrabat quod corpus Marie Magdalene intus esset repositum; et nocte illud effringens, assumptas reliquias portavit ad hospitium, cui ipsa nocte beata Maria Magdalena apparuit iubens ne timeret, sed ceptum opus perficeret. Venit ergo cum suis ad urbem Nemausiam et ossa illa in brevi locello complicans cum venisset ad dimidiam leugam a Virzeliaco, nullo modo movere illas reliquias potuerunt, donec veniente abbate cum monachis cum processione sollempniter excepti sunt.

Inter cetera eius miracula legitur quod cum beata Maria Magdalena apud Ballatam civitatem venisset et maximam gratiam predicationis haberet, interrogavit eam quidam vir nobilis totius provincie nimis dolens eo quod prolem ex coniuge non haberet; per consilium uxoris deo credidit et beate Marie Magdalene cum socis suis copiose necessaria ministrabat. Et cum desiderium suum de habenda prole beate Marie Magdalene dixisset, post paucos dies uxor illius concepit. Et ille gaudens et volens videre et audire Petrum apostolum consilio Magdalene, cum signo crucis in humero eius ad sanctum Petrum iter aggressus est. Sed cum essent in mari, ipsa partu periclitans defuncta est. Quam cum naute in mare proicere vellent, vix ab eis obtinuit ut ad vicinum saxum navigantes eam ibi sepelire permitterent. Cum ergo puerum viventem cum matre defuncta opertos pallio reliquisset et cum dolore maximo transfretans sancto Petro quod acciderat retulisset, respondit ei Petrus: «Noli turbari, nichil tibi deus abstulit quod restaurare non possit». Tunc ille etiam verbis huiusmodi plurimum confortatus doctus in fide et baptizatus, post tres annos repatriare disposuit; et navigans permittentibus nautis ad predictum saxum divertit et statim vidit puerum cum lapillis ludentem et ad matrem quasi territum fugientem. Gaudens pater ad matrem cucurrit et eam veste sua optime ornatam inveniens quasi de sompno excitantem quo modo ei fuerit inquisivit. Cui illa: «Optime», inquit, «michi semper fuit. Nam et vobiscum ubique perrexi et doctrinam apostoli vobiscum audivi». Et sic ad invicem de dono dei mirati sunt et gaudentes ad propria redierunt.

Quidam miles qui singulis annis ad ecclesiam eius venire solebat, in prelio occisus est. Qui dum in feretro a parentibus ploraretur, et piis querelis beate Marie Magdalene opponerent cur peregrinum suum mori sine confessione et penitentia permisisset, ecce defuncti corpus stupentibus cunctis erigitur et sacerdotem querens, confessus et viatico munitus statim defunctus est.

Navis quedam honusta viris et feminis naufragium in Ligere pertulit; ex quibus una femina periclitans et pregnans Magdalenam quantum potuit inclamavit, vovens quod si filium ederet eundem ipsius monasterio condonaret; et statim apparuit ei femina specie et habitu veneranda, que eam per mentum arripiens incolumen ad ripam perduxit; et sic aliis defunctis ipsa votum quod fecerat adimplevit.

XCV-Marthe virginis

recensere

Beata Martha soror beate Magdalene et Lazari quem dominus suscitavit, ex nobili et regali genere Syro patre et Eucharia matre nata, hebraicis litteris erudita, pulcherrima et beatissima ac sapientissima mulier, dominum Ihesum Christum ab infantia dilexit et virgo permansit; et a beato Maximino baptizata cum sorore sua iure materne hereditatis Magdalum et Bethaniam et magnam Iherosolimitane urbis partem suo sensu et probitate gubernans, militibus et famulis suis strenue et copiose necessaria ministrabat. Specialiter autem in Bethania commorans et dominum nostrum frequenter in domo sua recipiens, totam facultatem suam in tres partes divisit: et primam sorori sue Magdalene, secundam Lazaro tribuens, tertiam sibi retinuit, unde vivebat et dominum et discipulos eius et pauperes sustentabat, et post ascensionem domini residuum ante pedes apostolorum in communi divisit. Sed cum crescente numero fidelium cresceret infidelis crudelitas Iudeorum in tantum ut eos multis modis affligerent et a terra per mare sine remis et velis et gubernaculis et ceteris alimentis expelleret, beatus Maximinus cum Maria et Martha et Lazaro fratre suo et Marcilla famula Marthe et filiola eius in baptismo – que loquente Ihesu ad turbas dixit: «Beatus venter qui te portavit» – et cum illo qui cecus natus a domino illuminatus fuerat et Euchodio et Synthice et Germano et Epafra et Trophimo et Sostene discipulis sancti Pauli et cum Parmena qui fuit unus de septem dyaconis et cum multis aliis transfretantes Massiliam devenerunt et inde Aquensem civitatem verbis et miraculis converterunt. Cumque beatus Maximinus in Aquensi civitate prope Massiliam presideret et beata Martha cum sorore sua predicationem eius diutius confirmaret, erat super Rodanum iuxta rupem maximam in quodam nemore iuxta Arelatem et Avinionem versus orientem draco maximus, medius animal et medius piscis, qui equos et homines occidebat et naves in Rodano subvertebat et a nullo occidi poterat quia proiectus de nemore in fluvio latitabat. Grossior erat bove et longior equo, caput habens leoninum et dentes ut spata acutos, comas equinas, dorsum acutum ut dolabrum, squamas irsutas ut cultellos, pedes et ungues ursinos, caudam vipeream, duobus scutulis munitus ut tortua. Erat autem draco ille de genere illius Leviathan, de quo loquitur in Iob, qui est serpens aquosus et ferocissimus et a bonacho animali quod Galathia regio gignuit quod per spatium iugeri stercum suum velut spiculum dirigit et quidquid tetigerit comburit. Ad illum ergo locum beata Martha rogata cum aliis perrexit et invenit draconem in nemore hominem quem vngulaverat comedentem; et proiecta super eum aqua benedicta et ostenso ligneo signo crucis draco stetit ut ovis et ligavit eum cingulo suo; et statim a populo lapidibus et lanceis occisus est.

Post hec beata Martha de licentia beati Maximini et sororis sue in predicto nemore remansit et per septem annos glandibus et radicibus et herbis crudis et pomis silvestribus vixit. Et congregato magno conventu virorum et mulierum in ecclesia a fidelibus fabricata in ieiuniis et vigiliis nimis asperam vitam duxit. Et per totam vitam suam carnes et omnem pinguedinem etiam ova et caseos et vinum devitans cotidie ieiunavit. In hyeme pelliciam ovinam cum pallio in estate tunicam cum birro, id est superius pellicio lineo, cilicio caprino interius, nudis pedibus incedens pilleum de pelle cameli in capite habebat. Cingulum nodosum de setis equinis ita fortiter interius astringebat quod vermes de carne eius putrefacta caderent. Super sarmenta et ramos arborum supposito capiti lapide in cilicio dormiebat. Centies in die et centies in nocte genua ad terram flectebat et quotiens habere poterat hospites cum eis comedebat. Crebro manibus suis operabatur et in conventu manebat. Sepe tum gentilibus predicans eos verbis et miraculis convertebat.

Nam cum ante portam Avinionis inter rupem et Rodanum populis predicaret, quidam iuvenis ultra flumen ex desiderio audiendi verbum dei Rodanum transvadare aggrediens, rapido impulsu fluminis submersus fuit. Et diu quesitus et secunda die inventus a beata Martha suscitatus baptizari se fecit.

Tandem beata Martha ante unum annum mortem suam previdit; et per totum fere annum febribus fatigata, die octavo ante mortem suam audivit angelos animam sororis sue Magdalene in celum cum gaudio deferentes. Nocte ergo obitus sui custodibus suis sompno gravatis septem cereos et tres lampades ardentes irruentes in domum demones extinxerunt; et cum illa tremefacta dominum precaretur, ad sonum eius vocis excitati custodes ignem in aliis domibus quesierunt. Et ecce dominus cum beata Magdalena ei apparuit et accensis luminibus eam dulcissime confortavit et quod eam iterum visitaret promisit. Facto ergo die cum hoc quibus de fratribus intimasset, fecit se portare extra domum sub arbore et super cineream crucem paucis paleis suppositis et opertis cilicio et posita ante se cruce et lecta dominica passione, anno domini LXX etatis sue LXV, cum XXXV annis sic vixisset in heremo migravit ad dominum. Cumque circa funus fideles pariter excubarent, ecce dominus apparuit sancto Frontoni Petragoricensi episcopo missam celebranti, lecta iam epistola ante altare in cathedra dormienti; et dixit ei ut sequeretur eum ad sepeliendum corpus amice sue beate Marthe. Statim ambo in momento pergentes Tarasconum et in locum ubi beata Martha draconem ligaverat et ubi ipsa sic vixit et obiit – qui locus Nerluc, id est niger locus, dicitur – intraverunt in specie duorum hominum, quasi in habitu episcoporum. Et totum obsequium cum aliis implentes in sepulchro posuerunt. Et cum inde recederent, quidam clericus aperto libello quem dominus in manu tenebat ex omni parte nichil aliud reperit scriptum nisi versum illum in litteris aureis: ‘In memoria eterna erit Martha hospita mea ab auditione mala non timebit’; et mirabatur quia dominum nichil aliud dicere audiebat. Interea dyaconus pre benedictione evangelii beatum Frontonem episcopum excitavit; et ille astantibus quo modo cum domino exequiis beate Marthe interfuit enarravit. Et missis illuc nuntiis dixit ut inquirerent annulum aureum et cyrotecas deauratas quas sacriste commendaverat dum corpus eius sepeliret et oblitus fuerat dum rediret. Missi cito nuntii totum ut dixerat invenerunt. Sed sacrista unam cyrotecam in testimonium retinente, aliam cyrotecam cum annulo retulerunt. Marcilla itaque filiola sancte Marthe post ipsam vixit decem annis. Sanctus vero Synthex qui de hebraico in latinum transtulit vitam eius et Epafras socius eius in Sclavoniam perrexerunt. Euchodius vero qui in epistola ad Philippenses Euchodia dicitur, et Germanus et Parmena et Sostenes alumni beate Marthe vitam suam iuxta corpus illius compleverunt.

Nota quod Ambrosius in sermone de Salomone dixit Martham illam mulierem fuisse quam dominus sanavit a profluvio sanguinis. ‘Languidum’, inquit, ‘sanguinis fluxum siccat in Martha, demones expellit de Maria, corpus redivivum calore spiritus constringit in Lazaro’. In martyrologio sanctorum aliud invenies de Synthice et Epafra, quod in Philippis quiescunt.

XCVI-Apollinaris martyris

recensere

Apollinaris discipulus sancti Petri apostoli iussu eius a Roma Ravennam venit et predicans et miracula faciens tribunum civitatis cuius uxorem sanaverat cum magna eius familia baptizavit. Cumque famam beati Apollinaris dux terre cognovisset fecit eum sibi velociter presentari. Et cum sacerdotibus ydolorum ducens eum ad templum Iovis, cum ille dixisset aurum et argentum illic appensum melius pauperibus dari quam ante demones sic appendi, eicitur et semivivus extra urbem relinquitur et a discipulis suis in domo cuiusdam vidue sex mensibus refovetur. Inde veniens ad urbem Classem dum multos converteret, fustibus ceditur et nudis pedibus super prunas stare compulsus et Christum amplius confitens extra urbem eicitur. Rufus autem patricius Ravenne filiam suam defunctam lamentans Apollinari venienti et eum consolanti respondit: «Utinam huc non venisses. Dii enim irati sunt et filiam meam salvam facere noluerunt. Tu vero quid potes?». Et flentibus cunctis ait Apollinaris: «Iura michi quod permittes puellam sequi salvatorem suum». Rufus dixit: «Scio quod mortua est puella; tamen si videro eam vivam faciam quod dicis». Et statim cum apprehendisset eam per manum eius erexit eam sanam; et ipsa cum matre et multa familia baptisma suscepit, et virgo permansit. Rufus vero timens cesarem occulte diligebat eum. Quod audiens cesar scripsit ad prefectum pretorii ut Apollinarem aut diis inclinaret aut in exilium mitteret. Messalinus vero prefectus Apollinarem sacrificare nolentem fustibus cedi et in eculeo appensum torqueri precepit. Ubi dum adhuc dominum predicaret, ministri aquam bullientem vulneribus eius immittunt. Et dum vellet eum prefectus in exilium mittere, christiani irruentes in paganos plusquam ducentos ex eis occiderunt. Tunc timens sibi vicarius Apollinarem cathenis honustum et ligno extensum iussit recludi et ut sic deficeret, nichil ei penitus ministrari. Quem quarto die cognoscens ab angelo confortatum cathenatum navi imposuit et sequentibus tribus clericis in exilium destinavit. Ubi cum clericis et duobus militibus ceteris pereuntibus periculum tempestatis evadens, milites quidem baptizavit et in exilio predicans a nemine est receptus, sed graviter verberatus post triennium Ravennam rediit. Sed a paganis iterum vulneratus ad templum Apollinis ducitur; sed statim facta oratione templum corruit et Tauro iudici presentatur; et de multis inquisitus filius eius a nativitate cecum sanavit et sic multis credentibus a iudice leviter tractatus in predio eius per quatuor annos fuit. Cum ergo pontifices accusassent eum apud Vespasianum cesarem, rescripsit ut aut de urbe exiret aut ydolis consentiret. «Non enim dignum est», inquit, «ut deos vindicemus, sed ipsi de inimicis suis se vindicent si possunt». Tunc Demostenes patricius nolentem sacrificare cuidam centurioni iam christiano eum tradidit. Cuius rogatu pergens in vicum leprosorum, ut ibi propter furorem gentilium latitaret a paganis insecutus usque ad mortem cesus est; et ibi VII dies supervivens et christianos ammonens ibidem a discipulis sepultus est anno domini LXXX.

XCVII - Iacobi apostoli

recensere

Iacobus apostolus filius Zebedei frater Iohannis evangeliste cognatus domini maior Iacobus dictus est, quia ante Iacobum filium Alphei ad Christum conversus est; vel quia magis familiaris fuit domino quam ille, ut in transfiguratione domini et in resuscitatione filie Iairi archisynagogi, ubi ceteris exclusis solus iste Iacobus cum Petro et Iohanne receptus est. Iste ergo Iacobus post ascensionem domini per Iudeam et Samariam predicans predicationem suam usque ad Galitiam extendit; et ibi novem discipulos eligens, cum paucissimos convertisset, duos ibi causa predicandi reliquit et septem alios secum adducens in Iudeam rediit. Ubi dum predicaret et credentes in domino confortaret, Hermogenes quidam magus misit ad eum Philetum discipulum suum, ut ipse Philetus coram Iudeis assereret quod Iacobi predicatio falsa esset. Sed cum a Iacobo per omnia vinceretur, rediit ad magistrum suum Iacobi doctrinam et miracula predicans et discipulum eius se velle esse contestans. Tunc iratus Hermogenes ligavit Philetum dicens: «Nunc viderit si Iacobus te ab hiis vinculis solvere poterit». Tunc Philetus misit ad Iacobum et Iacobus misit ei sudarium suum. Et statim solutus est postquam sudario suo vincula sua tetigit et Hermogeni insultans ad Iacobum perrexit. Unde iratus Hermogenes arte sua demones excitavit iubens eis ut Iacobum cum Phileto ad se adducerent ut se de eis vindicaret ne ceteri discipuli ei similiter insultarent. Venientes autem demones ad Iacobum ululare in aere ceperunt. Quibus ait Iacobus: «Ut quid advenistis?». Qui dixerunt: «Hermogenes misit nos ad te ut te cum Phileto duceremus ad eum. Sed mox ut ad te venimus ab angelis cathenis ligati igneis cruciamur». Dicit eis Iacobus: «Nunc ad eum redite et eum vinctum ad me sed illesum perducite». Qui abeuntes ligaverunt eum manus a tergo et duxerunt eum ad Iacobum dicentes: «Misisti nos ubi incensi sumus et graviter cruciati». Quem cum Iacobus increparet et demones eum ad eius et suam ultionem expeterent ait eis Iacobus: «Ecce Philetus ante vos stat. Cur eum non tenetis?». Demones dixerunt: «Nos non possumus nec formicam contingere que in cubiculo tuo est». Et ait Iacobus ad Philetum: «Hermogenes te ligavit, tu eum solve, quia docuit nos dominus ut pro malis bona reddamus». Solutus Hermogenes confusus stetit et Iacobus dixit ei: «Vade liber ubi volueris. Non enim vult dominus ut invitus aliquis convertatur». Et cum timeret Hermogenes malitiam demonum accepit baculum sancti Iacobi et abiens domum suam libros magice sue ad Iacobum detulit; et volens eos cremare consilio eius in mare proiecit et ita cepit in dei timore esse perfectus, ut etiam virtutes plurime per eum fierent. Videntes ergo Iudei Hermogenem conversum zelo commoti Iacobum aggressi sunt. Cuius verbis cum resistere non valerent et multi consentientes crederent, Abiathar pontifex Iudeorum dolens populum domino accrevisse seditionem populi excitavit et fune misso in collo apostoli fecit eum duci ad palatium Herodis Agrippe, filii magni Herodis sub quo dominus passus est. Cumque iussu eius duceretur ad decollationem paraliticum quendam ad se clamantem in via sanavit. Quod videns Iosias scriba qui funem in collo eius miserat, procidens ad pedes eius veniam postulabat. Abiathar autem hoc videns, missa relatione, impetravit ab Herode ut simul cum Iacobo decollaretur. Et cum venissent ad locum Iacobus lagenam aque petiit; et cum Iosiam baptizasset, cum eo protinus decollatus primus inter apostolos martyrium consummavit ipsa die et hora qua dominus passus est, scilicet VIII kal. aprilis ut dicit Calixtus papa, anno post passionem domini, secundum Leonem papam, XI, secundum hystoriam ecclesiasticam tempore famis que facta est quarto anno Claudii, qui est XIII annus a passione domini, vel XIIII si annus dominice passionis computetur. Nota autem quod Petrus Comestor in hystoria scolastica dicit, ubi loquitur de fuga adolescentis in passione domini, quod Ieronimus dicit super illud Ps. ‘Et vim faciebant qui querebant animam meam’: ‘Vel Petro cui dixerunt: «Et tu ex illis es?» vel Iacobo, qui relicta sindone nudus profugit’. Sed corrupto exemplari deceptus est, cum locus ille et Gregorius super illud ‘Pelli mee consumptis carnibus etc.’ et Glossa super Marcum aperte Iohannem fuisse testentur. Qui et si ad tempus fugit, tamen in articulo passionis rediit. Et dictus est adolescens quia XIIII anno domini natus fuit et in passione dominice XXI annos habens et vixit usque ad primum Traiani annum qui est annus domini CXII etatis aut ipsius XCIX. Corpus autem beati Iacobi discipuli eius nocte rapientes pro timore Iudeorum navi imposuerunt et sepultura eius divine providentie committentes, duce angelo Galitiam appulerunt. Et exeuntes de portu posuerunt corpus in quodam loco et pergentes ad quandam dominam viduam dominam loci illius nobilem sed paganam, dixerunt ei: «Dominus Ihesus Christus mittit ad te corpus discipuli sui ut quem noluisti vivum suscipere suscipias vel defunctum». Et narrantes ei miraculum qualiter sine regimine illuc advenissent, locum illum ubi prius posuerant eum ad eius sepulturam petebant. At illa dolosi animi et ferocis dixit eis se libenter concedere quod petebant, si tamen prius super hoc regis Hyspanie assensum haberent. Pergentes ergo ad regem benigne optinent quod petebant, sed post paululum iratus et promissi penitens iussit abeuntes insequi et necari; et cum pontem transissent insequentes eos milites ruente sub eis ponte in flumine submersi sunt. Quod audiens rex, ut dicit magister Iohannes Beleth, sibi et suis timens misit ad eos rogans ut securi venirent et quod promiserat optinerent. Illi ergo redierunt et ad fidem Christi regem cum populo converterunt. Hec autem audiens predicta domina de submersione militum valde dolens, redeuntibus ad se discipulis et ex parte regis prefatum locum petentibus: «Habeo», inquit, «in illo monte duos boves, quos euntes assumite et plaustro iungentes que necessaria sunt deferte et locum sicut volueritis edificate». Hoc autem dolose dicebat. Sciebat enim boves et tauros esse indomitos et silvestres; et ideo putavit quod non possent iungi nec applicari, vel si applicarentur currerent hac vel illac et ita currum dissiparent et eos occiderent et corpus deicerent. Sed non est sapientia contra dominum. Illi autem maliciam eius non advertentes, montem adeunt et statim draconem flammivomum invenientes cum in eos irrueret virtute crucis opposite per medium ventrem findunt. Indeque tauros aspiciunt et eis virtute dei mitigatis sancti Iacobi corpus imponunt. Et sic nullo duce palatium mulieris intrantes ea stupente et conversa ad fidem gratanter optinent quicquid volunt. Sepulto igitur corpore et de sumptibus illius domine fabricata super illud ecclesia, discipuli eius ad predicandum dispersi sunt. Duo tamen ex eis excubantes ad eius tumulum remanserunt et post mortem suam iuxta eum se tumulari fecerunt. Cum ergo VIII kal. aprilis, scilicet in annuntiatione dominica, fuerit decollatus et VIII kal. augusti ad Hyberiam usque ad Compostellam translatus et III kal. ianuarii sepultus, quia materia sepulture ab augusto usque ad ianuarium ad faciendum perduravit, statuerunt sancti ut ecclesia festum eius VIII kal. augusti, scilicet in tempore magis congruo celebraret.

Inter cetera sancti Iacobi miracula legitur quod quidam grave peccatum commisit quod vix sacerdoti et episcopo suo ausus est confiteri. Quo audito episcopus stupefactus, penitentiam ei dare non audens, hominem illum cum schedula in qua erat peccatum illud ad sanctum Iacobum misit. Qui cum illuc venisset die festi eius schedulam super altare posuit, flens et rogans sanctum Iacobum ut meritis suis illud deleret peccatum. Interea episcopus ecclesie ad missam celebrandam accessit et schedulam illam videns cum quereret cur vel a quo posita ibi esset, vir ille protinus occurrit et rei seriem cunctis audientibus narravit. Episcopus autem litteras illas aperiens et nichil ibi scriptum inveniens, peccatum illud esse dimissum cunctis mirantibus intellexit.

Anno domini MLXXX triginta viri de Lotharingia, sanctum Iacobum adeuntes mutue servitutis fidem sibi invicem promiserunt. Unus tamen inter eos fuit qui hoc eis non promisit. Cum itaque ad urbem que Porta Clausa dicitur incolumes pervenissent, unum ex sociis ibi egrotantem propter pactum quod fecerant suscipiunt et per XV dies usque ad Portus Cisereos cum grandi labore tulerunt, cum ille XV diete ab expeditis V diebus agi possent. Tunc tandem gravati infirmum reliquerunt. Ille tamen solus qui fidem non promiserat cum eo remansit ad pedem montis sancti Michaelis. Tunc dixit infirmus ut eum si posset super illum montem ferret. Quem ille libenter detulit et die declinante ad vesperum infirmus migravit ad dominum. Quod videns vivus valde timuit propter imminentem noctis caliginem et defuncti presentiam et gentis barbare feritatem. Sic igitur omnimodis destitutus, ad orationem se contulit et statim sanctus Iacobus ei in specie equitis apparens causam fletus inquirit. «Domine», inquit, «quia nox est et mortuus iste sepeliri non potest». Tunc ille: «Trade», inquit, «michi hunc mortuum et tu ascende post me super equum». Quo facto nocte illa ante solis ortum XII dietas peragentes ad Montem Gaudii qui est dimidia leuga circa sanctum Iacobum pervenerunt. Ibique sanctus Iacobus vivum et mortuum de equo deposuit, iubens vivo ut canonicos sancti Iacobi ad sepeliendum peregrinum mortuum convocaret, et peracta peregrinatione cum inveniret socios suos in urbe que dicitur Legio eos de fracto pacto corriperet et diceret eis ex parte sancti Iacobi quod propter hoc eorum peregrinatio nichil valeret. Et hiis dictis disparuit. Ille autem rediens cum hoc inventis sociis nuntiasset, valde mirati sunt et ab episcopo Legionis civitatis ubi ille eos consecutus fuerat super hoc penitentiam susceperunt.

Anno domini MXC quidam Theuthonici sanctum Iacobum adierunt et in urbe Tholosa a quodam burgense hospitio suscepti sunt. Quos nocte inebrians ciphum argenteum in mantica eorum posuit et mane exeuntes quasi latrones inclamitans revocavit. At illi dixerunt ut illum puniret super quem suam pecuniam inveniret. Illos ergo discutiens in mantica patris et filii ciphum suum reperit et sic eorum bona rapiens ad iudicium traxit. Cum ergo iudex unum ex pietate iuberet appendi, et filius pro patre et pater pro filio vellet mori, tandem filius suspenditur; et pater tristis et anxius ad sanctum Iacobum progreditur; post triginta sex dies revertens ad corpus filii adhuc pendentis lamentando divertit. Cumque eum lacrimosis gemitibus inclamaret, ecce filius suspensus eum blande consolari cepit dicens: «Noli pater dulcissime flere, sed gaude, quia nunquam fuit michi ita bene, quia hucusque sanctus Iacobus me sustentat et celesti dulcedine refocillat». Quod pater audiens cucurrit ad urbem et convocati populi viventem et sanum deponunt et hospitem illorum illico suspenderunt.

Anno domini MC Francus quidam mortalitatem hominum que erat in Francia vitare desiderans cum uxore et filiis sanctum Iacobum adire disposuit. Qui cum venisset ad urbem Pampilonam defuncta ibi uxore sua, hospes eius totam illius pecuniam cum iumento quo pueri vectabantur retinuit; ille tamen sic penitus desolatus pueros suos humeris portans et manibus trahens iter ceptum non dimisit. Cui de urbe exeunte et dolores tanti infortunii recitanti, vir quidam cum asino in via occurrit; et auditis casibus eius ei asinum suum ad vehendos pueros commodavit. Itaque cum sic adiutus ad Sanctum Iacobum pervenisset, vigilanti in ecclesia et oranti sanctus Iacobus apparuit et si se cognosceret inquisivit. Cui neganti: «Ego sum», inquit, «Iacobus apostolus qui tibi in Pampilona meum asinum commodavi et nunc iterum accomodo revertenti; et prenuntio tibi hospitem tuum qui tua iniuste retinuit ruentem de domus sue solio moriturum et omnes hospites ei similes bona hospitum detinentes que debent dari pro remediis defunctorum». Et hiis dictis disparuit et peregrinus rediens cum asino et pueris, hospitem suum sic mortuum sicut apostolus prenuntiavit invenit; et cum letus ad patriam pervenisset, depositis de asino pueris asinus ille statim disparuit.

Tres milites dyocesis Lugdunensis ad Sanctum Iacobum pergebant. Quos inveniens quedam muliercula rogavit ut sui miserti dublarium suum amore sancti Iacobi deportarent. Quod cum unus eorum fecisset et usque ad duodecim dietas a Galitia mulieris sacculum deportasset, quendam infirmum in itinere invenit. A quo rogatus equum suum ei commodavit et accipiens burdonem infirmi et sacculum mulieris, equum suum ferentem infirmum sequebatur. Sed fervore solis et labore itineris infirmatus reminescens quod in multis offenderat, amore beati apostoli infirmitatem suam usque ad Galitiam equanimiter tolerabat. Ibique decumbens a sociis suis commonitus est ut more boni christiani confessus communicari se faceret. At ille bene audiens sed respondere non valens per triduum mutus fuit. Unde socios suos de salute corporis et anime sue vehementer turbavit. Quarta autem die vigilantibus circa eum et mortem eius expectantibus, graviter suspirans dixit: «Gratias deo et sancto Iacobo, quia liberatus sum». Et querentibus quid dixisset, «Ex quo», inquit, «decubui volebam facere quod monebatis. Sed cum hec cogitarem, venerunt subito ad me demones ita me constringentes ut nichil loqui possem quod pertineat ad salutem; et vos quidem audiebam, sed respondere non poteram. Sed modo huc intravit sanctus Iacobus ferens in sinistra manu sacculum mulieris et in dextera baculum pauperis, quos in itinere sic adiuvi. Burdonem habebat pro lancea et sacculum pro parma id est scuto. Et statim quasi iratus veniens elevato baculo fugientes demones exire coegit. Et ecce beati Iacobi gratia me liberavit et loquelam michi reddidit. Facite ergo venire presbyterum, quia diutius in hac vita permanere non possum». Qui cum moram faceret, ille unum de sociis ammonuit dicens: «Amice, noli a modo domino tuo militare. Scias enim quod veraciter est dampnatus et mala morte in proximo periturus». Quod postea rei probavit eventus. Sepulto enim socio cum redissent et illi domino hoc dixissent, ille se non emendans verba eorum pro sompnio duxit; sed paulo post in bello lancea cuiusdam militis transfossus interiit.

Prope civitatem Lugdunum iuvenis quidam pelliparius patre defuncto matrem suam proprio labore sustentans, singulis annis Sanctum Iacobum adire solebat. Cum ergo diu caste vixisset, tandem quadam nocte cum quadam muliere fornicatus est. Mane autem facto quia prius ad Sanctum Iacobum ire proposuerat cum duobus vicinis ducens secum asinum ad Sanctum Iacobum ire cepit. Qui simul quendam mendicum in via reperientes, gratia societatis et amore apostoli secum tulerunt ei necessaria largientes. Tunc illi iuveni dyabolus in specie sancti Iacobi nocte apparuit dicens: «Nosti quis sum?». Cui neganti: «Ego sum», inquit, «Iacobus apostolus quem singulis annis visitare consuevisti. Scias quia multum gaudebam de te, quia valde magnum bonum sperabam in te. Sed nuper ante quam de domo tua exires, cum muliere fornicatus es nec confessus nec penitens huc venire ausus es; et cum peccato tuo peregre profectus es, quasi peregrinatio tua deo et michi placere posset. Non ita debet esse. Sed quicumque propter me vult peregrinari, prius debet peccata sua per confessionem dicere, et post peregrinando eadem commissa punire». Et hiis dictis demon evanuit. Tunc anxiatus iuvenis domum redire et peccata sua confiteri; et sic iter reincipere disposuit. Sed statim demon ei ut prius apparens, cogitationem talem redarguit dicens quod peccatum illud nullo modo deleri posset, nisi sibi genitalia membra secaret, et multo beatiorem et martyrem fore si se auderet occidere. Quibus dictis iuvenis simplex nocte sociis dormientibus cultellum extraxit, et sibi genitalia amputans eodem cultro se per ventrem transfixit. Cum ergo sanguis efflueret, et ille moriens palpitaret, expergefacti socii accenso igne morientem inveniunt; et timentes crimen homicidii mane fugientes ipsum cum egeno relinquunt. Post paululum cum eius fovea pararetur, ecce, defunctus propter fluxum sanguinis extra ecclesiam positus revixit et in feretro resedit. Et statim circumstantes diffugiunt et ad clamorem eorum omnes alii conveniunt. Et sic ille loqui cepit et cuncta que illi contigerant enarravit. Et cum predicta dixisset, adiunxit: «Cum me», inquit, «occidissem, demones me ceperunt; et cum me versus Romam ducerent, sanctus Iacobus post nos velociter advolavit. Cumque pro me et contra me diutius ad invicem disceptassent, illo cogente venimus ad quoddam pratum ubi beata Maria cum universis sanctis ad colloquium residebat. Beatus ergo Iacobus ante eam pro me contra demones conqueritur. Et cum illa demones increpasset iussit ut reviverem, sicque sanctus Iacobus me suscepit et hic confestim restituit». Quod cum audissent astantes eum in domo cum gaudio detulerunt. Et statim sanato sole cicatrices loco vulnerum remanserunt. Et post triduum pergens ipse cum asino et mendico redeuntibus sociis obviavit; et vix tandem recognitus, stupentibus quod gestum fuerat enarravit. Et post omnes ad patriam perfecta peregrinatione rediens, hoc quod socii prius narraverant res ipsa confirmavit. Et postea factus monachus cluniacensis beate virginis devote servivit.

Idem fere miraculum testatur magister Hugo de sancto Victore suis temporibus contigisse dicens in XVI libro de sacramentis quod cuidam peregrino sancti Iacobi demon in specie apostoli ipsius apparuit et devotionem et propositum eius commendans diu cum eo loquendo tandem miserias huius vite quante et quales sint exponit et felicem asserens illum qui hinc exire posset; tandem virum simplicem ad se occidendum inducit. Cuius comites diu per devia quesitum extinctum reperiunt et ad hesternum hospitium reportantes hospitem suum pre nece eius ad penam deposcunt. At ille sine causa periclitari se videns, supplex dei auxilium invocavit; et ecce, statim mortuus revixit et rem gestam cunctis mirantibus exponens innocentem absolvit. Referebat se a demone qui mortem ei suaserat ad supplicia ductum esse et beatum Iacobum euntibus occurrisse eumque ereptum in celum ad thronum iudicis duxisse illicque precibus pro eo fusis ut vite denuo redderetur optinuisse.

Anno domini MCXXXIX vir quidam de Viziliaco a sancto Iacobo rediens nummis deficientibus egere cepit; et non habens unde saltem nummata panis emeret, die quadam usque ad nonam ieiunans et mendicare erubescens tristis et anxius valde fuit. Unde sanctum Iacobum implorans sub quadam arbore solus quievit. Ibique paululum dormiens, sompniabat quod sanctus Iacobus eum pascebat. Evigilans statim panem subcinericium ad caput reperit. De quo XV diebus vixit: quo usque ad propria remeavit, singulis diebus de eo bis sufficienter edebat et altero die eundem panem integrum in sacculo inveniebat.

Anno domini MC civis quidam Barcinone urbis cum ad Sanctum Iacobum pervenisset hoc solum ab ipso petiit, ut deinceps a nullis hostibus capi posset. Rediens ergo ad propria per Siciliam a saracenis in mari capitur et per fora et nundinas in XII urbibus paganismi venditur et emitur et semper cathene quibus ligatus fuerat solvebantur. Tertia decima venditione circa crura duplicibus cathenis astrictus cum sanctum Iacobum acclamaret apparuit ei idem apostolus dicens: «Quia cum esses in ecclesia mea tamen a me petisti liberationem corporis tui et non anime salutem, ideo in his periculis lapsus es. Sed quia dominus misertus est tui, misit me ad te ut etiam nunc eruam te». Et statim disparente apostolo ruptis cathenis vir ille solutus per urbes et castella saracenorum, quandam partem cathene ferens in manibus in testimonium tanti miraculi, ad terram suam videntibus saracenis palam rediit. Cumque aliquis paganus ei obvians eum capere temptabat, mox visa cathena territus fugiebat. Multi etiam ursi et leones, leopardi et dracones per deserta gradientem devorare volebant, sed statim visa cathena quam apostolus tetigerat recedebant. Hunc ipsum hominem cathenam in manibus ferentem et hec narrantem Calixtus papa vidit, qui hec miracula collegit et scripsit.

XCVIII-Christophori martyris

recensere

Christophorus de genere Chanaan oriundus fuit; vir procerissime stature habens fratres impios et latrones cum ipse pius maliciis eorum consentire nollet, considerans quod quasi gygas fortissimus et maximus esset fratres suos dimisit et proposuit querere aliquem dominum qui esset princeps maximum super omnes ut ei honeste serviret et ita cuidam famosissimo regi diu servivit. Videns autem postea quod rex ille tributum solveret alii regi potentiori dimittens illum servivit illi maiori. Et dum quadam die quidam in curia regis dyabolum nominasset et rex ex hoc turbatus fuisset quesivit Christophorus a rege cur audito dyaboli nomine timuisset. Et dicente rege quia potentior esset quam aliquis princeps mundi valefaciens ei statim dixit quod nunquam cessaret donec eum inveniret. Cum ergo in via dyabolo in forma cuiusdam maximi principis equitanti cum maximo exercitu obviasset et requisitus quis erat dyabolum se esse et mundi principem respondisset, aliquandiu et ipsi servivit. Videns etiam postea quod dyabolus cum comitatu suo per viam transiens umbram crucis que viam tenebat transire non posset, quesivit ab illo cur propter umbram ab itinere devertisset. Et respondit dyabolus quod signum illud videre non poterat ubi pependerat ille qui celi et terre et omnium princeps erat. «Ergo te», inquit, «potentior est cuius umbram sustinere non potes?». «Vere», inquit, «potentior est, quia nos omnes in illo signo devicit in quo mortem sustinuit». «Et ego», inquit Christophorus, «te dimitto et vado querere non cessans donec illum inveniam». Quesivit ergo Christophorus a christianis quis et ubi esset ille tam potens dominus qui mortuus fuit in ligno crucis et quale servitium facere posset quod ei placeret. Tunc christiani eum de fide Christi prout poterant instruxerunt et ei bona opera que dominus in evangelio edocuit per que ipsum inveniret et voluntatem eius faceret ostenderunt. Et cum ille omnia libenter se facere spopondisset et de consilio christianorum omnes pauperes igitur qui pedagium pontis solvere cogebantur propter amorem Christi trans fluvium deportaret. Cum iam hoc diu et libenter fecisset, quadam die rogatus a quodam paupere ipsum super scapulam suam usque in medium aque quasi aviculam levissime detulit; et statim cepit tanto pondere illius quem ferebat gravari quod videbatur debere submergi. Et miratus quesivit quid hoc esset quod primo tam levis tam cito et subito ponderosissimus appareret. «Non est mirum», ait dominus qui erat in forma pauperis, «si portantem omnia portare non potes. Ego sum ille dominus omnium quem quesisti et cui tam diu et tam devote seruivis(?)ti. Et hoc tibi sit in signum quod baculus quem tenes in manu tua statim frondeat et floreat et proferat fructum». Et statim dominus evanuit et baculus ut dixerat fructum dedit et ex hoc quod Christum portavit quasi Christum ferens Christophorus voluit appellari.

Christophorus vir procerissime stature et vultu terrribilis, cum in Samon civitatem Lycie fortuitu advenisset et rex urbis nomine Dagnus sanctos dei nolentes sacrificare graviter tormentaret, interrogatus est si secundum decreta principum sacrificiis consentiret. At ille non intelligens linguam eorum valde tristatus est; et prostratus oravit deum ut ei illius lingue concederet intellectum. Dumque persisteret in prece, iudices eum insanire putantes sic eum reliquerunt; et venerunt ad locum ubi christiani variis penis torquebantur. Subito Christophorus dato sibi quod petierat divina voce confortatus cucurrit ad locum. Et videns sanctos torqueri cum tortores et iudices increparet, vultum suum clamide operuit ut cognosci non posset. Quem statim unus ex iudicibus alapa percussit et ille vultum discooperiens protinus ei dixit: «Nisi christianus essem et pro deo tormenta et iniuriam pati vellem, illatam michi iniuriam in te protinus retorsissem». At ille vultum viri immutatum non sustinens, conterritus cucurrit ad regem. Cui cum hec omnia seriatim dixisset, et rex Christophorum perdere cogitaret, interim Christophorus confluentem populum allocutus, post predicationem suam baculum quendam aridum in terram fixit et ad honorem dei et conversionem populi ut flores et frondes produceret impetravit. Ad quod miraculum multi sunt conversi et a Petro presbytero baptizati. Hec iterum rex audiens iratus misit milites qui eum ligatum adducerent. Qui cum ad eum accedere non auderent, ait eis Christophorus: «Quid vultis, aut quem queritis?». «Rex», inquiunt, «misit nos ad te, ut te ad eum vinctum duceremus». Qui respondit: «Si voluero nec solutus nec vinctus duci potero». Dicunt ei milites: «Ergo si non vis nobiscum venire, vade quocumque volueris et nos dicemus quod te non invenimus». «Non ita», inquit, «sed ego ibo vobiscum». Quos cum predicando in itinere convertisset et baptizari fecisset, appropians urbi fecit se post tergum manibus vinctis ad regem adduci. Cuius magnitudinem rex admiratus, genus eius inquirit. «Genus», inquit, «meum, facies mea indicat ex regione chananitida, a parentibus Reprobus dicor, sed hoc nomen in baptismo spernens Christophorus nunc appellor». Rex ait: «Quam stultum nomen tibi imposuisti, Christi scilicet crucifixi. Qui certe sicut nec sibi, ita nec tibi prodesse poterit. Verumptamen dico tibi, quod si diis sacrificaveris magnos a me honores et divitias consequeris aut certe oblata respuens diris suppliciis consumeris». Nolentem itaque iussit rex in eculeo suspendi et usque ad nudationem costarum unguibus laniari. Tunc suggestum est regi ut duas formosas mulieres ad eum faceret introduci. Quo facto vir sanctus in oratione prosternitur et cum a meretricibus plausu manuum et amplexibus urgeretur, surrexit et ait illis: «Quid vultis? Et cur huc introducte estis?». At ille vultus eius claritate perterrite dixerunt: «Miserere nostri sancte Christophore, ut in deum quem predicas possimus credere, quia huc introducte sumus ut sicut multos decepimus ita et te ad ydolatriam traheremus». Tunc Christophorus blande eis respondit et ad Christum predicando convertit. Quod cum rex audisset, iussit eas quantocius sibi presentari. Et ait illis: «Numquid et vos a diis recessistis illius maleficiis? Per deos iuro quod si non sacrificaveritis morte pessima peribitis». Que responderunt: «Si dii sunt, immolare debemus. Sed iube prius mundari plateas et ut omnes ad templum deorum conveniant, quia Niceta et Aquilina ibi sacrificare habent». Quo facto cum per plateas ornatas ad templum venissent, dixerunt astantibus ut ad eas intenderent; et ascendentes ad ydolum Iovis dixerunt: «Si deus es, iube quid faciamus, quia rex precepit ut sacrificemus». Cumque ydolum nil dixisset, alligantes omnia ydola zonis suis deiecerunt ad terram et in pulverem confregerunt et dixerunt astantibus: «Vocate medicos ut curent deos vestros». Tunc rex iratus dixit eis: «Ego monui vos deos adorare, non conterere. Testor autem virtutem ipsorum quod perimam vos per diversas angustias tormentorum». At ille dixerunt: «Stulte, si erant dii, cur a fragili sexu se permiserunt conteri?». Tunc iussu regis Aquilina suspenditur et ligato ad pedes eius ingenti saxo, membra eius omnia disrumpuntur. Quo facto, cum migrasset ad dominum, soror eius Niceta ligata manus et pedes in ignem proicitur; et inde exiens illesa, protinus decollatur. Post hec Christophorus educitur et confluentem ad se populum confortans, regi celeriter presentatur. Qui videns populum multum ad Christum conversum, iussit omnes citius decollari, Christophorum vero cathenis ligatum ferreis virgis cedi, deinde super sellam ferream clavis et vinculis alligatum succenso igne et iniecta pice in medio civitatis usque ad cinerem concremari. Sed repente sella sicut cera confringitur et Christophorus in medio ignis positus incolumis ad fidem populum adhortatur. Multis ergo credentibus, rex in malicia permanens, iussit in collo eius molarem lapidem alligari et per plateas civitatis distractum ligari ad stipitem et a militibus sagittari. Cui cum sagitte nocere non possent et rex et milites eum occidere se putarent, expendentes in eo sagittas ei pariter insultabant. At ille dum imminentem eis penam et sibi gloriam predicat, insultantibus reinsultat et sic iussu regis ad decollandum ducitur; et ibi finito orandi spatio decollatur.

XCIX - Septem dormentium

recensere

Decius imperator persequens christianos cum venisset Ephesum iussit edificari templum in medio civitatis ut omnes cum eo miscerentur sacrificiis ydolorum. Cum ergo omnes christianos inquiri iussisset et inventos aut sacrificare aut mori compelleret, tantus penarum terror cunctis inerat, quod amicus amicum et filium pater et patrem filius abnegabat. Tunc in illa urbe inventi sunt septem christiani, Maximianus, Malcus, Martinianus, Dionysius, Iohannes, Serapion et Constantinus. Qui hec videntes nimis dolebant et cum essent primi palacii sacrificia ydolorum spernentes in domo sua se celabant et ibi ieiuniis et orationi vacabant. Accusati igitur ante Decium statuuntur et comprobati veraciter christiani, dato eis resipiscendi spacio, usque ad reditum Decii dimittuntur. At illi patrimonium suum interim pauperibus expendentes, inito consilio in montem Celium secesserunt et ibi esse secretius usque ad reditum Decii decreverunt. Diu igitur hic latentibus unus eorum semper ministrabat et quotiens intrabat urbem figura mendici et habitu se vestiebat. Cum ergo Decius in urbem redisset et eos ad sacrificandum perquiri iussisset, Malcus minister eorum territus ad socios rediit et eis furorem imperatoris innotuit. Qui cum graviter terrerentur, Malcus tamen allatos panes eis apposuit ut cibo confortati fortiores ad prelium redderentur. Postquam autem cenati sunt sedentes et colloquentes in luctu et lacrimis subito sicut deus voluit dormierunt. Mane facto cum quesiti inveniri non possent et Decius doleret quod tales iuvenes perdidisset, accusati sunt hucusque in monte Celio latuisse et sua christianis pauperibus erogantes in suo proposito permanere. Iussit ergo Decius ut parentes eorum adessent, et comminatus est eis mortem nisi de eis dicerent quicquid scirent. Illi autem eos similiter accusaverunt et divitias suas expendisse pauperibus conquesti sunt. Tunc cogitans quid de eis faceret, nutu dei iussit os spelunce lapidibus obstrui ut ibi morerentur fame et inopia circumclusi. Quod ministri quidem fecerunt; et duo christiani Theodorus et Rufinus eorum martyrium describentes caute inter lapides posuerunt. Mortuo igitur Decio et tota illa generatione post annos CCCLXXII anno XXX imperii Theodosii pullulavit heresis eorum qui negabant resurrectionem mortuorum. Unde tristatus Theodosius christianissimus imperator quia fidem tam impie agitari videbat, indutus cilicio sedens in interiori cubiculo per singulos dies flebat. Quod videns misericors deus consolari lugentes et confirmare spem de resurrectione mortuorum voluit et thesaurum sue pietatis aperiens predictos martyres ita suscitavit. Misit siquidem in cor cuiusdam burgensis Ephesi ut in illo monte edificaret stabula pastoribus suis. Cementariis ergo speluncam aperientibus, surrexerunt sancti et se invicem salutantes putabant se una tantum nocte dormisse et pridianam tristitiam recordantes interrogaverunt Malcum qui eis ministraverat quid de eis Decius decrevisset. At ille respondit: «Sicut dixi sero, quesiti sumus ut ydolis immolemus, et ecce de nobis cogitat imperator». Respondit Maximianus: «Deus scit quod non sacrificabimus». Cumque socios confortasset, iussit Malco ut empturus panes ad urbem descenderet et plures quam heri panes afferens, quid iussisset imperator rediens nuntiaret. Tollens ergo Malcus quinque solidos de spelunca exiit et videns lapides miratus est. Sed aliud cogitans parum pro lapidibus cogitavit. Veniens ergo timidus ad portam urbis, valde miratus est videns superpositum signum crucis. Unde pergens ad aliam portam, dum idem signum invenit, ultra modum admiratus omnibus portis signo crucis apposito et mutata civitate, signans se ad primam portam rediit, se extimans sompniare. Inde se confirmans et vultum operiens urbem ingreditur et veniens ad venditores panum audivit homines de Christo loquentes et amplius stupefactus «Quid est», inquit, «quod heri nemo audebat Christum nominare et nunc omnes eum confitentur? Puto quod hec non est Ephesiorum civitas, quia aliter edificata est, sed aliam civitatem iuxta nescio». Et cum interrogans audisset hanc esse Ephesum, errare veraciter se putavit et redire ad socios cogitavit. Accessit tamen ad eos qui panes vendebant et cum argenteos protulisset, mirati venditores dicebant ad invicem quod ille iuvenis antiquum thesaurum invenisset. Malcus vero videns eos loqui ad invicem putabat quod vellent eum trahere ad imperatorem, et territus rogavit eos ut se dimitterent et panes et argenteos retinerent. At illi tenentes eum, dixerunt ei: «Unde es tu, quia thesauros antiquorum imperatorum invenisti? Indica nobis et erimus socii tecum et celabimus te, quia aliter celari non potes». Malcus vero non inveniebat quid diceret illis pre pavore. Illi vero videntes eum tacentem misso fune in collo eius trahebant eum per vicos usque ad medium civitatis; et exiit rumor ad omnes quod quidam iuvenis thesauros invenisset. Congregatis ergo ad eum universis et eum mirantibus, volebat satisfacere eis quod nichil invenerat; et circumspiciens omnes a nemine cognosci poterat et prospiciens in populum volebat cognoscere aliquem de consanguineis suis quos veraciter vivere putabat; et nullum inveniens stabat quasi insanus in medio populi civitatis. Quod cum audissent sanctus Marinus episcopus et Antipatus proconsul qui nuper in urbem advenerat, mandaverunt civibus ut eum caute adducerent et argenteos eius. Cumque a ministris traheretur ad ecclesiam, putabat vere quod duceretur ad imperatorem. Episcopus igitur et proconsul mirantes argenteos interrogaverunt eum ubi thesaurum incognitum invenisset. At ille respondit se nichil penitus invenisse, sed de sacculo parentum suorum eosdem denarios habuisse, quid vero ei nunc acciderit se penitus ignorare. Et interrogantibus cuius civitatis esset respondit: «Bene scio quod huius civitatis sum, si tamen hec est civitas Ephesiorum». Proconsul dixit: «Fac venire parentes tuos ut testentur de te». Quos cum nominasset et nullus eos cognosceret, dicebant eum se fingere ut aliquo modo evaderet. Et ait proconsul: «Quo modo credemus tibi quod hoc argenteum parentum tuorum fuerit, cum scriptura eius plus quam CCCLXXII annos habeat et sit primorum dierum Decii imperatoris et in nullo similes sint argenteis nostris? Et quomodo parentes tui ante tantum tempus fuerunt? Tu vero iuvenis vis decipere sapientes et senes Ephesi. Idcirco iubeo te legibus tradi donec confitearis quod invenisti». Tunc procidens Malcus ante eos dixit: «Pro deo, domini, dicite michi quod vos interrogo, et ego dicam vobis quod est in corde meo. Decius imperator qui fuit in hac civitate, ubi est?». Episcopus dixit: «Fili, non est hodie in terra qui Decius nominetur. Imperator autem fuit ante longum tempus». Et ait Malcus: «In hoc domine ita stupeo, et nemo michi credit. Sed sequimini me et ostendam vobis socios meos qui sunt in monte Celio et ipsis credite; hoc enim scio, quod a facie Decii imperatoris nos fugimus et ego sero vidi quod ingressus est Decius imperator in hanc urbem, si tamen hec est Ephesus civitas». Tunc episcopus cogitans in se ipso dixit proconsuli quod: «Visio est quam deus vult ostendere in iuvene isto». Perrexerunt ergo cum eo et civitatis plurima multitudo; et ingressus est prius Malcus ad socios suos et post eum episcopus ingrediens invenit inter lapides litteras sigillatas duobus sigillis argenteis; et convocato populo legit eas audientibus et mirantibus cunctis; et videntes sanctos sedentes in spelunca et facies eorum tamquam rosas florentes, procidentes glorificaverunt deum. Statimque episcopus et proconsul miserunt ad Theodosium imperatorem rogantes ut cito veniret et mirabilia dei nuper ostensa videret. Qui protinus surgens de humo et de sacco in quo lugebat, glorificans deum venit a Constantinopoli in Ephesum. Et obviantibus ei cunctis ascenderunt simul omnes ad speluncam ad sanctos; et mox ut sancti viderunt imperatorem, resplenduerunt facies eorum sicut sol; et ingressus imperator procidit ante eos glorificans deum. Et surgens amplexatus est omnes et super singulos flevit dicens: «Sic video vos tamquam si viderem dominum resuscitantem Lazarum». Tunc dixit sanctus Maximianus ad eum: «Crede nobis quod propter te resuscitavit nos deus ante diem magne resurrectionis, ut credas indubitanter quod resurrectio mortuorum est. Vere enim resurreximus et vivimus et sicut infans est in utero matris non sentiens lesionem et vivit, sic fuimus viventes, iacentes et dormientes et non sentientes». Et hiis dictis videntibus cunctis, inclinantes capita in terram obdormierunt et tradiderunt spiritus suos secundum dei imperium. Surgens autem imperator, cecidit super eos flens et deosculans eos; et cum iussisset fieri loculos aureos in quibus mitterentur, in ipsa nocte apparuerunt imperatori dicentes ut sicut hactenus in terra iacuerant et ex terra surrexerant, ita eos dimitteret donec deus eos iterum resuscitaret. Iussit ergo imperator locum illum in auratibus lapidibus adornari et omnes episcopos resurrectionem confitentes absolvi.

Quod CCCLXXII annis dormisse dicuntur, stare non potest, quia anno domini CCCCXLVII surrexerunt. Decius autem regnavit uno anno tantum, scilicet anno domini CCLIII et ita non dormierunt nisi annis CXCIIII vel tribus.

C - Pantaleonis martyris

recensere

Pantaleon filius Eustorgii senatoris, defuncta matre eius christiana, in urbe Nichomedia medicinam discens, cum a magistro suo ad palatium ducebatur propter speciem suam ab omnibus laudabatur. Quadam igitur die cum ad palatium solus iret, vidit eum Hermolaus presbyter in domo sua latens cum aliis christianis et aspiciens compositos mores eius vocavit eum ad se; et de multis inquirens monuit ut in Christum crederet, promittens quod in nomine eius sine alia medicina omnes infirmos sanaret. Puer ergo confortatus in fide quadam die vidit puerum a serpente ligatum et volens probare sermones Hermolai oravit deum ut serpens creparet et puer evaderet. Quo facto puer Pantaleon gaudens cucurrit ad Hermolaum et rem gestam referens poscebat baptismum. Hermolaus autem perrexit ad locum et hoc videns et gaudens eum baptizavit et secum septem diebus retinuit. Octavo die redeunti dixit pater suus: «Fili, ubi tot diebus fuisti et me graviter tribulasti?». Qui respondit hominem in palatio egrotantem se cum magistro suo curasset et usquequo sanaretur cum illo mansisse; et altero die rediens ad magistrum et similiter inquisitus respondit patrem suum agrum comparasse et ideo cum illo tamdiu fuisse et hoc de se ipso dicebat propter baptismum quod acceperat. Volens itaque patrem suum ab ydolatria revocare, dixit ei: «Pater, interrogo te, quare unus deorum semper stat et alius qui sedet nunquam stat?». Respondit pater: «Per salutem meam, gravem michi dixisti questionem et respondere non possum». Et ex illa hora pater dubitans iam non sacrificabat ydolis. Pantaleon vero de hoc glorificans deum querebat occasionem quomodo confringeret ydolum in domo patris sui, et cogitavit melius esse ut pater prius in Christum crederet et sic ipse illud confringeret. Venit itaque quidam cecus ad Pantaleonem presente patre eius, rogans ut sibi curam impenderet. Nam medici alii nichil profuerant, sed cum sua substantia etiam modicum illi lumen abstulerant. Qui respondit: «Si totum quod habebas medicis expendisti, si te curavero quid daturus es michi?». «Modicum», inquit, «residuum dabo tibi». Respondit Pantaleon: «Quod michi promittis da pauperibus, quia illuminabit te Christus». Cuius cum tetigisset oculos et vidisset, videns hoc pater eius cum illo qui curatus fuerat crediderunt; et pergentes ad Hermolaum baptizati sunt. Pater autem cum redisset et omnia ydola confregisset post modicum defunctus est; et Pantaleon omnes servos suos manumisit et eis et aliis maxime christianis curam impendit et alimenta prestitit. Cumque ad eum omnes civitates relictis omnibus medicis confluerent, omnes medici ei super hoc invidebant et invenientes eum curantem aliquem christianum, accusaverunt eum ad Maximianum imperatorem. Qui cecum illum quem curaverat Pantaleon precepit adduci. Qui cum testificaretur quod Christus curasset eum per sanctum Pantaleonem, missus est decollari. Cuius corpus Pantaleon data spiculatori pecunia rapuit et iuxta patrem suum sepelivit. Qui et ipse cesari presentatus cum Christum predicaret, rogavit imperatorem ut aliquem paraliticum afferri preciperet et ille deus haberetur per cuius invocationem paraliticus sanaretur. Quo facto cum sacerdotes ydolorum nichil orando proficerent Pantaleon oravit et statim paraliticus sanus stetit. Quo viso cum multi crederent et sacerdotes cum medicis in eum fremdentes crudelius insanirent, imperator ait illi: «Pantaleon audisti quanta passus est nuper Antimus senex?». Qui respondit: «Multa passus est, sed non est victus. Et si senex propter deum sustinuit tanta, quanta magis ego sustinere debeo ut merear coronari cum eo». Cum ergo iussu cesaris in eculeo torqueretur et circa latera facibus ureretur, oranti dominus apparuit et manus cedentium arefaciens lampades extinxit. Tunc iratus cesar iussit eum mitti in sartaginem plumbo bulliente repletam. Cui iterum oranti dominus apparuit, et tenens manus eius, cum eo sartaginem intravit, et statim igne extincto plumbum refriguit. Tunc cesar nesciens quid amplius faceret ei consilio astantium alligatum saxo in mare proici precepit; sed ille apparente sibi domino resolutus, quasi folium enatans ad litus pervenit. Tunc cesar insaniens adductis bestiis monuit eum ne male moreretur sicut mulieres que Christum antea fatebantur. Ad hec Pantaleon: «Si mulieres», inquit, «pro Christo sustinuerunt, cur ego plura sustinere non possum?». Sedens ergo imperator feras in eum dimitti precepit. Sed apparentes ei dominus eas ita domuit ut eum circumdantes certarent que priores tactu manuum eius attingerent. Unde multi propter hoc sunt conversi et statim cum feris omnes pariter decollati. Sanctorum autem corpora alii christiani sepelierunt; ferarum vero cadavera ab aliis feris et avibus illesa manserunt donec iussu cesaris in foveam proiecta sunt. Tunc Pantaleon reclusus post mensem in rotam mittitur, sed apparente ei domino ruptis funibus sanus stetit; rota autem cum volveretur gentilium quingentos occidit. Et imperator territus ei dixit: «Pantaleon quid fecisti? Alios a diis separasti et alios occidisti». Qui respondit: «Bene dixit propheta: ‘Mala eorum in caput eorum et iniquitas eorum super ipsos cadet’; ubi nos dicimus: ‘Convertetur dolor eius in caput eius etc.’». Ad hec cesar: «Quis te hoc docuit?». «Hermolaus», inquit. «Possum», inquit, «videre eum, ut et me doceat?». Hoc autem dicebat volens occidere eum. Iussu ergo eius ivit Pantaleon ad Hermolaum dicens ei: «Pater, vocat te imperator». Qui respondit: «Venio, fili, quia venit tempus meum, sicut Christus heri dixit michi». Et videns eos cesar interrogavit si plures essent. Hermolaus dixit: «Sunt alii duo fratres, Herimpus et Ypocrates christiani». Adducti ergo cum orarent facto terre motu ydola corruerunt. Et dixit eis Maximianus: «Videtis quod dii irati terram commoverunt». Pantaleon dixit: «Si hoc fecerunt, quare ipsi corruentes confracti sunt?». Tunc iratus cesar iussit Pantaleonem includi et illos tres pariter decollari. In crastinum Pantaleon adducitur et cum superari non posset, decollari iubetur. Cumque venissent ad locum dum eum spiculator percutere missus est, gladius eius quasi cera plicatus est. Quod cum ministri vidissent et flentes veniam peterent, Pantaleon surgens eis mortem suam indulsit; et sic decollatus martyrium consummavit anno domini CCC.

CI - Nazarii et Celsi martyrum

recensere

Nazarius filius Affricani Iudei matris Perpetue civis Romane nobilis christiane Symone iam defuncto a Petro apostolo baptizate, cum esset annorum novem valde mirabatur quod mater sua legem baptismi et pater suus legem sabbati sequebatur. Nutu tamen dei adherens matri sue, sequebatur studia discipline Romane. Quem cum pater diligeret et ad ritum Iudeorum trahere niteretur ne forte postea paganorum ritibus inhereret, intellexit eum velle sequi Christum et perterritus nimis cepit ei obsistere pretendens ei ea que christianis ingerebantur genera tormentorum. Sed cum eum flectere non valeret permittente patre ad Linum papam cucurrit et continuo baptizari se fecit. Cumque Christum constanter deinceps predicaret, timentes parentes rogaverunt eum ut inde discederet ne quandoque pro tali confessione suppliciis interiret. Quibus annuens septem sumarios plenos de divitiis parentum assumpsit et profectus per civitates Ytalie eas pauperibus erogans decimo anno digressionis sue a Roma ad urbem Placentiam, deinde ad Mediolanum devenit. Ubi predicans et christianos inquirens, invenit Gervasium et Prothasium sub Anolino prefecto custodie mancipatos. Quos nondum utpote generosos tormentis affecerat, quia se eos a suo proposito per diutinam carceris macerationem revocare putabat. Audito autem quod Nazarius predictos martyres animaret, cito ad prefectum pertrahitur et in confessione Christi perdurans fustibus verberatur. Et sic ex urbe proiectus dum de loco ad locum pergeret, apparente sibi matre que iam obierat ab ea monitus est ut causa predicandi ad Gallias properaret, cumque venisset ad urbem Gallie que dicitur Gimellis baptizatis ab eo plurimis matrona quedam nobilis Celsum filium suum ei detulit rogans ut baptizatum instrueret et secum deduceret. Quod audiens Danabaus preses Galliarum eum cum Celso puero vinctis retro manibus et cathenis astrictos in carcerem reclusit ut eos in crastino tormentaret. Tunc uxor sua misit ad eum detestans iudicium dolo plenum ut innocentes occideret et deos impotentes vindicare presumeret. Quibus verbis correptus preses sanctos absolvit; sed ne ibi predicare presumerent imperavit. Et exiens inde venit ad urbem Treveris et ibi primus Christum predicans et multos convertens ecclesiam ibi fundavit et consecravit. Sed Cornelius vicarius hoc non ferens, multis litteris Neroni indicavit. At ille misit Dentum militem cum aliis militibus ut quereret eum et sibi adduceret puniendum. Quem in predicta ecclesia invenientes, ad Neronem vinctum ducebant et Celsum puerum plorantem alapis cedentes ut sequeretur urgebant. Quod cum Nero vidisset, iussit eos recludi donec eos excogitatis suppliciis consummaret; et cum ad capiendas feras venatores misisset, subito ferarum multitudo viridarium Neronis irrupit et multos armigerorum eius occidens, alios laceravit in tantum ut Nero turbatus diffugeret et vulnerato pede vix ad palacium perveniret. Cuius vulneris dolore decumbens, tandem Nazarii meminit et putavit deos sibi iratos, quia eum vivere tamdiu permisit. Statuitur igitur ante eum, et videns Nero faciem eius ad instar solis putans fantastice se deludi iussit ut deos adoraret ne horrenda morte consumptus omnibus aliis in exemplum veniret. Ductus igitur ad templum impetravit ab omnibus ut exirent, et sic eo orante omnia ydola confracta sunt. Querente autem Nerone quid Nazarius in templo faceret, responsum est quod magicis artibus ydola confregisset. Hiis auditis eductus de templo in carcerem recluditur et sequenti die in mari precipitari iubetur, imperante nautis Nerone ut si forte adhuc evaderet consequentes eum igni comburerent et cineres eius in mare proicerent. Nazarius ergo cum Celso puero sublati in navem cum essent in medio pelagi iactantur in aquam; et statim mare pacato circa eos cum immensa tempestas desperantes nautas opprimeret et quemlibet eorum perpetrati in sanctos flagitii peniteret, ecce Nazarius hylari facie cum Celso puero super aquas apparuit. Et cum renuntiassent ydolis, ad eos in navim ascendit et sedato mari ad urbem ianuensem cum eis pervenit. Nazarius vero et Celsus postquam ibi predicaverunt, Mediolanum ad sanctos Gervasium et Prothasium quos ibi reliquerant redierunt. Quod cum Anolinus audisset eum remanente Celso in domo cuiusdam matrone in exilium direxit et hoc ipsum Neroni per litteras intimavit. Nazarius autem Romam venit et patrem suum iam senem et christianum inveniens quomodo conversus fuerit inquisivit. At ille respondit Petrum apostolum sibi apparuisse et ut sequeretur precedentes se ad Christum uxorem et filium monuisse. Sic ergo Nazarius Christum ibi predicans minis et verbibus propulsatus et iterum Anolino presidi presentatur; ductusque extra urbem, occulte propter populum cum Celso puero anno domini LXX decollatur. Quos cum christiani in ortis suis posuissent, ipsa nocte apparentes cuidam nomine Ceratio dixerunt ei ut eos in domo propter Neronem profundius sepelirent. Quibus ille: «Queso domini, sanate filiam meam paraliticam». «Constans», inquiunt, «esto, quia sanabitur». Exurgens ergo et filiam suam sanam inveniens, cum ipsa et uxore sua perrexit et sanctos sicut premonuerant sepelivit; et post longum tempus deus eos beato Ambrosio revelavit. Nam Nazarium reperiens quasi eadem hora sepultum miro odore flagrantem integrum et incorruptum, cum capillis capitis et barba ad urbem in ecclesia apostolorum transtulit, et ibi honorifice tumulavit.

Hec hystoria sancti Nazari si bene discutitur in multis veritati contraria reperitur. Primo quidem quod Nazarium dicit in etate IX annorum a Lino papa baptizatum, post X annos Mediolanum venisse et ibi Gervasium et Prothasium confortasse, deinde post longam peregrinationem, post maris submersionem, post exilii relegationem iussu Neronis decollatum fuisse, cum constet quod Petrus ultimo Neronis anno martyrium complevit et post eum Linus Rome sedit; quod esse non potest, nisi intelligatur quod sanctus Linus baptizaverit eum longe ante quam papa esset, scilicet vivente Petro apostolo, sicut in evangelio Iohannis dicitur: ‘et crediderunt in eum discipuli eius’, id est illi qui futuri erant discipuli eius. Item hic dicitur quod mater eius baptizata est a Petro apostolo Symone iam defuncto, quod intelligi potest vel de prima victoria qua victus est in Iudea, vel de secunda qua victus est Roma; nam de victoria mortis Symonis esse non potest, cuius post mortem Symonis Petrus uno anno non vixerit. Constat quod ipsa ante filium suum baptizata est. Item in passionem Gervasii et Prothasii legitur quod ipsi post mortem parentum suorum erogato patrimonio venerunt ad sanctum Nazarium qui ecclesiam edificabat et Celsus puer ei lapides porrigebat, et inde simul traditi sunt ad Neronem; inde etiam Gervasius et Prothasius ducti sunt Mediolanum, Nazarius autem cum Celso in mare mersi, sed divinitus liberati, Mediolanum venerunt. Hic vero dicitur quod postquam Nazarius de Mediolano eiectus est, cum predicaret in urbe Gimellis Celsum puerum a matre suscepit et baptizans eum et instruens secum duxit. Quod similiter stare non posse videtur, nisi vel per anticipationem vel adiectionem vel subtractionem scriptura intelligatur.

CII - Felicis pape et marytris

recensere

Cum Liberius papa a Constantio filio Constantini tertio propter fidem in exilium missus esset sacerdotes cum clero Romano Felicem presbyterum in papam elegerunt. Qui facto concilio cum XLVIII episcopis congregatis Constantium imperatorem hereticum condempnavit. Unde iratus imperator deiecit eum de episcopatu suo et revocavit Liberium papam, eo pacto ut ipse Liberius communicaret cum Constantio et aliis quos Felix dampnaverat. Liberius ergo tedio victus exilii in heretica pravitate subscripsit. Que res persecutionem ecclesie cumulavit, ita ut etiam inter ecclesiam sacerdotes et clerici non prohibente Liberio sunt necati. Felix vero deiectus cum in predio suo habitaret, inde levatus et decollatus est anno domini CCCLXVII.

CIII - Simplicii Faustini et Beatricis

recensere

Postquam Simplicius et Faustinus multa pro Christo supplicia pertulerunt, Rome sub Diocletiano decollati in Tyberim proiecti sunt anno domini CCCV. Quorum corpora Beatrix soror eorum inveniens sepelivit. Cuius predium cum Lucretius prefectus ambiret, fecit eam teneri ut ydolis immolaret. At illa constanter restitit et sic noctu a servis Lucretii prefocatam Lucina virgo eam iuxta fratres illius sepelivit. Post hec Lucretius predium sanctorum intravit et facto amicis suis convivio cum epulans martyribus insultaret, infantulus quidam lactens de gremio matris sue cunctis audientibus exclamavit dicens: «Audi Lucreti: occidisti et invasisti. Ecce, datus es in possessionem inimici». Statim Lucretius timens et tremens a dyabolo arripitur et per tres horas ita vexatus est ut in ipso convivio moreretur. Unde timentes qui aderant facti sunt christiani et omnibus narrabant passionem sancte Beatricis in convivio vindicatam.

CIV - Lupi episcopi et confessoris

recensere

Sanctus Lupus natus in urbe que Tullum dicitur genere nobilis, in adolescentia sua litteris eruditus, Pimiolam sororem sancti Hylarii Arelatensis episcopi in coniugium accepit et septimo anno coniugii, deo inspirante permissione uxoris mundi pompam deserens in quadam abbatia super mare diu mansit. Et inde ad urbem Matisconem rediit; et sic cum ubique predicaret nutu dei a populo urbis Trecasine ad pontificium raptus est. Cumque cunctis virtutibus prepolleret, post duos annos cum sancto Germano Autissiodorensi episcopo in Britanniam causa destruende heresis perrexit, et ibi et alibi multa per eos miracula deus facit. Annis autem XXV ad nudam humum iacuit et caput suum lapide sustentavit. Cilicio semper indutus, unam tunicam habuit et semper in pane ordeaceo et aqua ieiunans cetera omnia indigentibus ministravit. Anno domini CCCCLIIII Attila rex Hunnorum cum totam Galliam igne et gladio vastaret, post alias urbes destructas Trecas obsedit; quem beatus Lupus super portam compellans quis esset qui eos sic impeteret inquisivit. Cui rex: «Ego sum», inquit, «Attila flagellum dei». Quo contra humilis presul gemens ait: «Et ego sum Lupus, heu vastator gregis dei et dignus nimium flagello dei». Mox sanctus portas aperuit, intrant hostes, sed mirum dictu divinitus excecati de porta ad portam transeunt neminem aut videntes aut ledentes. Multis quoque aliis miraculis claruit et tandem anno episcopatus sui LII feliciter obiit.

CV - Abdon et Sennes

recensere

Cum Decius imperator Babyloniam cum aliis provinciis superasset, quosdam ibi christianos invenit, quos secum ad urbem Cordulam deducens diversis ibi suppliciis consummavit; et eos duo subreguli rapientes, scilicet Abdon et Sennes sepelierunt. Unde accusati et Decio presentati Romam post eum vinctis cathenis ducuntur; et in conspectu Decii et senatus introducti aut sacrificare et libertatem rerum suarum recipere aut morsibus bestiarum devorari iubentur. Contempnentes itaque et expuentes simulacrum ad theatrum pertrahuntur et ad eos duo leones et ursi quatuor immittuntur. Qui cum sanctos non tangerent, sed etiam custodirent, iniectis in eos gladiis occiduntur; et ligati pedes tracti sunt et iactati ante simulacrum solis. Qui cum ibi triduo iacuissent, Quirinus subdyaconus eos collegit et in domo sua sepelivit anno domini CCXLVIII.

CVI - Germani episcopi et confessoris

recensere

Germanus genere nobilissimus in urbe Autissiodoro natus, studiis liberalibus in Francia plene doctus, ad discendam iuris scientiam Romam profectus est, ibique tantum dignitatis accepit ut eum senatus Rome ad Gallias transmitteret ut apicem ducatus totius Burgundie optineret. Comites siquidem in civitatibus tunc non erant quia tota Gallia a Iulio Cesare prelio decennali subacta a Romanis diu sicut et cetere provincie procurata est per prefectos; sed tandem ab eorum iure est emancipata per Francos, nec etiam aliquis in toto mundo rex dicebatur preter imperatorem Romanum, sicut legitur in vita sancti Martialis. Civitas autem Autissiodorum comitem habere cepit Ermenoldem anno domini DCCLXX, scilicet in tempore Karoli magni. Germanus itaque cum urbem Autissiodorensem ceteris diligentius gubernaret et industrie militari magis quam christiane religioni vacaret, arborem quandam pirum in media urbe habebat, ad cuius ramos pro admiratione venationis ferarum capita suspendebat. Sed cum sanctus Amator eiusdem urbis episcopus eum de tali vanitate sepius increparet monens ut hec non solum dimitteret, sed etiam arborem ne quod malum inde christianis accideret radicitus extirparet, Germanus nullatenus acquievit; et tamen sanctus Amator quadam die absente Germano arborem abscidit et totam igni illico deputavit. Quod Germanus audiens pre ira christiane religionis oblitus sancto Amatori mortem intemptavit et ne a christianis impediretur cum multis militibus urbis improvisus advenit. Sed sanctus Amator hec audiens furenti cedens et divina revelatione ipsum Germanum futurum sibi successorem previdens Augustodunum perrexit; quem sanctus Simplicius eiusdem urbis episcopus cum processione reverenter excepit. Sequenti die Iulium prefectum Gallie ibi residentem humiliter allocutus est dicens: «Finem meum domino revelante cognovi; et quia non est qui digne regimen sancte ecclesie suscipiat nisi Germanus dux Burgundie, rogo ut ex licentia tua eum michi liceat tonsorare». Cui prefectus: «Licet», inquit, «sit utilis rei publice tamen quia deus eum elegit sicut dicis non audeo contra ire». Cum ergo Autissiodorum redisset et Germanus suis militibus constipatus ecclesiam sancti Stephani ingredi voluisset, sanctus Amator ei statim occurrit ipsumque et suos ammonet ut prius arma deponant quam templum introeant. Quibus depositis postquam sunt ingressi predictus pontifex ecclesie fores precepit observari. Mox cum clericis quos ad hoc premonuerat Germanum apprehendit et tonsorat, exhortans eum ut a modo commissum sibi a domino honorem immaculatum custodiret. Nam post eius excessum, ipse adepturus esset pastoris officium; quod et factum est. Nam paulo postquam eum presbyterum ordinavit, ipse feliciter obiit; et subito plebs universa quasi uno ore Germanum antistitem postulavit. Quibus ille diu multumque renititur, sed tandem resistere non valens in pontificem promovetur. Mox substantia in pauperes dispensata Christi pauper efficitur et secularitate calcata uxorem mutans in sororem, totum se contulit ut Christi vestigia sequeretur. Iam vero qualem quantumque se exhibuit lingua mortalis expedire non sufficit, quia supra hominem fuit omne quod gessit. Cuius talis extitit vita, ut si miraculis caruisset, incredibilis videretur; tanta fuerunt miracula ut nisi merita precessissent fantastica putarentur. Ex ea enim die qua sacerdotium sumpsit usque ad terminum vite, scilicet per XXX annos, corpus suum tam crudeliter tormentavit ut nunquam panem frumenti, non vinum, non acetum, non oleum, non legumen, nunquam vel salem pro sapore comederit; die tamen pasche et nativitatis domini vinum semel bibebat, sed ipsum vini saporem aquis nimiis diluebat. Semper autem ieiunans, nunquam nisi vespere comedebat interdum feria quinta plerumque usque ad diem dominicam ieiunans in refectione cinerem prelibavit, deinde panem ordeaceum sumpsit, quem tamen ipse coxit et moluit. In estate et hyeme nullam aliam habuit vestem preter cilicium et tunicam et cucullam; que vestis nisi forte alicui donaretur, tamdiu ei inherebat donec attritione nimia solveretur. Lectulum eius trabecule dolatiles ambibant et iniectos cineres cotidiana impressione duratos superposito uno tamen sacco cum cilicio continebant. Nullum pulvinar caput eius ab humeris sublevabat, sed semper gemens semper orans et sanctorum reliquias collo gerens nunquam vestitum raro calceamenta raro cingulum detrahebat. Inter cetera sue sanctitatis opera monasterium quoddam fecit in honore sanctorum martyrum Cosme et Damiani, in conspectu eiusdem civitatis, interposito Ycauna fluvio, ad fontem qui dicitur sancti Germani, in qua ecclesia Innocentius papa anno domini MCXXIX altare consecravit in honore eiusdem sancti Germani. Ad quem etiam locum anno domini MCXXXIX ordo premonstratensis advenit. In illo itaque loco sanctus Germanus monachos esse instituit, eorumque stipendiis multa predia delegavit. Monstraturque hodie in eodem monasterio oratorium eiusdem sancti Germani nomine consecratum, ubi sine dubio cella fuit in qua ipse tam hostiliter se adflixit; cui nescio hostiolum an fenestram dixerim, tanta erat humilitate perexiguum ut nemo quamvis minimi corporis nisi pronus irrepere potuerit. Ibique quod difficillimum est inter frequentias populorum cum multis monachis heremiticam vitam duxit ut etiam gentiles miraculorum signis converteret et christianos presentia sua et exhortatione continua roboraret.

Quodam itaque tempore gallicani episcopi audientes quod quidam heretici in Britanniis surrexissent, collecta synodo rogaverunt sanctum Germanum Autissiodorensem episcopum et sanctum Lupum Trecasinum episcopum ut suscepto negotio periclitanti fidei succurrere non differrent. Qui statim in Britanniam properantes cum per mare navigarent tanta subito tempestas erupit ut pre labore dormiente Germano mori ceteri se putarent. Sed statim sanctus Lupus eum excitat ut merito orationis sue tempestatem compescat. Quo orante statim mare sedatur et prospere navigantes excipiuntur a populis; quos venturos etiam inviti demones predixerant. Qui dum ab obsessis corporibus pellerentur et tempestatis ordinem et pericula que intulerant fatebantur et se victos eorum meritis non negabant. Sancti ergo confundentes hereticos et ostensione signorum et affluentia doctrinarum ad Gallias revertuntur.

Cumque sanctus Germanus ex subito lapsu pedem dolens in quodam loco decumberet, contigit ut totus ille vicus tempestivo incendio conflagraret. Protinus ad sanctum Germanum concurritur et ut elevatis manibus ignem evaderet admonetur. At ille omnibus increpatis incendio se opponit; et ecce ultra citraque consumente flamma illesum eius hospitium virtus divina servavit.

Multas autem virtutes infirmus faciebat, dum ibi decumberet, adeo ut ante hospitium eius diebus ac noctibus turba innumerabilis pro diversis necessitatibus excubaret. Cumque sue infirmitati nullum pateretur remedium adhiberi, quadam nocte vidit sibi adesse personam splendidam et eum extensa manu ut surgeret imperantem. Statimque ita sanatus est ut die reddito cum aliis intrepidus ambularet.

Interea Picti et Saxones contra Britones preliantes postquam milites suos paucos viderunt, transeuntes tunc per eos sanctos episcopos in auxilium petierunt. Cumque tunc esset quadragesime tempus et sancti militibus predicarent certatim omnes ad baptismi gratiam convolabant. Peracto itaque die pasche in expeditione campestri ex fervore fidei proiectis armis omnes proponunt fortiter preliari. Quod audientes adversarii victoriam quasi de inhermi exercitu presumentes contra eos properant; sed sanctus Germanus electis expeditis contra venientes in insidiis latens omnes admonet ut voci sue uno clamore respondeant. Cum ergo hostes secuti irruerent, tertio ‘Alleluia’ sacerdotes cum omnibus aliis exclamant. Et statim adversarii terrore prostrati sunt et ruisse super se non solum rupes montium, sed etiam ipsum celum putantes, proiectis armis cum omnibus que habebant quanta possunt omnes velocitate diffugiunt. Plures etiam fugiendo precipites in flumine submersi sunt. Sicque hostibus sine sanguine superatis collectis spoliis christiani triumphant et sancti antistites ad propria redire festinant.

Non multo post nuntiatur prefatos hereticos in Britanniis iterum pullulasse rursumque ad sanctum Germanum preces omnium deferuntur ut causam dei quam prius obtinuerat tueretur. Adiuncto itaque sibi sancto Severo Treverensi episcopo libenter annuit dum et laboribus delectatur et se Christo gratanter impendit. Iamque eo aliquantulum progresso, unus ex discipulis eius qui eum de Hybernia secutus fuerat ad hanc ipsam delectus expeditionem, quia cum ipso exire nequiverat, post eum profectus est. Cumque ad Ternodorum pervenisset, ibi decumbens post paululum defunctus est. Cum autem sanctus Germanus cum sociis suis hereticos sicut et antea confudisset et ad propria remearet, contigit sanctum Germanum ad eundem devenire locum. Cognoscensque per spiritum ibi decessisse discipulum, accedens ad locum quo fuerat tumulatus iussit revelli sepulchrum, ipsumque vocans ex nomine quid ageret, an secum militare adhuc cuperet requisivit. Mox vitali resumpto spiritu defunctus residet cunctaque sibi constare suavia ac se nolle huc ulterius revocari respondet. Tunc sancto annuente ut quiesceret ille capite deposito rursum obdormivit in Christo.

Germanus igitur cum in Britannia predicaret, die quadam regis Britannie palatium cum suis discipulis introivit et directo ad regem nuncio pro vehementi frigore et superveniente nocte hospitium postulavit. Sed cum rex inmitis concedere noluisset, Germanus cum discipulis suis sub divo persistens nivem et grandinem patienter sustinebat. Iam veniente nocte subulcus regis regressus a pascuis acceptam in palatio prebendam suam ad proprium tugurium referebat. Is ubi sanctum Germanum conspexit vehementi frigore cum discipulis tabescentem, persone dignitate permotus «Oro», ait, «quisquis es domine ut tibi et sociis parcas et veniens ad hospitium meum officium mee paupertatis benigne suscipias». Cumque ad eum humiliter declinasset, porcarius ille uxorem monuit ut unicum vitulum quem habebant occideret et hospitibus cenaturis apponeret. Post cenam igitur Germanus mulierem evocat. Iubetque ut ossa vituli diligenter collecta super pellem eius ante matrem in presepi componat. Quo facto vitulus sine mora surrexit, matrique coastans comedere fenum cepit. Tunc Germanus hoc audiens rogat hospites suos ut salvo iure hospitii hoc interim beneficium acceptarent. Facto itaque mane Germanus ad palatium progreditur et regem egressurum de palatio prestolatur. Exeunti festinus occurrit et cur ei sero hospitium negasset potenter inquirit. Rex stupore defixus et sancti auctoritate attonitus respondere non potuit. Tunc Germanus: «Egredere», inquit, «et regnum meliori dimitte». Illo hesitante Germanus cunctantem impellens: «Egredieris», inquit, «et sicut dominus diffinivit, nequaquam deinceps potestate regia abuteris». Rex auctoritatem celestem in presule reformidans cum coniuge sua et liberis indifferenter exivit et ulterius ingredi non presumpsit. Tunc Germanus subulcum cum coniuge sua venire fecit et universo stupente palatio regem constituit. Ex tunc reges ex subulci genere prodeuntes dominantur genti Brittonum deo res humanas mirabiliter ordinante per beatum Germanum. Cumque de Britannia remearet per Augustodunum transiens ad tumulum sancti pontificis Cassiani pervenit; quem cum quomodo se haberet inquireret, ille statim e tumulo audientibus cunctis dixit: «Dulci quiete perfruor et adventum redemptoris expecto». Cui Germanus respondit: «Quiesce per longum in Christo tempus et pro nobis attentius intercede ut optinere sacre resurrectionis gaudia mereamur».

Item cum declinasset ad quoddam hospitium vidit post cenam mensam iterum preparari. Et cum admiratus quesisset quibus talia prepararent, dixit ei hospita sua quod bonis rebus que de nocte incedebant. Unde vir sanctus vigilans cum demones in forma humana venissent ad mensam et redissent, illis de domo in lectis suis quiescentibus vir sanctus surrexit et demones abire non permittens excitavit illos de domo inquirens ab eis si personas illas cognoscerent. Qui cum dicerent quod sic, vir sanctus misit illos ad domos vicinorum suorum ut viderent si essent ibi; et invenerunt eos. Quod cum viro sancto retulissent coegit demones indicare seipsos et confessi sunt demones se esse et sic homines illudere.

Alia vice cum Alpes Ytalie coscenderet quibusdam mercatoribus sociatus, vidit inter alios quendam claudum et senem qui torrentem transire non poterat de montibus decurrentem. Huius fascem vir sanctus arripiens propriis humeris transportavit, ipsum senem iterato transitu subiecta cervice transposuit. Ecce mira virtus caritatis que sancto viro tantam vim contulit ut quem tanta ieiunorum inedia fatigabat, quem continui itineris fatigatio distrahebat, qui semetipsum ferre vix poterat, cum etiam esset persona tam nobilis rusticum etate et debilitate gravissimum fasce prius transposito sanctis humeris vectitaret.

Egredienti autem de Mediolano occurrerunt pauperes elemosinam postulantes, consulit dyaconum quantum esset in sumptibus. Qui tres tantum denarios se habere respondit et sanctus eos tres erogari precepit. Ad hoc dyaconus: «Unde victuri hodie sumus?». «Pascet», inquit, «deus pauperes suos». Dyaconus tamen quasi providus duos erogat et unum reservat. Cumque ambularent concitatos equites post se vident rogantes Germanum ut dominum suum cum tota familia sua egrotantem misericorditer visitaret et ducentos solidos quos ille mittebat susciperet. Tunc sanctus Germanus ait dyacono: «Accipe que traduntur et intellige te fraudem fecisse pauperibus. Si enim tres denarios erogasses, iam nunc trecentos solidos recepisses». Perrexit igitur ad domum militis et omnes infirmos in ea visitans tertia die egressus domum totam reliquit incolumitate gaudentem.

Perveniens itaque Ravennam in qua regina Placidia cum filio Valentiniano residebant ab eis gratanter exceptus est. Hora vero cene regina misit ei vas argenteum amplissimum delicatioribus cibis plenum. Quod ille sic suscepit ut cibos ministris suis traderet; ipse vero retineret argentum remittens loco muneris scutellam ligneam panem ordeaceum continentem. Quod illa utrumque cum maximo gaudio complexa est eo quod argentum suum ad pauperes transmisisset et illa escam sancti viri cum vili vasculo suscepisset. Nam postea vasculum auro texit et panem multis remediis reservavit. In illa siquidem Ravenna urbe cum eum regina Placidia ad predictum vel ad aliud convivium evocasset et ille humiliter annuisset, senio, ieiuniis, vigiliis, laboribusque confectus ab hospitio suo usque ad palatium asino deferente portatus est. Cum ergo inter epulas ministri secreto regine dixissent asinum sancti Germani repente defunctum, et illa tacere iussisset mire mansuetudinis equum vice asini sancto presentari precepit. Quem ille intuens: «Meus», inquit, «michi asinus presentetur, quia qui me huc attulit, reportabit». Pergensque ad cadaver distensum: «Surge», inquit, «Muscio, revertamur hospitio». Statimque subsiliens semetipsum consussit et quasi nichil mali passus esset Germanum alacriori virtute portavit. Sed antequam de urbe Ravenna exiret, quadam die post matutinas dum cum episcopis loqueretur, indicavit eis quod in hoc seculo nequaquam diutius moraretur. Sicque post modicum morbo corripitur et a regina cum multis aliis visitatus, die septima migrans ad dominum, regiis sumptibus et magna populorum frequentia ad Gallias sicut a regina petierat deportatur. Cumque ad urbem Vercellensem portitores venirent, sanctus Eusebius eiusdem urbis episcopus comperto sancti Germani decessu, ecclesiam quam ei sanctus Germanus cum redisset dedicare promiserat eam dedicaturus sollempniter ingressus cereos accendi iussit. Sed ministri eos admota flamma accendere non valebant, licet id sepius attemptarent. Quod videns sanctus Eusebius intellexit dedicationem aut in aliud tempus debere differri aut alii episcopo reservari. Interea sacri funeris pompa venire narratur et obviantibus ei cunctis per manus sancti Eusebii in predictam ecclesiam inducitur, et statim omnes cerei divinitus inflammantur. Tunc sanctus Eusebius promissionis sancti Germani meminit, et quod vivens se facturum promiserat, mortuum fecisse cognovit. Unde festum diem populo indicens ad altare accessit et quanto altius potuit ‘Gloria in excelsis’ decantans postea sacras exequias celebravit.

Itaque corpus beati Germani cum multa devotione et frequentia populorum a propriis civibus kal. octobris excipitur et honorifice sepelitur. Obiit autem anno domini CCCCL episcopatus sui XXX. Siquidem tres mortuos suscitavit, unum quando Aurelianum transiens, a sancto Aniano episcopo totiusque populi concursu reverenter exceptus, mortuum iam elatum obviam habuit, quem mox virtute precis vite pristine reformavit; alterum vero cum apud Ytaliam prefecti filium quem vis febrium extinxerat revocavit ad vitam; tertium vero discipulum suum.

CVII - Ad vincula sancti Petri

recensere

Hoc festum dicitur ad vincula sancti Petri. Et sic constituitur: Rome fit concursus populi ad vincula sancti Petri. Antequam dominus de virgine nasceretur, Octavianus cesar et Antonius sibi invicem affinitate convincti sic inter se Romanam rem publicam, id est totum mundi imperium, diviserant ut Octavianus in occidente Ytaliam, Galliam et Hyspaniam, Antonius vero in oriente Asyam, Pontum et Affricam possiderent. Sed sic inter eos exorta est dissensio. Cum Antonius lascivus esset, sororem Octaviani uxorem suam repudiavit et regine Egypti Cleopatre se coniunxit. Unde Octavianus contra Antonium in Asyam progreditur ac prius pedestri post navali prelio decertatur et ubique cesari victoria cedit. Antonius et Cleopatra victi fugiunt ac semetipsos pre dolore interimunt et sic destructo Egypti regno Egyptus fit Romana provincia. Porro Octavianus victor Alexandriam petit et omnes opes eius diripit Romamque transvehit et in tantum auget rem publicam ut pro uno denario daretur quod prius quatuor vendebatur; et hec causa extitit quare vocaretur Augustus. A quo et sextilis mensis dictus est Augustus, a quo et augusti dicti sunt qui ei imperio successerunt, sicut a Iulio Cesare avunculo eius cesares appellantur. In memoriam itaque et honorem illius victorie quam prima die augusti habuit Octavianus, omnes Romani hac die sollempnizabant usque ad tempus Theodosii imperatoris, qui cepit regnare anno domini CCCCXXV. Eudoxia autem filia huius Theodosii, uxor Valentiniani Iherosolimam ex voto perrexit. Cui cum Romane gratia maiestatis plurimum detulissent, inter alios quidam Iudeus duas ei cathenas optulit, quibus sub Herode Petrus apostolus vinctus fuit. Rediens ergo cum videret Romanos sollempnizare in honorem Augusti gentilis imperatoris, vidensque quod non de facili eos a tanta consuetudine revocare posset, cogitando tractavit ut observantia sic quidem staret, sed potiori nomini militaret; perrexitque ad papam rogans eum ut quod cogitaverat confirmaret; protulitque cathenas quas de Ierosolimis attulerat. Papa vero et illam cathenam protulit qua sub Nerone idem apostolus vinctus fuit. Hac ergo cum illis coniuncta ita una cathena miraculose facta est ac si semper una eademque fuissent. Unde papa cum regina protinus decreverunt ut quid hominum indiscreta religio faciebat gentili dampnato mutata in bonum faceret apostolorum principi Petro. Sic ex iniquo principio salubris est conflata religio.

Quante autem virtutis fuerit hec cathena anno domini DCCCCXL apparuit. Quidam enim comes Othonis imperatoris ei familiaris, Rome ante oculos omnium a dyabolo arreptus ita ut se ipsum dentibus laniaret, iussu imperatoris ad papam Iohannem deducitur, ut cathena sancti Petri collo eius circumdaretur. Sed dum a fallacibus clericis semel et bis alia cathena furenti adhiberetur nec quicquam remedii proveniret ubi nichil erat virtutis, tandem vera Petri cathena allata et collo furentis circumdata, dyabolus spumans et multum clamans abscessit. Quam cathenam Theodoricus Methensis episcopus consobrinus Othonis imperatoris arripiens, cum diceret se eam non dimissurum nisi ei manus abscideretur, tandem imperator sedato litigio a papa Iohanne optinuit ut annulum huius cathene exsectum episcopus mereretur.

CVIII - Sanctorum Machabeorum

recensere

Isti Machabei sine dubio sunt illi novem de quibus legitur in secundo libro Machabeorum, scilicet Eleazari sacerdotis cum uxore et septem filiis eius, quos Antiochus rex Babylonis diris suppliciis consummavit eo quod nullus eorum carnem porcinam comedere voluit; et quia inaudita genera suppliciorum pro lege domini protulerunt, ideo privilegiati sunt ut festum eorum celebretur in ecclesia gallicana, que preter eos et Innocentes non facit festa de sanctis veteris testamenti, quia ad inferos descenderunt. Tamen ecclesia transmarina festivat de sanctis utriusque legis. Passi sunt isti sancti anno ab origine mundi V millesimo et XX.

CIX - Eusebii vercellensis episcopi

recensere

Temporibus Diocletiani et Maximiani Eusebius adhuc cathecumenus cum parentibus Romam venit et ab Eusebio papa nomen et baptisma suscepit. Papa vero Eusebius instructus est ab angelo priusquam eum baptizaret qualis et quantus vir existeret et quo eum nomine vocitaret; in ipso autem baptismo manus angelice vise sunt que eum de sacro fonte levaverunt. Virgo semper mansit, nullam feminam post baptismum nec etiam matrem osculando tetigit, non despiciendo naturam, sed refugiendo culpam. Cum enim quedam matrona nobilis eius pulchritudine capta clam vellet eius adire cubiculum tota nocte plateas urbis circumivit et ad eius cubiculum custodientibus angelis pervenire non potuit. Unde in crastinum ad pedes eius provolvitur et veniam petens crimen quod cogitaverat coram omnibus confitetur.

Post decessum sancti Silvestri Marcus papa eum ordinavit presbyterum eo quod constantia fidei in eo prepolleret et iam esset quinquaginta annorum. Cum ergo presbyter ordinatus fuisset tanta sanctitate claruit ut in missarum sollempniis inter manus eius ministerium angelicum appareret. Post hec Iulius papa videns arrianos sub imperatore Constantio prevalere consecravit eum urbis Vercellis episcopum, que tunc optinebat inter alias urbes Ytalie principatum. Cum autem Vercellis ingressus fuisset facientibus hereticis cuncta ecclesiarum hostia clausa sunt ut nullus intraret. Comperiens autem beatus Eusebius tantam eorum malitiam ante hostium maioris ecclesie que est beate Marie flexis genibus oravit et statim eo surgente omnia hostia aperta sunt et divinitus reserata ac si minime clausa fuissent. Cum ergo beatus Eusebius omnes provincias occidentis et sanctus Athanasius totam ecclesiam orientis ab arrianorum peste sua predicatione purgarent, Constantius imperator eos ab ecclesia in exilium propellere laborabat. At vero Eusebius in tantum persecutus est arrianos ut Auxentium hereticum Mediolanensem episcopum ab omnibus christianis expulsum dampnaret et pro eo virum sanctum Dyonisium episcopum ordinaret. Unde iratus Constantius contra Eusebium concilia congregavit, et multas cum episcopis litteras ei misit. Sed ille eorum consortia fugiens sciens malitiam in multitudine prevalere venire noluit et suam senectutem opposuit. Unde imperator statuit contra eius excusationem in Mediolani urbe que prope erat concilium celebrari. Quo cum ipse imperator venisset et collecto episcoporum concilio Eusebium deesse videret, misit ad eum litteras ut veniret. Sed cum ille venire tardaret et imperator Liberium papam et quosdam alios expectaret, iterum iussit arrianos episcopos fidem suam describere et sancto Athanasio licet absente dampnato catholicos qui aderant fecit subscribere. Quorum primus Dyonisius Mediolanensis episcopus fuit. Cum ergo Eusebius de urbe Vercellensi exiret et se multa passurum prediceret ad quendam fluvium devenit. Navis autem ex illa ripa fluminis procul erat, que statim eo iubente ad eum venit et ipsum cum sociis nullo gubernante transvexit. Tunc obvians ei predictus Dyonisius procidit ante eum dicens: «Peccavi pater, libera me si vales». Venerunt itaque simul in ecclesiam ubi papa Liberius cum catholicis episcopis fidem Niceni concilii confirmabat et ipse Eusebius et prefatus Dyonisius eidem fidei subscripserunt. Vocatus autem Eusebius ab imperatore cum nec minis nec blanditiis moveretur, coram omnibus dixit: «Vos dicitis filium minorem esse patre. Cur michi meum filium et discipulum pretulistis? Non enim est discipulus super magistrum nec filius super patrem». Qua illi ratione permoti, statim ei cyrographum quem scripserant et cui Dyonisius subscripserat optulerunt. Ait illis: «Non post filium scribam, cui presum auctoritate. Sed istum incendite, novumque cui subscribam si vultis scribite». Sicque nutu dei incensus est cyrographus cui Dyonisius et alii XXIX episcopi subscripserant. Rursumque arriani alium cyrographum citius conscripserunt ut Eusebius et alii subscriberent, sed cum nullatenus consentiret, gaudere catholici ceperunt quod ipsi qui coacti subscripserant, cyrographum illum ab ipsis arrianis incensum videbant. Tunc iratus Constantius tradidit Eusebium voluntati arrianorum. Qui statim eum de aliis episcopis abstrahentes et eum fortiter flagellantes, traxerunt per gradus palatii a summo usque ad imum et rursum ab imo usque ad sursum. Cumque lapidibus graduum quassato capite multum sanguinem iam fudisset et adhuc eis consentire non vellet, vinctis retro manibus eum per collum trahebant extorquere volentes ut eis consentiret. Ipse autem quasi nil passus constanter dicebat se in sua permanere confessione et pro ea libenter occumbere. Tunc decrevit Constantius ut omnes episcopi qui eius exemplo fuerant animati in exilium mitterentur. Hylarius igitur Pictaviensis et Paulinus Treverensis et Dyonisius Mediolanensis cum Liberio papa propter fidem in exilium deportantur. Eusebius vero in cavea constrictus reclusus est apud Scytopolim urbem Palestine in tribu Manasse, que et Bethsan vel domus Nisan, id est domus inimicorum, vocatur et quia Scyte eam condiderunt Scytopolim appellatur. Videntes autem arriani quod ibi constrictus circumspicere poterat inde abstractum negato cibo et potu in domo angustissima recluserunt. Cumque ibi septem diebus ieiunasset et hoc custodibus nuntiasset, pietate moti in aliud eum hospitium receperunt, permittentes ut eum quilibet visitaret. Sed non diu, vicesimo enim et quinto die arriani armati hospitium irruunt et eum rapientes in tali ergastulo eum circumcludunt ut esset illo longitudine brevior, latitudine angustior, ita ut curvatus nec pedes extendere nec se in latus alterum vertere nec aliquem suorum posset videre. Capite depresso humeros tantum et cubitos movere poterat, et nisi eum angelorum visitatio relevaret humanum corpus tantam iniuriam tamdiu sustinere non posset. Sed qui Ionam in ventre ceti servavit et hunc ita usque ad exitum Constantii custodivit. Iulianus igitur imperator ei succedens volens placere omnibus iubet exiliatos episcopos revocari et templa deorum aperiri et pace frui, sub lege qua quisque vellet; et sic inde exiens Eusebius ad Athanasium venit et hystoriam ei sue passionis exposuit. Indeque veniens ad Liberium papam, ab ipso gratanter exceptus est. Sic etiam defuncto Iuliano Ioviniano regnante sopitis arrianis Eusebius Vercellis rediit, et eum populus cum magna exultatione suscepit. Sed iterum Valente regnante arriani repullulant et contra Eusebium dyoceses visitantem seditionem excitant et vallata domo eius supinum trahentes extra domum, lapidibus obruerunt anno domini CCCLXXIX. Et sic migrans ad dominum sepultus est a discipulis suis in ecclesia quam ipse construxerat. Vixit autem secundum chronicam adminus LXXXVIII annis.

CX - Stephani pape et martyris

recensere

Temporibus Valeriani et Galieni anno domini CCLX Stephanus papa urbis Rome cum verbo et exemplo multos gentilium convertisset et multa martyrum corpora sepelisset, predicti persecutores nominis christiani eum summo studio perquiri fecerunt ut eum et clericos eius aut sacrificare cogerent aut diversis suppliciis consummarent, dederuntque edictum quod quicumque eos proderet omnes eorum divitias possideret. Unde decem eius clericis comprehensi statim sunt sine audientia decollati. Sequenti die comprehensus beatus Stephanus cum multitudine clericorum solus ante tribunal iudicis introivit manensque immobilis ad templum martis ducitur ut ipsum adoraret aut statim capite puniretur. Quo dum venisset oravit deum ut templum destrueret et statim maxima pars templi corruit; et militibus pre timore fugientibus beatus Stephanus cum aliis christianis ad cimiterium sancte Lucie perrexit. Et audiens Valerianus quod eos ille ad tolerantiam roborasset, misit ad eum milites plures prioribus. Qui venientes invenerunt eum missam celebrantem et stantem intrepidum et cepta perficientem. Sic in sua fide decollaverunt.

CXI - De inventione sancti Stephani

recensere

Anno domini CCCCXVII sanctus Gamaliel nocte apparuit cuidam presbytero in territorio Iherosolimitano. Quem cum tertio vocasset dixit ei: «Surge vade et dic Iohanni episcopo Iherosolimitano ut nos revelet velocius, quia eius tempore revelandi sumus. Nec propter me hoc dico, sed propter illos qui mecum sunt. Sunt enim digni magnis honoribus cumulari; et ille locus in quo iacemus nimis est despectus». Cui presbyter nomine Lucianus: «Domine, tu quis es?». «Ego sum», inquit, «Gamaliel qui nutrivi Paulum apostolum. Qui autem iacet mecum, ipse est sanctus Stephanus qui a Iudeis lapidatus est et die ac nocte in Exapoli civitate, id est in Iherusalem, iacuit et inde abstractus iussu sacerdotum in via proiectus est ut a feris et avibus voraretur et tamen eum nec aves nec canes tangere presumpserunt. Ego autem feci eum sepeliri in monumento meo novo. Ille alter qui mecum iacet, ipse est Nichodemus nepos meus, qui nocte ad dominum venit et a Petro apostolo et Iohanne baptisma suscepit. Unde indignati in eum principes sacerdotum cogitabant eum occidere; sed ob reverentiam mei verberantes tamen seminecem reliquerunt et ab urbe proicientes omnem substantiam eius diripuerunt. Cui cum ego egrotanti necessaria ministrassem, paululum supervixit; et ego feci eum ad pedes sancti Stephani sepeliri. Ipse vero tertius qui mecum est, ipse est Abibas, filius meus qui anno etatis sue XX mecum baptisma suscepit et virgo permanens cum Paulo discipulo meo legem didicit. Uxor vero mea Athea et Selemias primogenitus meus volentes in Christum credere alibi sepulti sunt, quorum sepulchra vacua invenies». Et hoc dicto disparuit. Cum ergo Lucianus orasset deum ut si hec visio ex deo esset, iterum ei et tertio appareret, in sequenti sexta feria ei sicut prius apparuit et interrogavit eum cur ita dissimulans ad Iohannem episcopum non perrexit. «Non», inquit, «dissimulavi, domine, sed rogavi deum ut si hoc ex deo esset, tribus michi vicibus appareret». Cui Gamaliel: «Audi presbyter. Quia cogitasti si nos simul invenires quomodo reliquias singulorum discernere posses, vide que tibi ostendo». Et ostendit ei quatuor calatos, tres aureos, plenos: unum rosis rubentibus et duos alios rosis albis et quartum argenteum plenum croco. Et dixit Gamaliel: «Isti sunt loculi in quibus iacemus et hec rose reliquie nostre sunt. Calatus plenus rosis rubeis est locus in quo sanctus Stephanus requiescit, qui solus ex nobis quatuor martyr fuit. Alii duo aurei pleni rosis albis sunt locus meus et Nichodemi nepotis mei. Quartus autem argenteus est Abibe filii mei qui virgo et mundus exivit de mundo». Et hiis dictis iterum disparuit. Feria autem sexta sequentis ebdomade, ei tertio quasi nimis iratus apparuit et de hac dilatione et negligentia eum graviter increpavit. Statim Lucianus surgens ivit Ierosolimam. Et cum hoc episcopo retulisset, ille gratias agens convocatis aliis episcopis perrexit illuc; et cum cepissent fodere, facto terre motu, tantus odor erupit, quantum nullus sensisse se meminit. Cuius odoris virtus meritis sanctorum LXXIII homines a diversis infirmatibus liberavit; et sic cum magno gaudio in ecclesiam Syon, que est in Iherusalem, sanctorum reliquias transtulerunt, ubi beatus Stephanus archidyaconus ab apostolis fuerat ordinatus.

Refert beatus Augustinus in libro XXII de civitate dei quod per preces sancti Stephani et per tactum reliquiarum eius sex mortui revixerunt et multi alii ex diversis languoribus curati sunt; et inter alia miracula illud refert, quod decem quidam fratres quorum septem sunt mares, tres femine, de Cesarea Capadocie valde nobiles, maledictio matris recenti patris eorum patris obitu destitute quam illi offenderant, tali pena sunt divinitus coherciti ut horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum. Unde dolentes et suorum civium oculos non ferentes, ubique vagari ceperunt. Ex hiis duo frater et soror Paulus et Palladia ad Augustinum venerunt, et quocumque ibant convertebant in se civitatis aspectum. Cum ergo iam quindecim diebus ante pascha frequentantes ecclesiam beati Stephani sanitatem ab ipso martyre postulassent, die pasche cum frequens populus presens esset, frater ille repente infra cancellum orans prosternitur. Et cum astantes rei exitum expectarent, subito sanus surrexit et sine tremore corporis deinceps permansit. Et cum venisset ad beatum Augustinum, ipse beatus Augustinus produxit eum ad populum; et re eis ostensa, sequenti die libellum de narratione illius eis recitandum promisit. Quod dum fieret videbat populus fratrem sanatum et sororem eius iuxta eum membris omnibus contrementem. Post hec recitata eorum vita de conspectu populi eos abire precepit; et cum super hoc disputaret, illa soror cancellum intravit et statim velut obdormiens subito sana stetit. Unde ea producta in medium de utriusque sanitate apud omnes exultatio magna fuit. Quod miraculum ideo tetigimus ut quam grave sit parentes offendere monstraremus.

CXII - Cassiani episcopi

recensere

Cassianus episcopus ex nobili genere in Alexandria urbe natus a sancto Zenone eiusdem urbis episcopo divinis litteris eruditus, deum ab infantia coluit et omnia pro Christo deferens in Hortensi urbe ecclesiam in honore sancti Laurentii sicut ab eodem in visu doctus fuerat construxit. Tunc Iovinianus imperator deum timens qui successerat Iuliano apostate elegit eum conclamante populo in Hortensi urbe episcopum. Sed cum eam aliquamdiu in omni sanctitate rexisset, valedicens omnibus omnia dereliquit et cum paucis clericis pro Christo peregrinationem arripuit, intransque mare properante deo usque ad Massiliam navigavit et inde seviente hereticorum et paganorum persecutione Augustodunum pervenit et a sancto Simplicio episcopo gratanter exceptus ad petitionem ipsius Simplicii cum eo per triennium mansit. Quarto anno sanctus Simplicius migravit ad dominum et omnis clerus et populus Cassianum elegerunt episcopum. Qui ecclesiam per XX annos strenue gubernavit, et sic migrans ad dominum multis miraculis choruscavit. Hic est Cassianus de quo dictum est in vita sancti Germani. Migravit autem ad dominum circa annum domini CCCLXXXIX.

CXIII - Dominici confessoris

recensere

Beatus Dominicus primus pater ordinis predicatorum ex Hyspania in villa que dicitur Calaroga Oxomensis dyocesis oriundus fuit. Huius mater antequam ipsum conciperet vidit in sompniis quod de utero suo quidam catulus exiret qui faculam ardentem in ore baiulans totum mundum incendere videretur. In quo significabatur qualis futurus esset, scilicet egregius predicator qui ignito verbo predicationis frigescentem in multis caritatem accenderet et oportuno latratu lupos a gregibus arcens dormientes in viciis ad virtutum vigilantiam excitaret. Sed et cuidam matrone que eum de baptismo levavit visum est in sompniis de ipso quod quasi stellam in fronte gestabat que totam terram suo lumine perlustrabat. Cum ergo pater eius Felix nomine et mater Iohanna puerum religiose nutritum ecclesiastici officii litteris imbui studiose fecissent et ipse post artes liberales in theologia quatuor annos pene semper vigilans vel super terram sicut ab infantia consueverat dormiens studiosissime peregisset, fame in Hyspania prevalente cum studeret apud Pallenciam quidquid habebat in libris et utensilibus vendidit ut fame morientibus subveniret. Huius ergo famam Didacus Oxomensis episcopus audiens fecit eum in ecclesia sua canonicum regularem. Ipsi quoque canonici virtutum eius excellentiam admirantes licet invitum sibi constituunt subpriorem. Ipse autem factus omnibus vite speculum religionis exemplum inter alia virtutum dona specialiter hoc habebat, ut pro miseris et afflictis et animarum pereuntium zelo fleret. Et crebro in oratione pernoctans hoc a domino frequenter petebat, ut daretur ei gratiam qua saluti pereuntium subveniret. Inter hec rogatu regis illius Castelle predictus Didacus episcopus ad Marchias ivit cum sancto Dominico ut filii regis et cuiusdam nobilis puelle matrimonium procuraret. Et cum pervenissent Tolosam sanctus Dominicus quendam hereticum hospitem suum convertit ad fidem. Cumque redissent ad regem et assensum puelle cum gaudio nuntiarent, rursus cum maiori apparatu ab eodem rege missus Marchias adiit, sed puellam defunctam invenit. Unde remisso ad regem nuntio, ipse cum clericis suis Romam petiit ut pontificatum cederet et Comanorum gentem ad fidem convertere laboraret. Sed cum cessionem impetrare non posset per Cistercium rediens assumpto habitu monachali cum aliquibus monachis in Hyspaniam properare voluit. Sed in terra Albigensium legatum Innocentii pape cum magno concilio archiepiscoporum et episcoporum et XII abbatum cisterciensis ordinis invenit. A quibus honorifice suscipitur et quid fieri pro defensione fidei debeat consulitur et ad consilium eius tota pompa in equis et vestibus et varia suppellectili, assumpta evangelica paupertate deponitur ut fidem Christi verbis et operibus demonstrarent et sic animas quas heretici falsa virtutis specie deludebant ad veritatem fidei revocarent. Ipse autem primus hoc fecit et retento secum fratre Dominico cum paucis clericis strenue per totam terram illam pedites discurrere et verbo et opere predicare ceperunt. Sed hoc videntes et invidentes heretici et ipsi in contrarium predicando importunius restiterunt. Nam cum inter alios conflictus esset indicta disputatio et heretici et fideles libellos assertionis in invicem conscripsissent, statuto die presente populo liber beati Dominici pre ceteris comprobatus et liber cuiusdam heretici proferuntur et post longa controversiam iubentibus arbitris uterque libellus examinandus in ignem mittitur. Sed libro heretici mox consumpto, liber beati Dominici secundo et tertio flammis iniectus et semper prosiliens incombustus ostendit cuius veritas et sanctitas certior haberetur. Cum ergo predictus episcopus ad fidem plurimos attraxisset et ad susceptionem virginum quas parentes pauperes hereticis nutriendas et erudiendas tradebant monasterium construxisset, post biennium in Hyspaniam redire decrevit ut ad necessaria predicti monasterii feminarum pecuniam colligeret et de consensu pape aliquos ad officium predicationis ydoneos ordinaret. Sed cum per Castellam transiens decessisset audito eius obitu ceteri qui Tolose causa predicandi remanserant ad propria redierunt et solus frater Dominicus cum paucis sibi sine voto alicuius professionis adherentibus constanter in predicatione steterunt. At vero heretici virum sanctum multipliciter deridebant, et conspuentes in eum et lutum proicientes et a tergo ei pro derisu paleas alligantes. Cum minarentur ei mortem et ille penitus nil timeret, «Quid», inquunt, «fecisses si te in illis et in illis insidiis cepissemus?». «Rogarem vos», ait, «ne me brevi et levi morte occideretis, sed paulatim et successive membra singula mutilantes et ipsos tandem oculos eruentes semivivum et truncum corpus permitteretis in suo sanguinem volutari vel prorsus ad libitum necaretis». Ad hec heretici stupefacti ultra eum persequi destiterunt.

Ipse autem tanta caritate et misericordia plenus erat quod se ipsum venumdare voluit ut quendam qui pro paupertate hereticus factus erat converteret, sicut et in patria sua pro fratre cuiusdam femine se vendendum obtulit ut illum a paganis captivum redimeret. Totam etiam quadragesimam cum socio suo in pane et aqua transegit et super nudas tabulas ligneas semper in cilicio modicum somnium cepit. Mansit autem sic beatus Dominicus apud Tolosam annis decem et tunc cum Tolosano episcopo qui eum tenerrime diligebat propter generale concilium ivit Romam et rogavit papam Innocentium tertium quatenus ordinem qui predicatorum diceretur et esset fratri Dominico eiusque sequacibus confirmaret. Tunc papa hortatus est fratrem Dominicum ad fratres suos redire et de communi eorum consensu regulam aliquam iam approbatam eligere et sic ad curiam rediret et que petierat impetraret. Finito concilio reversus beatus Dominicus verbum pape fratribus patefecit et statim regulam beati Augustini concorditer elegerunt et quasdam sibi arctioris vite consuetudines in victu et vestitu insuper addiderunt. Defuncto interea papa Innocentio tertio Honorius sublimatur et accedens ad eum beatus Dominicus quicquid petierat confirmatur anno domini MCCXVI. Bis sex centenus sextus decimus fuit annus cum sub Dominico cepit qui predicat ordo.

Sequenti anno moriente Symone comite Montis Fortis sicut beato Dominico visum fuit sciens vir sanctus quod semina dispersa fructificant congesta putrescunt, noluit fratres de cetero simul esse, sed convocatis fratribus dixit se velle omnes fratres licet adhuc paucissimos per diversa spargere regiones eligens eis fratrem Matheum in abbatem cuius arbitrio ceteri regerentur; ipse autem causa predicationis pergeret ad gentiles. Iste frater Matheus primus abbas et novissimus in hoc ordine fuit, quia placuit fratribus ut humilitatis gratia qui toti preesset ordini non abbas, sed magister ordinis diceretur. Ceteri vero inferiores prelati priorum vel subpriorum vocabulo censerentur. Ex hiis fratribus quidam in Hyspaniam, quidam autem Parisius, quidam vero Bononiam perrexerunt et in multa angustia paupertatis cum virtute dei multiplicati sunt.

Ipse autem frater Dominicus Romam petiit. Ubi cum esset magister Reginaldus sancti Aniani Aurelianensis decanus, vir magne scientie et virtutis qui etiam in iure canonico rexerat Parisius quinque annis cum episcopo Aurelianensi mare transiturus Romam devenit. Qui iam inspirante domino proponebat ut relictis omnibus predicationi vacaret, sed quomodo ad melius ageret nesciebat. Super hoc ergo cum quodam cardinali familiariter colloquens suum ei propositum revelavit. Tunc ille: «Eu», inquit, «novus ordo predicatorum exoritur qui secundum quod appetis et predicationis officium et paupertatem voluntariam profitetur. Magister quoque ipsius ordinis in hac Romana urbe predicans demoratur». Statim magister Reginaldus fratrem Dominicum accersiri fecit et cogitationem suam ei ostendens illectus verbis et vultu beati Dominici ex tunc ordinis ipsius deliberavit ingressum. Sed mox gravi morbo corripitur ita quod deficiente natura a medicis desperatur. Cum autem pro ipso beatus Dominicus instantissime domino supplicaret ipsi magistro Reginaldo vigilanti et vehementi ardore febrium estuanti beata virgo visibiliter cum duabus pulcherrimis puellis apparuit dicens: «Pete a me quid vis et dabo tibi deliberanti vero quid peteretur». Una ex illis puellis suggessit ei ne quid peteret nisi quod regina miseriordie dare vellet. Posuit ergo totum in electione beate virginis ut sibi daret quid vellet. Tunc illa extensa manu egrotantis oculos, aures et nares, os quoque et manus, renes et pedes salutari quam secum detulerat unctione perunxit. Et ad renes quidem dicebat: «Stringantur renes tui cingulo castitatis». Ad pedes autem: «Ungo pedes tuos in preparatione evangelii pacis». Et cum dixisset: «Die tertia mittam tibi ampullam restitutionis plene sanitatis», ostendens ei habitum ordinis predicatorum: «Ecce», inquit, «hic est habitus ordinis tui». Mane facto venienti ad se beato Dominico et querenti qualiter se haberet, «Sanus», inquit, «sum». Et cum vir dei de sanitate anime intelligeret et ille de sanitate corporis replicaret, narrata per ordinem visione, ambo deo gratias reddiderunt et medici de subita salute illius mirati sunt, cuius vitam nullatenus speraverunt. Die autem tertio sedente beato Dominico cum magistro Reginaldo erat cum eis quidam religiosus de ordine hospitalariorum qui vidit a parte beatam virginem venientem et totum corpus magistri Reginaldi manu propria perungentem. Illa vero celestis unctio sic carnem predicti magistri non solum ab estu febrium, sed etiam ab ardore concupiscentie temperavit; quod sicut ipse postea confessus est, nec primus in eo motus libidinis de cetero pullulavit. Statim beato Dominico professionem faciens ad instantiam Aurelianensis episcopi cum licentia beati Dominici transfretavit; et reversus Bononiam plurimos predicando convertit et inde Parisius veniens in brevi vitam istam finivit.

Sanctus autem Dominicus cum esset Rome adolescentem consanguineum domini Stephani cardinalis equo lapsum et mortuum suscitavit et iter faciens signo crucis obiecto multis secum gradientibus pluviam propulsavit. Et cum esset in Hyspania visum est ei quod quidam maximus draco fratres illos qui secum erant apertis faucibus absorbebat; et sic intellexit vir sanctus quod gravis temptatio dyaboli fratribus imminebat. Quod cum illis dixisset et dyabolo resistere fortiter monuisset, omnes preter tres a sancto Dominico recesserunt. Sed cum vir sanctus pro illis incessanter orasset, paulo post fere omnes inspirante domino redierunt. Cum autem beatus Dominicus fratres adhuc paucos et modicum litteratos ad predicandum dispergeret et eos orando protegeret, quidam sacerdos videns sanctum Dominicum cum fratribus postpositis omnibus predicationi ferventer insistere, illos pie emulans cum illis esse prorsus voluit si saltem novum testamentum haberet. Et ecce quidam ei venalem obtulit librum talem; et statim empto libro hesitare cepit utrum quod facere cogitabat exequi expediret. Unde visum est ei ut responsum a domino flagitaret. Facta ergo prece librum signans aperuit et mox occurrit ei quod in actibus apostolorum beato Petro de Cornelii nuntiis spiritus sanctus dixit: ‘Surge descende vade cum eis nichil dubitans, quia ego misi illos’. Et statim sacerdos relicto seculo secutus est eos.

Quidam etiam Rome legatus Portuensis episcopus ordinis cisterciensis monachus Bononiam venit; et cum honore susceptus a fratribus cogitare cepit quid sibi vellet ista nova et inaudita religio et an esset ex hominibus an ex deo. Sedenti igitur ad altare oblatum sibi missalem in nomine domini cum signo crucis aperuit et in superiori primi folii parte legit: ‘Laudare, benedicere et predicare’. Quo tamquam celesti responso cum gaudio certificatus toto corde ordinem dilexit et se fratrum orationibus commendavit. Nec tamen hoc dicimus ut per hoc divinos et sortilegos approbemus. Nam aliud est futurorum certitudinem arte dyabolica divinando presumere, aliud in ambigibus humano deficiente consilio divinum orando fideliter oraculum expectare. Sancti etenim patres in necessitate frequenter dominum consulebant, unde et Iudei semper signa petebant.

Denique beatus Dominicus post universas virtutes in quibus se magis mirabilem quam imitabilem exhibebat, in fine vite sue apud Bononiam graviter egrotavit. Et convocatis fratribus per virginitatem quam deus in eo servaverat se eis posuit in exemplum, summopere monens omnes ut suspecta caverent consortia et colloquia omnium feminarum, maxime iuvencularum. Fecit etiam fratribus non terrene pecunie, sed celestis gratie testamentum, ut scilicet caritatem haberent, humilitatem servarent, paupertatem voluntariam possiderent, districte prohibens ne quis in hoc ordine possessiones temporales induceret, maledictionem dei et suam terribiliter imprecans ei qui ordinem paupertatis divitiarum pulvere macularet. Eius autem exequiis venerabilis Hostiensis episcopus tunc Romane sedis in Lombardia legatus, postmodum vero papa Gregorius, qui sanctitatem eius noverat et amabat, interfuit; sanctum corpus eius in ecclesia fratrum Predicatorum Bononie, quorum primus pater extiterat, honorifice sepelivit anno domini millesimo ducentesimo vicesimo.

Eadem die eademque hora mortis eius frater Walla prior Brixie eiusdem ordinis, postmodum autem eiusdem civitatis episcopus, cum sub campanili fratrum in Brixia se dormiendo paululum reclinasset, vidit celum apertum et duas candidissimas scalas ad terram submitti. Quarum unam desuper tenebat dominus et alteram mater eius et angeli lucis ascendebant et descendebant per eas; et inter utramque scalam sedes posita erat in imo, et supra sedem sedens; et qui sedebat similis erat fratri habenti faciem velatam capucio, sicut in ordine moris est fratres mortuos sepeliri. Trahentibus autem scalas paulatim domino et matre eius, trahebatur pariter et sedes cum sedente donec psallentibus angelis celo illatus est. Evigilans frater ille statim venit Bononiam et invenit eandem diem et hora fuisse qua sancta anima beati Dominici migravit a corpore.

Post autem obitum quoque sancti Dominici deus per eum miracula multa fecit. Quorum quidem plurima indiscreta quorundam humilitas occultavit, plura vero per negligentiam abolevit, multa tamen conscripta sunt et diligenter discussa et coram papa Gregorio fideliter approbata. Nam cum virtutum et miraculorum numerositate non posset ultra beati Dominici sanctitas occultari, placuit devotioni fidelium corpus eius adhuc humi depositum ad altiorem locum reverenter transferri. Effracto igitur ferreis instrumentis cemento durissimo et sublato lapide, tumulo patefacto, tantus ex ipso subito suavissimus erupit odor ut cuncta superaret aromata. Nec solum ossibus aut pulveri sacri corporis vel capse inerat, sed etiam fratrum manibus horum quippe qui tangentium adherebat. Qua in re pensandum est quam immensis in celo deliciis perfruatur spiritus cuius tanta suavitate redolet adhuc in pulvere iacens corpus. Translatus est beatus Dominicus anno domini MCCXXXIII.

CXIV - Sixti pape et martyris

recensere

Sixtus papa apud Athenas natus et doctus audiens quod Decius cesar eum comprehendi iussisset, convocavit clerum et confortavit eos ne terrores metuerent impiorum. Presentatus est itaque Decio cum Felicissimo et Agapito dyaconibus. Quem cum Decius movere nullis blanditiis potuisset, ductus est ad templum ut aut sacrificaret Marti aut reciperetur in carcere Mamertini. Audiens autem beatus Laurentius quod receptus esset in carcere beatus Sixtus pergens ad eum dixit ei: «Quo progrederis sine filio, pater, quo sacerdos sine ministro properas?». Cui beatus Sixtus dixit: «Non ego te desero, fili, sed maiora tibi debentur certamina. Nos quidem senes levioris pugne cursum recipimus; te quasi iuvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Post triduum me sequeris, sacerdotem levita. Interim ergo accipe thesauros ecclesie et quibus tibi videtur divide». Tunc beatus Laurentius accipiens thesauros cepit per regionem querere ubi christiani laterent et unicuique prout opus erat ministrabat. Venitque ad domum cuiusdam vidue que in domo sua multos christianos celabat. Que rogavit eum ut manum suam super caput eius poneret, quia multa iam diu capitis infirmitate laborabat. Quod cum beatus Laurentius fecisset, statim illa sanata est. Eadem nocte pergens inde venit in domum cuiusdam christiani et ibidem quendam cecum signo crucis illuminavit. Beatus ergo Sixtus cum duceretur ad Decium et dictis eius minime consentiret, Valerianus prefectus decrevit ut sacrificaturus ad templum Martis duceretur aut si nollet ibidem capite puniretur. Tunc beatus Laurentius cepit clamare post eum dicens: «Noli me derelinquere, pater, quia thesauros tuos iam expendi». Tunc milites audientes thesauros beatum Laurentium tenuerunt, Sixtum vero cum Felicissimo et Agapito ibidem decollaverunt anno domini CCLXVIII.

CXV - Donati episcopi et martyris

recensere

Iulianus imperator nutritus cum sancto Donato et subdyaconus ordinatus est, sed postquam gradum reiecit et ad imperium pervenit patrem et matrem sancti Donati occidit. Donatus vero fugit in Aretium civitatem et cum sancto Hylarino monacho diu domino servivit et multa miracula fecit et post beatum Satyrum pontificatum suscepit. Cumque die quadam missa celebrata populus communicaret et dyaconus quidam communicatis christianis Christi sanguinem propinaret, subito paganorum impulsu cecidit et calicem sacrum fregit; unde valde ipse cum populo tristis fuit, sed eius tristitiam sanctus Donatus illico relevavit. Nam fragmenta calicis suscepit et facta oratione in formam pristinam restauravit. Quo signo percussi pagani fere octoginta baptizati sunt. Post hec sub Iuliano comprehensus cum sancto Hylarino cum sacrificare nollent, Hylarinus quidem fustibus tamdiu cesus est donec spiritum exalaret. Donatus vero in custodia receptus cum multa miracula faceret ibidem decollatus est.

CXVI - Cyriaci sociorumque eius

recensere

Maximianus imperator rediens de Affrica volens placere Diocletiano circa Romam termas edificari iussit et omnes christianos ad hoc opus laborare coegit. Tunc Trason dives et potens per sanctos Cyriacum, Sisinnium et alios christianos laborantibus quantum poterat ministrabat. Quod audiens Marcellus papa ipsum Cyriacum et alios dyaconos ordinavit. Post hec comprehensus est Cyriacus cum sociis suis et ad Maximianum adductus. Qui iussit ut in custodia terram foderent et ad locum suis humeris deportarent. Erat autem ibi sanctus Saturninus senex quem Cyriacus et Sisinnius ad portandum iuvabant. Quod cum audisset Maximianus adductum ad se Sisinnium de multis convenit. Et cum eum in carcerem recludi iussisset post septem dies iussit eum sibi prefectus Laodicius presentari; et cum eum Apronianus comitariensis educeret, subito lux de celo venit et vox de luce exivit dicens: «Venite, benedicti patris mei etc.». Et tunc Apronianus procidens ad pedes Sisinnii credidit et ab ipso protinus baptizatus cum ipso ad prefectum confitens Christum venit. Tunc ait prefectus ad Apronianum: «Numquid et tu christianus factus es?». Qui respondit: «Ve michi quia perdidi dies meos». Respondit prefectus: «Vere modo perdes dies tuos!». Et iussit eum protinus decollari. Tunc reclusus est in carcerem Sisinnius cum Saturnino. Audiens autem Laodicius quod multos in carcere baptizarent, eductos monuit ut allatum ydolum adorarent. Dixitque Saturninus: «Conterat dominus deos gentium!». Et statim dissolutum est velut lutum. Unde in eculeo levantur, fustibus et scorpionibus ceduntur et pendentibus in eculeo flamme lateribus apponuntur et sic tandem depositi iussi sunt pariter decollari.

Post hec nuntiatur Diocletiano quod Arthemia filia eius a demonio vexabatur. Quam cum tristis et anxius visitasset, clamavit demon quod non exiret nisi Cyriacus dyaconus adveniret. Et sic eductus de carcere et intrans ad eam cum demonem exire compelleret, ait demon: «Si vis ut exeam da michi vas aliquod ubi intrem». Respondit Cyriacus: «Ecce corpus meum; si potes ingredere». Respondit demon: «In vas tuum intrare non possum, quia undique clausum est et signatum. Sed si eicis me in Babyloniam faciam te venire». Et cum coactus exisset, clamavit Arthemia dicens quod deum quem Cyriacus predicabat videret. Cum ergo Cyriacus Arthemiam baptizasset et ex gratia Diocletiani et Serene uxoris eius in domo quam ei dederant securus viveret, venit nuntius a rege Persarum ad Diocletianum rogans ut illuc Cyriacus mitteretur quia filia eius a demone torquebatur. Cyriacus itaque ad preces Diocletiani et Serene uxoris eius impositis navi necessariis cum Largo et Smaragdo in Babyloniam letus ivit. Cumque intrasset in cubiculum Iobie filie Saporis regis Persarum, clamavit demon per os eius dicens: «Quid est Cyriace?». Respondit Cyriacus:«In nomine domini exi ab ea». Respondit demon:«Fatigatus es». Cyriacus dixit: «Non sum fatigatus, sed ubique dei auxilio gubernatus». Ait demon: «Tamen ego te perduxi ad quod volui». Tunc prostratus in oratione Cyriacus dixit: «Imperat tibi Ihesus Christus ut exeas». Et statim exiens demon dixit: «O nomen terribile quod me coartat exire!». Et sic sanatam puellam baptizavit cum rege et affinibus eius CCCCXX. Oblatis autem ei multis muneribus recipere noluit; sed cum ibi fuisset XLU diebus in pane et aqua ieiunans reversus est Romam et a Diocletiano cum honore receptus habitavit in predicta domo cum sociis sicut prius.

Post duos menses defunctus est Diocletianus anno domini CCC et succedens ei Maximianus iratus de sorore sua Arthemia Cyriacum comprehendit et in die processionis sue nudum et cathenis ligatum ante currum suum trahi iussit; et post iussit Carpasio vicario ut eum cum sociis occideret aut immolare compelleret. Et cum liquasset picem ardentem super caput eius increpavit eum Crescentianus, unde ipse fustibus cesus et ungulis abrasus et latera flammis ustus emisit spiritum.

Post dies quatuor presentatum sibi Cyriacum fustibus cedi et in eculeo suspendi precepit. Audiens autem Maximianus quod non posset evinci, iussit eum cum omnibus aliis decollari. Carpasius autem videns se habere gratiam Maximiani impetravit ab eo domum sancti Cyriaci. Cumque ad derisionem christianorum in loco ubi Cyriacus baptizabat se balnearet et epulas cum XIX sociis celebraret, subito omnes mortui sunt et ex tunc clauso balneo gentiles christianos timere et venerari ceperunt.

CXVII - Laurentii Martyris

recensere

Post passionem sancti Syxti tentus est beatus Laurentius et Decio presentatus; traditus est Valeriano prefecto ut ab eo thesauros ecclesie diligenter exquireret et si nollet sacrificare diversis cum tormentis occideret. Valerianus autem tradidit eum Ypolito carcerario. Erat autem in carcere gentilis quidam qui plorando cecus factus fuerat. Cui cum Laurentius promisisset quod videret si baptizatus in Christum crederet, credentem baptizavit. Et dixit ei: «Omnia in confessione lavantur». Videns autem Ypolitus quod non solum ille videret, sed etiam multis aliis visum beatus Laurentius restauraret, ait illi: «Ostende michi thesauros». Dixit ei Laurentius: «O Ypolite, si credideris in Christum et thesauros tibi ostendo et vitam eternam promitto». Cui Ypolitus: «Si dictis», inquit, «facta compenses, faciam que hortaris». Et statim baptizatus Ypolitus ait: «Vidi animas innocentium letas gaudere». Et protinus baptizata est tota familia eius. Post hec mandavit Valerianus Ypolito ut Laurentium adduceret. Qui sponte veniens cum astaret et Valerianus thesauros exquireret, petiit triduanas inducias ut eos ostenderet. Et abiens collegit pauperes et adduxit ad palatium dicens: «Ecce thesauri eterni qui nunquam deficiunt». Cum ergo interrogatus deos blasphemaret, iratus Decius iussit eum scorpionibus cedi et ante eum omne genus tormentorum afferri. Quem cum sacrificare iuberet ut tormenta evaderet respondit: «Infelix, has epulas ego semper desideravi». Decius dixit: «Ergo si in hoc gloriaris dic nobis ubi tui similes sunt absconsi ut simul epulemini». Respondit Laurentius: «Non es dignus eorum aspectibus presentari». Tunc Decius iussit eum plumbatis durissime cedi. Et oravit Laurentius dicens: «Domine, accipe spiritum meum». Statim venit vox ipso Decio audiente: «Adhuc multa certamina tibi debentur». Tunc Decius furore plenus dixit: «Viri Romani audistis demones sacrilegum confortantes qui deos respuit et principes et tormenta contempnit. Extendite eum et cum scorpionibus cedentes affligite». Tunc unus ex militibus nomine Romanus credidit in Christum et clamavit ad beatum Laurentium dicens: «Video ante te iuvenem pulcherrimum stantem cum lintheo extergentem membra tua. Unde adiuro te per dominum qui misit tibi angelum suum ne me derelinquas». Tunc anxiatus Decius iussit ut deponeretur Laurentius dicens: «Puto iam quod per artem magicam victi sumus». Et iussit eum recipi in palatio. Et tunc venit ad eum Romanus et baptizatus est ab eo. Quod audiens Decius iussit eum exhiberi cum fustibus. At ille veniens nundum interrogatus clamare cepit dicens: «Christianus sum!». Et statim iussu Decii decollatus est. Eadem nocte adductus est beatus Laurentius ad Decium et Valerianum. Cui Decius: «Sacrifica diis, sin autem nox ista in tuis expendetur suppliciis». Cumque nollet ministri exutum super cratem ferream extenderunt. Et prunis suppositis eum cum furcis ferreis compresserunt. Cumque ibi diutius assaretur et gratias agens vultu letissimo, quasi nichil mali sentiens videretur, respexit ad imperatorem et dixit: «Ecce, miser, assasti unam partem; regira aliam et manduca, quia iam video quod diu desideravi». Et sic gratias agens emisit spiritum. Tunc Decius et Valerianus confusi relicto Laurentio super craticulam ad palatium perrexerunt. Et facto mane Ypolitus et Iustinus presbyter eum rapientes cum lintheis et aromatibus condiderunt anno domini CCLIIII.

Quidam dives videns in oratorio sancti Laurentii sacerdotem celebrantem in calice stanneo dedit ei calicem argenteum. Postea cum dives moreretur vidit demones de anima eius cum angelis contendentes et quod quidam vir quasi concrematus et totus ustulatus sicut fuit beatus Laurentius ostendit eis calicem quem dederat ei dives; et statim fugientibus demonibus illis liberatus est.

Passionem sancti Tyburtii require in passione sancti Sebastiani.

CXVIII-Ypoliti martyris cum sociis suis

recensere

Post tertium diem passionis sancti Laurentii, cum redisset Ypolitus domum priusquam mensa posita cibum caperet tentus a militibus ductus est ad Decium. Cui Decius: «Nunquid et tu magus factus es, quia corpus Laurentii abstulisti?». Respondit Ypolitus: «Hoc feci non ut magus, sed ut christianus». Tunc Decius furore repletus iussit eum expoliari et fustibus cesum pectinibus ferreis laniari. At ille magis clamans se esse christianum indutus veste militari et monitus ut militiam et amicitiam Decii retineret respondit se velle in bona milicia sequi Christum. Tunc Decius tradidit eum Valeriano prefecto ut facultates eius acciperet et ipsum duris suppliciis terminaret. Adducta est ergo tota Ypoliti familia christiana cum nutrice eius nomine Concordia. Quos cum prefectus moneret ne perirent, Concordia respondit pro omnibus quod nullatenus consentirent. Unde eam presente et gaudente Ypolito usque ad mortem fustibus cedi fecit et aliis decollatis Ypolitum ligatum per pedes ad colla indomitorum equorum per spinas et tribulos trahi iussit. Sicque gratias agens Ypolitus expiravit. Cumque Iustinus presbyter omnes sepelisset et corpus Concordie invenire non posset, quidam miles nomine Porphyrius rogavit quendam cloacarium nomine Hyreneum occulte christianum dicens: «Secretum custodi et extrahe Concordiam christianam quam Valerianus in cloacam proiecit. Spero enim quod aurum et gemmas habeat in veste sua». Cui ille: «Ostende michi locum et nocte quod invenero nuntiabo tibi». Perrexit ergo cloacarius cum illo ad locum. Qua extracta, cum nichil invenissent miles fugit et Hyreneus vocato Habundio christiano tulit corpus eius ad Iustinum presbyterum. Quod ille cum gaudio suscepit et iuxta predictos martyres sepelivit. Quod Valerianus audiens Hyreneum et Habundium tenuit et vivos in cloacam necari precepit. Iustinus vero presbyter corpora rapuit et iuxta beatum Laurentium sepelivit. Eodem tempore cum Decius et Valerianus de carro aureo descendentes theatrum introirent ut christianos suppliciis exhiberent, arreptus a demone Decius exclamavit: «O Ypolite vinctum cathenis asperis ducis me!». Valerianus etiam clamavit: «O Laurenti, igneis cathenis me trahis!». Et statim presente Decio expiravit. Decius vero per triduum vexatus mortuus est. Quem uxor eius Triphonia videns dimissis omnibus christianis perrexit cum filia sua Cyrilla ad Iustinum presbyterum; et baptizata sequenti die orans in domo sua migravit ad dominum. Audientes quadraginta sex milites quod Triphonia et Cyrilla christiane essent, venerunt cum uxoribus suis ad Iustinum presbiterum ut baptismum perciperent. Quos cum Dionysius papa qui sancto Syxto successerat baptizasset et Claudius imperator adductos et nolentes sacrificare in carcerem reclusisset, Cyrillam aggreditur et nolens sacrificare nec nubere cum predictis militibus decollata est anno domini CCLV.

CXIX-Eusebi presbyteri

recensere

Iste Eusebius a Constantio augusto ob catholice fidei defensionem in cubiculo domus sue inclusus ibique in oratione constanter perseverans quievit in pace anno domini CCCXL.

CXX - De Assumptione Beate Marie Virginis

recensere

In tempore illo cum esset beata Maria vigilans et orans post ascensionem domini, venit ad eam angelus domini dicens ei: «Exurge Maria et accipe palmam quam tibi detuli quoniam post tres dies assumeris; et ecce omnes apostolos mittam ad te sepeliendam». Respondens Maria dixit: «Obsecro te domine ut dicas michi quod est nomen tuum». Qui respondit: «Cur queris nomen meum quod est magnum et mirabile?» Et hec dicens ascendit in celum precedente eum magno lumine. Tunc beata Maria accipiens palmam reposuit eam in cubiculo suo. Et convocans affines et amicos dixit eis: «Rogo vos ut unanimiter mecum sitis, quia crastina die ego egrediar de corpore et vado in requiem sempiternam». At illi flentes dixerunt: «Vigilemus omnes unanimiter cum lucernis, quia nescimus qua hora dominus veniet». Et colloquentibus illis venit beatus Iohannes et percussit ad ostium beate Marie et introivit. Et ut vidit eum beata Maria conturbata est in spiritu suo et suspirans non potuit tenere lacrimas et ait: «Pater Iohannes, memor esto verborum domini mei magistri tui, qui me tibi commendavit. Rogo ut facias mecum misericordiam et hanc palmam facias ferri ante lectum meum et custodias corpus meum a malis. Audivi enim dicentibus Iudeis: “Sustineamus quando moriatur ut possimus corpus eius invenire et igni consumere, que portavit illum seductorem”». Hec audiens beatus Iohannes amarissime flevit dicens: «O domine, quid sumus nos, quibus demonstrasti tot tribulationes!». Et post hec introduxit eum in cubiculo suo et ostendit ei vestimenta que ei poneret ad sepulturam. Et dixit Iohannes: «Non hoc possum facere solus nisi venerint fratres mei et apostoli. Ecce enim angelus congregat eos hodie ad egressum tuum». Egredientibus illis de cubiculo, subito factum est tonitruum magnum et omnes apostoli in nubibus rapti depositi sunt ante ostium beate Marie. Et videntes se invicem salutaverunt dicentes: «Deo gratias, qui nos hodie hic congregari precepit». Et orantibus illis, venit ad eos beatus Iohannes dicens: «Benedicite fratres!» At illi consalutaverunt eum dicentes: «Enarra nobis qualiter huc venisti». At ille dixit: «Audite quid michi contigit. Cum predicarem hora nona descendit nubes et circumdans tulit me de medio eorum qui erant mecum; et huc me perduxit. Ingressus autem ostium inveni populum multum circa sororem nostram Mariam, colloquentes ei quod esset egressura de corpore. Et hec audiens amarissime flevi. Nunc ergo fratres, si exierit sequenti die nolite eam flere ne turbetur populus dicens: “Quomodo isti cum sint apostoli timent mortem cum aliis predicent resurrectionem?”. Non enim oportet nos flere sicut dixit michi dominus et magister meus quando recubui super pectus eius». Post hec ingressi apostoli salutaverunt eam et illa humiliter resalutavit eos. Et cum benedixissent deum quod ad vocationem suam omnes apostolos congregasset, sedit in medio eorum ardentibus lampadibus et lucernis. Beatus autem Petrus dixit: «Fratres, vigilemus omnes et sint omnium lampades et lucerne accense donec veniat dominus». Exivit ergo Maria foras et oravit. Et post orationem rediens decubuit super lectum suum. Sedebat autem ad caput eius beatus Petrus et ad pedes ceteri apostoli. Circa horam noctis tertiam factum est tonitruum et odor suavitatis, ita ut pre nimia suavitate omnes obdormirent exceptis tribus virginibus quibus mandaverat ut continue vigilarent et testificarentur gloriam assumptionis eius. Et ecce dominus venit cum multitudine angelorum et Michael princeps angelorum hymnum dicebat et Maria benedicens deum ait: «Benedico te omnipotens Christe, quia non denegasti quodcumque michi promisisti». Et hec dicens reddidit animam quam Michael archangelus accepit. Et ait dominus Petro: «Tu accipe corpus Marie; et egredere dextera parte civitatis et invenies monumentum novum et ibi sepelies illud; et custodite donec veniam». Et hec dicens ascendit in celum. Apostoli autem et tres virgines composuerunt corpus beate Marie super lectum et post hec qui dormiebant surrexerunt. Petrus autem attulit palmam et dixit: «Videte ne aliquis tristetur, sed magis coronemus lectum». Et exurgentes apostoli levaverunt eam et Petrus elevavit vocem dicens: «Exiit Israel de Egypto, alleluia». Dominus autem protexit lectum et apostolos in nube et ambulantes non videbantur, sed vox tantum audiebatur. Cumque audissent principes sacerdotum et turbe populi voces laudantium deum turbati dicebant ad invicem: «Quid est hoc?». Et dixit quidam ex illis: «Maria egressa est de corpore et nunc apostoli circa illam laudem dicunt». At illi dixerunt: «Surgite et interficiamus apostolos et comburamus corpus igni quod portavit seductorem illum». Et abierunt cum gladiis et fustibus occidere illos. Tunc unus eorum repletus furore dixit: «Ecce tabernaculum illius qui nos et genus nostrum sprevit, qualem gloriam accepit!». Et impetu magno exclamans super lectum voluit illum evertere; et statim ambe manus eius heserunt lecto. Et cepit pendere ad lectum. Tunc apostolos oravit dicens: «Ne despiciatis me, queso, presertim tu beatissime Petre. Memento qualiter te excusaverim quando te hostiaria accusabat». Respondit Petrus: «Non possum; sed crede in Christum et recipies sanitatem». Et credens benedixit deum et statim sanatus est. Angeli autem qui erant in nubibus percusserunt Iudeos cecitate. Dixit autem Petrus ad eum qui sanatus fuerat: «Surge et accipe palmam et vade in civitatem et invenies populum multum cecorum; et qui crediderit, pone hanc palmam super oculos eius; et recipiet lumen. Qui autem non crediderit, non videbit in sempiternum». Ingressus autem in civitatem invenit populum multum plangentium et dicentium: «Ve nobis!». Tunc ille locutus est eis de fide; et qui credidit recepit lumen, qui vero non credidit cecus mansit. Mariam autem portantes apostoli pervenerunt ad tumulum. Et sepelientes sedebant ad ostium monumenti, sicut precepit illis dominus. Et ecce venit dominus cum multitudine angelorum. Et dixit archangelo ut susciperet corpus eius in nube. Quo suscepto, precepit apostolis ut accederent prope se. Cum autem appropinquassent, suscepit illos nubes, et precepit dominus nubibus ut irent in paradisum et deposuerunt apostoli corpus beate Marie in paradiso; et est ibi cum sanctis glorificans deum.

Ibidem etiam legitur quod cum apostoli sepelissent corpus beate Marie in valle Iosaphat et redissent Thomas unus eorum non fuerat tunc cum eis. Et cum veniret subito vidit et audivit angelos cantantes et corpus beate Marie in celum deferentes. Et oravit deum ut daret ei aliquod signum, per quod apostoli crederent beatam Mariam ab angelis in celum esse delatam. Et tunc cecidit zona qua corpus beate Marie involutum erat. Quod cum ad apostolos detulisset, perrexerunt ad sepulchrum et corpus eius non invenerunt. Sed quia hoc non est autenticum et quod predictum est videtur esse illud apocryphum de quo dicit Ieronimus ‘Ne forte si veniret in manibus nostris illud apocryphum, de transitu eiusdem virginis dubia pro certis recipiatis’, videamus quid inde revelatum fuit sancte Elizabeth, cuius auctoritas in chronicis valde commendatur.

In libro siquidem illius legitur quod cum beata Maria more solito eidem Elyzabeth appareret et illa interrogaret quo tempore et quo die dormisset in domino, respondit: «Post ascensionem domini permansi in vita mortali super terram anno integro et tot diebus quot sunt a die ascensionis usque ad diem quo celebratur assumptio mea. Et affuerunt omnes apostoli et cum magna veneratione corpus meum terre commendaverunt. Eo siquidem die quo celebratur assumptio mea ad dominum migravi, sed quadragesimo die post illum, scilicet IX kal. octobris resurrexi». Sic autem ostensa est Elizabeth illa assumptio. In ipsa die festivitatis illius cum Elizabeth diuturna egritudine languisset in hora misse rapta est in extasim et vidit in loco valde remoto quoddam sepulchrum multo lumine circumfusum et quasi speciem mulieris in eo; et circumstabat multitudo maxima angelorum. Et post pusillum erepta est de sepulcro et cum illa multitudine astantium elevata est in sublime; et ecce in occursum eius venit vir de celis supra omnem estimationem gloriosus, portans in dextera signum crucis, in qua vexillum apparuit et intellexit esse dominum salvatorem et infinita milia angelorum cum eo. Sicque eam alacriter suspicientes cum magno comitatu in celos evexerunt. Post modicum temporis interrogavit Elizabeth angelum cum quo sepissime loquebatur que esset hec visio. Qui respondit: «Ostensum est tibi in hac visione quomodo tam carne quam spiritu domina nostra in celum assumpta est. Sancti autem patres qui solempnitatem eius agi in ecclesia statuerunt nullam certitudinem corporalis eius assumptionis habebant. Ideoque diem dormitionis eius solempnem fecerunt; quem et assumptionem appellaverunt, quia etiam carne assumptam indubitanter credebant. Elizabeth autem cum dubitaret publicare hanc revelationem metuens ne iudicaretur inventrix novitatum, post duos annos ipsa die apparuit ei beata Maria et interrogavit eam si hec revelare auderet. Que respondit: «Non debet in publico divulgari hoc quia seculum malignum est, et qui audierint semet ipsos intricabunt et expedire se nescient». Cui illa: «Vis ergo ut omnino deleatur?». Respondit: «Non sunt hec tibi revelata ut deleantur, sed ut amplificetur laus mea apud illos qui me singulariter diligunt ut ex hoc specialem michi laudem exhibeant et specialem a me retributionem percipiant».

Ex predictis ergo colligitur quod et illud apocryphum autenticum non est et revelatio Elyzabeth divulgari non debet. In predicto enim apocrypho finis ineptus comprobatur, licet precedentia veri similia videantur. Tenendus est ergo usus ecclesie et auctoritas sanctorum, maxime beati Ieronimi qui de eius transitu ita dicit in sermone de eodem: ‘Certum est’, inquit, ‘quod hodierna die gloriosa virgo Maria migravit a corpore. Monstratur autem sepulchrum eius cernentibus nobis usque ad presens in vallis Iosaphat medio; que vallis est inter montem Syon et montem Oliveti posita, ubi in honore eius fabricata est ecclesia in qua sepulta fuit; sed vacuum esse cernentibus ostenditur’. ‘Hec’, inquit, ‘idcirco dixerim, quia multi nostrorum dubitant utrum assumpta fuerit simul cum corpore an obierit relicto corpore. Quomodo autem vel quo tempore aut a quibus personis sanctissimum corpus eius inde ablatum fuerit vel ubi transpositum utrumve resurrexerit nescitur, quamvis nonnulli astruere velint eam iam resuscitatam sicut et Iohannem evangelistam, quia in sepulchro eius non nisi manna invenitur quod et scaturire cernitur, sicut etiam David, cuius sepulchrum vacuum videtur, et multos alios qui cum domino teste evangelio resurrexisse creduntur. Quod quia deo nichil est impossibile, nec nos de beata Maria factum abnuimus, quamquam propter cautelam salva fide pio magis desiderio opinari oporteat quam inconsulte diffinire quod sine periculo nescitur’. Isdem Ieronimus in martyrologio ‘Huius’, inquit, ‘sanctissimum corpus etsi non invenitur super terram, tamen pia mater ecclesia venerabilem eius memoriam sic festivam agit ut pro conditione carnis eam migrasse non dubitet. Quo autem illud venerabile spiritus sancti templum nutu et consilio divino occultatum sit, plus elegit sobrietas ecclesie cum pietate nescire quam aliquid frivolum et apocryphum inde tenendo docere’.

Licet ergo assumptio beate Marie sapienter et breviter annuntianda sit eo quod dominus in partem suam assumpsit quando sic migravit a seculo, quod quasi dormiens nullum dolorem sensit, unde etiam transitus ille specialiter dicitur dormitio sancte Marie, tamen illis qui melius possunt capere multis rationibus et auctoritatibus probari potest quod ipsa iam glorificata est in anima simul et corpore, quia beatus Augustinus et sanctus Bernardus spirito sancto revelante noverunt quod beatus Ieronimus et quidam alii non ita sciverunt. Et hec est ratio: primo quia si corpus eius non esset assumptum, iniuste ageretur cum eo, quia non honoratur in terra, ubi non invenitur, etsi non est in celo. non adoratur ab angelis in celo nec ab hominibus in terra, quod malum est cum corpora aliorum sanctorum honorentur. Secundo quia nefarium est ut corpus virginis quod fuit pixis divinitatis et humanitatis Christi a vermibus corroderetur in terra. Tertio quia inconveniens est ut pars corporis eius, scilicet corpus Christi quod de ea sumpsit, cibus esset angelorum et reliqua cibus vermium. Quarto quia Christus de ea assumpsit carnem, non animam, quia anima non est extra duce. Ergo Christus magis corpori eius quam anime tenetur. Quinto quia dominus precepit honorare patrem et matrem. Sed sicut ipse honoravit patrem suum spiritualiter, quia patrem habebat deum, ita debuit honorare matrem suam corporaliter. Sed sicut dictum est corpora sanctorum honorantur in terris, ergo corpus eius debet honorari in celis. Hiis etiam auctoritatibus probatur. Augustinus in quodam sermone: ‘O virgo, non licet tibi alibi esse quam ubi est quod a te genitum est’. Sed quod genitum est a beata virgine est in celo, ergo et corpus virginis est in celo. Idem: ‘Que carere debuit illa maledictione quia dictum est “In dolore paries” nec illa ferri debuit, qua dictum est “terra es et in terram ibis”’. Idem: ‘Maria excellentissima quadam specialique prerogativa a filio honoratur possidens cum Christo corpus suum quod genuit clarificatum in dextera patris. Et quare non suum per quod genuit? Si non obviaverit nondum perspecta auctoritas vere credo et per quod genuit’. Idem: ‘Tronum dei thalamum celi tabernaculum Christi dignum est ibi esse ubi ipse est. Tam pretiosum thesaurum dignius est servare celum quam terra’. Idem: ‘Letare mater letitia inenarrabili anima et corpore, in proprio filio, cum proprio filio, per proprium filium’. Idem: ‘Vivat vivat integraliter que omnium perfectam et integram genuit vitam’. Idem Bernardus: ‘Securum habes accessum ad dominum, o homo, ante filium habes matrem, ante patrem habes filium. Filius ostendit patri latus et vulnera, mater ostendit filio pectus et ubera. Nulla ergo potest esse repulsa ubi tot occurrunt caritatis insignia’.

De miraculis Marie

recensere

Quidam monachus ecclesie sue sacrista valde lubricus erat, sed tamen beatam virginem multum diligens eam sepissime salutabat. Quadam nocte vadens ad scelus assuetum coram altari transiens beatam virginem salutavit; et sic exiens de ecclesia dum quendam fluvium vellet transire, in aquam decidens expiravit. Cuius animam cum demones rapuissent, affuerunt et angeli ut eam liberarent. In qua cum nil boni operis invenirent, subito beata Maria affuit et demones cur eam rapere ausi fuerant increpavit. At illi responderunt quia eum finisse vitam in malis operibus invenerunt. «Falsum est», inquit, «Scio enim quod alicubi pergens me primum salutabat et rediens similiter faciebat. Quod si dicitis vim fieri vobis ponamus in iudicio summi regis». Cumque de hoc coram domino disceptarent, placuit ei ut anima ad corpus rediret et de suis actibus peniteret. Interea fratres videntes matutinas differri sacristam querunt et usque ad fluvium pergentes mersum in aqua reperiunt. Et cum extracto corpore quid factum fuerat mirarentur, ille repente revixit et rem gestam referens, vitam in bonis operibus consummavit. Aliquid autem in hoc miraculo aliter factum esse dicitur, licet in miraculis sic legatur. Fertur enim quod dum sicut predictum est invicem disceptarent beata virgo dixit: «Nunc ergo ponamus iudicium super hominem illius oppidi castellanum. Cum ergo ei in visione beata virgo appareret monens ut iuste de tali monacho iudicaret, ille iudicavit ut monachus revivisceret et stans super pontem de quo cecidit quo vellet abiret. Et sic factum est. Et statim monachus ad monasterium rediit et penitens de malo opere deinceps sancte vixit.

Quedam sanctimonialis sacrista similiter et beatam virginem diligens et humiliter devote salutans, devicta temptatione carnis habitum religionis deposuit. Et septem annis demorata in seculo, tandem compuncta et penitens ad quandam domum prope abbatiam, recepta hospitio diligenter et caute quesivit ab hospita quomodo se haberent moniales de illa abbatia. Et cum illa de singulis multa bona dixisset, sacristam que tali nomine dicebatur amplius commendavit et quod nullum malum de illa dicebatur, sed a longo tempore sanctam vitam ducere credebatur. Tunc illa stupens et iam spem in beata Maria concipiens, occulte perrexit in ecclesiam; et statim beata virgo ei apparens in persona sacriste eam de stultitia suam corripuit et claves ecclesie et vestem suam reddidit ei dicens: «Ecce ego per tot annos officium tuum implens pudorem tuum operui; et te ad penitentiam expectavi ne perderes gratiam quam prius me salutando totiens meruisti». Sicque illa monialis vestem recipiens et officium suum implens in sancta confessione et penitentia vitam finivit.

Latro quidam beatam virginem ex corde diligens captus est et suspensus; sed dum pedes eius in aere iam penderent beata virgo affuit et illesum per triduum sustentavit. Audito ergo quod viveret putantes qui eum suspenderant quod non plene laqueatus fuisset, gladio eum iugulare volebant; sed beata virgo ferientium gladio manus opposuit ne nocerent. Cognoscentes ergo illi eo referente quod beata Maria sic eum iuvaret, mirantes eum protinus dependerunt et amore dei et matris eius abire liberum permiserunt. Qui statim monasterium intravit et quamdiu vixit beate virgini devote servivit.

Quedam bona et pauper femina ita beate virgini serviebat quod omni sabbato cessans ab opere et candelam de suo labore offerens ad altare beate virginis parabat illico pavimentum novo stramine singulis septimanis in hieme et herbis virentibus in estate; et ibi orabat a meridie usque ad vesperas. Tandem accidit quod filius eius pro furto ad suspendendum ducebatur; et multi venientes ad eam dum oraret deridebant papelardiam eius, qualis erat que ita sanctitatem simulans filium suum tam turpiter amittebat. At illa stans immobilis apprehendit pedes pueri quem ymago tenebat plorans et iurans quod ei auferret nisi ei filium suum redderet. Cum ergo ille iam ad patibulum levaretur, beata virgo eum eripiens ad matrem suam venire velociter fecit; et dixit ei ut beate virgini filium suum dimitteret que sic eum a suspendio liberavit.

Quidam clericus cum esset nimis levis et lubricus, hoc tamen summo studio devitabat, quod quamvis peccator esset, nullam tamen feminam cognoscebat que Marie nomen haberet. Quadam itaque die, cum vidisset in coreis quandam pulchram feminam et procurasset quomodo haberet eam, quia erat dives et potens, cum esset cum illa in tempore et loco peccandi, quesivit ab ea nomen eius. Qua dicente «Maria vocor», ille statim ob honorem beate Marie a peccato resiliit et protinus expiravit. Sequenti mane socii eius ituri ad scholas cum excitatus non surgeret, intrantes thalamum defunctum iuxta feminam invenerunt. Qui stupore et dolore turbati feminam quasi homicidam iudici tradiderunt. Sed dum pararentur exequie, in manu defuncti litteras aureas in hunc modum legerunt: ‘Quando iste clericus ob honorem nominis mei peccare noluit, ego mater misericordie rogavi filium meum ut sic ei parceret nec de cetero plus peccaret’. Tunc omnes qui hoc audierunt absoluta muliere que iniuste quasi rea homicidii tenebatur, corpus clerici honorifice sepelierunt.

Quedam abbatissa moniales suas quantum poterat religiose gubernans et ad custodiam discipline coartans eas in odium sui de bono studio provocavit; et instinctu dyaboli occulto dei iudicio cum dapifero suo incesti crimen incurrit. At illa gravidam se cognoscens et corde intimo ingemiscens moniales ut prius ad regulam nichilominus astringebat. Unde contra eam amplius concitate cum studiose quererent unde eam gravius accusarent, pro certo gravida esse deprehenditur et statim cum gravissimis accusationibus littere tanti criminis episcopo deferuntur. Imminente ergo adventu episcopi, abbatissa in quadam privata capella ubi orare solebat effusa in lacrimas beatam virginem devotissime deprecans, tandem in oratione paululum soporatur. Tunc beata virgo cum duobus angelis eam clementer alloquitur et datam peccati veniam et delendam cito infamiam illam pollicetur. Statim etiam dixit duobus angelis ut eam ab onere prolis exonerarent et cuidam heremite in vicino manenti per septem annos puerum nutriendum offerrent. Quo facto liberatam ab obprobrio monuit ut caveret deinceps a peccato: «Scias tamen», inquit «te prius ab episcopo multis obprobriis fatigandam; sed ne timueris quia facile horam pertransibis». Post hec episcopus veniens capitulum intravit et abbatissam venire precepit; et accedentem contumeliis aggrediens de capitulo exire compellit. At illa nil metuens imperterrita foris stetit. Missi ad eam duo clerici ut crimen explorarent, cum nullum signum in ea gravidationis invenire possent, mulieris innocentiam episcopo renuntiant. At ille non credens cum per se ipsum curiosus explorasset et nullum vestigium obiecti criminis invenisset, ad pedes eius abbatissa corruens veniam petiit et omnes detractores illius in monasterio retinens episcopo in confessione totum factum narravit et ille benedicens deum ad heremitam duos clericos pro causa pueri inquerendi transmittit. Venientes ergo didicerunt ab illo puerum illa nocte natum et a duobus iuvenibus ad eum paulo ante delatum et ex parte beate Marie sibi ab eis commendatum. Audiens hoc episcopus mirabiliter letus puerum septem annis nutriendum in manu heremite dimisit et ipse puer postea litteris et vita ydoneus eidem episcopo in episcopatu successit.

Cum quedam meretrix in omni sabbato propter honorem beate virginis a peccato cessaret et de luchro suo misero ad altare illius candelam offerreret, quasi subita morte preventa a demonibus rapitur; et mirabili cruciatu animam eius quasi pilam super furcas ferreas et ignitas vicissim iactantes in infernum deferre cum ludo miserabili letabantur. Statim beata virgo affuit et quasi muscas omnes demones effugans «Cur», inquit, «ancillam meam tangere presumpsistis?». Et cum illi meretricum scelus obicerent, «verum est», inquit, «quod multum peccavit, sed filius meus propter servitium quod michi impenderat in hora mortis ei contritionem donavit». Et illis ita confusis beata virgo iussit ei ut in ignem purgatorii intraret donec purgata misericordiam obtineret. Statim illa in caldariam pice plenam et ardentem intravit. Sicut vidit ille qui resurgens a mortuis hec et multa alia viventibus enarravit.

Cum quidam dives magnus peccator esset et tamen cotidie beatam virginem septies ex consuetudine salutaret, quidam sanctus hospitatus in domo illius per spiritum sanctum cognovit quod quidam dyabolus in domo illa maneret in forma servientis. Et cum coegisset eum apparere et loqui secum, quesivit quid ibi faceret. At ille «Cotidie», inquit, «expecto quod dominus huius domus det oblivioni salutationem sancte Marie, quia die qua salutavit eam non possum ei nocere». Quod cum sanctus hospiti suo illo presente dixisset et ille penitentiam promitteret, confusus dyabolus a domo recessit.

In episcopatu Tornacensi ancilla cuiusdam militis cum ipso peccabat et dominam suam uxorem illius de hoc frequentius offendebat. Et cum illa iuvencula sic peccaret, tamen beate virgini cotidie salutationem angelicam flexis genibus septies offerebat; et hoc domina sua bene sciebat. Quadam ergo die nimis irata dixit ei: «Certo heri per cognatos meos te fecissem occidi pro marito meo quem sic michi totiens abstulisti; sed sancta dei genetrix hac nocte michi apparuit precipiens ne tibi nocerem quia ancilla eius es; et promisit michi quod de te michi faceret pacem». Statim illa conpuncta «Quando quidem», inquit, «dulcissima mater dei me dignata est vocare ancillam suam, ecce promitto tibi quod vere ipsa de me faciet tibi pacem quod nunquam ulterius iniuriam illam tibi faciam, sed pro amore domine nostre etiam de loco isto omnino recedam». Et statim de episcopatu exiens ad monasterium bone spei in episcopatu Cameracensi devenit et ibi deo et beate virgini usque ad mortem servivit.

Cum quedam sanctimonialis longo tempore beatam virginem quinquaginta vicibus centum cotidie salutasset, apparuit ei congratulans devotioni. Dixit tamen quod melius vellet ut magis tractum et magis memoriter quinquaginta vicibus dimissis ceteribus hoc faceret. Et quando diceret ‘Dominus tecum’ moram ibi cum devotione faceret sicut posset, quia quando angelus hoc ei dixit inestimabili gaudio plena fuit.

In episcopatu Cameracensi Theodoricus dominus castri quod dicitur Avestius frequenter impugnans Balduinum comitem Hainonensem quadam die cum exercitu terram eius violenter intravit et inter alia mala duas abbatias monialium combussit. Tunc quidam heremita commorans in nemore iuxta castrum vidit aperte hora sexta cum horaret beatam virginem in celo sicut in maiestate regia assistentibus angelibus presentem et duas sanctas virgines in quarum honore ecclesie ille fundate fuerant, quas dominus ille destruxerat, a beata virgine instanter de illo iustitiam sibi fieri flagitantes. Tunc beata Maria: «Non possum, carissime, iustitiam vobis de Theodorico facere, quoniam Ada uxor eius tam devote michi servit quod etiam viro eius non possem nocere. Nam cotidie sexagies me salutat, et vigies quidem terre prostrata, vigies flexis genibus et vigies stando salutationem angelicam vel in ecclesia vel in thalamo suo michi cantat». Sed ille sancte virgines mala Theodorici plurima replicantes et vehementius conquirentes, dum iustitiam quererent, «Oro», ait, «vos carissime ut pro amore meo ad presens de ipso indutias michi detis et promitto quod cito de illo faciam vobis iustitiam et contra dominam Adam nichil delinquam». In ipso itaque anno causa consanguineitatis celebratum est divortium inter Theodoricum et Adam uxorem eius; et cum iam nichil Adam pertineret, ille in silvam causa venandi perrexit et ab inimicis suis occisus in quadam ecclesia abbatia quam ipse de suo fecerat sepultus fuit. Ipsa quoque Ada relicto seculo in eodem monasterio diu vixit et hoc miraculum ita esse sepe narravit. Et iste modus et numerus salutandi beatam virginem teneri a plurimis consuevit. Multe etiam matrone et virgines centies et quinquagesies hoc faciunt et per singulas salutationes gloria patri subiungunt et sic psalterium beate Marie cantare se dicunt propter eundem numerum psalmorum.

Cum sanctus Bernardus transiret per Flandriam in domo hospitis sui vidit filium eius iuvenem innocentem pulcherrimum et convertit eum ad religionem; et misit apud Claram Vallem. Et cum receptus fuisset et monita sancti viri in omnibus adimpleret, beatam Mariam centies cotidie salutabat. Et quadam die ipsa ei apparuit et ostensa ei tunica pulcherrima vidit quod in ea pars aliqua gremii deficiebat. Quod cum puer beato Bernardo dixisset, monuit eum ut centum quinquaginta vicibus eam cotidie salutaret. Et cum hoc diu libenter faceret, iterum beata virgo apparens ei et ostendens tunicam integram et perfectam etiam filium suum inter brachia illius posuit. Et dum puer cum puero iocundissime luderet, matre filium recipiente tanto dolore puer ille tristatus est et si ei sua viscera rapuisset. Unde cum ad clamorem eius monachi convenissent, statim puer infirmatus ad mortem cum hoc beato Bernardo dixisset post paucos dies apparente sibi beata virgine defunctus est.

Sicut dicit beatus Gregorius in Dialogo cuidam puelle quadam nocte beata virgo apparuit et coevas in albis vestibus puellas ostendit. Quibus dum illa se vellet adiungere nec auderet, quesivit beata virgo an vellet esse cum eis et vivere in eius obsequio. Cui cum puella diceret: «Domina, multum volo», protinus ab ea mandatum accepit ut nichil ultra leve et puellare ageret, a risu et iocis abstineret sciens pro certo quod inter easdem virgines quas viderat ad eius obsequium die tricesimo veniret. Quibus visis mox puella sic omnino mutata est quod parentes eius de ipsa plurimum mirabantur. Quibus illa rem retulit et quod mater dei promiserat indicavit. Tunc post vicesimum quintum diem febricitans die tricesima beatam virginem cum puellis ut prius ad se venire conspiciens: «Ecce», inquit, «Domina, venio». Et in hac voce spiritum reddidit.

Sacerdos cuiusdam parochie honeste vite unam tantum missam sciebat quam tamen in honore beate Marie cotidie celebrabat. Unde apud episcopum accusatus cum aliam missam nescire se diceret, iratus episcopus quasi hominum seductorem prohibuit ne deinceps celebraret. Sequenti nocte cum presbyter tristis de misse privatione redisset, beata virgo episcopum dure corripuit cur suum cancellarium sic tractasset et mortem ei die tricesima comminatur nisi presbyterum ad consuetum misse officium restauraret. Tremefactus episcopus presbyterum accersivit et veniam postulans ut nullam missam preter illam de sancta Maria quam sciebat celebraret deinceps imperavit.

In urbe Papia que et Ticinum dicitur, quidam clericus multum beatam virginem diligebat et ei placere modis omnibus satagebat. Defuncto itaque eiusdem civitatis episcopo collecti clerici triduo ieiunarunt ut deus eis ostenderet quem episcopum esse vellet. Interea beata virgo cuidam apparuit dicens: «Vade et dic populo ut accipiant meum cancellarium et statuant eum huius urbis episcopum». Et cum ille requireret quisnam esset, «Ille», inquit «qui vocatur Ieronimus, qui est in dei servitio die noctuque strenuus». Et sic factum est quod qui beate Marie servivit et in hac vita honorem meruit et in alia gloriam non amisit.

Quidam clericus beatam Mariam diligens cum horas eius cotidie sedule decantaret, defunctis parentibus suis coactus est ab amicis suis ut uxorem accipiens hereditatem propriam gubernaret. Quadam ergo die dum ad celebrandas nuptias tenderet in itinere devenit ad quandam ecclesiam ut horas quas oblitus fuerat decantaret. Cum ergo urgentibus sociis ut exiret et ille totaliter horas complere proponeret, ecce beata virgo ei astitit et quasi severius ei dixit: «O infidelis et stulte, cur me amicam tuam relinquis et michi feminam aliam anteponis?». Ad hoc ille conterritus ad socios rediit et totum dissimulans celebratis nuptiis media nocte de domo relictis omnibus clam exivit et monasterium intrans beate Marie semper ex tunc servivit.

Apud Bituricas cum christiani die pasche communicarent inter pueros christianorum puer quidam Iudeus ad altare accedens corpus domini cum eisdem percepit. Rediens ad parentes et interrogatus unde venisset, respondit se cum sociis pueris ad ecclesiam ivisse et cum eis comunicasse. Tunc pater eius vehementer iratus puerum in furnum ardentem proiecit. Sed statim beata virgo puerum illesum ab igne servavit. Mater vero pueri multos christianos et Iudeos suis clamoribus congregavit. Qui videntes puerum in fornace viventem, extractum interrogaverunt quomodo non sensisset dolorem. Qui respondit ymaginem que est super altare christianorum sibi apparuisse et totum incendium suo pallio depulsisse. Tunc christiani intelligentes ymaginem esse beate Marie Iudeum patrem pueri in fornacem miserunt; et eo statim exusto multi in fide ferventiores fuerunt.

Quidam gravissima et desperata infirmitate gravatus, hoc iam solum intendebat, quomodo Ihesu Christo et beate Marie suum exitum commendaret. Cumque de obitu suo sic sollicitus estuaret, beata virgo ei apparuit et si se cognosceret requisivit. Et ei neganti respondit: «Ego sum mater Christi, mater misericordie et pietatis. Et hiis verbis ille multum plurimum confortatus obitum suum securus expectavit, credens quod qui matrem misericordie diligeret procul dubio misericordiam inveniret.

Sicut legitur certius in miraculis beate Marie Laudunensis in villa que Civiacus dicitur in territorio Laudunensi, vir quidam cum coniuge sua filiam habentes, eam cuidam iuveni tradiderunt et peractis nuptiis diu in domo sua filia cum genero tenuerunt. Mater autem puelle iuvenem amore filie sue tam diligenter colebat ut non maior esset amor puelle ad maritum quam socrus ad generum. Inter hec instinctu dyaboli malitiose dicere ceperunt quod hoc non causa filie sue faceret, sed ut eidem pro filia sese ingeret. Cum ergo mulieris animum tanta falsitas concussisset, timens ne in vulgi fabulam verteretur, cogitare iam cepit qualiter gener eius prorsus de medio tolleretur. Duos ergo rusticos alloquitur et secretum committens pro occidendo illo magnam pecuniam pollicetur. Quadam ergo die recludens eos in cellario, maritum suum de industria foras et filiam suam aliorsum transmittit. Tunc adolescens iussu domine cellarium ut vinum afferret ingreditur. Sed mox a latentibus strangulatur et illa subsequens extinctum iam reperit et in lectum filie sue portans, quasi dormientem vestibus circumtexit. Nec mora: pater et filia domum redeunt et mensa posita filia iussu matris maritum excitat. Sed cum extinctum videret concitata in planctum familia ipsa mulier homicida quasi dolens cum ceteris eiulabat. Fama statim per regionem discurrit maritum Adelaidis Albinum paulo ante sanum in lecto suo mortuum esse inventum. Tunc erat Lauduni quidam vicedominus, vir prudens nomine Elbertus. Qui factum hoc audiens sequenti die Civiacum perrexit, ecclesiam adiit, defuncti misse interfuit. Et cum delatum esset corpus ad tumulum iussit dissolvi sudarium ut videret faciem defuncti. Et videns livores digitorum sub gutture, statim ut leo frendens «Iste» inquit «Non est casu mortuus, sed violenter suffocatus». Et protinus iniecta manu, rusticum cum uxore et filia comprehensum iubet duci Laudunum. Sed cum ducerentur illa infelix mulier eius pedibus provoluta, rogat dimitti innocentes maritum et filiam et se fatetur totius sceleris huius ream. Ducta ergo Laudunum coram episcopo iudicatur comburi. At illa finem suum sibi imminere conspiciens ad dominum se convertit et impetrata licentia orandi in ecclesia beate Marie in oratione cum lacrimis se prostravit et peccatum suum ante ymaginem beate Marie confessa est presente populo seque deo et illi commendans. Post modicum exire compellitur et proiectam in ignem consumptis flammis et vinculis quibus ligata fuerat stare omnes incolumem contuentur. At parentes pueri parvum ignem fuisse putantes, ad sarmenta fruticesque concurrunt; et igne refecto iterumque consumpto cum iam maiora ligna ad succendendum deferrent. «Parcite», ait illa, «propter deum. Nonne videtis quod beata Maria me adiuvat, cui me hodie commendavi?». Statim iudex ignem huc illuc dispergens, viso miraculo rusticos a crudelitate compescuit et adductam sibi mulierem circumspiciens nullum in ea signum combustionis invenit. Ipsa itaque liberata statim ad ecclesia beate virginis redditura gratias properavit et ad domum libera rediens post triduum confessa et comunicata moritur providente beata Maria ne forte humana suspicione vel obprobrio ulterius fedaretur.

In urbe Constantinopoli est quedam basilica que vocatur Lucerna in qua est ymago beate virginis cum filio suo; que per totam septimanam sic velatur pallio serico quod die veneris ad vesperam virtute dei mirabiliter sublevatur et post vesperas sabbati ante ipsam miraculose deponitur ut omnibus liqueat quod illa die sabbati qua beata virgo fugientibus apostolis sola in fide stetit immobilis ad exaudiendum preces fidelium facilius inclinatur. Unde etiam in Ezechiele capitulo XLVI dicitur quod porta atrii interioris que respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit, die autem sabbati aperietur.

Circa annum domini MCCXV quidam religiosus monachus ad extrema perductus et quasi mortuus per triduum a fratribus custoditus ob hoc solum quia vitalis calor in solo tantum pectore palpitabat, vidit se esse in gloria sanctorum et quod beata virgo flexis genibus coram filio suo et omnibus sanctis cum ea supplicantibus attentissime sic orabat ut quia totus mundus ad perditionem pariter corruebat ei per suam immensam misericordiam subveniret et aliquod consilium salutis illius apponeret. «Tandem» respondit ei dominus, «Mater mea carissima, quid ultra debui eis facere et non feci? Ego post legem nature, legem etiam scriptam eis donavi, patriarchas et prophetas totiens eis misi; ad ultimum ego ipse ad mundum descendens de vobis carnem assumpsi et plusquam triginta duobus annos inter eos commorans eos factis et miraculis et verbis edocui, mortem pro eis in cruce sustinui. Apostolos et martyres confessores et virgines omnibus in documentum et in exemplum reliqui. In quo excusare se potuerunt, si nec sic credere adhuc volunt?». Tunc beata virgo cum omnibus sanctis dominum instantius deprecantes in fine tale responsum acceperunt quod in proximo mitteret eis predicatores veritatis et si eos audire noluerunt, nullum prorsus de cetero consilium salutis habebunt. Et sic beata virgine cum sanctis gratias agente, anima monachi ad corpus rediit; et cum se una hora tantum ibi fuisse putaret, audivit a fratribus quod per triduum ibi fuit. Ille isdem monachus cum paulo post videret fratres predicatores, hoc eis narravit et in hoc completam esse petitionem beate virginis intellexit.

Bubulcus quidam nomine Petrus ex iussu vitrici sui in festo Marie Magdalene coactus aratro boves iunxit. Et cum iratus opus ceptum malediceret boves et aratrum fulmine consumuntur. Et ipse Petrus qui hoc fuerat imprecatus supplicio atrociori torquetur; nam protinus eum sacer ignis arripuit et carnibus et nervis tibie et cruris eius nudo osse pendulo iam consumptis, cum iam ipsis parentibus ex pudore et fetore fieret in horrorem, totum deo se contulit et ad ecclesiam Magdalene cuius festum licet invitus infregerat offerri se petiit. Quo facto cum ignis extinctus fuisset, ex impetrata unius pietate maiora presumens, audivit quandam ecclesiam beate Marie miraculis insignitam, ad quam cum se devehi postulasset, ascensa nave tibia eius puppi illiditur et a sua compage resolvitur. Quam tamen ille resumpsit. Et cum ad ecclesiam appulisset, intra parietis foramen abscondit. Cum ergo beatam Mariam multis lacrimis implorasset, quidam miles eum vidit et elemosine gratia eum in hospitio recepit. Quem cum quedam mulier stillantem de vulnere cruorem abluere conspexisset, dixit eum frustra conari quia coxam et tibiam ulterius non haberet. Ipsa nocte beata virgo cum sancto Ypolito in visione affuit et eidem sancto Ypolito ut Petrum antiquo vigori restitueret imperavit. Statim sanctus Ypolitus coxam et tibiam pedemque illius circumquaque recolligens in momento ei quasi surculum arbori inseruit. In qua insertione Petrus tantis doloribus angebatur ut eius clamoribus omnes qui in domo erant ad eum concurrere cogerentur. Accenso protinus foco dum ancille Petrum respiciunt, duos pedes et duo crura eum habere reperiunt. Attonite nimis et se deludi putantes ipsum contrectabant et vera membra que tetigerant sentientes unde illud tam insolitum provenerit estuabant. Tandem difficillime excitatur et quis ei amissa restituerit inquiritur. «Dixerat», inquit, «michi funesta mulier quod nunquam coxam nec tibiam nec pedem essem habiturus». Cumque rei ordinem retulisset ad dominum domus familia properavit; sed ille hec omnia diu pro trufis reputans, ab asserentibus tandem victus et vidit et credidit. Additur etiam miraculo quod nova coxa tantum distabat a veteri quod asperitate et grossicie mollior cruri vetusto ad sufficientiam corporis non poterat exequari. Cum ergo anno integro ad confirmationem miraculi claudicasset, beata virgo sicut prius ei dormienti apparens sancto Ypolito dixit ut quicquid nove curationi defuerat preter teneritudinem et speciem cutis veterano femori confirmaret. Expergefactus rem retulit sicut vidit et gratias deo et beate virgini ubique vociferans ut pro tanta gratia vicem deo redderet postquam omnes qui voluerunt videre miraculum probaverunt soli deo victurus reclusorium introivit. Sed dyabolus eius beneficiis et dei laudibus invidens ei in specie nude mulieris per noctes singulas apparebat et nudam ei se ingerens, quanto ille vivacius resistebat, tanto illa ei impudentius incumbebat. Tantumque diuturno certamine vexatus est, ut mane ad se venientibus visitandi gratia respondere vix posset. Quadam ergo nocte milites quidam qui in adiacentis ecclesie vestibulo vigilabant, intus cellam per fenestram prospiciunt et Petrum in conflictu mulieris attendunt. Quorum Petrus presentia roboratus pro deo stolam sibi sacerdotalem afferri petiit. Qua statim sibi iniecta mulieris collum circumligans suffocavit. Tantus autem fetor ipsum et astantes obsedit ut nemo ambigeret cadaver alicuius mulieris fuisse quod dyabolus induisset. Cui opinioni hoc etiam prestitit argumentum, quod in fenestra latrine per quam intrare consueverat panni scissi et putridi qui de sudario eius fuerant sunt reperti. Facto mane adest episcopus cum militibus et stupentes Petri victoriam detecta cellula extractam anum iudicant concremandam.

Quidam puer undennis pecorum custos ardens pedibus a matre sua Suessionem adductus, post paucos dies extincto igne ad domum revectus est. Memor autem tanti beneficii cum causa gratiarum actionis predicte urbis ecclesiam revisere vellet et matrem super hoc perurgens illa negante non posset: «Quia sano», inquit, «copia non datur compellat rediviva infirmitas quod desideranti negatur». Ad hanc vocem statim cepit prioribus tormentis vexari, et igne tabifico toto corpore iam depasci. Expavit mater et postpositis omnibus Suessionem ad predictam ecclesiam cum infante regreditur et post sompnum modicum excitatus, celebrata in se denuo beneficia protestatur. Narrat omnibus se raptum fuisse ante deum et beatam Mariam pro populo quem sacer ille ignis circumquaque vastabat supplicantem vidisse et hoc responsum benigne a filio suscepisse: «Mater tu es maris stella. Fiat voluntas tua». Puer autem ille cum multa futura prediceret, paulo post sicut et factum est se moriturum esse testatus est. Non enim mensem supervixit. Mirabilius autem dei donum in puero illo claruit quod ab initio mundi omnem hystoriam veterem retexens, totam narrationem suam rithmice dirigebat. De nova etiam lege textum evangeli sic ordine recensebat tamquam omnia in libro legeret et dictata ab aliis pronuntiaret. De Ioseph etiam sponso beate virginis inter cetera dixit: «Qui tenet sceptrum florentis virge custos erit gloriose puelle». Et dum hec tam copiose narraret clausis oculis tamquam lucem temporalem exosus laicis et litteratis vix dignabatur facere sermonem, tamquam ignorantiam eorum pertesus, qui magna et profunda intus audiebat et lucem huius seculi videre nolebat. Testatur etiam qui hec miracula scripsit quod cum puer ille constituto tempore decessisset, tanta gratia faciem defuncti perfudit ut in candore et claritate vultus eius quasi angelicus appareret.

Anno domini DXXXVII Theophilus in quadam urbium Cilicie tam prudenter et utiliter sub episcopo res ecclesiasticas dispensabat quod eum mortuo episcopo dignum episcopatu omnis populus acclamabat. At ille contentus vicedominatu alium maluit ordinari episcopum; a quo vicedominatu per eundem episcopum iniuste depositus ad tantam impatientiam est delapsus ut conducto sibi Hebreo quodam mago per eum opem ad recuperandam suam dignitatem expeteret a principe demoniorum. Et ab eo iussus est abnegare Christum dei filium eiusque matrem Mariam cum omni christianismi proposito et ipsam abnegationem scribere et sigillatam tradere et sic eius servitio se addixit. Qui in crastinum recuperato vicedominatus honore non multo post ad se reversus per dies quadraginta in ecclesia beate Marie omni penitentia se affligens primo piam dei matrem sibi reconciliavit; eaque sibi apparente abrenuntians dyabolo Christumque dei filium verum deum et hominem ex Maria virgine natum et omne christianismi propositum profitens, per eam etiam Christi filii eius gratiam recuperavit et ad iudicium indulte sibi venie rursum ei dormienti apparens Christi mater etiam scriptum abrenuntiationis quod signatum dyabolo dederat super pectus eius reposuit. Quo Theophilus recepto in crastinum die dominica coram episcopo et omni ecclesia pandens ordinem rei omnes ad stuporem et ad laudem dei et genitricis Christi Marie commovit et in eodem loco quo sibi pia virgo apparuit perstans ibidem post triduum mortuus est et sepultus.

Sicut in vita sancti Basilii legitur et Fulbertus Carnotensis episcopus attestatur, cum Iulianus apostata impius imperator pergens contra Persas venisset in Cesaream Capadocie civitatem et sanctus Basilius ei cum Christianis aliis obviasset, videns eum Iulianus dixit: «Superphilosophatus sum te, o Basilii». Cui Basilius: «Utinam philosophaveris!». Et obtulit ei pro benedictione tres ordeaceos panes. At ille iussit panes quidem suscipi, sed pro panibus fenum reddi dicens: «Ordeum pabulum est iumentorum: recipiat et ipse fenum». Respondit Basilius: «Nos quidem quod comedimus obtulimus tibi; tu vero reddidisti nobis unde bestias tuas nutris». Ad hoc iratus Iulianus respondit: «Cum Persas subegero hanc urbem destruam et arabo ut fiat farrifera magis quam hominifera». Tunc rediens in urbem Basilius convocatum populum admonet ut congregatis pecuniis si redierit imperator muneribus eum placet. Qui statim obedivit et quicquid habebant in auro et argento et gemmis alacriter attulerunt. Que ille reposuit in thesaurum superscribens singulis depositis nomina singulorum dicens eis quia: «Dominus omnium potest et illum destruere et vobis propria restaurare». Statimque conscendunt montem in quo erat ecclesia beate Marie et cum ibi triduo ieiunassent, adhuc illis vigilantibus vidit Basilius in visu multitudinem militie celesti circa montem et in medio eorum quandam feminam super thronum sedentem et astantibus dicentem: «Vocate michi Mercurium ut Iulianum occidat, qui me et filium meum superbe blasphemat». Statim Mercurius cum armis suis affuit et iussus ab ea in prelium properavit. Ad hanc visionem expavescens Basilius ad urbem rediit et pergens ad locum ubi sanctus Mercurius cum armis propriis quiescebat, neutrum invenit et custodem ubi esset inquirit. Qui cum sacramento respondit vesperi ea ibi fuisse, ubi perpetuo servabantur. Credidit ergo visioni Basilius et properans ad eos qui erant in monte excitatis omnibus annuntiat quod hac nocte interfectus est Iulianus; et cum omnibus gratias agens rediit in civitatem et veniens ad sepulchrum sancti Mercurii invenit lanceam eius sanguine cruentatam. Ac proinde cum usque ad diem septimum gratias agerent omnibus in ecclesia congregatis, ecce Libanius sophista imperatoris Iuliani qui hanc ipsam visionem in exercitu viderat fuga lapsus Cesaream venit et videns populum congregatum annuntiat eis mortem impii Iuliani, dicens cum secus Eufraten fluvium esset et nocte septima reliquissent eum excubie militum, venit quidam ignotus miles cum armis suis et lancea valide et terribili impetu perfodit eum et nusquam conparuit, subito ascendens. Ipse vero miserrimus deum blasphemans expiravit et statim Libanius a sancto Basilio baptizatus est. Attestatur autem huic celesti victorie quod legitur in fine sexti libri historie tripartite: ‘Cum enim’, inquit, ‘esset Iulianus in Perside et in obsidione sedens equo deficientem exercitum confortaret et inermis spe felicitatis sue presumeret, contra ipsum iaculum repente delatum discurrens per brachium in eius latus immersum est et ex hoc vulnere suscepit terminum vite’. Qui vero iustissimum vulnus intulit ignoratur; sed alii quendam invisibilium hoc intulisset ferunt, alii unum pastorum Ismahelitarum; alii militem fame et itinere fatigatum. Sed sive homo sive angelus fuerit, palam est quod divinis iussionibus ministravit. Cum vero fuisset vulneratus, mox manum sanguine suo complevit et in aerem proiecit dicens: «Vicisti, Galilee, vicisti!». Atque in hiis vocibus expiravit anno domini CCCLX.

Miles quidam seculo renuntians ordinem cisterciensem intravit et quia litteras nesciebat erubescentes monachi tam nobilem personam inter laicos deputari dederunt ei magistrum ut aliquantulum litteras disceret, ut hac occasione inter monachos permaneret. Sed cum diu sub magistro fuisset et nichil omnino preter hec duo vocabula ‘Ave Maria’ discere potuisset, hec tamen tam avide retinuit ut quocumque deambularet ea incessabiliter ruminaret. Post mortem eius quidam conversus per cimiterium deambulans fortuitu ad sepulchrum eius venit. Et ecce respiciens lilium super illud nascens et litteris intus et foris descriptum invenit. Miratus de lilio, plus miratus de litteris, convocatis monachis hoc ostendit et cum in lilio ‘Ave Maria’ legissent, audiens hoc abbas ad spectaculum venit. Et cum ipse oculis hoc probasset, episcopum qui tunc aderat ad videndum adduxit. At ille cum terram de tumulo effodi precepisset invenit quod radix lilii de ore defuncti procederet. Et interrogans monachos quid fecisset, intellexit quod hoc solum didicerat cum quanta devotione dixisset.

Nuper anno domini MCCXXV in comitatu Nivernensi tres fratres a quodam milite castellano penitus exeredati erant. Unde quasi eschivi in vicinis nemoribus latitantes multa mala transeuntibus inferebant. Quorum duos idem miles propter hoc comprehensos suspendit. Unde tertius acrius provocatus videns tamen quod si caperetur nemo ei parceret, cuidam monacho de caritate conscientiam suam confessus est; cui cum monachus diceret ut deinceps abstineret, ille respondit omnino se cessare non posse nisi prius predictum militem in ultione fratrum suorum sagitta vel gladio transfixisset. «Tamen», inquit, «quatuor vigilias beate Marie, scilicet purificationis, annunciationis, assumptionis et nativitatis eius in pane et aqua ieiunare proposui, ne me beata virgo sine confessione et viatico sinat mori». Ad hec monachus: «Bonum est», inquit, «sed parum aut nichil proficis, ex quo peccandi propositum non relinquis». Abiens ergo post paululum ab eodem milite et armigeris eius comprehenditur et a furentium gladiis evisceratus et membris omnibus dissipatis, cum mori non posset, nec loquelam amitteret, «Frustra», inquit, «laboratis, quia me nisi prius confessum et communicatum occidere non potestis. Adducite sacerdotem et interim quare mori non valeam vobis dicam». Nec mora: sacerdos affuit et confessus cum viaticum suscepisset, protinus expiravit. Ego militem illum nomine Petrum vidi et ad mensam eius hec ipso narrante discubui; qui predictos dies non tantum ieiunat, sed etiam ad hoc plurimos verbo et exemplo conformat.

Circa annum domini MCCXXX quidam nobilis armiger a magnis divitiis ad paupertatem devenit. Et dum quadam die equitando desperaret et murmurando etiam dominum blasphemaret, servus eius hec audiens promisit ei quod ditissimum eum faceret si eius consilio consentiret. Quo protinus annuente cum venissent ad quoddam bivium serviens ille vocato dyabolo commendavit dominum suum; statim dyabolus cum ille nobilis ei fecisset homagium, iussit ei abnegare Ihesum Christum; et ille abnegavit. Iussit etiam ei abnegare matrem eius; sed hoc ille facere nullo modo voluit. Tunc dyabolus confusus evanuit et ille serviens nusquam comparuit. Ille autem ad se reversus quam cito potuit intravit quandam ecclesiam et quidam miles latenter ingressus est post eum. Cum ergo ille beate Marie virgini devotissime supplicaret, vidit ipse et miles ille beatam virginem rogantem filium suum ut illi dimitteret hoc peccatum. Puer autem ymaginis respondit: «Mater mea, quomodo possum illi dimittere qui me non timuit abnegare?». Tunc ymago beate virginis quasi tristis deposuit filium suum super altare et dixit ei quod nunquam super gremium suum eum reciperet donec illi dimitteret. Statim puer dimisit ei. Et beata virgo recipiens eum vocavit militem illum et commendavit ei armigerum. Ille ergo libenter eum in curiam recipiens, dato sibi palefrido suo ditavit et maritavit eum. Ipse vero armiger ita uxorem suam in prima nocte convertit quod ambo latenter fugierunt et cisterciensem ordinem intraverunt.

Nuper etiam circa idem tempus cum in Alemannia quidam nobilis neptem suam virginem defuncto fratre in tutelam acciperet et post aliquot annos ab eo corrupta et impregnata cum magno timore et dolore hoc celavit et occulte in stabulo pariens filium strangulatum in latrinam proiecit, quod etiam ad peccatum rediens secundo et tertio fecit. Tunc vero timens rem detegi, tota desperata maluit se occidere quam factum tam turpe in palam venire. Cum igitur tres grossas araneas successive comedisset et se inflari quidem et non mori sensisset, arrepto cultello a pectore usque ad cingulum per viscera se trasfixit; et tunc mori se sentiens cum beatam virginem toto cordis desiderio inclamaret, adest ei beata virgo; et stultam increpans quod post tanta peccata confessa non esset, «Modo», inquit, «pro te filio meo supplicavi et tibi vitam obtinui hoc pacto, ut peccata tua confitearis et ad consilium illius religiosi viri in religione de cetero converseris». Sicque beata virgo manu sua totum corpus eius contrectans sanavit et recessit. Statim illa sentiens se omnino sanatam ivit ad fratrem Iordanum magistrum ordinis praedicatorum et postquam ei bene confessa fuit ad consilium eius ordinem cisterciensem intravit.

CXXI-Agapiti martyris

recensere

Agapitus annorum quindecim propter Christum martyrio fervens iussu Aureliani imperatoris tentus est ac primo nervis crudis durissime cesus deinde a preside Anthioco gravia patitur supplicia. Exinde cum ex precepto imperatoris leonibus obiceretur et minime lederetur, gladio decollatus est.

CXXII - Bernardi abbatis

recensere

Bernardus in Burgundia ex religiosis et nobilibus parentibus natus sex fratres habuit et unam sororem, omnes futuros monachos et feminam sanctimonialem; huius mater eum cum aliis deo dicare disponens, quamdiu sub manu eius erant, heremo magis quam curie nutriebat grossioribus cibis et communibus pascens eos et instituens quasi continuo ad heremum transmittendos. Hic autem cum dolore capitis puerulus egrotaret, venientem ad se mulierem ut eum suis carminibus mitigaret cum indignatione magna exclamans a se repulit et abiecit; nec defuit bono zelo pueri misericordia dei, sed continuo virtutem sensit et surgens ab omni dolore liberatum se esse cognovit. Unde tantum in fide profecit quod ei dominus in visione multociens apparuit. Quadam enim nocte nativitatis dominice dum matutinas cum ceteris vigilans expectaret, apparuit ei dominus quasi iterum ante oculos suos nascens ex utero beate virginis. Unde ipse evigilans quamdiu vixit credidit hanc fuisse horam dominice nativitatis. Tanta etiam tunc dominus eum benedictione prevenit, ut in hiis que ad illud pertinerent sacramentum et sensus ei profundior et sermo copiosior tribuatur(?). Unde et postmodum in laudem dei et beate matris eius insigne opusculum inter initia tractatuum suorum edidit, in quo illam lectionem evangelicam ‘Missus est angelus Gabriel’ explanavit. Cum ergo defuncta matre eius Bernardus quasi sui iuris esse inciperet et ei in omnibus secularis prosperitas arrideret, dyabolus proposito castitatis eius invidere cepit et multos ei laqueos temptationis opposuit. Cum enim aliquando quandam feminam curiosius aspexisset, continuo de se ipso erubescens in stagnum collotenus insiluit et tam diu ibi permansit donec pene exanguis effectus per gratiam dei a calore carnalis concupiscentie totus refriguit.

Circa illud tempus instinctu dyaboli in lectum Bernardi dormientis puella nuda se iniecit; quam ille sentiens cum omni pace et silentio partem ei lectuli quam occupaverat cessit et in latus alterum se convertens dormivit. Misera illa aliquandiu iacuit sustinens et expectans; deinde palpans et stimulans, cum ille immotus persisteret erubuit et horrore et admiratione perfusa surgens aufugit.

Cum iterum in domo cuiusdam matrone cum sociis hospitaretur, concupiscens eum mulier seorsum ei lectum preparavit et nocte ad eum accessit. Quam ille sentiens statim clamavit: «Latrones! Latrones!». Ad hanc vocem fugit mulier, familia consurgit, lucerna accenditur, latro queritur, sed non invenitur. Ad lectum unusquisque rediit, sed illa quod ceperat usque tertio iteravit et sic semper repulsa vix tandem cessavit. Cumque sequenti die iter agerent interrogaverunt eum qui essent latrones quos totiens sompniavit. Quibus ille: «Veraciter», inquit «aderat latro, et michi castitatem hospita nitebatur auferre irreparabilem thesaurum». Perpendens itaque non esse tutum cohabitare serpenti fugere cogitavit et in ordine cisterciensi latere a conturbatione hominum maxime ad effugium nativitatis seu de generositate seculari seu de acrioris ingenii gratia seu etiam de nomine sanctitatis. Quod cum fratres eius cognoscerent et eum retinere modis omnibus attemptarent, tantam gratiam dedit ei deus ut non solum ipse a conversione non retardaretur, sed et ipsos fratres et multos alios ad conver(?)sionem domino lucraretur. Nam anno domini MCXII ipse annos natus viginti duos, cum triginta sociis cistercium ingreditur et ibi statim in tantum carnales concupiscentias annullavit ut totus absortus in spiritum et in deo occupatus nullis ut homo sensibus corporeis uteretur. Iam enim cum anno peracto de cella novitiorum exiret, ignoravit si domus haberet testudinem et in capite ecclesie ubi tres erant unam tantum putavit inesse fenestram. Vix etiam sapore aliquid discrevit; nam et sagimen crudum per errorem pro butiro sibi oblatum multis diebus comedit et oleum pro aqua multotiens bibit, solam aquam sibi sapere dicebat, quia fauces et guttur refrigerabat.

Quodam etiam tempore cum iam abbas esset et priorem Cartusie visitasset et fratres illius ordinis multum edificasset, unum fuit quod predictum priorem aliquatenus movit, scilicet quod sella sancti Bernardi cui equitando insederat minus neglecta esset et parum preferens paupertatem. Quod cum prior dixisset uni ex fratribus et ille sancto Bernardo quod audierat retulisset non minus ipse miratus qualis esset sella querebat. Ita enim a Claravalle usque Cartusiam venerat quod qualis esset sella illa penitus nesciebat. Non enim suum erat animal illud, sed sibi a quodam Cluniacensi monacho commodatum. Quod prior audiens miratus est, quod vir dei sic oculos circumcidens et intus animum occupans, hoc tanto itinere non vidisset. Iuxta lacum etiam Lausannensem totius diei itinere pergens, penitus eum non vidit, aut se videre non vidit. Cum enim sero de eodem lacu socii loquerentur, interrogavit eos ubi esset ille lacus.

Post aliquantum ergo temporis cum nutu dei abbas Cistercii locum Clarevallis edificaret et illuc mittere fratres vellet, Bernardum illis prefecit abbatem, licet minorem et infirmiorem et exterioris occupationis prorsus expartem. Ubi ita diu vixerunt, quod pulmentum sepius ex foliis fagi conficiebant et panem ex ordeo et milio et vicia comedebant. At Bernardus nec istis moveri poterat, sed multos in tali victu deficientes exemplis et verbis suis continuis refovebat.

Cum enim quidam novicius ei diceret quod talem vitam ulterius ducere non valebat et eum retinere non posset, abire permisit. Qui cum non longe esset respiciens retro compungi cepit quod hanc relinqueret vitam quam propter deum multi eque fortes et nobiles sustinebant; et statim ad portam reversus est et a sancto Bernardo benigne receptus iussus est ut refectorium cum aliis intraret. Mirantur monachi, qui iam illum recessisse cognoverant, cur ille contra ordinem introisset. Et conquerentibus illis coram abbate dixit eis: «Vos potius leti estote, quia fratrem pene perditum recepistis».

Alius etiam qui ribaldus et lusor fuerat, cum similiter abire vellet, interrogavit eum abbas unde victurus esset. Qui respondit se scire ad talos ludere et inde se posse vivere. «Et si», inquit, «tibi capitale commisero, volo ut singulis annis redeas et quod lucratus fueris mecum dividas». «Esto», inquit. Accipiens itaque viginti solidos, letus abiit et post modicum totum perdens ad portam confusus rediit. Quo audito sanctus Bernardus letus illuc perrexit extenditque gremium ut simul dividerent lucrum. «Nichil», inquit ille, «lucratus sum, sed etiam hiis solidis quos habebam nudatus sum. Si vultis recipite me pro vestro capitali». Ad hoc sanctus: «Si ita est», inquit,«melius est ut te recipiam, quam utrumque simul perdam».

Tanta enim erat ei sollicitudo de salute omnium ut erga omnes maternum gerere videretur affectum. Non multo post pater eius qui solus domi remanserat, illuc ivit et post aliquantulum vitam in bona senectute finivit. Soror quoque eius in seculo nupta in divitiis et deliciis mundi periclitans, nutu dei fratres suos visitavit. Cumque venisset ad portam in comitatu et apparatu superbo, sanctus Bernardus eam detestans et execrans tamquam rete dyaboli ad capiendas animas nullatenus acquievit exire ad videndum eam. Quod illa audiens confusa et compuncta vehementer, quod nullus fratrum suorum ei occurrere dignaretur, sed etiam a fratre suo portario abbatie ob vestium apparatum stercus involutum vocaretur, tota in lacrimis resoluta: «Et si», inquit, «peccatrix sum, tamen pro talibus mortuus est Christus. Et si despicit frater meus carnem meam, non despiciat servus dei animam meam. Veniat, precipiat, quicquid preceperit facere sum parata». Ad hoc pactum exivit ad eam cum fratribus suis frater eius. Et quia eam a viro separare non poterat, primo verbo ei omnem mundi gloriam interdixit et formam vite matris sue in qua diu cum viro fuerat ei indicens, sic eam dimisit. Illa vero rediens ita repente mutata est ut in medio seculi vitam duxerit heremiticam et ab omni seculo prorsus se faceret alienam. Unde secundo anno vir suus eius virtute et perseverantia victus liberam dimisit et illa reliquum vite sue in omni sanctitate cum sanctimonialibus duxit.

Sanctus autem Bernardus tanta abstinentia labore et vigiliis corpus suum detrivit ut gravissima et continua egritudine languens licet sibi vim vehementius inferret conventum sufferre non posset. Unde ipse se graviter accusabat sacrilegii arguens quod servitio dei et fratrum suorum corpus suum indiscreto fervore imbecille et pene inutile reddidisset. Cilicium quidem portavit quam diu occultum esse potuit, sed ubi cognitum est continuo illud abiciens ad communia se convertit. In vestibus ei paupertas semper placuit, sordes nunquam, has enim animi esse iudices aiebat aut negligentis aut apud se inaniter gloriantis aut humanam foris gloriam affectantis. Semper aut orans aut legens aut scribens aut meditans aut fratres verbo edificans, nunquam sic risit ut non potius ad ridendum quam ad reprimendum sibi vim facere oporteret et risui suo stimulum magis adhibere quam frenum.

Patientia vero eius maxima flagellis dominicis tam exercitata fuit et probata quod ab ipso sue conversionis initio usque ad exitum suum tanta sustinuit, ut vita eius hiis qui noverant non nisi quedam mortis protelatio videretur. Ceterum erga homines, sicut ipse triplicem patientiam distinguebat, scilicet contra iniurias verborum, contra dampna rerum, contra lesionem membrorum, hanc ipse hiis exemplis se habere probabat.

Cum enim alicui episcopo litteras scripsisset, ille vehementer exacerbatus amarissimam ei rescripsit epistolam, in principio ita dicens: ‘Salutem et non spiritum blasphemie’, tamquam vir sanctus ex spiritu blasphemie illa scripsisset. At ille sic rescripsit: ‘Ego spiritum blasphemie me habere non credo, sed nec maledixisse cuiquam aut maledicere velle me scio, presertim principi populi mei.

Quidam abbas ultra Alpes misit ei sexcentas marcas argenti; sed tota pecunia fortuitu amissa est. Quo audito nichil aliud dixit, nisi: «Benedictus deus qui nobis pepercit ab onere. Nam illis», inquit, «qui tulerunt levius est indulgendum. Sunt enim Romani et quia pro magna pecunia magna eis temptatio fuit».

Quidam canonicus regularis venit ad eum instanter rogans ut reciperetur in monachum. Quem cum ille recipere nollet, sed redire ad suam ecclesiam suaderet, «Ut quid ergo», ait ille, «tantopere in libris tuis perfectionem commendasti, si eam non exhibes cupienti?». Cui sanctus: «Puto», inquit, «in nullo eorum legisti non posse te esse in tuo claustro perfectum. Morum commendationem, non locorum mutationem si bene memini in libris omnibus commendavi». Tunc ille velut insanus impetum faciens in eum percussit maxillam eius tam graviter ut succederet rubor ictui et tumor rubori. Iam qui aderant in sacrilegium involabant, sed prevenit eos vir dei clamans et adiurans ut nullatenus tangeretur. In singulis siquidem libris suis de omnibus et singulis virtutibus tam copiose et subtiliter disputavit ut in eis omnium perfectionem non tam alios doceret, quam se habere ostenderet. Quodam tempore sicut ipse dicit super cantica canticorum omelia LXXXII, cum inter loquendum ex hiis que suggerebat spiritus et si non infideli minus tamen fidenti animo reservaret ut haberet quid diceret denuo tractaturus, ecce vox venit ad eum dicens: «Donec istud tenueris aliud non accipies». Hic aliquando gravius infirmatus, cum extremum iam spiritum trahere videretur in excessu mentis sue ante tribunal domini sibi visus est presentari. Affuit autem et Sathan ex adverso, improbis eum accusationibus pulsans. Ubi vero ille omnia fuerat prosecutus et viro dei pro sua fuit parte dicendum, nichil territus aut turbatus ait: «Fateor non sum dignus nec propriis possum meritis obtinere regnum celorum; sed illud duplici iure obtinens dominus meus, hereditate scilicet patris et merito passionis, altero ipse contentus alterum michi donat; cuius dono iure illud michi vindicans non confundor». In hoc verbo confusus est inimicus et conventus ille solutus et homo dei in se reversus est.

Fertur etiam quod cum quidam monachus Clarevallis in peccato esset et admonitionem sancti Bernardi peccatum dimittere nollet, contra prohibitionem eius ceteris communicantibus se ingressit. Cumque sanctus Bernardus ei in silentio diceret: «Si tu non dimittis peccatum corpus Ihesu Christi sit tibi in dampnationem et ostendat in te iudicium», non curante monacho de verbis eius, angelus domini statim affuit et coram toto conventu caput eius ab humeris amputavit. Sed in miraculis sancti Bernardi legitur quod ille corpus domini nullo modo glutire potuit donec penitens confessus fuit.

Cum quidam decanus ad episcopatum totis viribus anhelaret et pro favore canonicorum ut eum post mortem episcopi Lugdunensis eligerent quicquid poterat expenderet, mortuo episcopo nutu dei capellanus eius electus est. Tunc ille decanus vehementer confusus ut de hoc peccato ambitionis penitentiam ageret, dimissis omnibus clam discessit et in nemore Ardenensi vinginti quinque annis solis herbarum radicibus et aqua contentus, totus nudus heremiticam vitam duxit. Tunc accidit quod ille episcopus qui predicti episcopi fuerat capellanus a casu per nemus illud transiens perditis sociis errando ad quandam vallem profundam devenit et illum a longe videns et bestiam propter pilos estimans, formam vero hominis in eo considerans adiuravit eum ut diceret quisnam esset. Tunc ille: «Ego sum», inquit, «miser peccator decanus quondam illius ecclesie qui sic et sic omnia mea male conscripsi; et spe cupite glorie defraudatus ut saltem deum non perderem huc deveni». Statim episcopus recognoscens decanum: «O», inquit, «carissime pater, ego sum ille episcopus taliter tunc electus». Et procidens ad pedes eius cum lacrimis, orationibus et meritis eius se humiliter commendavit; et ut ei post obitum statum suum ostenderet, valefaciens adiuravit. Post paucos dies ille decessit et episcopo cum magna gloria apparuit. Et cum quesisset episcopus quot in hora mortis eius anime migraverunt et ex illis quot perdite vel salvate fuerunt: «Tunc», inquit «ex triginta milia fuimus; ex quibus ego et sanctus Bernardus Clarevallis statim evolavimus in paradisum. Tres vero ducti sunt in purgatorium et omnes reliqui in infernum». Quod tamen intelligendum est de adultis, non de pueris baptizatis.

Ceteras eius virtutes et opera quibus enituit in diversarum gratia sanitatum causa brevitatis omittimus, que in quatuor libris continentur. Nam tot et tanta fuerunt ut nec verbis exprimi, nec credi valeant si dicantur. Consummatis tamen annis vite eius sexaginta tribus, anno domini MCLIII migravit ad dominum.

CXXIII - Thymotei martyris

recensere

Thymotheus Rome a prefecto urbis tentus et longa carceris custodia maceratus, dum sacrificare ydolis noluisset, tertio cesus et gravissimis suppliciis attrectatus ad ultimum decollatus est.

CXXIV-Symphoriani martyris

recensere

Symphorianus precibus patris sui Fausti nobilissimi viri cum adhuc esset triennis a sancto Benigno martyre baptizatus et a sancto Andochio de sacro fonte levatus, tanta ex tunc sanctitate pollebat, quod seniorum vitam anticipans in celesti semper conversatione et divine legis studiis permanebat. Cum ergo Aurelianus imperator a Senonis ad Divionem properaret, consularem Heraclium ad Augustodunum direxit, ut sicut ubique faciebat, ita et ibi omnes christianos aut sacrificare aut mori compelleret. Cum ergo tunc pagani festum veneris mira insania celebrarent et statuam eius in curru coram Heraclio deportarent, Symphorianus affuit et nolens eam adorare diu ceditur et carceri mancipatur; et cum eductus de carcere Heraclio singulis diebus offerretur et ad sacrificandum nullatenus moveretur, dixit: «Si periculosum est non cotidie ad profectum anime aliquid addere, quanto periculosius est a salute discedere? Vitam quam pro Christo reddituri sumus ex debito solvamus ex voto. Sera penitudo est sub iudicis timuisse conspectum. Munera vestra sucari mellis permixta dulcedine male credulis mentibus venena parturiunt. Cupiditas vestra omnia habendo nil possidet, quia dyabolicis artibus obligata miseri lucri compedibus detinetur et gaudia temporum vestrorum similitudine vitri cum ceperint splendere franguntur». Tunc iudex ira succensus data sententia ministro iussit ut Symphorianum deos et principes blasphemantem occideret, et sic deorum et legum iniuriam vindicaret. Cum ergo duceretur ad locum et venerabilis mater sua de muro eum hortaretur ne timeret, mox gladio decollatus a christianis sublatus et alibi sepultus est anno domini CCLXXIV, ubi tanta miracula fieri videbantur ut etiam paganis mirantibus in honore maximo haberetur.

Testatur autem Gregorius Turonensis quod de loco ubi sanguis eius effusus est quidam christianus tres lapillos cum ipso sanguine levavit et in capsa argentea inclusos in ecclesia ligneis tabulis constructa apud Ligernum castrum Arvernie in altario collocavit. Tempore autem quo Theodoricus rex Francorum illam regionem evertit hoc castrum incendio concremavit. Cumque flamma ecclesiam illam penitus consumpsisset et populus astans incendio reliquias sancti Symphoriani plangerent, consumptis flammis et dispersis cineribus capsa illa argentea de loco illesa attollitur et mirantibus cunctis nichil diminutum de sacris pignoribus reperitur.

CXXV - Thymothei et Apollinaris martyrum

recensere

Sub Nerone Thymotheus Lampadio presidi presentatus cum sacrificare nollet et graviter torqueretur, calx viva et acetum plagis eius infigitur. At ille gratias agebat quasi nichil patiens ungeretur. Unus autem de astantibus nomine Apollinaris vidit duos angelos stantes ad latera eius et dicentes ei: «Confortare Thymothee, quia missi sumus ad te ut videas que aguntur in celis. Erige caput tuum et vide!». Et aspiciens vidit celos apertos et Ihesum stantem ad dexteram patris coronam tenentem ex gemmis et dicentem sibi: «Timothee, hec corona tibi preparata est et accipies eam die tertia de manibus meis». Et post hec angeli confortantes eum abierunt in celum. Apollinaris vero hec videns et audiens procidit ad pedes eius rogans ut pro se oraret eo quod hoc vidisset et audisset. Tunc preses confusus cum in os Apollinaris plumbum bulliens infudisset, factum est frigidum tamquam glacies. Quo miraculo cum multi crederent, missi sunt Thymotheus et Apollinaris in carcerem, ut excogitatis suppliciis deperirent. Ad illos plurimi sunt secuti et in eadem nocte a Mauro presbytero baptizati. Apollinaris autem tunc baptizatus vidit celos apertos et angelum dei dicentem sibi audientibus cunctis: «Beatus es Apollinaris, et qui tecum baptizati sunt, quia cras in celum suscipientur». Altera igitur die omnes qui crediderant presidi statuuntur et nolentes sacrificare pariter decollantur. Et sequenti die Thymotheus et Apollinaris contradicentes presidi capite puniuntur. Statim autem iaculus igneus de celo cadens, dextrum humerum presidis introivit et protinus a demonio captus mala morte vitam finivit.

CXXVI - Bartholomei apostoli

recensere

Bartholomeus apostolus cum venisset ad Yndiam que est in fine orbis intravit templum in quo erat ydolum nomine Astaroth et quasi peregrinus ibi mansit. In illo ydolo demon erat qui se homines infirmantes curare dicebat. Cumque esset plenum languentibus templum et nulli sacrificantium sibi cotidie Astaroth responderet, perrexerunt ad aliam civitatem ubi aliud demonium nomine Berith colebatur. Et interrogantibus cur sibi Astaroth responsum non daret, respondit Berith: «Deus vester captus et ligatus cathenis igneis detinetur, ita ut nec suspirare nec loqui audeat ex illa hora qua illuc Bartholomeus apostolus ingressus est». Dicunt ei: «Et quis est iste Bartholomeus?». Demon dixit: «Amicus dei omnipotentis et ideo venit huc ut destruat deos vestros». At illi: «Dic nobis» inquiunt «signa eius, ut possimus invenire eum, quoniam inter multa milia hominum non poterimus agnoscere eum». Quibus cum dixisset demon signa corporis et vestis eius, addidit: «Viginti sex anni sunt ex quo vestes et sandalia eius nec sordidantur nec veterascunt. Centies flexis genibus per diem orat et centies per noctem. Ambulant cum eo angeli dei qui non permittunt eum fatigari, non esurire, non sitire, sed semper eodem vultu et animo letus et hylaris perseverat. Omnia previdet, omnia novit, omnium gentium linguas et loquitur et intelligit; et quod ego loquor ipse iam novit. Et cum queritis eum, si vult ostendet se vobis, si autem non vult, eum invenire non poteritis. Rogo autem vos ut cum invenieritis eum rogetis eum ne huc veniat, ne michi faciant angeli qui cum eo sunt quod meo socio iam fecerunt». Cum ergo quesitores eum per biduum invenire non possent, quidam demoniacus exclamavit: «Apostole dei Bartholomee, incendunt me orationes tue». Cui apostolus: «Obmutesce et exi ab eo». Et statim sanatus est. Quod audiens Polimius rex provincie habens filiam lunaticam misit ad eum rogans ut veniret sanare filiam suam. Ad quam cum venisset et cathenis religatam videret, quia omnes ad se venientes morsibus laniabat, iussit eam solui. Et cum ministri non auderent eam tangere, dixit eis: «Ego demonem qui in ea erat iam victum teneo et vos timetis?». Et statim soluta sanata est. Tunc rex oneratis sumariis auro et argento et lapidibus preciosis, apostolo presentare voluit; sed cum eum quereret invenire non potuit. Sequenti nocte apparens ei in cubiculo suo dixit ei: «Ut quid me quesisti heri tota die, cum muneribus tuis? Hec eis sunt necessaria qui terrena querunt. Ego autem nil terrenum requiro». Cum ergo eadem hora ei christiane fidei ordinem predicasset et promitteret se ei ostendere demonem alligatum si baptisma susciperet, altera die sicut rex ei constituit sacrificantibus ex more paganis, cepit clamare demon: «Cessate miseri ab hiis sacrificiis ne peiora patiamini quam ego, qui cathenis igneis religatus sum ab angelis Christi. Cum ergo iussu apostoli demon coram omnibus confessus esset qualiter homines per ydolatriam in corporibus lederet, ipsum ydolum in quo erat et alia ydola templi demon ipse confregit. Apostolus autem templum deo dedicans, omnes languentes sanavit. Tunc enim angelus domini apparuit et per templum circumvolans quatuor angulis digito suo signum crucis impressit dicens: «Hoc dicit dominus qui me misit. Sicut vos a variis infirmitatibus curamini, ita templum hoc ab ydolis emundavi et ab ipso demone quem iussit apostolus in desertum abire prius tamen ostendam eum vobis ne timeatis; sed quale signum videtis in saxis ita facite in frontibus vestris». Tunc ostendit eis ingentem maurum nigriorem fuligine, facie acuta, barba prolixa, crinibus usque ad pedes protensis, oculis igneis ut ferrum ignitum scintillas emicentibus, sulphur spirantem ex ore et naribus cathenis igneis vinctum retro manibus. Et dixit ei angelus: «Quoniam audisti imperium apostoli et de templo omnia pollutionum genera perturbasti sicut promisit apostolus, solvam te ut vadas ubi nullus homo moratur et sis ibi usque ad diem iudicii». Et sic solutus cum magno eiulatu disparuit. Angelus quoque domini in celum cunctis videntibus evolavit. Tunc rex Polimius cum uxore et filiis et toto exercitu baptizatus est et relicto regno suo discipulus apostoli effectus est. Unde collecti templorum pontifices ad Astiagem regem fratrem Polimii perrexerunt et contra apostolum de templorum suorum amissione et deorum subversione conquesti sunt. Tunc Astiages indignatus perquiri eum fecit et adductum cur deos comminuerit et fratrem suum everterit inquisivit. Respondit apostolus: «Ego dedi potestatem demonibus ut ipsi sua ydola conquassarent, ut homines per eos decepti ad deum omnipotentem redirent. Fratrem autem tuum non everti, sed converti». Dixit ei rex: «Sicut fecisti fratrem meum deum suum relinquere tuoque credere, ita ego faciam te relinquere deum tuum meoque sacrificare». Respondit apostolus: «Ego deum quem colebat frater tuus vinxi et vinctum ei ostendi et ipsum simulacrum suum frangere coegi. Si tu potueris hoc facere deo meo, poteris me ad sacrificium eius adtrahere. Quod si non potes, ego omnes deos tuos comminuam et tunc tu crede deo meo». Et hec eo dicente nuntiatum est regi quod Baldach deus suus in frustra comminutus corruisset. Tunc rex pre ira scissis vestibus suis iussit apostolum fustibus cedi et protinus excoriatum ut dicit Papias et Beda et Ysidorus decollari. Quo facto christiani eum honorifice condiderunt. Rex autem Astiages et omnes templorum pontifices a demonibus arrepti mortui sunt. Acclamante autem populo christiano Polimius rex consecratus in episcopum post viginti annos episcopatus sui perfectus in omnibus migravit ad dominum.

Anno domini DCCCXXXI Sarraceni Siciliam incursantes etiam Lipparim insulam vastaverunt, ubi corpus sancti Bartholomei apostoli quiescebat quod olim loculo plumbeo iniectum et in mare demersum a paganis non ferentibus illud propter nimiam signorum claritatem ab omnibus venerari, ab Yndia usque ad hanc insulam ultro delatum fuerat. Cuius ossa anno predicto huc illucque dispersa et a quodam monacho ipso revelante collecta Beneventum que est metropolis Apulie transferuntur.

CXXVII-Augustini episcopi

recensere

Augustinus ex provincia Affricana civitate Cartaginensi parentibus honestis et christianis progenitus, plenissime in studiis liberalibus eruditus, per novem quidem annos manicheorum errore detentus, anno vite sue tricesimo per merita et orationes matris sue et per predicationem sancti Ambrosii ab illa herese purgatus et ab ipso baptizatus est. Protinus in fide catholica confirmatus, spem omnem quam habebat in seculo dereliquit et scholis renuntians quas regebat, cum iam triennium in ieiuniis et orationibus transegisset, a sancto Valerio Yponensi episcopo licet invitus ordinem sacerdotis suscepit. Qui statim monasterium clericorum instituit et cepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam. Sanctus autem Valerius ordinator eius exultabat uberius hominem sibi talem datum divinitus, qui in doctrina sana edificare ecclesiam esset ydoneus. Unde ipse Valerius quia Grecus erat, videns se in latina lingua et litteris minus doctum, beato Augustino potestatem dedit contra usum orientalis ecclesie coram se in ecclesia predicare. Unde cum multi episcopi derogarent, ille linguas obtrectantium non curabat, dum modo per eum fieret quod a se ipso impleri plenarie non valebat. Interea metuens sanctus Valerius ne ab alia ecclesia sacerdote privata Augustinus in episcopum quereretur et sibi auferretur, sciens se iam corpore et etate infirmum, a Cartaginensi archiepiscopo per litteras impetravit ut Yponensi ecclesie Augustinum licet modis omnibus renitentem promoveri permitteret in pastorem. Quo facto, cum tanta instantia omnes hereticos libris et epistolis et disputationibus debellabat, quod se victos erubescentes et augmentis ecclesie invidentes gravissimas et intolerabiles persecutiones unitati ecclesie inferebant; et aliquotiens viam beati viri insidiis obsidebant, semper dei providentia itineris errore seductum invenire non poterant. Vestes et calciamenta et lectualia eius ex moderato et competenti habitu erant nec nitida nimium nec abiecta plurimum, quia: «Plerumque», ut dicebat, «vel iactare se insolenter solent homines vel abicere ex utroque que non Ihesu Christi sed que sua sunt querentes». Ille vero medium tenens in regula canonicorum dixit: «Fateor, de pretiosa veste erubesco; et ideo cum datur michi vendo eam, ut quia vestis non potest esse communis, pretium sit commune». Mensa frugali parca usus est et inter olera et legumina carnes etiam propter infirmos et hospites habebat. In mensa lectionem semper aut disputationem diligens contra pestem detractionis in ea ita scriptum habebat: ‘Quisquis amat dictis absentum rodere vitam hanc mensam indignam noverit esse sui’. Unde etiam si forte aliquando detractio emergeret, dicebat quod si non tacerent, aut versus illos ipse deleret aut a mensa recederet. Erga pauperes tam pius et misericors erat quod cum ecclesie sue pecunia deficeret, hoc ipsum populo denuntiabat non se habere quod indigentibus erogaret. Nam et de vasis dominicis propter captivos et indigentes frangi et conflari iubebat et indigentibus dispensari. Quod etiam beatus Ambrosius in talibus necessitatibus indubitanter esse faciendum et dixit et scripsit. Feminarum nulla intra domum eius mansit. Nec etiam germana soror, sed nec fratris sui filie que deo pariter serviebant. Dicebat enim quia et si de sorore et neptibus nulla posset nasci mala suspicio, tamen quia tales persone sine aliis necessariis secumque manentibus esse non possunt et ad eas etiam alie adventarent et ex illis possent infirmiores aut temptationibus humanis perire aut certe malis hominum suspicionibus infamari. Et si forte cum aliqua feminarum ad se videndum urgeret, nunquam solus cum sola loquebatur nisi secretum aliquid interesset. Hic itaque sapientie lumen perfulgidum propugnaculum veritatis et fidei iuramentum omnes ecclesie doctores tam ingenio quam scientia vicit incomparabiliter florens tam exemplis virtutum quam affluentia doctrinarum. Et enim tanta scripsit ut non solum ab aliquo toto vite sue tempore scribi, sed nec quidem possunt lectione percurri. Huius enim librorum, tractatuum et epistolarum numerus plusquam ad mille triginta extenditur; ut merito illud ei dictum conveniat: ‘Mentitur qui te totum legisse fatetur’.

Tandem anno domini CCCCXL Walla rex Gothorum Wandalos odio insectans etiam in Affrica eos persequi disponit, sed morte preventus obiit eique in regnum Theodericus successit. Wandali vero navibus Affrice irruentes et provinciam universam devastant rapinis, cede, incendiis nulli sexui parcentes ordini vel etati. Sub hac tribulatione beatus Augustinus amarissimam et lugubrem pre ceteris sue senectutis duxit vitam, videns tantam hostium sevitiam ubique grassari, videns alios occisos, alios effugatos, ecclesias sacerdotibus viduatas, civitates cum accolis dissipatas.

Accrevit etiam eius doloribus quod sub ipsius tempore Yponensem ecclesiam cui pontifex preerat barbari obsedere. Sed ecce tertio obsidionis mense febribus decubuit, sibique septem penitentiales psalmos scribi iussit ipsosque quaterniones iacens in lecto contra paretem positos diebus infirmitatis sue legebat et ubertim ac iugiter flebat; et ne a quoquam impediretur eius intentio, ante decem dies migrationis sue petiit nullum ad se ingredi nisi tunc tantum quando medici ad inspiciendum ingrediebantur vel cum ei refectio offerretur. Obsidionis demum mense tertio decimo coram positis fratribus migravit ad dominum, anno etatis sue septuagesimo sexto, clericatus vel episcopatus sui quadragesimo.

Annis CCLXXXI post eius transitum iam decursis, anno domini DCCXXI Liuthprandus rex Longobardorum audiens quod Sarraceni depopulata Sardinia illa etiam loca fedassent ubi ossa beati Augustini ob vastationem barbarorum olim ab Ypone translata et recondita fuerant, legatos suos illuc direxit; qui dato magno pretio secum illas preciosas reliquias devexerunt et ad urbem Genuensem regressi sunt. Ubi prefatus rex accurrens cum gaudio illas devote adoravit et reverenter excepit visis innumerum miraculis ad declarandum sancti meritum ibidem patratis. Sane rex et sui inde progressi cum eisdem reliquis venerunt ad quandam villam in Terdonensi episcopio sitam. Sed cum inde corpus tollere voluissent, ita stetit immobile ut nulla vis nulla posset illud ars humana movere. Quod videns rex votum vovit quod si beatus confessor ex illo loco se tolli permitteret et transduci Papiam, villam illam cum omnibus appendiciis suis concederet servientibus ipsi perpetuo possidendam. Voto facto et firmato corpus sanctum inestimabili facilitate subtollitur et Ticinum usque transvectum clero pariter et populo concurrente honorifice et gaudenter suscipitur et in basilica sancti Petri quam prefatus rex celum aureum dixerat dignissime collocatur.

Passionem sancti Hermetis require in festo Alexandri, Eventii et Theodoli.

CXXVIII - Iuliani martyris

recensere

Iulianus in Arvernia natus genere et religione nobilis sancti Ferreoli tribuni comes erat et uterque deo in militari habitu serviebat. Cum ergo gentilium furor christianos ubique persequens ad Viennam veniret, Iulianus amore martyrii flagrans cum se gladio furentium exponere preoptaret precibus sancti Ferreoli coactus est ut apud Arverniam fugiens ad superstitum christianorum solamen paululum persecutionis impetum declinaret. Tunc Crispinus consularis audito quod illuc Iulianus lateret, misso persecutori precepit ut inventum incunctanter occideret. Sentiens ergo Iulianus quod eum persecutor inquireret, sponte foras exiliens querenti intrepidus se opponit et protinus ictum ferientis excepit. Cuius caput in proximo fonte lavantes ad sanctum Ferreolum deferunt ut ipse similem mortem exciperet nisi sacrificiis consentiret. Quod et factum est, et caput sancti Iuliani cum solo corpore sancti Ferreoli in uno tumulo collocatur et post multos annos cum sanctus Mamertus Viennensis episcopus eos revelaret invenit caput sancti Iuliani inter manus sancti Ferreoli ita utrumque illesum et integrum ac si eadem die fuisset sepultum.

Inter plurima huius sancti miracula testatur Gregorius Turonensis quod cum quidam rusticus die dominica arare presumeret, apprehensa securi ut vomerem emendaret, protinus contractis digitis manubrium in dextera eius adhesit. Cumque pudore et dolore nimio torqueretur post duos annos ipso die dominico in ecclesia beati Iuliani vigilans liberatur.

Cum quidam nobilis quasdam res eiusdem ecclesie pervasisset et a sacerdote per nuntios rogaretur ut quod male ceperat relaxaret, ille res sancti sibi retinuit et clericos cum iniuriis effugavit. Qui tamen post aliquantum huius presumptionis immemor cum ad festum sancti Iuliani cum aliis advenisset et in hospitio suo convivium celebraret, repente tonare cepit et fulgur de celo ruens ipsum illesis omnibus aliis concremavit.

Quidam dyaconus relicta ecclesia fisco adhesit et accepta potestate tanta mala faciebat quod a vicinis sustineri non poterat. Cum ergo die quadam montes circumiens quasi pro iure suo oves ecclesie sancti Iuliani diriperet prohibentibus ex parte sancti Iuliani pastoribus dixit: «Iulianus non comedit arietes». Cum autem oves ut proprias detineret forte ad villam sancti Iuliani devenit; et statim ante sepulchrum eius febre correptus tanto calore opprimitur ut nec surgere nec aliquem vocare valeret. Post hoc elatus in quadam cellula collocatur et invalescente febre quod incenderetur a martyre confitetur. Iactarique super se aquam ad refrigerandum petiit, sed statim tantus fumus et fetor de corpore eius exiit quod fugientibus qui aderant post modicum expiravit.

Fuit et alter Iulianus Cenomanensis episcopus cuius festum VI kal. febr. celebratur. Iste Iulianus Symon ille leprosus fuisse asseritur, quamvis in vita eius non legatur, qui dominum in carne hospitio simul et convivio suscepit, et post ascensionem domini ab apostolis ordinatus episcopus Cenomannis directus est, ubi post innumera bonorum operum insignia etiam tres mortuos suscitans tandem in pace quievit. Pro isto Iuliano dicunt iter agentibus prodesse ad hoc ut bonum hospitium habeant, si orationem dominicam dicant, eo quod in domo eius dominus hospitatus est. Sed si hoc est, multo melius in honore beate Magdalene dicenda sit apud quam dominus frequentissime hospitari dignatus est. Videtur ergo melior communis opinio ut non pro isto Iuliano sed pro parentibus cuiusdam alterius Iuliani dicenda sit, cuius hic hystoriam subdimus quia a plurimis ignoratur.

Iulianus iste iuvenis et nobilis quadam die cum venationi insisteret quidam cervus ei dixit quod dies futura esset in qua parentes suos occideret. Ad hoc ille conterritus timens ne in hoc incideret relictis omnibus clam discessit et longe profectus tam strenue cuidam castellano servivit ut eum militem faceret et ei quandam castellanam viduam desponsaret. Interea parentes Iuliani eum in locis plurimis perquirentes tandem ad castrum cuius erat dominus devenerunt, et ab uxore eius cognitis intersignis tam benigne suscepti sunt ut seorsum ipsa iaceret et pre amore viri sui eos in cubili proprio collocaret. Facto mane castellana ad ecclesiam perrexit. Et ecce Iulianus qui tunc forte abfuerat rediens in thalamum suum quasi eam excitaturus intravit et inveniens duos simul dormientes uxorem cum adultero suspicatus eos extracto gladio decollavit; et exiens de domo vidit uxorem suam de ecclesia venientem et admirans interrogat quinam essent qui in thalamo suo sic dormirent. At illa: «Parentes», inquit, «vestri sunt, qui vos diligentissime quesierunt». Tunc pene pre dolore deficiens: «Heu», inquit, «impletum est verbum cervi, quia ego meos parentes occidi.

Iam nunc vale, dulcissima soror, quia iam de cetero non quiescam donec acceptaverit deus penitentiam meam». Cui illa: «Absit», inquit, «dilectissime frater ut sine me discedas et que fui particeps gaudii, non sim particeps et doloris. Tecum enim sustinebo, quicquid sustinere decreveris». Sic abeuntes tandem ad quendam fluvium pervenerunt et tugurium ibi fecerunt ut ibi penitentiam suam facerent et omnes qui vellent transire fluvium pro deo transponerent. Post longum tempus media nocte hiemis cum dormirent, ecce quidam Iulianum clamavit et uxor eius audiens ut iret ammonivit. Qui timens frigus et noctem ipsa instante clamantem transposuit et algentem cum accenso igniculo calefacere non posset, sicut petiit ille inter ipsos ipsum in lectulo collocavit. Tunc ille: «Iuliane», inquit, «dominus ad te me misit, mandans tibi quod tuam penitentiam acceptavit et post modicum vos migrabitis ad dominum». Et sic ille disparuit.

CXXIX - Decollationis sancti Iohannis baptiste

recensere

Herodias fuit filia Arethe regis Damasceni ut dicit Glossa super Matheum, vel Putifaris regis Egypti ut dicit Rabanus, vel Aristoboli quem pater suus occiderat Herodes cum fratre suo Alexandro, ut dicit Iosephus. Cuius tamen filia fuerit non est nobis cure, constat autem quod fuit uxor Philippi tetrarche Ydumee, fratris Herodis tetrarche Galilee, qui cognominatus est Antipas. Qui ambo fuerunt filii magni Herodis regis, qui Innocentes occidit. Herodes itaque tetrarcha proficiscens Romam per fratrem suum Philippum pepigit secreto cum uxore eius Herodiade quod in reditu suo repudiata uxore sua duceret eam. Quod cum cognovisset sua uxor non expectato reditu viri sui festinavit ad patrem et ita Herodes rediens abstulit Herodiadem Philippo. Iohannes ergo, cum eum super hoc argueret, quod adiunctus legi Iudeorum uxorem fratris eo vivente habere non deberet, suggestione Herodiadis missus est in carcerem; et cum vellet eum Herodes occidere timuit populum, quia sciebat plurimas turbas ab eo in Iordane baptizatas, sed amore Herodiadis tenebatur, ob cuius amorem etiam precepta dei neglexerat. Quadam itaque die Herodes diem natalis sui celebravit coram principibus suis et primis Galilee; quod nullus fecisse legitur ut dicit Rabanus preter pharaonem regem Egypti. Tunc filia Herodiadis saltavit in medio palatii et placuit Herodi et simul discumbentibus. Unde cum iuramento ei quicquid peteret se daturum promisit, etiam dimidium regni sui. Que cum exisset dixit matri sue: «Quid petam?». Et illa dixit: «Caput Iohannis baptiste». Et sic intrans ad regem dixit: «Volo ut protinus des michi in disco caput Iohannis baptiste». Tunc Herodes qui hoc disposuerat simulavit se contristatum propter ius iurandum, ut dicit Rabanus, eo quod temere iurasset quod facere oporteret, sed tristitiam preferebat in facie, cum letitiam haberet in mente. Scelus excusat iuramento ut sub occasione pietatis impius fieret. Misso ergo spiculatore precepit amputari caput eius, et allatum est in disco et datum est puelle, et puella dedit matri sue; et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt.

Iosephus et XI liber hystorie ecclesiastice dicunt Iohannem in castello Arabie trans Iordanem dicto Macheronta vinctum et truncatum, corpus vero sepultum in Sebaste urbe Palestine; caput autem in Iherusalem humatum est iuxta habitaculum ipsius Herodis. Cuius ossa tempore Iuliani apostate ipso iubente gentiles sparserunt invidentes miraculis que fiebant ad eius monumentum. Que rursus collecta ab eisdem cremata sunt et pulvis ventilatus est. Quod quasi secundum martyrium representant quidam nescientes dum in eius nativitate ossa undecumque collecta cremant. Dum autem colligerentur ossa quidam monachi a Iherosolimis permixti latenter colligentibus magnam partem eorum contulerunt. Inter que etiam digitus quo dominum demonstravit fuisse perhibetur, quem post beata Thecla inter Alpes detulit et dicitur esse in ecclesia Romana. Tuleruntque ossa ad Philippum Iherosolimitanum episcopum novum, qui misit ea per Iulianum dyaconum Athanasio Alexandrie episcopo, que post Theophilus eiusdem ecclesie episcopus posuit in templo Serapis a sordibus purgato; basilicamque in honore sancti Iohannis consecravit, quando scilicet Theodosio iubente fana ydolorum destructa sunt. Tempore vero Marciani imperatoris, scilicet anno domini CCCCLIIII duobus monachis orientalibus qui ob orationem in Iherusalem venerant beatus Iohannes caput suum revelavit. Sed non multo post in curia perditum perlatum est ab aliis in Emissam urbem Phenicie et in quodam specu in urna sub terra diu ignobiliter reconditum donec denuo idem Iohannes illud revelavit Marcello religioso abbati dum in eodem specu habitaret. Quod cum ille Honorio eiusdem urbis episcopo indicasset, elevatum est. Ex quo tempore cepit in ea urbe decollatio sancti Iohannis celebrari ipsa die ut dicunt qua caput inventum est vel elevatum. Nam decollationem eius circa pascha accidisse ex evangelica comprobatur lectione. Alii dicunt non esse festum decollationis, sed de collectione ossium facta et combusta, quasi de secundo eius martyrio. Caput autem post apud Constantinopolim translatum est et inde ad Gallias. Iosephus autem tradit aliam causam necis sancti Iohannis dicens eum predicasse hominibus iustitiam et obtentu baptismi in unum plurimos congregasse. Et timens Herodes dispendium populi sui sequentis Iohannem occidit eum. Et refert Iosephus Iudeos tradidisse Herodem ob hoc miserabiliter in proximo victum ab exercitu Arethe regis.

Baptizavit autem baptista dominum quando dominus erat incipiens quasi annorum triginta, id est quando tricesimum annum inceperat, tredecim diebus anni tantum peractis. Et secundum hoc vixit dominus tantum triginta duobus annis et dimidio, quia eadem die revoluto anno convertit aquam in vinum et in sequenti pascha tricesimi primi anni incarceratus est sanctus Iohannes, qui postquam baptizavit dominum baptizavit alios in Ennon iuxta Salim, cuius rex quondam fuit Melchisedech, anno integro et quantum est ab epiphania usque ad pascha, et in sequenti tricesimi secundi anni cum iam anno uno fuisset in carcere decollatus est et in sequenti pascha tricesimi tertii anni, scilicet anno uno post mortem Iohannis passus est dominus, et ita dominus vixit triginta duobus annis integris et tantum de tricesimo tertio quantum est a natali usque ad pascha quod pro anno dimidio computatur. Et nota quod evangeliste nativitatem, vitam et mortem solius Iohannis baptiste et ipsi diligenter scripserunt, qui de aliis pauca dixerunt. Iohannes vero Chrysostomus dicit in homilia X super Matheum dominum XXX annos complevisse quando baptizatus est sic dicens: ‘Post XXX annos venit dominus ad baptismum legem veterem soluturus, propterea usque ad hanc etatem que solet capere omnia peccata in legis observatione permansit, ne quis diceret illum ideo solvisse legem, quia eam non posset adimplere’. Itemque infra: ‘Per XXX annos legis iustitiam impleverat et tunc venit ad baptismum evangelium docturus quasi cumulum cunctis observantibus legem imponens’. Hoc autem dicit Chrystostomus occasione illius verbi domini, ‘Sic decet nos implere omnem iustitiam’ et secundum hanc opinionem vixit dominus triginta tribus annis integris et tantum de quarto quantum est a nativitate usque ad pascha, quod etiam chronica dicunt. Sed Lucas aperte dicit quod ipse Ihesus erat incipiens quasi annorum triginta et si verum dicit Lucas sic predicavit dominus tribus annis et dimidio.

Anno domini DCXI sub Eraclio anno primo imperii eius virtus et nomen sancti Iohannis baptiste miraculis declaratur apud urbem Gallie Mauriennam de reliquiis corporis ipsius hoc modo divinitus illustratam. In ea olim mulier sancto baptiste nimis devota expetebat a deo donari sibi aliquid de membris eius; et in hac orandi instantia per triennium existens cum alter quivis desperare iam posset ipsa spem in deo ponens iuravit se non manducaturam donec quod petebat acciperet. Et sic septem diebus ieiunans septima tandem die desuper altari pollicem miri candoris apparere videns leta donum dei accepit. Ad quem adorandum tres episcopi venientes cum de hoc sancto pignore partem elicere vellent tres sanguinis guttas stillare in lintheo supposito stupuerunt et singuli singulas se meruisse letati sunt.

Quorundam est opinio quod cum Herodias teneret caput sancti Iohannis et gauderet, ipsum caput sufflavit in faciem eius et statim Herodias expiravit; de filia quoque ipsius Herodiadis dicitur quod cum deambularet super glaciem liquente sub ea glacie submersa est. Sed et quedam hystorie dicunt Tyberium imperatorem christianum fuisse eo quod cum ipse leprosus esset auditis miraculis Christi baptizatus et sanatus est. Titum quoque filium Vespasiani cum esset subregulus Hyspanie et in una varium morbum cancri haberet auditis similiter miraculis Christi baptizatum et sanatum fuisse testatur. Unde mandavit patri suo Vespasiano imperatori quod vellet vindicare mortem Christi qui eum restituerat sanitati, promittens se daturum XXX Iudeos pro uno denario sicut Iudei emerunt Christum XXX argenteis. Que ideo dicimus ut autenticis scripturis hec apocrypha repellamus. Si enim hec vera essent nullo modo hystorie tacuissent. Legitur tamen in chronicis quod filia Herodiadis que in decollatione sancti Iohannis saltavit vivam terra absorbuit.

Siquidem anno imperii Tyberii XVIII passus est dominus sub Herode tetrarcha Galilee filio magni Herodis qui Innocentes occidit, procurante Pontio Pilato Iudeam. Sed sequenti anno Pontius Pilatus accusatus est a Iudeis, non a christianis ut quedam scripta dicunt, propter mortem Christi, sed a Iudeis in multis apud Tyberium: de violentia, scilicet Innocentium interfectione, que statutis eius obviabat; de hoc etiam quod Iudeis reclamantibus ponebat ymagines gentilium in templo; de hoc etiam quod pecuniam repositam in corbona redigebat in usis suis, inde faciens aqueductum in domum suam. Et pro hiis omnibus ut dicit Iosephus deportatus est Lugdunum in exilium, unde oriundus erat ut ibi in obprobrium generis sui moreretur; alibi vero legitur quod ita ibi dampnatus est ut nichil coctum comederet, quod Iosephus quidem non dicit, sed tantum tam vehementer doluit ut se ipsum occideret.

Tempore autem Tyberii mortuo Philippo tetrarcha Ydumee fratre Herodis tetrarche Galilee et Lisania tetrarcha Abiline, Herodes Agrippa filius Aristoboli filii magni Herodis nepos Herodis tetrarche Galilee, qui cognominatus est Antipas, ivit Romam si forte impetrare posset a Tyberio alteram harum tetrarcharum vacantium; et ex strenuitate sua et voluntate Tyberii adhesit Druso filio eiusdem Tyberii. Cumque Herodes Agrippa maiora sperans omnes sibi Romanos muneribus obligaret, mortuus est Drusus filius Tyberii; de cuius morte tantum pater doluit ut omnes familiares Drusi a facie sua removeret ne cuiusquam eorum presentia dolorem ei de morte filii renovaret; et compulsus est Herodes Agrippa redire in Iudeam et desperans pre nimia paupertate intravit turrem ut ibi se fame afficiens moreretur. Quod audiens Herodias soror eius ut dicit Iosephus supplicavit viro suo Herodi tetrarche ut ei necessaria ministraret. Assignans itaque ei domum in Tyberiade, quadam die cum epularetur cum eo et incalescens mero improperasset ei beneficia sua, scilicet quod liberasset eum a fame, doluit Agrippa nimis et rediit ad Tyberium si forte inveniret animum eius immutatum, et ab eo honorifice receptus est; et cum haberet Tyberius duos nepotes, scilicet Tyberium et Gaium, volebat sibi substituere Tyberium, quia eum tenerius diligebat; Herodes autem Agrippa Gaio familiarius adherebat, et cum quadam die sederet Agrippa in curru cum Gaio dixit: «Utinam viderem mortem importuni senis et te dominum totius orbis». Quod audiens auriga ipsius Agrippe post dies aliquot cum dampno rerum Agrippe fugiens captus est et vinculatus et dum traheretur ad carcerem petiit se duci ad imperatorem dicens quia ei in aure loqueretur quod ei esset ad utilitatem; et presentatus ei dixit ei consulto quod sic optaverat mortem eius Agrippa et dominium Gaii. Tyberius autem non multum curabat verba vinculatorum et detrusus est ille in carcerem. Et cum sepe instaret Agrippa ut ille occideretur, respondebat Tyberius: «Frater, sufficiat tibi quod vinculatus est». Et ita differebat; erat enim morosus in omnibus negotiis suis. Dum autem quadam die more solito incitaret Agrippa Tyberium ut extraheretur auriga de carcere respondit Tyberius: «Hoc tibi non expedit quia eductus te modo accusabit»; et cum in nullo sibi conscius esset Agrippa testatus est se velle ut extraheretur et accusaret eum. Eductus ergo arguit Agrippam quod oraverat mortem imperatoris; et sic Agrippa ductus est ad carcerem et dum quadam die manens in carcere inniteretur arbori cuius ramis bubo insidebat dixit ei unus de concaptivis suis: «Ne credas quod adulando tibi loquar cum sis concaptivus meus». Erat autem peritus in auguriis. «Cito», inquit, «liberaberis a carcere et in tantum sublimaberis ut tibi invideantur omnes amici tui; et in hac prosperitate morieris. Quod cito enim videris bubonem super te scito quod quinta die morieris». Tyberius itaque detinens Herodem Agrippam in carcere videns se ex sua egritudine moriturum convocatis nobilibus imperii sui et duobus nepotibus Gaio et Tyberio statuit in crastino constituere sibi successorem et oravit deos suos ut ei intimarent quem nepotum vellent sibi substitui in imperio; et statuit apud se ut illum qui prius veniret ad eum in crastino constitueret imperatorem ut ita quasi per sortem eligeret; tamen significavit Tyberio ut prius veniret. Qui noluit venire nisi pransus et sic venit Gaius prior ad Tyberium. Quem videns Tyberius flevit amare dolens quod alter prior non venerat et tamen dissimulans monuit eum ut imperium sapienter disponeret et exequias eius imperiali honore perficeret; et sic mortuus est. Gaius itaque Herodem Agrippam quem semper dilexerat educens de carcere in tantum sublevavit ut daret ei duas tetrarchias, scilicet Philippi et Lisanie et imposito ei dyademate regem mitteret in Iudeam. Quod videns Herodias soror eius invidit ei quod haberet nomen regis cum vir suus qui erat maior natu filius magni Herodis nunquam meruit appellari rex sed tetrarcha; et persuasit viro suo de die in diem ut Romam iret et satageret modis omnibus ut sibi nomen regium compararet.

At ille malebat esse in otio quia dives erat. Unde Herodias sepe ei exasperata dicebat: «Pereant opes tue quia opes magis diligis quam honores». Tandem victus instantia eius cum magno apparatu Romam perrexit. Herodes autem Agrippa presentiens quod non pro bono ivissent[!] disposuit ire post eos, sed premisit nuntium quendam familiarem suum et amicissimum Gaio per quem direxit epistolam Gaio, in qua continebatur quod Herodes tetrarcha vivente etiam Tyberio firmavit amicitiam cum rege Parthorum ut Romano imperio rebellaret et in argumentum huius rei significavit ei quod in civitatibus suis habebat arma que sufficerent LXX milibus armatorum. Cumque venisset Herodes tetrarcha et Herodias uxor sua ad Gaium et honorifice suscepisset eos supervenit nuntius Herodis Agrippe et porrexit epistolam Gaio ex parte Herodis Agrippe. Qua perlecta Gaius quasi alienum inspiciens interrogavit Herodem tetrarcham de statu suo et inter cetera quesivit ab eo utrum tanta copia armorum esset in urbibus quantam ipse audierat et non negavit Herodes. Tunc Gaius credens verum esse quod Herodes Agrippa ei significaverat relegavit eum in exilium. Uxori autem sue quia erat soror Herodis Agrippe quem maxime diligebat dedit libertatem redeundi in terram suam. Ipsa autem comitata est virum suum in exilium dicens quod non dimitteret eum in adversis cui communicaverat in prosperis; et deportati sunt Lugdunum, ut dicit Iosephus, ubi postea miserabiliter mortui sunt, licet chronica dicant quod deportati fuerunt apud Viennam. Et dedit Gaius tetrarchiam Galilee quam habuerat Herodes Herodi Agrippe et sic habuit tres tetrarchias. Herodes autem Agrippa cum esset Rome defuncto Gaio et substituto Claudio, cum vellet accipere licentiam a Claudio redeundi ad propria, tunc Claudius dedit ei quartam tetrarchiam, scilicet Iudeam et ita sic sublimatus est. Et a Iudeis honorifice receptus, cum prope essent dies azimorum, venit in Iherusalem ante diem festum ut purificaretur et mundus interesset diei festo. Et tunc Iacobum fratrem Iohannis occidit gladio et Petrum incarceravit. Post modicum vero iste Herodes descendens a Iudea in Cesaream Capadocie ut noceret Tyriis et Sydonis quibus iratus erat precibus cuiusdam cubicularii sui placatus est eis. Sequenti autem die vestitus veste regali sedebat pro tribunali et concionabatur ad eos blandiens eis; populus autem exhibebat ei laudes deo debitas et non homini. Et dum adulatoriis favoribus mulceretur et oblatos sibi divinos honores non respueret, suspiciens vidit insistentem capiti suo bubonem, quasi mortem eius proximam nuntiantem et tunc ut dicit Iosephus inclinans se ad eos qui sibi applaudebant dixit eis: «En ego deus vester morior». Sciebat enim iuxta quod ei dixerat augur cum esset in carcere se intra quinque dies post visionem bubonis moriturum. Et confestim ut dicit Lucas in actibus apostolorum percussit eum angelus domini, id est facta est super eum vindicta dei quia per quinque dies ventris dolore cruciatus est et corrodebant vermes viscera eius. Et ita paulatim consumptus a vermibus expiravit. Cui successit Agrippa filius eius qui adhuc erat Rome nec habuit totum regnum, sed partem, scilicet terram duarum tribuum et dimidie. Unde legitur quod fideles de Iudea imminente excidio Iherusalem ad monitionem angeli in regnum istius Agrippe secesserunt. In cuius presentia beatus Paulus pro se peroravit cum accusaretur a Iudeis.

CXXX - Savine virginis

recensere

Hac die fit festum Savine virginis non martyris apud Trecas de qua dictum in fine ianuarii. Itemque Sabine electe que filia cuiusdam militis nomine Herodis et uxor Valentini militis cum nollet sacrificare sub Adriano imperatore a prefecto Helpidio decollata est.

CXXXI-Felicis et Adaucti

recensere

Cum Diocletianus et Maximianus christianos occiderent duos fratres Felices nomine christianos et presbyteros sibi oblatos ad Dracum prefectum miserunt. Quorum senior cum ex iussu prefecti ductus esset ad templum Serapis ut sacrificaret exufflavit in faciem statue et statim cecidit. Indeque ductus ad statuam Mercurii similiter sufflavit et similiter corruit. Tertio ductus est ad ydolum Diane et similiter fecit. Tunc reductus ad prefectum post tortionem eculei missus est duci ad locum secundo ab urbe miliario ut ibi cuidam sacrilege arbori immolaret. At Felix flexis genibus orans exufflans in arborem eam a radice subvertit et simulacrum cum ara et templo ea corruente contrivit. Quod cum audisset prefectus iussit eum ibi decollari et lupis et canibus derelinqui. Tunc quidam repente prorumpens in medium se palam professus est christianum. Statimque simul ad locum predicte arboris venientes et se invicem osculantes decollati sunt. Illius ergo nomen christiani ignorantes Adauctum eum appelaverunt eo quod sancto Felici auctus sit ad coronam martyrii. Quos cum christiani sepelissent in fovea quam arbor eversa fecerat, pagani volentes eos effodere a dyabolo arrepti sunt, quicumque in eos manum mittere temptaverunt, anno domini CCC.

CXXXII - Lupi confessoris

recensere

Sanctus Lupus apud Aurelianum ex genere regali ortus a sancto Agnario Autissiodorensi episcopo et sancto Austreno Aurelianensi episcopo avunculis suis clericus ordinatus, dum cunctis virtutibus eniteret Senonensis archiepiscopus electus est. Qui cum inter cetera vite sue insignia quadam die plurimos ad convivium convocasset et multa pauperibus erogans cum iam ultra unum vini modium non haberet deficiente vino, sic respondit ministro: «Credo quod deus qui volatilia pascit nostram perficiet caritatem». Et statim nuntius matris eius affuit, qui centum vini modios adesse pro foribus nuntiavit. Cum itaque sancto Lupo curia regalis vehementer detraheret quod virginem dei filiam predecessoris sui immoderate diligeret, coram detrahente ipsam virginem apprehendens et osculans dixit: «Nichil nocent homini aliena verba quem propria non maculat conscientia». Nam quia ipsam deum ardenter amare cognoverat eam mente purissima ante dei oculos diligebat.

Rex autem Francorum Clotarius Burgundiam intrans senescallum suum contra Senones direxit; qua obsessa sanctus Lupus ecclesiam Sancti Stephani ingressus mox ut signum communitatis pulsavit tantus terror super hostes irruit ut nisi diffugerent mortem se evadere non putarent. Post hoc obtento regno Burgundie directus a rege ad Senones alius senescallus cum vidisset quod sanctus Lupus ei cum muneribus non occurrisset iratus nimis ad hoc suis detractionibus regem movit ut virum dei in exilium destinaret. At ille in domino confortatus in tantum doctrina et miraculis etiam in exilio claruit quod ipsum illius provincie ducem cum plurimis baptizavit. Interea Senonici cives tanti pastoris absentiam condolentes archiepiscopum quendam qui sancto Lupo invidens locum eius invaserat occiderunt et sanctum Winebaudum abbatem sancti Remigi Senonensis ut eum de exilio revocari faceret ad regem cum precibus direxerunt. Quod cum impetrasset a rege ad illud exilium properavit et eum inde cum gaudio reducens in regis curiam introduxit. Quem rex videns exilio tabefactum ita divinitus invitatus est ut coram ipso prostratus veniam peteret et tremens et eiulans sancti viri accusatores maledictis obrueret; faciensque eum cum honore pristino detonderi multum muneribus cumulatum sue eum restituit civitati. Cui dum per Parisius remearet tamen deus prestitit ut ei multa reorum turba apertibus carceribus et solutis compedibus obviaret. Quadam die dominica dum missam celebraret gemma de celo inter manus eius in calicem cecidit, quam diu Senonis conservatam rex inter suas reliquias in suum palatium deportavit.

Audito rex Clotarius de signo Sancti Stephani quod miram haberet dulcedinem iussit ut Parisius deferretur, ubi ab ipso sepius audiretur. Sed cum sancto Lupo displicuisset mox ut sublatum est signum ab urbe Senonica perdidit dulcedinem sonitus sui. Quo rex agnito iussit signum restitui; statimque sono reddito insonuit septimo ab urbe miliario. Itaque sanctus Lupus de urbe audiens obviam perrexit et quod dolens perdiderat cum honore recepit.

Nocte quadam cum vigilans oraret instinctu dyaboli vehementer sitiens iussit sibi aquam frigidam deportari et dolos intelligens inimici pulvinar suum super vas posuit et ibi dyabolum sic inclusit. Qui tota nocte ululando vociferans qui temptare venerat clara die confusus abscessit.

Quadam die dum more solito civitatis ecclesias circumisset et ad domum ecclesie remearet clericos inter se rixantes audivit. Quos adulterare cum mulieribus velle audiens tunc se ostendere noluit ne in eius absentia ad peccatum redirent. Pergensque ad ecclesiam pro illis oravit et mox ut signum ad matutinas pulsavit illico ab eis stimulus temptationis recessit; et expletis matutinis a sancto correcti veniam petunt et ab hoc deinceps cessaverunt.

Multis etiam aliis in vita et post mortem miraculis clarus in pace quievit.

CXXXIII - Egidi abbatis

recensere

Egidius ex regio genere Atheniensium et christianis parentibus natus litteras in infantia discens, quadam die dum ad ecclesiam pergeret cuidam egro in platea iacenti et elemosinam postulanti tunicam suam tribuit, qua indutus eger mox sanitatem recepit. Post hec defunctis parentibus totum patrimonium suum erogans et multa miracula faciens timens humani favoris periculum solus ad litus maris relictis omnibus clam devenit; et videns a longe nautas in pelago naufragantes facta oratione tempestatem sedavit; et applicantibus ad se nautis audito quod Romam tenderet gratias eius meritis reddiderunt et quod eum sponte et gratis secum veherent promiserunt. Cum igitur apud Arelatem venisset et biennio cum sancto Cesario archiepiscopo permansisset heremum cupiens clam discessit et cum sancto Veredemio heremita diu fuit. Ubi dum uterque miraculis coruscaret timens ne forte ex miraculorum frequentia socii sui reverentie displiceret relicto eo interiorem heremum penetravit et ibi triennio solis herbarum radicibus et lacte cuiusdam cerve vixit. Ubi dum regis armigeri venarentur cervam que lacte suo Egidium nutriebat videntes eam discopulatis canibus insecuntur; a quibus cum vehementius urgeretur ad pedes sancti Egidii quasi ad refugium cucurrit et mox canibus ad suos redeuntibus nox superveniens inaniter fatigatos domum redire etiam secundo coegit. Quod rex audiens cum episcopo cum multitudine venatorum et canum die tertia in saltum properant visam cervam instantius insequentes usque ad locum ubi Egidius morabatur; et directa a quodam contra cervam sagitta Egidius pro ipsa orans gravissime vulneratur; factaque cultris et mucronibus via rex et episcopus videntes monachum etate et canitie venerandum et cervam ad pedes eius iacentem, viso etiam cruore de corpore eius manante nimis ambo conterriti interrogant quis et unde esset et cur in tanta heremo habitaret quisve eum tam graviter vulnerasset. Quibus cum ad singula respondisset et oblata sibi immensa munera pro adhibenda sibi cura nec respicere voluisset sciens virtutem in infirmitate perfici rogavit deum ne quam diu viveret redderetur pristine sanitati.

Post hec frequentatione regis et precibus assiduis victus cenobium ibi fecit et regimen ipsius cenobii monachorum suorum et regis instantia licet plurimum renuendo suscepit. Huius ergo famam rex Karolus audiens et ab eo visitari desiderans impetrato eius adventu ab eo reverenter exceptus est; eumque interloquendo rex rogavit ut pro se dignater oraret, quia quoddam facinus fecerat quod nulli nunquam nec ipsi sancto confiteri audebat. Sequenti itaque dominica dum sanctus Egidius celebrans pro rege oraret apparuit ei angelus domini super altare schedulam ponens in qua scriptum erat per ordinem peccatum regis et Egidii precibus iam dimissum si tamen eius peniteret et ab illo cessaret. Adiunctum quoque erat in fine quod quisquis sanctum Egidium pro quocumque commisso invocaret si tantum ab illo desisteret remissum sibi a deo esse procul dubio crederet. Oblata ergo regis schedula rex agnito peccato suo procidens veniam petiit et Egidius cum honore rediens apud Nemensem urbem filium principis qui tunc obierat suscitavit.

Post aliquot tempus prenuntians monasterium suum non longe post ab hostibus evertendum, Romam cum paucis adiit et cum privilegio ecclesie sue duo ostia cipressina in quibus sculpte erant ymagines apostolorum a papa impetrans dimittens ea in Tyberim divino regimen commendavit. Reversusque ad monasterium peractis negotiis invenit ea in portu et gratias agens deo qui ea inter tot et tanta pericula gubernavit, liminibus ecclesie sue ad memoriam posterum erexit; et sic tandem sicut predixerat clarus virtutibus in pace quievit.

CXXXIV-In nativitate beate Marie

recensere

Sanctus Ioachim de Galilea et civitate Nazareth accepit coniugem sanctam Annam ex civitate Bethleem. Qui recte et simpliciter ante deum et homines viventes unam partem substantie sue templo et templi servitoribus, alteram peregrinis et pauperibus, tertiam vero sibi et sue familie usibus reservabant et ita per annos viginti prolem ex coniugio non habentes voverunt si forte deus daret eis subolem quod eam dei servitio manciparent. Cuius rei gratia cum singulis annis in tribus festis precipuis Iherusalem frequentarent accidit ut in festo enceniorum quod est in hyeme Ioachim cum contribulis suis in Iherusalem ascenderet et cum sua oblatione repulsus est ab Ysachar pontifice eo quod inter fecundos infecundus in lege maledictus astare presumeret. Et pre pudore domum redire noluit ne a contribulibus suis qui hoc a sacerdote audierant tantum obprobrium sustineret. Secedens itaque ad pastores suos cum ibi aliquandiu fuisset quadam die ei soli angelus cum magna claritate apparuit; et de eius visione turbatum ne timeret admonuit dicens: «Ego sum», inquit, «angelus domini ab eo missus ad te, ut tibi annuntiem preces tuas esse exauditas et audivi elemosinas tuas in conspectu dei ascendisse. Vidi», ait, «pudorem tuum et obprobrium sterilitatis non recte obiectum; peccati quippe non nature ultor est deus et ideo cum alicuius uterum claudit ad hoc facit ut mirabilius denuo aperiat et non libidinis esse quod nascitur, sed divini esse muneris cognoscatur. Prima gentis vestre mater Sara nonne usque ad annum nonagesimum infecunda fuit? Et tamen tunc genuit Ysaach cui repromissa erat benedictio gentium. Nonne et Rachel diu sterilis fuit? Et tamen Ioseph genuit, qui dominus totius Egypti fuit. Quis fortior Sampsone, vel sanctior Samuele? Et tamen ambo matres steriles habuere. Rationi igitur vel exemplis crede, dilatos diu conceptus et steriles partus mirabiliores esse solere. Proinde Anna uxor tua pariet tibi filiam et vocabis nomen eius Mariam. Hec erit ut novisti ab infantia sua statim domino consecrata et ab utero matris sue spiritu sancto plena et non inter populares forinsecus, sed in templo domini permanebit, ne quid de ea sinistrum suspicari possit aut dici. Et ipsa sicut mirabiliter nascetur ex sterili ita incomparabiliter virgo pariet filium dei, qui Ihesus vocatus secundum nomen suum salvator erit omnium gentium. Et hoc tibi signum: cum veneris ad auream in Iherosolimis portam Anna uxor tua tibi obviabit, que de tua tardatione sollicita te videns gaudebit». Et hiis dictis angelus discedens Anne similiter apparuit dicens: «Ne timeas Anna. Ego enim sum angelus ille qui preces vestras deo optuli et nunc missus sum ad vos nuntiare nascituram vobis filiam que Maria vocata post tertium ablactationis sue annum in templo deo serviens virgo sancta et munda dei filium generabit; et nunc surgens ascende in Iherusalem; et cum veneris ad portam auream – que aurea eo quod deaurata est vocatur – obviabis viro tuo et hoc tibi sit pro signo». Igitur iuxta angeli preceptum ambo sibi invicem obviantes de mutua visione letati et de prole promissa securi adorato domino domum regressi filiam genuerunt, quam Mariam vocantes tempore ablactationis completo ad templum dei cum oblationibus adduxerunt; et cum quindecim gradus templi sine viventis manu in etate tam tenera transcendisset perfecta oblatione virginem in templo cum aliis virginibus dimittentes ad propria redierunt. Ubi cotidie in summa sanctitate proficiens et visione divina et angelica sepe fruens, cum aliis virginibus operabatur; et cum sorte vicaria opera lane et lini alie virgines acciperent et ipsa semper opus de serico et purpura de dono sortis faceret quasi quodam presagio eam reginam virginum appellabant. Quarto decimo itaque vite sue anno cum iussisset ei pontifex ut cum aliis virginibus more gentis et etatis nuberet, ceteris sponte obedientibus ipsa sola hoc se facere non posse respondit eo quod a parentibus suis dei servicio data esset; et insuper ipsa deo inviolabilem virginitatem vovisset. Tunc anxiatus pontifex eo quod vel votum frangere vel morem genti insuetum inducere non auderet, ad imminentem festivitatem convocatis ob hoc senioribus Iudeorum omnibus placuit deum in re tam dubia consulendum; et hiis quidem orantibus dum pontifex ad consulendum accessit mox de loco oratorii vox cunctis audientibus dixit ut quicumque de domo David nuptiis habiles coniugati non essent singuli virgas singulas ad altare deferrent et cuiuscumque post allationem virgula germinasset et in cacumine eius sicut predixerat Ysaias spiritus sanctus in columbe specie consedisset, ipse esset cui virgo desponsari deberet. Erat inter ceteros Ioseph de domo David qui ceteris virgas suas afferentibus ipse solus virgam suam substraxit. Unde cum nichil de prophetia consonum appareret pontifici adhuc dominum consulenti dictum est quod solus ille virgam suam non attulit, cui virgo desposari deberet. Predictus itaque Ioseph cum virgam suam iussu pontificis attulisset et in ipsa illico germinante columba de celo veniens consedisset, desponsata virgine ipse quidem in Bethleem sua civitate resedit, domum suam dispositurus et nuptiis necessaria provisurus. Beata autem Maria cum septem virginibus coevis et collactaneis suis quas ob honorem generis et miraculi a sacerdote acceperat ad domum parentum in Nazareth reversa est et in diebus illis angelus domini ei oranti apparuit, qui sicut dictum est in annuntiatione nasciturum de ea dei filium nuntiavit.

Nunc attende quod Ieronimus hic dicit, beatam virginem in quarto decimo etatis sue anno dominum concepisse, cum in revelationibus Elyzabeth Coloniensis ipsa beata virgo ei apparens et colloquens dixerit quod quintodecimo anno et tot diebus transactis quot sunt a VI idus septembris usque ad VIII kal. aprilis dominum conceperit. Attende etiam quod in quibusdam libris legitur Ioseph de alia coniuge adolescentes iam liberos habuisse et ob hoc non attulisset virgam suam, quia ei incongruum videbatur si filios maioris etatis habens teneram virginem duceret uxorem, cum magister Petrus Comestor in hystoria scholastica dicat Ioseph cum virgine virginem permansisse, dignum penitus credens ut nullus nisi virgo tantam et talem virginem custodiret, nullus nisi virgo Christum filium virginis enutriret. Quod et ipse dominus innuit cum in cruce moriens matrem virginem nonnisi Iohanni virgini commendavit. Sed et ipse Ieronimus in libro contra Helvidium dicit: ‘Tu dicis Mariam virginem non mansisse, ego michi plus vendico etiam ipsum Ioseph virginem fuisse per Mariam, ut ex virginali coniugio virgo filius nasceretur. Si enim’, inquit, ‘in virum sanctum fornicatio non cadit et aliam eum coniugem habuisse non legitur, Marie autem quam putatus est habuisse custos fuit potius quam maritus, relinquitur eum virginem mansisse cum Maria qui pater domini meruit appellari’.

Cum ergo liber ille Ieronimi de ortu beate Marie non inter scripturas canonicas computetur nec ipse Ieronimus a se aliquid dicere, sed magis in eo quem adolescens in Hebreo legerat transferendo aliqua pretermittere vel addere vel minuere se non negat utpote quem ex sola et antiqua memoria transferebat, pie credendum est sub ipsius Ieronimi et aliorum assertionem Ioseph virginem permansisse. Augustinus etiam dicit quod beata Maria proposuit se perseveraturam virginem nisi ei deus aliter revelaret, committens ergo virginitatem divine dispositioni; consensit in carnalem copulam non illam appetendo, sed divine inspirationi in utroque obediendo. Postea vero simul cum viro labiis expressit et uterque in virginitate permansit.

Ille autem liber Ieronimi sic in parte recipitur ut tamen in quibusdam respuatur; ab illo enim tenet ecclesia quod Anna et Ioachim beatam virginem ex divino miraculo genuerunt et quod Anna tres viros successive habuit et quod Anna cum Ioachim virginem ablactatam post triennium in templo Salomonis obtulerunt. Sed quedam de partu virginis ubi due obstetrices affuisse dicuntur et quedam etiam de infantia salvatoris ut inepta penitus respuuntur.

Longum etiam tempus transiit quod hoc festum celebratum non fuit donec quidam heremita in contemplatione audivit angelos cantantes et didicit ab eis quod hac die beata virgo nata fuit; et cum hoc episcopis intimasset ex tunc celebrari consuevit.

Conceptio vero ipsius in Hyspania et Anglia annuatim recolitur. Sed quia in peccatis concepta fuit, sicut dicit beatus Bernardus, celebrari in Francia prohibetur quamvis quidam dicant quod illud festum non sit de conceptione sed de sanctificatione in utero matris sue.

Si autem queras cur evangeliste non generationem Marie sed Ioseph enumerant cum Maria non de Ioseph sed de virtute spiritus sancti conceperit, Ioseph autem a generatione domini sit penitus alienus, scias non esse consuetudinem scripturarum ut generatio texatur per nomina mulierum. Ex una tribu sine dubio erant Maria et Ioseph, scilicet de tribu Iuda et stirpe David, sicut evangeliste testantur de Ioseph quod erat de domo et familia David et de Christo qui de carne virginis corpus assumpsit, manifestum est ut dicitur ad Hebreos, quod de Iuda ortus sit dominus, qui etiam resurrexit a mortuis ex semine David ut dicitur ad Thimotheum.

Sed cum dicit Ieronimus quod maternum genus beate Marie ex Bethleem erat, querere potes quomodo erat cognata Elyzabeth. Nam Anna et Hymeria sorores fuerunt et Anna genuit Mariam et Hymeria Elyzabeth. Bethleem vero de tribu Iuda fuit que prius dicta est Effrata, ab Effrata uxore Calebh ibi sepulta; postea dicta est Leem, deinde Bethleem, sicut in primo libro Paralipomenum quarto capitulo legitur de Elimelech et Noemi sic: ‘Cognationes domus operantium byssum in domo iuramenti et qui stare fecit solem virique mendacii, securus et incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem’. Loquitur enim de cognatione Besaleel qui fecit cortinas de bysso in tabernaculo Moysis et de Elimelech ad cuius preces stetit sol, ut saltem per tantum miraculum Iudei converterentur, sicut stetit ad preces Iosve, et de Maalon et Chelion, qui interpretatur securitas et incendium, qui acceperunt uxores de Moab; sed viri mendaci dicuntur quia sine filiis obierunt, sicut dicit Abacuch: ‘Mentietur opus olive’, et de Noemi vidua matre illorum, que cum nuru sua Ruth rediit in Bethleem unde exierunt propter famem. Cum ergo Elyzabeth cognata sit beate Marie et Elyzabeth fuerit uxor pontificis Zacharie qui erat de tribu Levi cum secundum legem de sua quisque tribu et familia duceret uxorem et ipsam de filiabus Aaron Lucas testatur fuisse, non mireris quia Aaron ipse de tribu Iuda de qua David ortus est uxorem accepit Elyzabeth filiam Amminadab, sororem Naason, qui fuit dux tribus Iuda in deserto cum exirent de Egypto. Itemque regnantibus David posteris Ioiade pontifex maximus Iosabeth filiam regis Ioram accepit uxorem; unde et tribus utraque, scilicet sacerdotalis et regia cognatione semper ad invicem probatur esse coniuncta. Potuit autem, ut dicit Beda, huiusmodi coniunctio etiam recentiori tempore fieri datis nuptum feminis de tribu in tribum ut aperte beatam Mariam que de tribu regia descendit, cum cognationem generis habuisse constaret et ita beata Maria de utraque tribu erat. Voluit enim dominus ut hee due tribus privilegiate ratione misterii miscerentur, quia ipse de eis nasciturus erat, qui vere rex et sacerdos in eternum se ipsum pro nobis offerret et fideles suos in militia huius vite pugnantes regeret et post victoriam coronaret. Et hoc ex nomine Christi, id est uncti, innuitur, quia soli sacerdotes et prophete et reges in lege veteri inungebantur, et ideo nos a Christo christiani dicimur et genus electum regale sacerdotium appellamur.

CXXXV-Adriani martyris

recensere

Cum imperator Maximianus in Nichomedia urbe Grecie ydolis immolaret iussu eius ex diversis locis alii timore pene, alii amore promisse pecunie, vicini vicinos propinqui domesticos ad supplicium pertrahebant. Inter quos XXXIII in speleo latitantes a perquirentibus comprehensi ferro vincti ad cesarem pertrahuntur et se christianos libere profitentes extenduntur et ceduntur et minas eius amplius deridentes ora duris lapidibus contunduntur et annotata cuiusque responsione ferro vincti per totum corpus in carcerem detruduntur. Tunc Adrianus prior officii militaris ex eorum constantia compunctus dixit ad eos: «Adiuro vos per deum vestrum pro quo tanta patiamini ut dicatis michi que est remuneratio vestra quam expectatis per ista tormenta». Ad hec sancti dixerunt: «Oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit deus his qui diligunt se». Cum hec audisset Adrianus statim exiliens in medium eorum dixit: «Annotate me cum istis quia et ego christianus sum». Quod cum ministri imperatoris celeriter nuntiassent iratus nimis adductum resipiscere monuit et nolentem ferro vinctum cum condempnatis in carcerem trudi iussit. Natalia vero uxor eius cum hoc per nuntium didicisset, scissa veste plorans et eiulans interrogavit puerum cur vir suus in carcere clausus esset. At ille: «Vidit», inquit, «quosdam christianos nolentes sacrificare torqueri et cum illis annotari se faciens dixit se cum eisdem velle mori». Tunc Natalia gaudens que hactenus propter persecutionem quod esset christiana celaverat mutata veste cucurrit ad carcerem; et deosculans vincula viri sui cepit eum in omnibus consolari rogans eum ut in hoc quod ceperat permaneret, nichil de gloria terrena respiceret, sed semper ad eterna et celestia suspiraret, nulla transitoria metueret sed in infinitum maiora inferni supplicia quia evaserat exultaret. Post hec deosculans vincula et pedes sanctorum rogavit quantum potuit ut virum suum in domino confortarent et sic omnibus valefecit et iuxta condictum viri sui die passionis eorum vocanda ad domum suam perrexit. Post modicum audiens Adrianus quod dies passionis eorum adesset accipiens a sanctis licentiam pergere et vocare Nataliam sicut ei cum iuramento promiserat dans dona custodibus egressus est; sed priusquam ad domum pervenisset audiens Natalia a duobus nuntiis quod Adrianus absolutus veniret extimans eum fugisse de carcere amarissime flere cepit; et videns eum iam adesse pro foribus surgens contra eum ostium domus clausit et dixit: «Non michi contingat colloqui ori eius qui deum suum negavit! Heu me infelicem et miseram! Quid faciam infelicissima, que coniuncta sum huic ex genere impiorum? Mirabar si ex gente sine deo et ex civitate homicidarum deo aliquid offerretur. O tu miser sine deo! Quis te coegit comprehendere quod perficere non valebas? Quis te separavit a sanctis, quis te seduxit, ut recederes a conventu pacis? Cur fugisti antequam pugna fieret, antequam hostem tecum pugnantem videres? Heu me! Non est michi concessum unius hore spatium ut vocarer uxor martyris, sed ut uxor dicerer transgressoris. Nunc exultavi modicum et ecce semper erit obprobrium meum». Hec et huiusmodi audiens beatus Adrianus vehementer gaudebat et mirans de femina iuvene et ante XIIII menses nupta quomodo taliter loqui posset ex hoc ardentior ad martyrium verba eius libentissime audiebat et cum eam videret gravissime tribulari dixit ei: «Aperi michi domina mea Natalia. Non enim ut putas effugi martyrium, sed veni vocare te ut sicut tibi promiseram presens sis passioni nostre». At illa non credens: «Vide», inquit, «quomodo me seducit transgressor, quomodo mentitur alter Iudas! Fuge a me miser, etiam me ipsam interficiam ut satieris!». Et dum nollet aperire, dixit ei Adrianus: «Aperi citius, nam vadam et me ultra non videbis et post hoc lugebis eo quod me ante exitum meum non videris. Fideiussores enim dedi sanctos martyres, et si ministri me inquirentes non invenerint sustinere habent sancti tormenta sua simul et mea, cum ex penis illatis pene iam mortui sunt». Hec audiens Natalia statim aperuit et sibi invicem prostrati cum lacrimis simul ad carcerem abierunt. Discurrens autem Natalia per singulos martyres pretiosissimis linteaminibus putrefacta eorum vulnera detergebat; et cum sic septem diebus sanctorum membra lintheis colligasset statuta die iussit eos imperator educi. Qui resoluti penis quia ambulare non poterant portabantur. Adrianus vero vinctis retro manibus sequebatur et cum timeret imperator ne penitus putrefacti ante preparata tormenta subito morerentur, Adrianus a sanctis et a sancta Natalia confortatus portans sibi eculeum cesari presentatur et in confessione permanens a IIII militibus duris lignis gravissime verberatur. Iterumque ab eisdem usque ad effusionem viscerum laniatus sic extensus in ligno in carcerem cum aliis recluditur. Erat autem iuvenis delicatus annorum XXVIII. Beata autem Natalia que singulas eius responsiones ad martyres referebat, ferro vinctum et supinum iacentem quantum poterat confortabat. Sancti etiam pavimento iacentes ad eum manibus irrepebant et osculum ei cum sanctis monitis offerebant. Audiens autem imperator quod multe matrone eis sedule ministrarent iratus iussit ne ad eos ulterius introirent. Tunc se sancta Natalia tonsoravit et sic eis in habitu virili ministrans exemplo suo ad hoc alias roboravit. Hec autem petiit virum suum ut cum esset in gloria primam precem pro se faceret quatinus eam intactam custodiens ab hoc seculo citius evocaret. Rursusque audiens imperator quod sic matrone fecissent iussit incudem afferri ut confractis super eum cruribus sancti martyres interirent. Videns ergo Natalia ministros venire ad sanctos, timens ne vir suus ex aliorum suppliciis terreretur rogavit illos ut ab eo inciperent priusquam alii punirentur; et sic abscissis pedibus, cruribusque confractis rogavit eum Natalia ut manum sibi abscidi permitteret et quatinus aliis sanctis qui plura passi fuerant compar esset. Quo facto cum Adrianus reddidisset spiritum ceteri sancti ultro pedes ad carnifices extendentes simili martyrio migraverunt ad dominum anno domini CCC. Cum autem ministri corpora eorum iussu cesaris in fornacem comburenda portassent et in ignem proicerent subito terre motus factus est et tanta aeris tempestas ut multi ministrorum relinquentes ea fugerent, multi etiam expirarent. Fideles autem cum mulieribus ibi stantes ab extincto pluviis igne illesa sanctorum corpora rapuerunt; et in navi cuiusdam christiani qui volebat ire Constantinopolim que tunc dicebatur Bizantium posuerunt, ut illic interim permanerent, donec pace ecclesie reddita ea iterum cum honore referrent. Natalia vero domi remansit et habens manum sancti Adriani quasi solacium vite sue ad caput lectuli sui nullo sciente reposuit. Non multo post tribunus quidam rogavit imperatorem ut Nataliam sibi daret in coniugem. Erat enim pulcherrima et nobilissima et divitiis cumulata. At illa loquentibus sibi de hoc matronis gaudere se dixit et ad se preparandum re autem vera ad effugiendum triduanas inducias impetravit; et interim in lectulo suo ne pollueretur cum lacrimis deum rogans et ex merore et tristitia obdormivit. Et ecce unus sanctorum martyrum ei astans eam dulciter confortavit et querenti de viro suo dixit quod primus omnium ante Christum apparuit. «Sed surge», inquit, «et ascende in naviculam et navigans veni ubi sunt corpora nostra. Ibi enim visitabit te deus et perducet ad nos». Evigilans itaque solam manum sancti Adriani secum ferens navem cum multis fugientibus christianis ascendit; et navigantem tribunus cum multis militibus insecutus, multis eorum submersis repulsus vento contrario vix evasit. Media vero nocte dyabolus in specie naucleri in navi fantastica clamans navigantes cum sancta Natalia unde essent et quo tenderent inquisivit et illis dicentibus de Nichomedia in Bizantium navigaturis, «Erratis», inquit, «pergite ad sinistram ut rectius navigetis». Cumque iam vela mutarent, subito apparuit eis sanctus Adrianus quasi in carabo, id est in navicula, sedens et monuit eos navigare sicut prius ceperant ne perirent. Natalia autem valde gavisa est cum sanctum Adrianum antecedere cognovisset. Cum ergo ante diem Constantinopolim appulissent et ad domum in qua erant corpora sanctorum intrassent Natalie post orationem pre labore itineris dormienti sanctus Adrianus apparuit eamque salutans ad se in eternam requiem venire precepit. Quod cum evigilans astantibus indicasset et valefaciens eis spiritum emisisset, accipientes corpus eius fideles iuxta corpora sanctorum sepelierunt et multi renunciantes omnibus ibi deo in perpetuum servierunt.

CXXXVI-Gorgonii et Dorothei martyrum

recensere

Cum in urbe Nichomedia sicut et alibi Diocletianus christianos occideret, Gorgonius et Dorotheus primi in palatio abscondite christiani eius sevitiam detestantes christianos se libere profitentur et antique renuntiare militie ut regem suum Christum absoluti et liberi sequerentur. Tunc cesar ira succensus anxiari gravissime cepit egre ferens perdere tales viros quos intra palatium nutritos morum et generis nobilitas adornavit. Hii itaque minis et blanditiis pertemptati cum starent immobiles ferro vincti in carcerem detruduntur et sequenti die educti allatis tormentorum generibus ut sue vite consulant admonentur, ut aut ampliatis honoribus cumulentur aut morte pessima consumantur. Persistentes itaque in eculeo distenduntur et flagris et ungulis toto corpore laniari, aceto et sale nudatis iam pene visceribus perfunduntur. Et cum constanter et fortiter hec omnia tolerarent et quasi nil doloris sentientes in Christi laudibus exultarent ardenti craticule substratis carbonibus applicantur et sensim paulatimque succenditur ut sancti tanto gravius quanto prolixius urerentur. Sed subito facta eorum oratione totus ignis refriguit et facies eorum quasi sol emicuit; visumque est omnibus quasi in lecto florido iacerent nichilque doloris ac mali sentirent. Agentes autem gratias de craticula eriguntur et confortatis astantibus christianis iussu furentis cesaris laqueo suspenduntur. Quorum corpora canibus et lupis proiecta sed intacta a fidelibus colliguntur; et post multos annos corpus sancti Gorgonii Rome translatum a fidelibus honoratur. Dehinc anno domini DCCLXIIII Crodegandus Metensis episcopus nepos Pipini regis ipsum ad Gallias transtulit et in Gorziensi monasterio collocavit. Passi sunt autem anno domini CCCXV.

Prothi et Iacincti require in festo Eugenie quod est in nativitate domini.

CXXXVII-Exaltationsi sancte crucis

recensere

Anno domini DCXV permittente deo flagellari populum suum per sevitiam paganorum Cosdroe rex Persarum omnia regna terrarum sibi circumquaque subiciens et a subiectis se ut deum venerari precipiens Iherusalem introivit; et subversis et incensis ecclesiis ad sepulchrum domini veniens territus rediit, sed tamen partem sancte crucis quam sancta Helena ibi dudum reliquerat asportavit; et occisis XXXVI milibus et quingentis christianis abduxit secum patriarcham Zachariam qui ibi mortuus est. Fecerat autem sibi turrem argenteam et thronum aureum ubi ymagines solis et lune et stellarum locaverat; et per subtiles et occultos ductus aquam quasi deus desuper infundebat et in subterraneo specu equis quadrigas trahentibus tonitruum simulabat. Ibi ergo crucem domini iuxta se collocans filio suo regno tradito ipse in trono aureo residebat. Tunc Heraclius imperator anno V imperii sui contra filium Cosdroe super Danubium fluvium cum exercitu sedit et tandem nutu dei utrisque principibus placuit ut ipsi super pontem soli confligerent et qui victor existeret ipse sine dampno utriusque exercitus imperium usurparet. Simul etiam decreverunt ut quicumque principem suum iuvare presumeret excisis cruribus et brachiis ab eodem in flumine mergeretur. Ambobus itaque durantibus in conflictu pulsatus deus lacrimis christianorum per virtutem sancte crucis cui se Heraclius plena fide commendaverat, victoriam ei tribuit; et totus Cosdroe exercitus ita dei virtute mutatus est quod sponte se subdens Heraclio cum tota familia sua baptizari se fecit. Ipse autem Heraclius cum suo tantum exercitu regna Cosdroe perlustrans ad thronum ipsius pervenit. Et cum nesciret belli exitum stupens adventum Heraclii eum cum timore maximo salutavit. At ille «Si vis», ait, «habere salutem quia sancta crucem pro modulo tuo reverenter tractasti, si te servum Christi cui servio confessus fueris et baptisma susceperis, regnum Persarum tantum cum patrimonio et vita acceptis pacis obsidibus tibi dabo; quod si nolueris mox te meo gladio decollabo. Nolentem ergo acquiescere decollavit et quia rex fuerat sepeliri eum iubens filium eius decem annorum baptizari faciens ipsum de sacro fonte suscepit eique regnum paternum dimittens argentum turris illius in predam sui exercitus deputavit, aurum vero et gemmas ad restaurandas ecclesias quas tyrannus destruxerat reservavit. Suscipiens igitur sanctam crucem in Iherusalem properavit et cum magno gaudio obviantibus ei cunctis de monte Oliveti descendens per portam quam dominus passurus intraverat, in equo regio et ornamentis imperialibus ingredi voluit; sed repente porte lapides descenderunt et invicem quasi unus paries se clauserunt. Cumque omnes mirarentur nimis suspicientes viderunt super portam angelum tenentem in manibus signum crucis. Qui dixit illis: «Quando rex celorum Iherusalem propter homines passurus intravit non apparatum superbie, sed pauper super asinam sedens cultoribus suis humilitatis exempla reliquit». Et hiis dictis angelus in celum ascendit. Tunc imperator gaudens de verbo angelico discalciatus et usque ad camisiam exutus perfusus lacrimis crucem domini in manibus tulit; et cum humiliter properaret ad portam, statim porta se subrigens iubente deo liberum ingressum intrantibus patefecit odorque suavissimus de provincia Persarum veniens omnes qui aderant mira suavitate refecit. Tunc imperator deum cunctis laudantibus sanctam crucem loco suo restituit et deus antiqua renovans miracula ibi quendam mortuum suscitavit et quatuor paralyticos et decem leprosos et quindecim cecos et multos alios a diversis infirmitatibus liberavit; et sic imperator reparans ecclesias et regiis muneribus cumulans ad propria remeavit.

De ymagine crucifixi

recensere

Anno domini DCCL in civitate Berith, que vulgo Beruth dicitur que est in Syria inter Tyrum et Sidonem, iuxta synagogam Iudeorum quidam christianus sub annua pensione hospitium habens ymaginem domini crucifixam contra lectuli sui faciem in pariete secreto affixerat et ibi orationes suas continue faciebat. Post annum vero ad aliam urbis domum cum suis omnibus se transtulit, solam autem ymaginem domini oblivione reliquit. Tunc quidam Iudeus eandem cellam ad habitandum suscepit et quadam die unum de contribulis suis ad convivium invitavit; et inter epulas ille qui invitatus fuerat fortuitu(?) circumspiciens vidit ymaginem domini parieti connexam. Tunc pene insaniens in Iudeum: «Cum tu», inquit, «Iudeus sis, cur ymaginem Ihesu Nazareni apud te custodis?». Ille autem sacramentis quibus poterat affirmabat quod illam ymaginem de qua diceret ignorabat. Tunc ille pacatum se simulans valefecit et abiens ad principes sue gentis Iudeum illum de hoc quod viderat accusavit. Mane autem facto omnes Iudei ad dictam cellulam convenerunt et visa ymagine Iudeum contumeliis et suppliciis macerantes extra synagogam seminecem proiecerunt. Ymaginem vero deiectam pedibus conculcantes et in ea cuncta dominice passionis opprobria renovantes cum latus eius lancea perforassent stillantem statim aquam cum sanguine vehementer attoniti vase supposito susceperunt. Quo statim impleto et ad synagogam delato omnes infirmos inde perunctos sanari videntes compuncti omnes in Christum pariter crediderunt et glorificantes deum episcopo civitatis fidem et rei ordinem retulerunt. Episcopus autem gaudens illum christianum venire fecit et quis ymaginem tam bene formatam composuerit inquisivit. At ille: «Nichodemus», inquit, «eam composuit, et moriens eam Gamaliel reliquit. Gamaliel quoque Zacheo, Zacheus Iacobo, Iacobus Symeoni, Symeon Mathie eam commendavit, et sic in Iherusalem usque ad excidium urbis fuit donec inde a fidelibus in regnum Agrippe delata et inde ad patriam nostram advecta a parentibus meis ad me hereditario iure devenit». Iudeis ergo pariter baptizatis et synagogis eorum in ecclesias consecratas quod non solebat fieri quia ex tunc ceperunt ecclesie dedicari et altaria consecrari episcopus sanctas illas reliquias in ampullis cristallinis et vitreis per omnes ecclesias destinavit mandans omnibus christianis ut nullus in toto orbe sanguis Christi credatur preter istum et illum qui cotidie per manus sacerdotum in altari divinitus consecratur.

CXXXVIII-Cornelii pape

recensere

Decius cesar audiens quod Cornelius papa successor sancti Fabiani multos ad Christum converteret precepit ut ubicumque inventi fuissent christiani sine audientia punirentur. Cornelius igitur cum suis clericis comprehensus exilio relegatur ibique a sancto Cypriano Carthaginensi episcopo et a multis aliis per litteras confortatus inde reductus Decio presentatur. Et dum immobilis permaneret plumbatis et flagris cesus ductus ad templum Martis aut sacrificare aut decollari iubetur. Cum ergo duceretur ad locum Cerealis miles rogavit eum ut ad domum suam diverteret et pro uxore sua Sallustia que per quinquennium paralitica decumbebat oraret. Quo facto viginti et unus milites eam incolumem surrexisse videntes cum ipsa et viro eius baptizati sunt et iubente Decio ad templum Martis simul ducti expuentes in ydolum cum beato papa Cornelio decollati sunt anno domini CCLIII vel CCLIV.

CXXXIX - Cypriani episcopi et martyris

recensere

Cyprianus Carthaginiensis episcopus in eadem urbe Paterno proconsuli presentatur et a fide mutari non valens post diuturnum exilium revocatus iussu Astasii proconsulis qui Paterno successerat decollatur anno domini CCLXV.

De Nichomede cuius festum hic fit et in principio iunii require in festo Petronille virginis.

CXL-Eufemie virginis

recensere

Anno quinto Diocletiani Appellianus sophista ad hoc proconsulem Priscum duxit, ut cum pagani ydolis immolarent quicumque invenirentur christiani suppliciis interirent. Tunc Eufemia filia senatoris cum XLIX christianis quibus mater sua necessaria ministraverat ad iudicem properavit et Christum publice confitendo exemplo constantie sue etiam virorum animos confortavit. Cum igitur iudex persistentes christianos successive occideret alios presentes esse iubebat ut vel terrori cederent dum constantes tam crudeliter laniari viderent. Eufemiam vero variis feminarum persuasionibus provocatam cum videret immobilem coram ea sanctos varie trucidabat. Sed illa exemplis eorum et monitis amplius confortata iniuriam a iudice se pati clamabat. Tunc iudex gaudens eam velle sacrificiis consentire putavit et quam iniuriam ei faceret inquisivit. At illa: «Cum sim», inquit, «genere nobilis cur michi ignotos et advenas anteponis et priores eos facis ad Christum pertingere et ad promissam gloriam pervenire?». «Putabam,» ait iudex,«te ad mentem redisse et gaudebam te tue nobilitatis vel sero meminisse». Reclusa ergo in carcerem sequenti die soluta cum vinctis adducitur iterumque gravissime conquesta est cur contra leges imperatorum ei soli a vinculis parceretur. Tunc alapis diutissime cesam iudex in carcerem subsecutus ex libidine eam opprimere voluit. Sed ipsa viriliter reluctante sicut ei predixit manum eius virtus divina contraxit. Ille vero incantatum se putans prepositum domus sue direxit ad carcerem multa ei promittens si eam faceret mulierem. Sed ille clausum carcerem inveniens et claves et secures et vectes applicans intrare non potuit donec arreptus a demone clamans et se ipsum dilanians vix evasit. Tunc educta posita est super rotam cuius vectes carbonibus pleni erant; et artifex intra rotam tale signum trahentibus dedit ut quando sonum faceret simul traherent et sic exeunte igne vectes corpus virginis dissiparent. Sed nutu dei ferramentum quo temperabatur rota de manu eius decidens sonum dedit et statim illis trahentibus rota ipsum artificem comminuens stantem super eam Eufemiam illesam servavit. Tunc vicini et parentes artificis lamentantes et membra eius omnia colligentes supposito igne Eufemiam cum ipsa comburere voluerunt; sed post incendium rote Eufemiam solutam ab angelo in quodam loco excelso incolumem stare conspexerunt. Appellianus hec videns quod ipsa cum populo loqueretur iudici consuluit ut depositam decollaret, «Quia tanta est», inquit, «ars christianorum quod nisi ferro superari non potest». Erectis igitur ad eam scalis ascendens quidam dum manum ad eam mitteret mox totus paralysi dissolutus vix inde semivivus ereptus est. Alius autem Sostenes nomine ascendens ad eam adorans veniam petiit et minantibus ei mortem extracto gladio clamavit ad iudicem quod se ipsum libenter occideret quam ut eam quam angeli confortabant contigeret. A militis ergo depositos ambos misit in carcerem et facto mane Victori cancellario iussit ut ad eam omnes iuvenes petulantes immitteret ut eam tamdiu illuderent donec fatigata deficeret. Sed ille ingrediens et circa eam orantem multas virgines splendidissimas videns monitis earum se statim confessus est christianum; et cum hoc presidi retulisset statim ipse et Sostenes vinculati et ad ursos et leones proiecti sed ab eis illesi dum ministri cuppam afferrent ut in ea incenderentur in oratione vocati de celo spiritum emiserunt. Preses vero eductam virginem per capillos suspendit et omnino videns immobilem negato cibo et potu eam in carcerem trudi iussit ut interim fame tabesceret et sic die septimo inter quatuor magnos lapides sicut oliva confringitur expiraret. Illa vero ab angelo cotidie refecta die septimo super petram inponitur sed ipsa orante durissimi lapides in mollissimum cinerem rediguntur. Unde preses erubescens a puella in omnibus se devictum iussit eam proici in foveam ubi tres marine bestie erant tante immanitatis ut quasi ovum hominem deglutirent. Que statim blandiendo ad virginem concurrentes et vinculis ad invicem caudis ei quasi cathedram ad sedendum prebentes iudicem hoc videntem vehementius confuderunt et rememorante Appelliano quod nisi ferro superari non posset emissis ad eam tribus ursis et post eos leone omnes eam adorantes humiliter recesserunt. Unde cum preses nimis angustiaretur et pene pre indignatione animi moreretur, ingressus carnifex ut vindicaret mortem domini sui fixit gladium in latus eius. Quem mox Appellianus presentavit iudici et pro mercede indutum veste serica fecit torque aurea decorari. Sed sic cum favore gentilium de palatio exiens statim a leone arripitur et ab eo totus in ipso vestibulo devoratur. Quem sui diutius perquirentes vix tandem pauca eius ossa cum veste scissa et torque aurea reperierunt. Nocte quoque media Priscus et Appellianus furentes et se invicem morsibus laniantes mortui mane inventi sunt; et sic sancta Eufemia in Calcedonia cum honore sepulta anno domini CCXLVIII omnes Iudei et gentiles Calcedonie in Christum pariter crediderunt.

CXLI - Lucie et Geminiani

recensere

Anno XIII imperii Diocletiani et Maximiani cum christiani ubique suppliciis artarentur, Lucia annorum LXXV per annos XXVI vidua filium suum Euprepium de bono martyrii, de fide Christi, de vanitate deorum alloquitur; et statim ab ipso ad imperatores quod in Christum crederet accusatur. Mox ad eos adducta Christum constanter confitens trahitur in carcerem. Ibique in oratione a voce dominica confortata paululum dormitavit et tunc ei domino apparente post dies quatuor subito fluvius exiens de carcere dimidiam civitatem cum palatio Diocletiani subvertit. Diocletianus vero tunc absens post quatuor dies venit et videns quod acciderat iratus cucurrit ad carcerem et conquestus deos suos cum palatio perisse iussit ut eiecta foras civitatem fustibus mactaretur. Sed qui eam cedebat factus est lapideus manu tantum carnea remanente. Ipse quoque Diocletianus ita aruit ut pene pre dolore moreretur. Lucia ergo videns eum fallaciter promittentem quod crederet eum tamen oratione sanavit; sed ille pergens ad templum Iovis ut ei gratias ageret, viso terre motu et templo cum ydolis in terra fixa demerso iussit eam mitti in caldariam plenam pice, plumbo et resina per triduum igne supposito bullientem. Quarta vero die iussit ministris ut locum illum purgarent ubi Luciam arsisse putabat. Sed redeuntes nuntiaverunt ei quod illa incolumis permanebat. His auditis Diocletianus se ipsum pre ira percutiens iussit ut ferro et plumbo onerata per omnes vicos civitatis circumduceretur; et cum transisset ante domum Geminiani ditissimi gentilis, Geminianus suspiciens in celum vidit columbam niveam super se de celo venientem ipsumque celum apertum et in eo sedem dei et ordines angelorum. Tunc relictis omnibus currens ad locum ubi Lucia torquebatur quanta vidisset retulit et cum ex consilio Lucie triduo ieiunasset Prothasius presbyter nocte ab angelo monitus ad eum in carcerem venit et eum de fide instruens baptizavit. Post hec cum ambo Diocletiano astarent Geminianus loquens omnibus penis affligitur, sed orante Lucia mox adveniente angelo cum coronis aureis confortantur. Tunc Diocletianus eos dimittens Roma egressus est; et cum in quodam fluvio navigaret cum mille trecentis quadraginta sex in flumen cecidit; qui tamen solus evasit. Mense autem tertio submersionis eorum iudex quidam nomine Pirropegon de Pamphilia Romam veniens iussit sub voce preconis ut omnes ad deorum sacrificia convenirent; et tunc Lucia et Geminianus sitientes martyrium discurrendo per urbem ydola blasphemabant. Unde cum iudici assisterent subito terre motu camera fori cecidit et ipsum iudicem cum XL ministris oppressit. Post annum vero quatuor angeli apprehendentes Luciam et Geminianum eos ad quendam montem Sicilie portaverunt; et post hec orantes ab angelo in pretorium Alesini deducti filiam Eucarpiam demoniacam sanaverunt. Sequenti die quendam fluvium quasi aridam transeuntes venerunt ad locum qui Mendulas appellatur ubi cum audirent demones eiulantes et inde propter eos fugere cupientes oraverunt ad dominum scire volentes si eis concederet locum illum. Et ecce vox audita est: «Hic habitabitis in eternum». Audiens autem Apofrasius Catheniensium iudex miracula que Lucia et Geminianus ibi faciebant, ivit illuc et inveniens septuaginta duos qui fuerant per eos sanati iussit eos continuo decollari. Sed cum inde rediret equus eius arreptus a demone eum inter saxa proiecit et corpus eius ultra inveniri non potuit. Hoc autem cum Genesius pater Paschasii proconsulis cognovisset, ab urbe Siracusana perrexit in Mendulas ut sanctos occideret. Lucia vero et Geminianus ex fremitu penarum que parabantur conterriti in montem qui nutu dei propter eos tunc crepuit per triduum latuerunt. Et cum ibi sole fervente desuper estuarent erupente subito de monte fluvio potati sunt et sic facta oratione Lucia migravit ad dominum. Quod cum Geminianus vidisset et non valens sepelire corpus eius per triduum custodisset, tertio die ascendens de montis crepidine mox ab hoste decollatus anno domini CCC deorsum unde ascenderat corruit et quedam mulier christiana illuc tracta odore quem senserat corpora eorum honorifice sepelivit.

CXLII - Lamberti episcopi

recensere

Lambertus ex parentibus nobilibus et divitibus natus et a primevo litteris eruditus ita pro sanctitate sua ab omnibus amabatur ut Traiectensi ecclesie post Theodardum magistrum suum promoveri in episcopum mereretur. Cum autem Childericus rex qui eum promoverat et secum habens pre omnibus episcopis et optimatibus diligebat ab impiis occisus fuisset, invidentes ei maligni sine causa deponentes eum honore debito privaverunt et Faramundum in eius cathedra statuerunt. Lambertus vero cum duobus pueris quandam abbatiam ingressus et ibi per septem annos optime conversatus quadam nocte surgens ad orationem in pavimento per ignorantiam sonum fecit. Quo audito abbas nesciens quis hoc fecisset ait: «Quisquis hunc sonum fecit statim ambulet ad crucem». Tunc sanctus Lambertus illico nudis pedibus in cilicio de lecto exiliens ad crucem cucurrit ibique tamdiu sub nive et glacie fixus stetit donec fratribus post matutinas se calefacientibus abbas eum deesse cognovit. Et audiens a quodam fratrum quod ille iuxta crucem discalciatus persisteret reminescens precepit fratribus ut illuc properantes prostrati coram ipso humiliter peterent ut rediret. Ille vero eorum precibus obedienter regressus et ab abbate et monachis cum summa humilitate susceptus petentibus veniam non solum clementer indulsit, sed etiam de bono patientie eis sublimiter predicavit. Post septem annos Faramundus expulsus est et sanctus Lambertus ad preces omnium iubente Pipino rege ad sedem propriam cum honore reductus est. Cum autem sicut et ante omni sanctitate polleret et multos etiam gentilium verbo et exemplo converteret, insurgentes in eum duo maligni eum et suos graviter infestare ceperunt, sed amici pontificis licet multis iniuriis iam oppressi eos sicut meruerant occiderunt. Sed Dodo consanguineus eorum qui occisi fuerant domesticus Pipini regis audita nece suorum in sanctum voluit vindicare Lambertum. Et cum armato exercitu Leodium intrans domum episcopi sic obsedit quod puer domus foris veniens viro dei qui tota nocte in oratione vigilaverat obsessam domum ab hostibus nuntiavit. At ille fidens in domino ut eos expugnaret mucronem arripuit; sed statim ad se rediens gladium de manu proiecit, melius iudicans ut persistendo et moriendo vinceret quam ut sacratas manus de sanguine impiorum macularet. Hec eo cogitante multi eorum fixis per parietes lanceis ingressi sunt, sed duo nepotes episcopi eos arreptis fustibus verberantes refugere compulerunt. Tunc vir dei suos admonuit ut peccata sua confiterentur et pro eorum penitentia incendium patienter sufferrent quod hostes eis et domui minabantur. Sic igitur in domino confortati sanctum Lambertum ut oraret sicut ceperat rogaverunt et mox in oratione cum lacrimis in modum crucis prostratum irruentes impii directo iaculo peremerunt; et sic eis discedentibus pauci ex eius famulis evadentes corpus illius occulto navigio ad pontificalem ecclesiam perduxerunt; ibique cum magna civitatis tristitia completis officiis in sepulchro propter hostes velociter posuerunt.

CXLIII-Mathei apostoli

recensere

Cum duo magi Zaroes et Arphaxath Ethiopiam ita suis artibus dementarent ut quoscumque vellent membrorum officiis et sanitate privarent, in tantam superbiam eruperunt quod se ab omnibus quasi deos venerari fecerunt. Beatus itaque Matheus apostolus urbem in qua illi erant ingressus et apud eunuchum Candacis regine quem Philippus apostolorum dyaconus baptizaverat hospitatus ita magorum prestigia detegebat quod quicquid illi in perniciem hominum faciebant ipse ad salutem omnium destruebat. Plurimis autem per doctrinam apostoli baptizatis quadam die interrogante eunucho quomodo tot linguas et loqueretur et intelligeret exposuit ei sanctus Matheus quomodo spiritus sanctus in die pentechosten super apostolos venit et omnium gentium linguas et loqui et intelligere fecit ut sicut illi qui per superbiam volentes in celum ascendere per confusionem linguarum a turris Babel edificio cessaverunt, ita apostoli per intellectum omnium linguarum turrim non de lapidibus sed de virtutibus facerent, qua omnes qui crediderint et baptizati fuerint in celum ascenderent. Tunc venit nuntius ad apostolum dicens quod magi illi cum duobus draconibus advenirent qui ignem sulphureum ore et naribus evomentes homines occidebant. Apostolus autem se signans ad eos securus exivit; et mox ut dracones ad eum venerunt ambo ante pedes demissis capitibus sopiti sunt. Et ait apostolus magis: «Ubi est ars vestra? Excitate eos si potestis. Ego autem si non rogassem deum in vos protinus retorsisset quod michi facere volebatis. Verum dracones hic dormient et cum omnes populi convenerint me iubente nulli nocendo recedent». Cum ergo populi convenissent et dracones mansueti ad eius imperium discessissent cepit eis predicare de gloria paradisi terrestris et ex occasione serpentum quos viderant dixit eis quomodo dyabolus hominem in paradiso per serpentem seduxit et quomodo dei filius eiectum de illa – paradiso terrestri – in hanc vallem miserie per beneficium incarnationis sue ad paradisum celestem reduxit. Et cum de hoc populo loqueretur, ecce subito tumultus exortus est in quo filius regis mortuus plangebatur. Qui cum a magis astantibus suscitari non posset, suadebant regi quod deificato eius filio templum construi et fabricari simulachrum oporteret. Predictus autem eunuchus magos faciens custodiri iubente rege sanctum Matheum cum honore adduxit et prosternente se ei regina pro filio apostolus facta oratione apprehendens manum pueri eum continuo suscitavit. Unde cum ex iussu regis omnes populi ad eum quasi ad deum adorandum confluerent, ille eorum ignorantiam benigne corripuit et eorum animas sic convertit ut de auro et argento quod ei attulerant ecclesiam ubi convenirent infra XXX dierum spatium consummarent. In qua cum sanctus Matheus annis XXIII sedisset et totam Egyptum ad fidem deum baptizatis omnibus convertisset, Hyrtacus rex Eglippo succedens Ephigeniam filiam eius quam apostolus iam Christo dicatam plus quam ducentis virginibus prefecerat habere concupivit uxorem et promisit apostolo dimidium regni sui si eam sibi in matrimonio faceret copulari. Apostolus autem dixit ei ut more predecessoris sui die dominica ad ecclesiam veniret et ibi quam accepta sint deo iusta coniugia presente Ephigenia et aliis virginibus congregatis audiret. Tunc rex valde gavisus est putans quod sanctus Matheus ei matrimonium suaderet. At ille congregatis virginibus de bono matrimonii diu loquens a rege et militibus valde laudatus est putantibus eum hoc idcirco dicere ut Ephigeniam ad coniugium inclinaret. Sed ille facto silentio sermonem repetiit ita dicens: «Cum bonum et honestum sit matrimonium si salvo federe teneatur, bene scitis astantes quod si sponsam regis aliquis servorum eius usurpare presumat non solum regis offensam sed et mortem meretur, non quia uxorem duxit, sed quia sponsam domini sui accipiens matrimonium eius temere violare presumpsit. Ita et tu rex sciens Ephigeniam sponsam celestis regis sacro velamine consecratam, quomodo ausus es sponsam potentioris te tollere et velle tibi in matrimonium copulare?». Ad hunc sermonem rex furibundus abscessit. Apostolus autem constans astantes ad patientiam confortavit et Ephigeniam coram se pre timore prostratam cum aliis virginibus benedicens et consecrans post missam directo speculatore lancea perforatus martyrium consummavit. Quo audito omnes populi palatium regis incendere concurrentes a presbyteris et senioribus christianis detenti sunt et voluntatem dei in omnibus expectantes martyrium apostoli cum magno gaudio celebrarunt. Ephigenia vero cuncta que habebat pro fabricandis ecclesiis et sustentandis pauperibus tribuens et ad certamen se preparans missis ad eam pro suasu matronis et magorum artibus inaniter iam expertis cum immobilis permaneret ardente iam domo eius apostolus apparens eam cum aliis virginibus confortavit et toto igne in palatium regis misso rex ipse cum unico filio vix evasit; sed ipse filius eius statim insaniens directo cursu ad tumbam apostoli ibidem parentis sui crimina confitetur. Pater quoque leprosus turpissimus factus cum a medicis curari non posset proprio mucrone necatur. Unde gaudentes populi fratrem Ephigenie ab apostolo baptizatum regem constituunt. Quo per annos septuaginta tres regnante et filium suum sibi in regnum substituente cum Romanis et Persis pacem firmissimam habuerunt. Zaroes autem et Arphaxath magi ab illa hora qua apostolus regis filium suscitavit in Persidem confugerunt, sed ibi eos Symon et Iudas apostoli devicerunt.

Georgius Brituliensis super exodum dicit quod apud antiquos regine Ethiopum candaces appellabantur, sicut pharaones reges Egypti et imperatores Romani cesares dicebantur. Sed in vita sancti Mathei Candacis nomen est eunuchi quem Philippus apostolorum dyaconus baptizavit. Non tamen creditur quod apostolus fuit, quia ipse non imposuit manus super illos de Samaria quos convertit, sed hoc faciendum apostolis reliquit.

Matheus apostolus qui et Levi nomine non levita genere ut quidam opinantur thelonearius fuit. Est autem theloneum ut dicit Ysidorus locus in portu maris ubi merces navium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, qui pro nauclero pretium navigaturis imponit et ab hiis qui navigaverunt exigit. Thelos autem grece ut dicit Beda dicitur vectigal latine. Ipse autem Matheus ex humilitate publicanum se appellavit. Publicani quippe dicuntur qui vel publice peccant vel publica et viliora seculi lucra sectantur. Dominus itaque cum deambularet iuxta mare videns ibi Matheum sedentem ad theloneum vocavit eum dicens: «Sequere me». Et surgens secutus est eum perfecte abrenuntians dum lucra reliquit nec dominos suos timens rationes vectigalium imperfectas reliquit. Et invitans eum fecit ei convivium magnum in domo sua et tantam ei dominus gratiam tribuit quod ex publicano et peccatore eum apostolum et evangelistam fecit. Ipse enim hebraice primus evangelium scripsit quod sicut epistole Pauli et psalterium David frequentius in ecclesia recitantur, ut nullus quantumcumque peccator desperet si istorum qui gravissimi peccatores fuerunt penitentiam imitetur. Nam Matheus quamvis esset dives per avaritiam lucris turpibus inhiavit. Saulus a Saule superbissimo rege dictus ecclesiam supra modum persecutus est, sicut ille persecutus est David. David quoque per luxuriam non solum in adulterium cecidit, sed etiam fidelissimum militem Uriam occidit. Et tamen ipsorum conversio et penitentia in tantum deo placuit ut culpas eorum non solum ignosceret, sed etiam omnium in eis virtutum gratiam cumularet.

Anno autem domini D evangelium sancti Mathei ipsius manibus hebraice scriptum cum ossibus sancti Barnabe invenitur. Quod evangelium ipse Barnabas ex doctrina apostolorum secum ferre solebat et ubicumque inveniebat infirmos ponebat illud super eos et omnes tam fide Barnabe quam sancti Mathei merito sanabantur.

CXLIU - Marutii cum sociis suis

recensere

Diocletianus imperator audiens multas gentes Romano imperio rebellantes ad consortium imperii vel laboris Herculium Maximianum olim commilitonem suum cesarem fecit eumque contra Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire iussit. Que legio sex milia sex centos sexaginta sex milites habebat. Fuerunt autem due Thebe: una in Grecia in Thessalia Echion ab Echione dicta qui Cadmum adiuvit, altera in Egypto quam Cadmus condidit et antiquitus Thebe Thebes singulariter dicebatur; nunc vero utraque Thebe Thebarum pluraliter declinatur. Hec Egipti civitas nobilissima et opulentissima centum portas habuit, et super Nilum fluvium qui de paradiso fluens Gyon dicitur sita fuit; de qua dicitur ‘Ecce vetus Thebe centum iacet obruta portis’. Ab hac civitate milites illi dicti Thebei christianismum orientali more susceperunt a sancto Zabda Iherosolimitano episcopo et apud sanctum Marcellinum papam Rome confirmaverunt ut ante gladiis interirent quam fidem Christi quam acceperant violarent. Hii ergo cum Maximiano montes Alpium transmeantes in quadam grata planitie consederunt. Et audientes cesarem precepisse ut omnes sui ydolis immolantes fidem ei militie contra hostes et contra christianos precipue custodirent, nolentes tanto sceleri consentire octo milibus ab Octodoro, ubi erat exercitus, secesserunt ad Agaunum quod Chableum appellatur. Quod Maximianus audiens legionem ad iuramentum et sacrificia revocari precepit. Sed legio utpote christiana hoc se facere non posse respondit. Tunc cesar ira succensus suam et deorum iniuriam vindicaturus missis militibus decimum quemque eorum imperat decollari; sed sancti cum gaudio capita porrigentes quodam modo concertabant ut alter ante alterum posset mori. Tunc sanctus Mauritius residentes confortans alloquitur et ut constanter quod ceperant consummarent exemplo sociorum et devotione fidei adhortatur. Horum ergo firmam sententiam cum imperatori milites nuntiassent, ille continuo remandavit ut iterato quemque decimum trucidarent. Quo facto Exuperius signifer cum duce Mauritio exhortationem replicant et validissime confortatos remissi milites proiectis armis nuda corpora offerentes circumquaque trucidant. Omnibus ergo anno domini CCCXII sic occisis dum singulis eorum preda dividitur, ad epulandum victores resident et videntes quendam senem nomine Victorem per locum illum fortuitu transeuntem causa pietatis ad epulandum invitant. At ille requirere cepit quomodo in tantis stragibus occisorum possent cum gaudio epulari. Et audiens a quodam quod christiani cesi essent eo quod deorum cerimoniis et Romanorum imperio contrairent suspirans ingemuit et se tam diu vixisse conquestus si in illorum consortio mixtus esset se fore beatissimum indicavit. Unde eum utrum christianus esset minaciter percunctantes profitentem occidunt. Et Maximianium inde progressum cum licet invitus imperio resignasset et genero suo Constantino iam regnanti mortem intenderet, deprehenso dolo strangulatum diro supplicio peremerunt.

Post longum tempus scilicet anno domini cum sancti sua corpora Theodoro Agaunensi episcopo revelassent et fideles in honore eorum basilicam construxissent mulier quedam abbati loci filium suum erudiendum tradidit; quem in brevi defunctum diebus singulis irremediabili luctu planxit. Huic tandem apparens sanctus Mauritius quesivit ab ea cur filium suum fleret et illa respondit quod quamdiu viveret a lacrimis non cessaret. Cui ille: «Noli», inquit, «flere ut mortuum, sed scias eum habitare nobiscum; quod si scire volueris cras et omnibus diebus vite tue surgens ad matutinas vocem eius audies inter choros psallentium monachorum». Quod illa evigilans fecit et sic semper verum esse quod sanctus dixerat comprobavit.

Rex quoque Gutramnus cum thesauros suos relictis seculi pompis ecclesiis et pauperibus erogaret misit illuc quendam presbyterum qui inde sibi aliquas sanctorum reliquias asportaret. Ille ergo rediens et sanctorum reliquias secum ferens dum per lacum Lausanne cum multis aliis navigaret et navis orta subito tempestate periret, capsam reliquiarum collo detrahens orando fideliter fluctibus opposuit. Et statim virtute sanctorum ventus ante contrarius tranquillos ad litus deduxit.

Anno domini DCCCLXIII cum quidam monachi sancti Germani Autissiodorensis episcopi Romam profecti a Nicholao papa obtentu Karoli regis corpora sancti Urbani pape et sancti Tyburtii martyris impetrata deferrent et per Octodorum transeuntes orationis causa ecclesiam sanctorum martyrum visitarent, obtinuerunt ab abbate et monachis loci illius ut corpus sancti Mauritii et caput sancti Innocentii apud Autissiodorum in ecclesia sancti Germani quam ipse dudum in honore eorumdem martyrum dedicaverat transportarent.

CXLU - Tecle virginis

recensere

Cum Paulus apostolus de Antiochia Yconium venisset et secum comites Demam, Hermagoram et Alexandrum, Erarium discipulos simulatos haberet, audiens Honesiphorus adventum eius ei cum familia sua obviavit et ad signa que Titus ei predixerat videns eum inter ceteros statura brevem, naso aquilino, vultu angelicum, ipsum solum humiliter salutavit; et cum indignati essent predicti comites cur et ipsos minime salutasset, respondit Honesiphorus quod in eis fructum iustitie non videret. Itaque cum in eius hospitium introisset et semper de cunctis virtutum fructibus predicaret, Tecla virgo Thamiro desponsata sedens ad fenestram semper Paulum predicantem audivit et de sermone eius quem facie non noscebat ita devicta est quod a fenestra per totum triduum non recessit. Tunc mater eius Theodia misit ad Thamirum et lugens filiam sic seductam accusavit gravissime sanctum Paulum. Cum ergo Thamirus uxorem, Theodia filiam, ancille dominam perdere se viderent, et eam cum luctu magno vocantes nichil proficerent, Paulus iterum raptus est ad carcerem et Tecla secuta est eum. Quam alii subsequentes et quodam affectu ei copulatam videntes seditionem concitant et Paulum et Teclam ad iudicem tractos vociferantes accusant. Unde Paulus flagellatus de urbe expellitur, Tecla vero incendio iudicata sponte in ignem prosiliit; sed protinus ita pluit et terre motus tantus fuit ut ymber ignem extingueret et terre motu plurimi morerentur. Tecla igitur sic evasit et ad locum ubi Paulus cum Honesiphoro et domo eius absconditus erat latenter devenit. Cum enim Paulus iam sex diebus ieiunasset et tunicam suam pro emendis panibus puero tradidisset, vidit eam puer venientem, et perduxit eam ad Paulum, adhuc pro ipsa orantem. Cumque se invicem videntes gauderent Tecla ad habitum viri tondere se voluit ut Paulum libere sequeretur; sed Paulus non permisit, verens ne ipsa aliqua temptatione subita turbaretur. Iubens ergo Honesiphorum cum domo sua redire Yconium, cum Tecla in Antiochiam profectus est. Tunc quidam nomine Alexander Antiochensium primus pulchritudine Tecle allectus est et cepit Paulo plurima polliceri si eam traderet sue voluptati. Quam cum Paulus nescire se diceret et ille eam publice amplexatus fuisset, illa non ferens iniuriam Yconiorum nobilem se esse dixit et ipsum arripiens illius clamidem laniavit et coronam de capite quam portabat excussit. Tunc Alexander erubescens quasi sacrilegam iudici presentavit, et confitentem se id fecisse ad bestias condempnavit. Tecla autem ab iudice obtinens ne usquequo contra bestias pugnaret eius castitas violaretur tradita est Triphene cuidam diviti femine cuius filia nuper defuncta fuerat ut ab ea interim servaretur. Congregatis feris Tecla super caveam leene maxime collocatur, sed leena pedes eius lingente populus hec videns nimium mirabatur. Tunc Triphena rursus eam accepit et filia eius defuncta ei in sompnis apparens ut Teclam peregrinam loco filie custodiret quatinus et ipsa pro se defuncta oraret admonuit. Cumque Tecla pro filia eius orasset sequenti die Alexander venit ut Teclam expectanti proconsuli et populo contra bestias presentaret, sed Triphena ita contra eum lugendo vociferata est ut etiam Alexander fugeret. Stratheocles igitur ex iussu proconsulis eam produxit et Triphena manum eius tenens cum illa perrexit ut sicut ad sepulchrum prosecuta fuerat filiam Falconillam ita et Teclam sequeretur ad bestias pugnaturam. Tecla itaque amarissime flens et pro Triphena supplicans circumclamante populo et frementibus feriis de manu Triphene rapitur et bestiis applicatur. Inter quas predicta leena currens ad pedes eius recubuit et venientem ursum obvians ei cum impetu strangulavit. Rursus quidam leo sevissimus Alexandri dimittitur et obviante sibi leena ambo diutius confligentes pariter moriuntur. Tunc mulieres flere ceperunt eo quod leenam que Teclam adiuverat defunctam viderunt. Tecla autem videns fossam aqua et marinis beluis impletam signans se et orans licet cunctis prohibentibus introivit; et statim beluis super aquam natantibus quedam clara nebula Teclam texit ita quod nec ab hominibus nuda videri nec a feris contingi potuit. Mulieres autem circumflentes et ne a beluis voraretur timentes ad eas diversa aromata iactaverunt; et statim belue pre odoris habundantia dormierunt. Tunc iratus Alexander permissu iudicis duos tauros ferocissimos quos habebat protulit et laminas ignitas cruribus eorum applicans ad eos Teclam per manus et pedes ligavit; sed statim flamma funes combussit et fugientibus tauris Tecla soluta remansit. Cumque Triphena hoc videns pre timore semianimis in extasim procidisset, Alexander sibi timens proconsulem prostratus rogavit ut Teclam solveret ne forte cesar hoc audiens pro Triphena cognata sua totam civitatem deleret. Tecla itaque sic soluta dimittitur; Triphena ad clamorem populi suscitata Teclam amplectens resurrectionem mortuorum se credere confitetur. Cum ergo Tecla Triphenam cum multis aliis cathecizans apud eam diebus octo fuisset et desiderans Paulum videre pro eo querendo tonsuram et habitum virilem suscepisset, cum quibusdam iuvenibus ad eum perrexit. Et videns eam Paulus cum iuvenibus timuit ne aliqua temptatio accidisset. Quod illa intelligens ut eum confortaret baptizatam se esse dixit; et sic cum Paulo eius hospitium introivit. Dehinc ex licentia Pauli Yconium pergens et defuncto Thamiro matrem viventem inveniens ei quidem diutius predicavit. Sed cum converti non posset Tecla in Seleuciam abiens et multos predicando convertens tandem in pace quievit.

CXLVI-Andochii Tyrsi et Felicis

recensere

Yreneus martyr et episcopus quadam nocte cum multis martyribus apparuit sancto Policarpo magistro suo ut gratias ageret et monuit ut ei duos presbyteros Andochium et Benignum et Tyrsum dyaconum causa predicandi ad Gallias destinaret. Mane facto Policarpus predictos sanctos de hoc ipso alloquitur et illi sponte pergentes ad Massiliam celeriter advehuntur. Inde Lugdunum ingressi postquam Zachariam presbyterum pro persecutione inter sepulchra martyrum latitantem viderunt, ad Augustodunum monente angelo pervenerunt; et hospitati apud Faustum prefectorium qui Christum latenter colebat familiam eius cum sancto Symphoriano eiusdem Fausti filio baptizarunt et multos alios in urbe predicta verbo et miraculis converterunt. Faustus autem misit sanctum Benignum Falconille sorori sue que tres filios pulcherrimos habens, scilicet Speusippum, Eleusippum et Meleusippum, divinis litteris instruebat. Qui a sancto Benigno baptizati postea cum essent annorum XXV glorioso sunt martyrio coronati. Tunc Aurelianus imperator qui Severo successerat Senonis veniens christianos precepit inquiri ut aut ydolis immolarent aut diversis suppliciis incurrerent. Andochius autem et Tyrsus hospitati apud quendam christianum nomine Felicem in loco qui Sedelocus appellatur fixis ibi imperatoris tentoriis accusati cesari presentantur. Tunc Andochius et Tyrsus et Felix Christum firmissime confitentes inversis manibus suspenduntur et saxis eorum pedibus alligatis sequenti die imperatori incolumes presentantur. Accensoque igne in eum pariter ligati mittuntur, sed statim combustis vinculis et extincto ymbribus igne illesi imperatori adsistunt et Christum ibi amplius confitentes usque ad mortem colla vectibus feruntur. Quod audiens Faustus cum Symphoriano filio suo corpora eorum collexit et honorifice sepelivit anno domini CCLXXIII.

CXLVII-Firmini episcopi

recensere

Sub Diocletiano et Maximiano cum quidam presbyter nomine Honestus populo execranda ydola proclamaret, Firmus senator Pampilone cum Faustino et Fortunato hoc audiens et verborum eius rationem attendens, audiens etiam quod Saturninus episcopus apostolorum discipulus cuius doctrina et virtutes ubique claruerant hoc illum presbyterum docuisset, promisit se credere si Saturninum predicantem audiret. Post hec Saturninus ad Pampilonam venit et ibi predicans et ydolorum templa destruens fere XL milia hominum baptizavit. Quo audito Firmus et Fortunatus et Faustinus senatores cum multis aliis eum audire venerunt et per triduum audientes ab episcopo baptizati sunt. Firmus autem habens uxorem Eugeniam et filios Firminum et Faustum et Eusebiam sororem eorum tradidit Honesto presbytero filium suum Firminum divinis litteris imbuendum. Qui Firminus annorum XVII in sanctitate et doctrina proficiens et pro Honesto iam sene predicans ab ipso ad Honoratum Tolosanum episcopum missus est ut ab eo ordinatus episcopus Christum ubique gentibus predicaret. Quo facto Firminus episcopus rediens ad Honestum magistrum suum anno etatis sue XXXI relictis omnibus ad Gallias properans ad Andegavis urbem venit ibique anno et mensibus tribus multos predicando convertens Bellovacum contra Valerium presidem pro fide pugnaturus perrexit. Ubi multociens flagellatus usque ad mortem Sergii successoris Valerii in carcere clausus fuit; sed tunc a populo solutus et primus ibi predicans baptizatis omnibus et constructis ecclesiis inde Ambianis perrexit et in XL diebus tria milia hominum baptizavit. Audientes autem hoc Longulus et Sebastianus presides ab urbe Treviris ad Ambianensem venerunt et iussu eorum convenientibus cunctis Firminum coram se graviter accusatum dum Christum firmissime fateretur timens preses seditionem populi in carcere decollari precepit; sed Faustinianus nocte corpus eius rapiens in suo cimiterio sepelivit. Sebastianus vero preses post modicum a civibus Bellovacensibus occiditur et filius Faustiniani Firminus sanctitate et litteris clarus a Iohanne Lugdunensi episcopo episcopus ordinatur, qui et ipse miraculis gloriosus in pace quievit sepultus in ecclesia beate Marie quam ipse construxit.

CXLVIII-Iustine virginis

recensere

Iustina filia Edisii sacerdotis ydolorum dum cotidie sedens ad fenestram Prelium dyaconum evangelium legentem audiret accensa fide matri sue Dedonie deorum vanitatem exponens christianam se esse asseruit. Et cum mater hoc viro suo in lecto dixisset, dormientibus eis Christus cum angelis apparuit dicens: «Venite ad me et ego dabo vobis regnum celorum». Surgentes mane et colloquentes quod viderant cum filia sua et Prelio dyacono ad Optatum episcopum perrexerunt et visionem narrantes simul baptizati sunt. Et pater quidem presbyter ordinatus post annum et menses sex in pace quievit, Iustina vero de ecclesia non recessit. Tunc Aclaidus quidam scholasticus eam concupiscens multos viros et mulieres cum precibus ei misit ut eam haberet uxorem. Sed cum illa Christo desponsatam se diceret, ille iuvenibus congregatis eam vi rapere voluit, sed illa signo crucis se muniens in suo proposito firma stetit. Tunc Aclaidus videns se nil posse Cyprianum magum alloquitur et duo talenta auri et totidem argenti si Iustinam deciperet pollicetur. Tunc Cyprianus dyabolum vocans perquirit ab eo si Iustinam decipere prevaleret; et dyabolus constanter promittens et dans Cypriano unguentum quod super domum Iustine spargeret tertia hora noctis Iustinam temptando impetit, sed illa statim se signans omnem temptationem virtute fidei et orationis exclusit. Et videns Cyprianus dyabolum redisse confusum interrogavit cur virginem non adduxit; et respondit dyabolus se non posse quia quoddam signum vidit et tabuit. Cyprianus autem fortiorem demonem arte vocavit; et cum nocte spargeret medicamen illius Iustina temptationem sentiens et se signans dyabolum exufflavit. Qui et ipse confusus rediens dum se ad quoddam signum tabescere confitetur Cyprianus patrem demonum advocavit et promittentem victoriam illuc misit. Tunc demon in speciem virginis se transformans ingressus ad eam sedit super lectum eius et dixit ei: «Ego a deo missa sum ad te ut tecum vivam in castitate. Sed dic michi premium virginitatis tue; multum enim video te afflictam pre abstinentia». Iustina respondit: «Merces multa, labor vero modicus». Dicit ei dyabolus: «Quomodo ergo Eva cum esset in paradiso virgo convivens viro nichil sciebant et quam cito de ligno scientie comederunt, scientia repleti sunt et totum mundum filiis repleverunt? Deus enim benedixit eis dicens ‘Crescite et multiplicamini’. Puto ergo quod si in virginitate manserimus nichili pendemus verbum dei et iudicabimur ut contempnentes et non obedientes». Tunc Iustina temptatione succensa surgens exire voluit; sed statim miserante deo et dyabolum spiritu sancto revelante cognoscens, consignans se dyabolum exufflavit et statim quasi cera liquefactus disparuit. Qui tamen confusus et crucem confessus rediens urgente Cypriano et permittente deo eam fatigans febribus et plurimos de parentela eius cum gregibus et armentis occidens maximam mortalitatem in tota Antiochia futuram per demoniacos predicebat nisi Iustina coniugio consentiret. Tunc pene tota civitas morbo languens ad ianuam parentum Iustine clamabat ut Iustinam ad honorem generis sui coniugio traderet et ad famam perpetuam a tanta clade Antiochiam liberaret. Pater autem ipsius videns eam malle mori quam nubere, de urbe effugere pre timore voluit, sed hoc consilium manifestante dyabolo porte custodiebantur. Et populi rapientes virginem nisi Aclaido consentiret eam occidere minabantur. Duplex quidem erat necessitas qua vel Aclaido amore morienti succurrerent vel Iustinam pro qua omnes periclitabantur sine iniuria custodirent. Sed cum Iustina utrisque resisteret et ab omnibus rogaretur ut vel ad laudem dei morientibus subveniret, septimo die mortalitatis Iustina orante omnes sanati sunt, ita quod multi relictis ydolis cognoscentes mendacia demonum ad ecclesiam confugerunt. Videns autem Cyprianus quod illo signo semper virtus demonum vinceretur vocatum dyabolum interrogavit quod esset hoc signum. Dicit ei dyabolus: «Dicam tibi, sed iura michi per virtutes meas magnas quod a me aliquando non recedes». Quo iurante ait demon: «Hoc est signum crucis per quod fluimus sicut cera a facie ignis». Cyprianus respondit: «Ergo crucifixus maior te est». Dicit ei dyabolus: «Utique maior est, quia per ipsum deus mundo misertus est». Respondit Cyprianus: «Ergo ego debeo festinare amicus fieri crucifixi». Dicit ei dyabolus: «Iurasti michi per virtutem militie mee per quam nemo periuraredebet». Respondit Cyprianus: «Contempno te et vanitatem militie tue, quia novi virtutem crucis; et signans me abrenuntio tibi et demonibus tuis». Tunc dyabolus confusus abscessit et Cyprianus currens ad episcopum prostratus se petiit baptizari. Sed episcopus timens ne forte et ecclesiam in errorem mitteret expulit eum dicens: «Sufficiant tibi Cypriane hii qui foris sunt, nichil poteris contra ecclesiam dei. Invicta est enim virtus Christi». Cyprianus respondit: «Scio enim quod invicta est virtus eius, quia Iustina virgo dyabolum et principes eius quos contra eam mittebam per virtutem crucis effugavit. Unde precor te pater, miserere mei et salva animam meam». Tunc episcopus gratias agens benedixit eum. Et Cyprianus pergens ad domum suam confractis et proiectis omnibus ydolis tota nocte se lamentis afficiens in sequenti magno sabbato ad ecclesiam perrexit. Cumque confortatus esset ex scripturis quas audiebat, clamavit dyaconus ut cathecumeni exirent foras et dixit Cypriano ut surgeret et exiret. Respondit Cyprianus: «Servus factus sum Christi et foras me mittis?». Dicit ei dyaconus: «Nondum es perfectus servus Christi». Cyprianus respondit: «Deus scit qui demones confudit et Iustinam salvavit et mei misertus est quia hinc non exeam nisi perfectus factus fuero servus Christi». Audiens hoc episcopus cathecizans baptizavit eum. Qui intra annum dyaconus et presbyter ordinatus post XVI annos in Antiochia sancto Antimio episcopo successit vitaque et miraculis clarus conversis per eum plurimis Iustinam dyaconissam ordinavit et virginum monasterio prefecit.

Tandem ab ydolatris comprehensi Cyprianus et Iustina apud Damascum carceri mancipantur et sequenti die hystoriam sue conversionis interroganti respondens suspensus ungulis exaratur et Iustina a duobus spiculatoribus nervis crudis et alapis verberatur. Post hoc sartago pice et cera plena succenditur et Cyprianus cum Iustina in eam mitti iubentur. Cumque vidisset Iustina quod ignis Cyprianum non lederet et tamen ipsa ingredi trepidaret Cyprianus eam confortavit. Et statim se signans ingressa sartaginem deum illesa cum Cypriano laudavit. Tunc Athanasius assessor comitis et pontifex ydolorum permittente comite accessit ad sartaginem ut virtutem sanctorum suis magicis incantaret. Sed statim ignis exiens sic eum combussit ut de eo nil penitus remaneret. Tunc Eutholimus comes ignorans quid ageret consilio Terentini cognati sui eos ad Claudium imperatorem direxit; et Claudius lecta eorum hystoria ipsos in Nichomediam mittens decollari precepit. Cumque ducti essent ad fluvium Nichomedie civitatis consummata prius Iustina Theotistus quidam peregrinus osculatus est Cyprianum qui decollandus erat; et statim cum ipso suscepit martyrium anno domini CCLXVIII. Quorum corpora cum sex diebus ad canes proiecta illesa mansissent quidam naute in silentio rapuerunt et Romam cum summa reverentia detulerunt.

Hic est Cyprianus in quo dei misericordia sic elucet quod cum esset spurcissimus et nefandissimus peccator qualis nullus fuisse legitur sic tandem conversus est ut etiam pro Christo martyrium sustineret. Nam cum septem esset annorum a parentibus dyabolo consecratus a carnibus et coitu et vino diu abstinuit et sic modis omnibus dyabolo serviens et in libris magicis ymagines cum officiis trecentorum sexaginta quinque demonum pictas habens mulieres pregnantes divisit, matronas in iumenta convertens longe a suis civitatibus ire fecit, multos pueros, virgines et matronas et peregrinos demonibus immolavit. Mercatoribus dans ventum et accipiens necessaria latro cum latronibus thesauros divitum rapiebat; et in omni ceno luxurie voluptatus omnes christianos conviciis, detractionibus et diversis iniuriis infestabat. Denique cum omnia mala faceret ut dyabolo placeret et ipsos quoque demones in impietatibus superaret, precibus et promissis Aclaidi iuvenis Iustinam virginem per dies septuaginta temptavit; sed cum demones nichil proficerent spiritus fornicationis in formam virginis se mutavit ut et famam Iustine pollueret et Cyprianum deludens suam potentiam iactitaret. Sic ergo dyabolus ad Cyprianum veniens cum vellet eum osculari et Cyprianus putans esse Iustinam diceret: «Bene venisti Iustina omnium feminarum decora!», non ferens demon etiam nomen eius sicut fumus evanuit. Unde et Cyprianus amplius anxiatus diu ad ostium virginis vigilavit et quandoque in feminam quandoque in avem se mutans cum venisset ad ostium neque femina neque avis sed Cyprianus apparuit. Aclaidus quoque mutatus in passerem cum volasset ad fenestram mox ut eum virgo vidit non passer sed Aclaidus tremens stetit angustiatus nimis quia nec fugere poterat nec salire. Sed miserta eius Iustina ne caderet et creparet eum per scalam deponi fecit et ut a tanta insania cessaret ne quasi maleficus iuxta leges periret admonuit. Et ex tunc Cyprianus magis demonum vanitatem et Christi virtutem comperit et ad Christum se perfectissime convertit.

CIL - Cosme et Damiani martyrum

recensere

Sub Diocletiano et Maximiano in Egea civitate Lycie circa annum domini CCCX sancta Theodora semper deo in bonis operibus serviens duos geminos fratres Cosmam et Damianum genuit et sacris litteris erudivit. Ipsi autem tantam a spiritu sancto gratiam curationum habebant quod omnem egritudinem etiam a iumentis et ab humanis corporibus expellebant et a nemine quicquam accipientes sicut donum dei gratis acceperant gratis dabant. Tunc matrona quedam nomine Palladia cum omnem censum suum frustra in medicis expendisset audiens de opinione sanctorum ad eos cucurrit et confestim sanata cum sciret eos nichil accipere occulte obtulit sancto Damiano non quod cupiditati sed quod sanctitati potius conveniret. Et cum nollet accipere volvebat se ad pedes eius; et sacramentis terribilibus constrictus suscepit munus ne spernere videretur nomen domini, per quod fuerat adiuratus. Hoc cum sanctus Cosmas comperisset valde tristatus est et precepit ne corpus eius cum ipso sepeliretur. Sed in ipsa nocte sancto Cosme dominus apparuit dicens: «Quare hoc dixisti propter munus quod accepit? Non mercedis gratia sed propter nomen meum adiuratus suscepit». Prefectus igitur Lisias audiens vitam et actus eorum misit eos ad se festinanter adduci; et videns eos christianos cum dixissent ei se habere et alios tres fratres, Antimum, Leontium et Euprepium iussit ut venirent et simul ydolis immolarent; sed cum astantes omnino immolare contempnerent, vinctis manibus et pedibus torquentur et adhuc immobiles in mare mittuntur. Sed statim ab angelo soluti et de mari eiecti illesi ante presidem statuuntur. Et ait illis: «Que sunt maleficia vestra? Docete me et in nomine dei Adriani insequar vos». Et hoc dicto statim duo demones affuerunt et eum gravissime in facie ceciderunt. Cum ergo sancti orassent et demones discessissent, ait preses: «Videte qualiter dii irati sunt contra me, quia vos dimittere cogitabam. Iam non patiar vos nisi secundum iussa imperatorum acquieveritis culture deorum». Et hiis dictis in carcerem mittuntur donec adinventis suppliciis punirentur. Sequenti die dum manerent immobiles in ignem copiosum mittuntur. Sed cum ibi quasi in pratello illesi psallerent, egressa flamma paganorum plurimi comburuntur. Iterum ergo iubentur in eculeo suspendi, sed angelo ipsos custodiente fatigatis cedendo ministris ante presidem deponuntur illesi. Reclusis iterum tribus predictis fratribus Cosmas et Damianus affixi crucibus lapidantur, sed ministri a repulsis dei virtute lapidibus vulnerantur. Tunc preses furore succensus eductis tribus fratribus et stantibus iuxta cruces iussit Cosmam et Damianum a quatuor militibus sagittari. Sed nutu dei revolantibus sagittis paganorum plurimi sunt occisi. Unde preses videns in omnibus se confusum iussit eos velociter decollari; et memores christiani verbi quod dixerat sanctus Cosmas ne in unum sepelirentur, cogitabant quomodo vel ubi vellent sancti martyres sepeliri. Subito ergo camelus advenit et humana voce proclamans sanctos in uno loco sepeliri precepit.

Cum quidam rusticus post laborem messis in campo aperto ore dormiret, serpens in ventrem eius ingressus est. Evigilans nichil sensit, sed sero domum rediens cum post cenam in lecto iaceret mox a serpente graviter cruciatus voce qua poterat sanctum Cosmam et Damianum in auxilium invocavit. Sed cum paulatim gravius torqueretur ad ecclesiam sanctorum cucurrit et sic exauditus est quod ipso subito dormiente serpens sicut intraverat per os eius exivit.

Vir quidam cum uxore sua cum in templo sanctorum devote serviret proficisci longe voluit et uxori sue domi residere et eum expectare precipiens eam beatis martyribus commendavit. Post hec dyabolus sciens signum quod ei maritus dederat se in hominem transformavit et dixit uxori eius: «Vir tuus misit me ab illa civitate ut venias ad eum». At illa nolens ire respondit: «Signum quidem cognosco, sed ire non possum quia sanctis Cosme et Damiano commendata sum. Sed si vis ut tecum vadam iura michi per sanctos quod michi non noceas». Iuravit dyabolus et cum venissent ad secretum locum voluit eam dyabolus de iumento deicere ut eam occideret. At illa statim sanctos martyres invocavit et eis confestim apparentibus cum multis aliis inimicus evanuit; et dixerunt ei sancti: «Nos sumus Cosmas et Damianus quorum sacramento credidisti; ideoque festinavimus in auxilium tui».

Rome in ecclesia martyrum predictorum cum quidam matricularius diu servisset et in crure morbum gravissimum incidisset, quadam nocte post longos orationum gemitus obdormivit. Et ecce duo viri splendentes venerunt quorum alter cultellum et pixidem, alter vero crus cuiusdam mauri qui Rome nuper obierat afferentes, secta infirmi coxa coxam mauri loco illius inseruerunt et plagam diligenter vnguentes[!] coxam infirmam ad corpus mauri mortui detulerunt. Ille statim more solito ut pulsaret ad matutinas evigilans de tali sompnio tristabatur; et se sine dolore sentiens et coxe quam prius doluerat manum et oculos et candelam apponens se non esse qui fuerat mirabatur; et se sentiens sic sanatum dum pre gaudio caneret alii surrexerunt. Et audito quod ille in sompnis viderat ad cimiterium properantes coxam mauri precisam et coxam sacriste loco illius in tumulo reppererunt.

CL-Michaelis archangeli

recensere

Anno domini CCCXC ultra Romam iuxta urbem Sepontum in monte Gargano dives quidam nomine Garganus taurum suum quadam die perdidit; dum redeuntibus domum bobus solus ille in saltu remansit. Quem famulis adunatis ubique requirens tandem in vertice montis in ingressu cuiusdam spelunce reperit et mox sagittam in eum toxicatam direxit. Sed statim velut vento retorta ipsum qui eam traxerat repercussit. Turbati cives super hoc episcopum consulunt. Et ille indicto eis triduano ieiunio a deo monuit esse querendum. Quo peracto sanctus Michael archangelus episcopo apparuit et voluntate sua sic hominem illum suo telo percussum asserens loci illius inspectorem se esse professus est et custodem. Statim episcopus et cives cum processione locum adessent et ingredi non audentes et orantes pre foribus locum ipsum usque nunc summa reverentia dignum dicunt.

Interea Neapolite tunc gentiles contra Sepontanos et Beneventanos qui quinquaginta milibus a Seponto distant pugnare ceperunt; sed nostri ex consilio episcopi triduanas inducias postulant ut interim ieiunantes sancti Michaelis presidium implorarent. Tertia nocte sanctus Michael episcopo victoriam pollicetur et quarta diei hora iubet ut hostibus occurratur. Gaudentes christiani paganis occurrunt et statim monte tremente ex fulgure discurrente et tenebrosa caligine et ferro hostium sexcentis gentilium interemptis residui comperta virtute angeli se ipsos christiane fidei subdiderunt. Post hoc Sepontini dubitare ceperunt utrum predictum locum ingredi vel dedicare deberent. Tunc episcopus super hoc papam Rome consuluit; et ille dixit: si homo illam ecclesiam dedicare deberet, hoc maxime die quo victoria data est fieri oporteret. Si vero aliter sancto Michaeli placuerit ipso precipue die in hoc voluntas eius querenda esset. Sic ergo papa et episcopus cum suis uterque civibus ieiunaverunt deum attente rogantes ut sanctus Michael declararet quid super hoc agi vellet. Tertia ergo nocte sanctus Michael prohibuit episcopo ne locum quem ipse dedicaverat dedicaret sed ipse cum populo intrans locum precibus frequentaret. Cum ergo celebrata missa populus communicans ad sua cum gaudio remeasset, episcopus ibi delegavit sacerdotes et clericos qui dei officium statuto tempore celebrarent. Ibique ex dono celesti aqua quasi ex conductu dilabitur qua et populus communicans more consueto potatur et diverse egritudines effugantur.

Item circa annum domini DCCX iuxta mare in loco qui Tumba dicitur sex milibus ab urbe Abrincacensi sanctus Michael apparuit Auberto predicte urbis episcopo dormienti, iubens ut in prefato loco ecclesiam construeret et sicut fit in monte Gargano ita et ibi memoriam sancti Michaelis archangeli celebraret. Ter itaque super hoc admonitus de loco ubi ecclesiam faceret dubitavit et statim ab angelo doctus est ut ibi eam faceret ubi taurum a latronibus absconditum inveniret. Iterumque de loci amplitudine dubitans iubetur modum statuere quem videret taurum pedibus in circuitu protrivisse. Complanato igitur loco due rupes in medio prominebant, quas multorum hominum vires movere non poterant. Dum ergo nescirent quid agerent sanctus Michael apparuit cuidam viro duodecim filiis ampliato iubens ut cum filiis velociter illuc iret et in illo opere cum aliis laboraret. Festinans homo cum filiis opus aggreditur et statim tam facile rupes movit ut nichil habere ponderis viderentur. Ecclesia itaque sic constructa episcopus nuntios ad montem Garganum dirigit, qui ibi deo servientibus miraculum hoc narrarent et exinde aliqua sancti Michaelis sanctuaria deportarent. Accipientes ergo partem pallioli quod sanctus Michael super altare posuerat et partem marmoris supra quod steterat ad sua cum gaudio redierunt et sancta illa pignora multis per viam declarata miraculis cum magno honore in novella ecclesia posuerunt. Sed ibi dum loci habitatores aque penuriam paterentur, facta oratione monitu angeli foramen saxi concavum excidentes tantam aquam subito invenerunt ut usque nunc dulcis et salubris aque copia sustententur; huius quidem rei memoria licet hic inseratur tamen eius festivitas in loco predicto XVII die kalendarum novembrium celebratur.

CLI-Ieronimi presbyteri et confessoris

recensere

Ieronimus Eusebii filius Rome puer baptizatus litteris grecis et latinis et hebraicis plenissime eruditus monachorum vitam et habitum diu tenuit; et semper virgo permanens et puritate mentis et abstinentia corporis omnibus post futuris eximia sanctitatis exempla reliquit; qui natus fuit in Stridonio quod fuit civitas in Dalmatia et est in parte regni Ungarie; quedam etiam civitas Ungarie mutata aliqua littera vocatur Strigonium. Quodam vero tempore sicut ipse in epistola ad Eustochium dicit dum diligenter philosophorum gentilium libros legeret eo quod ei sermo incultus in libris propheticis non placeret tanta subito febre correptus est ut vitalis calor toto frigescente corpore in solo tantum pectore palpitaret; dum ergo eius exequie pararentur subito ad tribunal iudicis tractus et interrogatus cuius conditionis esset christianum se esse profitetur. Ad hoc iudex: «Mentiris», inquit, «ciceronianus es, non christianus; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est cor tuum». Tunc Ieronimus obmutuit et a ministris gravissime cesus, dum inter verbera veniam precaretur, sancti angeli pro ipso ante iudicem provoluti sic ei veniam impetraverunt ut si de cetero libros gentilium legeret gravissime puniretur in hoc articulo deprehensus; dum se ad hoc sub sacramento constringeret repente revixit et lacrimis perfusus liventibus scapulis ex plagis quas ante tribunal senserat tanto studio sanctam scripturam ex tunc legit quanto libros gentilium nunquam legerat.

Annorum itaque XXXIX Romane ecclesie cardinalis presbyter ordinatus, dum Rome per triennium in sacris litteris studuisset, tantum apud populos favoris optinuit ut ex omnium iudicio summo sacerdotio dignus esset. Sed dum quorumdam clericorum et monachorum lasciviam increparet et illi non ferentes ei insidias tenderent, profectus inde ad Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanum episcopum, postquam ab ipso sacras litteras plenissime didicit in heremum properavit; ubi tanta sustinuit quod ipse ad Eustochium de se dicit: ‘Quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine que exusta solis ardoribus horridum monachis prestat habitaculum putavi me Romanis interesse deliciis, horrebant sacco membra deformia, squalida cutis situm Ethiopice carnis adduxerat. Cotidie lacrime cotidie gemitus et si repugnantem quandoque sompnus imminens oppressisset nuda humo ossa vix herentia collidebam; de cibis et potu taceo cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accipere luxurie sit. Ibi ergo qui me ita dampnaveram scorpionum tamen socius et ferarum sepe choris intereram puellarum pallebam ieiuniis et in frigido corpore et carne iam premortua sola libidinum incendia pullulabant. Itaque continue flebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subigebam’. Quadriennio huiusmodi penitentie sic exacto ad oppidum Bethleem remeavit; ibique in brevi multos discipulos coadunans in sancto proposito et translatione et explanatione scripturarum quadraginta annis et sex mensibus desudavit.

Quadam die advesperascente dum Ieronimus de scripturis cum discipulis disputaret, subito leo claudicans cenobium ingressus est. Cuius timore dum fratres diffugerent Ieronimus ei quasi hospiti obviavit et dum leo sibi pedem ostenderet, iubens illum a fratribus ablui, invenit quod a sentibus lesus esset. Nec mora: leo conualuit et omni feritate deposita inter eos quasi domesticum animal habitavit. Tunc Ieronimus videns quod non tam pro sanitate pedis sui quam pro eorum utilitate venisset, ex consilio fratrum id ei iniunxit officium, ut asinum qui ligna de nemore deferebat in pascuis custodiret. Interea leo sic obediens quadam die pascente asino sompno pressus dormivit; et ecce negotiatores asinum sine custode viderunt et eum secum duxerunt. Expergescens leo socium non invenit et eum diu ubique perquirens ad portam cenobii tristis venit; et videntes fratres quod tardius solito sine asino veniens ingredi non auderet, putaverunt quod fame compulsus asinum comedisset: et nichil ei dantes sed ad reliquum cadaveris quod comederat remittentes, cum tamen hoc ambigerent exierunt ad pascua si forte aliquod mortis eius indicium invenirent. Et nichil invenientes reversi Ieronimo rem referunt et monitis eius dampnum patienter ferentes et leonem moderate tractantes eidem officium ligna deferendi quod asinus faciebat imponunt. Et hoc ipsum cum leo libenter faceret quadam die expleto opere ad agrum exiit quasi socium suum querere adhuc vellet. Et ecce vidit a longe negotiatores cum onustis camelis et precedente asino venientes. Mos enim est illi regioni ut quando cum camelis longius gradiuntur precedentem et collo funiculum gestantem asinum subsequantur. Cum ergo invicem propinquarent, leo recognito asino cum magno rugitu super eos irruit et hominibus fugientibus terribiliter cauda terram feriens honeratos camelos ante se ad cellam ire coegit. Audiens hoc Ieronimus iubens summum silentium benigne fores aperiri precepit et exhoneratis camelis voluntatem dei super hoc expectavit. Tunc leo ut solebat per monasterium letus deambulans et ad fratres singulos se prosternens quasi de culpa quam non fecerat cauda veniam postulabat. Unde fratres penitentiam agebant de culpa quam leoni crudeliter imponebant. Cumque sicut eos Ieronimus premonuerat venturis hospitibus necessaria preparassent, ecce hospites stare pro foribus nuntiantur, qui abbatem videre volebant. Ingredientes ergo verecunde ante Ieronimum prosternuntur ut pro culpa quam fecerant veniam mererentur. At ille eos clementer elevans et monens ne aliena deinceps usurparent precepit ut reficerentur receptisque camelis abirent. Illi vero nichil comedere voluerunt donec Ieronimo licet plurimum reluctanti darent medietatem olei quod ferebant et deinceps a se et suis heredibus eandem olei mensuram annuatim dimitterent et sic leti ad propria redierunt.

Tanta denique Ieronimus lassitudine fatiscebat quod in cubiculo suo iacens ad suspensum trabe funiculum se levabat. Vixit autem annis nonaginta octo et mensibus sex et sic anno domini CCCCXXV in pace quievit.

CLII-Leodegarii episcopi et martyris

recensere

Leodegarius a nobilissimis et religiosis parentibus regi Clotario commendatus et a Didone avunculo suo Pictavensi episcopo eruditus et archidyaconus constitutus tanta omnium virtutum gratia prefulgebat quod nobilitatem generis maiore morum nobilitate decorans etiam quandam abbatiam monachorum ad preces episcopi strenuissime gubernabat. Post hec decedente Clotario et succedente ei filio eius Clotario iuniore quia sensus eius et etas regno minus sufficere videbatur, ab ipso rege et proceribus multisque episcopis coactus ut propter consilium et providentiam regni in palatio moraretur. Ibi autem tantam secundum deum de pietate et misericordia sollecitudinem habuit ut Eduensi ecclesie mereretur in pontificem promoveri.

Post decem vero annos episcopatus sui decedente Clotario iuniore vir sanctus regni negotiis gravius oneratus, voluntate dei et venerabilium principum qui cum ipso presule rem agebant, Childericum fratrem regis Clotarii adulescentem valde ydoneum prefecit in regem. Sed Hebroinus Theodericum ipsius Childerici germanum preficere nitebatur, non propter regni commodum, sed quia de potestate deiectus et omnibus odiosus iram regis et principum verebatur. A sua itaque spe frustratus metu mortis a rege petiit ut relicto seculo in monasterium permaneret. Quo concedente et fratrem suum Theodoricum ne contra regnum aliquid moliretur in liberali custodia detinente, in tanta pace fuit res publica ut tota Francia sanctitati episcopi et regali industrie congauderet. Verum post annum dyabolo adversitatis turbinem concitante, rex malignis suggerentibus de magno amore contra virum dei in magnum odium depravatus iam ita eum latenti odio infestabat quod oportunitatem et modum mortis eius attentius inquirebat. Sed episcopus blande ferens et omnes inimicos suos ut amicos amplectens egit cum rege ut diem pasche in urbem cui preerat celebraret. Et ecce ipsa die nuntiatum est ei quod rex illa nocte quicquid de morte eius tractaverat perficere decrevisset. At ille nichil trepidans, sed ipsa die cum rege in missa communicans exemplo domini persecutorem sic fugit quod in Luxoviensi monasterio deo serviens etiam Hebroino qui ibi in habitu monachali latitabat tota caritate servivit. Nec mora: rege mortuo cum Theodericus regnaret gaudentes cives Edue episcopum suum adeunt cum multis lacrimis eum rogantes ut ad suam ecclesiam iam diu destitutam rediret. Compulsus igitur suorum civium desiderio et abbatis imperio ad sedem suam cum honore rediit et statim apostatans Hebroinus et a rege senescalli dignitatem adeptus, qui prius omnibus malus fuerat, postea peior fuit. Inter cetera enim mala que pessimus faciebat toto studio sanctum Leodegarium occidere cupiebat. Missis ergo militibus ut eum de urbe abstraherent, comperiens hoc vir dei populum ubi tunc predicabat monuit ne timerent; et statim de urbe in ornatu pontificali egressus et flentium processione circumdatus a militibus captus est et quia nondum iussi erant illum occidere erutis ei oculis usque ad iussum apostate in quadam abbatia retrusus est.

Post biennium vero sanctus Leodegarius cum fratre suo Garino quem Hebroinus cum multis aliis exiliaverat in palatium regis adductus cum ad irrisiones Hebroini verba temperantie et iustitie responderet, perfidus ille iussit Garinum lapidibus obrui sanctumque episcopum tota die nudis pedibus per quendam fluvium super acutissimos lapides decurrentem deduci; et audiens quod vir sanctus deum in tanto cruciatu laudaret, precisa ei lingua cum labiis tradidit eum cuidam custodi et eum novis suppliciis reservaret. At ille nolens eum indecenter tractare in quodam monasterio sanctimonialium eum reposuit et ibi paululum commoratus divinitus plenum officium loquendi et predicandi recepit. Interea rex Theodericus cum Hebroino concilium convocavit in quo dei iudicio illi qui manum in episcopum mittere presumpserunt hoc premium acceperunt quod unus eorum exiliatus et tandem decollatus est, alter vero cui Hebroinus propter hoc pontificatum dederat convictus sceleris et coram omnibus flagellatus laqueo se suspendit. Post hec Leodegarius accersiri iubetur et ne inter episcopos appareret extra concilium detinetur. Sed cum ibi de futuris interrogatus veraciter responderet, predixit de se ipso et de Hebroino quando et quomodo uterque vitam istam finiret. Tunc Hebroinus videns eum de suo martyrio et de illius eterno supplicio gloriari confusus de concilio exiit et cuidam militi episcopum interim servare precepit. Quem dum miles ad domum suam que longe erat duceret, sitienti episcopo quidam comitantium potum dedit et statim lux immensa in modum corone caput eius circumdedit. Quam cum multi de celo venire viderunt quid hoc esset ad ipso episcopo quesierunt. At ille se in gratiarum actione prosternens ductores suos qui pre stupore semivivi corruerant post orationem incolumes elevavit et ut religiose deinceps se haberent obtinuit. Audiens hec Hebroinus missis quatuor spiculatoribus eum decollari precepit. Eductum ergo de custodia cum ad abdita saltuum deduxissent «Non est», inquit, «opus fratres vos diutius fatigari, sed hic implete vestri desiderium transmissoris». Ad hoc illorum tres divinitus emendati cum prostrati veniam precarentur quartus eis convicians et sanctum post orationem decollans stans corpus impulsu pedis deiecit; sed post modicum ipse furens et a demone in ignem proiectus vitam ut meruerat terminavit.

Post biennium a passione sancti audiens illum Hebroinus multis miraculis declarari cruciatus invidia militem illuc misit qui sibi referret certitudinem huius rei. Sed miles invidus et superbus tumbam sancti pede percutiens cum dixisset: «Moriatur qui mortuum miracula facere posse credit», mox arreptus a demone et subito moriens morte propria sanctum amplius commendavit. Hiis auditis impius apostata fremens et tabescens invidia dum famam sancti extinguere preoptaret eisdem diebus sicut sanctus in concilio predixerat gladio occisus est.

Post mortem impii respirantes principes qui metu eius siluerant cum tribus episcopis deliberare ceperunt qualiter ad decentiorem locum corpus sancti martyris transportarent. Sed cum sibi illud Pictaviensis episcopus vindicaret quia Pictavis natus eruditus archidiaconus et abbas fuerat et Eduensis illud peteret quia inde episcopus erat itemque Atrebatensis quia ibi martyrizatus ipsam diocesim tot miraculis illustrabat, cum convenire non possent divine voluntati totum committunt; et ipsa die ieiunantes et tres cartulas trium episcopatuum nomine inscriptas super altare ponentes sequenti die post missam dyacono iubent ut unam earum indiscrete acciperet et episcopus cuius esset sine contradictione obtineret corpus martyris. Et cum sic nutu dei cartula Pictaviensis episcopi preveniret sublato statim corpore dum ad monasterium unde abbas fuerat deferretur tot et tantis miraculis in via claruit ut nullus omnino cum fide accederet qui non statim ab omni molestia curaretur. Passus est autem circa annum domini DCLXXX.

CLIII - Fidis virginis

recensere

Cum in urbe Agenno sub Diocletiano et Maximiano Dacianus preses christianos torqueret, sancta Fides genere et moribus nobilis ad eum adducta verbo et opere sic se esse christianam ostendit quod ad primam responsionem super cratem ferream membris divarcatis extensa et substratis carbonibus adipeque flammis iniecto dum sic torqueretur exemplo suo multos ad Christum convertit. Tunc quoque sanctus Caprasius qui pre timore presidis iuxta urbem in monte latebat et aperte cuncta que in urbe gerebantur videbat, vidit illam virginem sic torqueri et statim in oratione prostratus oravit deum ut illam victricem faceret et sibi premium illius martyrii demonstraret. Et protinus vidit quod columba nivea de celo descendit que coronam auro gemmisque lucentem super caput virginis ornate vestibus splendidis collocavit; et ut circa virginem dei virtus clarior appareret ipsa columba volitatu alarum et rore celesti sic ignem extinxit ut nichil de incendio remaneret. Hoc ergo spiritalibus oculis cernens Caprasius iam presumens de victoria rupem sub qua manserat dextera percussit; et protinus fons erumpens meritis sancti Caprasii omnibus infirmis usque nunc remedium salutis impendit. Exiliens ergo Caprasius ad locum certaminis properavit et Daciano christianum se offerens dum nec minis nec blandiciis flecteretur, tanta iubentis crudelitate laniatus est ut inter alios circumflentes Primus et Felicianus propter eius patientiam ad Christum conversi cum ipso Caprasio et Fide virgine capite plecterentur anno domini CCC.

Non sunt isti Primus et Felicianus de quibus superius dictum in iunio, quia etsi sub eisdem imperatoribus martyrium compleverunt in diversis tamen locis a diversis iudicibus occisi sunt.

CLIV - Pelgie electe

recensere

Apud Antiochiam cum pro quadam causa octo vicini episcopi convenissent et inter ipsos episcopus Helyopoleos que nunc Damieta vocatur astanti populo predicaret, subito palam omnibus femina quedam super equum sedens et summa faciei et ornamenti pulchritudine splendens ante eos in maxima pompa iuvenum et puellarum processit. Quos ita sui contemplatione trahebat quod ubicumque esset totum aerem musci et diversorum aromatum odore replebat. Quam ubi episcopi nudo capite preterisse viderunt ab ipsa quasi a peccato gravissimo facies averterunt. Sanctus vero Nonnus episcopus Helyopoleos cum eam diutius aspexisset declinans inter genua faciem post longas lacrimas et profunda suspiria dixit ad coepiscopos: «Rogo vos fratres, non estis delectati in tanta pulchritudine huius mulieris?». Ipsi vero tacuerunt. Iterumque flens et valide suspirans pectusque percutiens rursus eos interrogavit si essent illius mulieris pulchritudine delectati. Et adhuc illis tacentibus ait: «Vere delectatus sum ego et huius michi placuit pulchritudo. In veritate dico vobis quod hanc deus in iudicio nobis preferet, ubi nos et sacerdotium nostrum iudicaturus est. Nos enim habentes sponsum eternum donantem sibi bene servientibus eternas divitias et ipsum videre in quem desiderant angeli prospicere, negligentia torpemus et anime nostre faciem ab immunditia non lavamus ut ei placeamus, sicut hec misera totiens et tam diu studuit ut se abluens et depingens amatoribus suis pulchra appareat qui si hodie videntur cras forte non erunt». Hiis et huiusmodi dictis ingressus hospitium proruit super pavimentum et faciem ad terram feriens et lacrimis rigans dixit: «Altissime deus, ignosce michi peccatori misero quia unius diei meretricis ornatus totius vite mee industriam superavit. Illa pro terrenis et caducis summo se studio decoravit; ego tibi immortali domino placere proposui et per meam negligentiam non implevi. Ego mandata tua non servavi, illa quecumque promisit hominibus cum alacritate perfecit». Dum hec et huiusmodi diceret et fortiter eiularet subito obdormivit; et ecce visum est ei quod columba nigra sordida et fetida nimis eum circumvolaret, dum quasi ad missam stans cathecumenos procedere precepisset columba disparuit; et post missam rediens et ab ipso episcopo in vase aque mersa inde munda et candida exiens tam alte volavit quod videri non potuit. Evigilans episcopus cum hoc suo clerico retulisset ad ecclesiam processit et dum populo predicaret illa meretrix que tunc cum aliis illum predicantem audivit in tantam compunctionem mutata est quod sero ad hospitium episcopi nuntios suos mittens sic ei mandavit: «Sancto episcopo discipulo Christi peccatrix discipula dyaboli. Audivi de deo quem colis quod non pro iustis sed pro peccatoribus de celo descendit et cum pubblicanis et peccatoribus comedit et bibit. Si ergo discipulus eius es ne me despicias penitentem et salvari cupientem». Ad hoc episcopus: «Quecumque es deo nota es, sed tamen peccatorem non temptes. Quod si salvari et me videre deposcis inter alios episcopos me videbis. Nam solum videre non poteris». At illa non differens ad hospitium episcopi se venisse mandavit. Et ille convocatis episcopis eam intrare precepit. Que statim prostrata cum magno eiulatu pedes eius lacrimis rigans et crinibus tergens dixit: «Miserere domine peccatricis. Ego enim sum Pelagia pelagus iniquitatis exundans fluctibus peccatorum. Ego sum abissus perditionis et vorago et laqueus animarum. Fac ergo me pater sanctissime baptizari, ut anima mea possit a tantis sordibus emundari». Cui sanctus: «Canones continent non debere meretricem ante baptizari nisi per fideiussores spondeat quod se ultra pravis actionibus non involvat». Tunc illa iterum se prosternens et eiulans dixit: «Rationem reddas deo pro anima mea et tibi imputetur peccatorum meorum iniquitas si me distuleris baptizare». Tunc sanctus nomen eius quesivit. Et illa dixit se a nativitate Pelagiam, sed propter pompam ornamentorum nuncupari a populo Margaritam. Cum ergo baptizata et communicata fuisset, ecce dyabolus quasi nudus clamabat dicens: «O violentia quam patior ab hoc sene! Non tibi sufficiebat Helyopolis civitas que quondam mea fuerat? Maledictus dies in quo michi contrarius natus es! Quid fecisti michi Pelagia? Et tu in me Iuda mutata es? Domina mea Margarita quid tibi unquam mali feci? Nonne te lapidibus pretiosis ornavi? Nonne te auro et argento et cunctis divitiis cumulavi? Dic michi in quo te contristavi et tibi satisfacio, tamen ne me deseras ne obprobrium christianis efficiar». At illa protinus se signavit et flatu suo dyabolum effugavit. Tertia die congregatas per servum suum omnes divitias suas ad consilium episcopi nil sibi retinens pauperibus erogavit et induta cilicio nocte fugit. Post tres annos clericus illius episcopi Iherusalem ire voluit et dixit ei episcopus ut inter alios monachos hominem dei Pelagium diligenter inquireret et humiliter salutaret; et non intelligens clericus quid hoc esset Pelagiam sub nomine Pelagii in cella reclusam in monte Oliveti reperit. Et cognitus ab ea ipsam propter nimiam maciem non cognovit. Et dixit ei Pelagius: «Habes episcopum?». Cui ille: «Etiam domine pater». At illa: «Oret», inquit, «pro me, quia apostolus Christi est». Et visitans clericus omnes alios cum audisset magnam famam Pelagii rursus ad eum rediit. Et cum se vocanti non responderet aperiens fenestram defunctum invenit. Et convocati monachi cum episcopo Iherosolimorum Pelagium de cella extrahentes et sepelientes feminam invenerunt; et laudantes deum qui multos habet servos absconditos honorifice eam in loco mundissimo posuerunt. Tunc reversus clericus Antiochie et episcopo suo retulit quod vidit; et intellexit quod illa esset Pelagia que ab episcopo baptizata Pelagium se fecerat appellari.

Pelagii vel Margarite virginis

recensere

Vitam cuiusdam virginis non minus dignam miraculo legimus quam propter morum et nominum similitudinem breviter hic notamus.

Erat quedam virgo pulchra dives et nobilis et tanta parentum sollicitudine custodita et optimis moribus instituta quod cunctis ignota facie videri modis omnibus renuebat; et iam futurarum in se virtutum quoddam meditullium exercebat. Denique a quodam adolescente nobili in coniugium queritur et utriusque parentum assensu cuncta nuptiis necessaria cum immensa divitiarum et deliciarum gloria preparantur. Dum ergo iuvenes et puelle et cuncta simul nobilitas ante thalamum iam paratum festa nuptiarum gaudia celebrarent, virgo deo inspirante considerans dampnum virginitatis tam dampnosis plausibus comparari, prostrata in terram cum lacrimis gloriam virginitatis et nuptiarum molestias tanta in corde suo compensatione libravit quod omnia huius vite gaudia quasi stercora respuens et dei gratie se commendans media nocte tonsis crinibus in habitu virili clam fugit. Longe autem ad quoddam monasterium veniens et Pelagium se appellans postquam ab abbate antequam reciperetur diligenter instructus est receptus tam modeste et tam sancte se habuit quod defuncto sanctimonialium provisore ad consilium seniorum et abbatis imperium licet invitus monasterio virginum prelatus est. Dum ergo earum non solum corporibus necessaria, sed etiam animabus verbum dei continue et inculpabiliter ministraret dyabolus invidens studuit qualiter prosperum eius cursum obiectu criminis impediret. Nam unam virginum que pro foribus erat in adulterium traxit et intumescente utero cum iam celari non posset tantus pudor et dolor omnes virgines et monachos utriusque monasterii consternavit quod solus Pelagius utpote prepositus et familiaris earum sine iudicio et examinatione ab omnibus condempnatus expulsus foras sic in quodam rupis speleo reclusus est ut deputatus ei sevissimus monachorum panem hordeaceum et aquam ei tenuissime ministraret. Quibus gestis monachi recesserunt et solum ibi Pelagium reliquerunt. At ille sciens quid esset totum se deo contulit et in nullo turbatus sed gratias agens in omnibus et se per exempla sanctorum confortans emenso tempore finem suum adesse cognovit et abbati et monachis per litteras sic mandavit: ‘Nobili orta genere Margarita in seculo dicta fui ut pelagus temptationum transirem Pelagius michi nomen imposui. Virum non sum pro deceptione mentita quem factis ostendi. De crimine virtutem obtinui, penitentiam innocens egi. Iam queso ut quam viri huc usque feminam nescierunt sancte sorores sepeliant et sit viventis expiatio morientis ostensio ut femine virginem recognoscant quam calumpniatores adulterum iudicabant’. Hiis auditis monachis et sanctimonialibus ad speluncam currentibus Pelagius a feminis femina et virgo intacta cognoscitur et cunctis penitentiam agentibus in monasterio virginum honorifice sepelitur.

CLV - Sergi et Bachi martyrum

recensere

Cum imperator Maximianus anno domini CCC omnes quos poterat secum in ydolorum erroribus insanire compelleret, Sergius et Bachus primicerii palatii Christum toto corde colentes apud eum de christianitate accusati sunt; et cum hoc imperator non crederet secum duxit eos ad templum Iovis et illi sacrificans vidit quod sancti extra templum remanentes ydoloticis pollui noluerunt. Unde comperto quod Christum colerent protinus discinguntur et veste militari deposita cathenis onusti per totam civitatem ducuntur; et sic reducti ad palatium Christum plenissime confitentur et cathenis gravissimis alligati longe ad ducem Antiochum destinantur. Cum ergo antequam interrogarentur a duce bis ab angelo confortati fuissent et sequenti die cum ipso de ydolorum erroribus disputarent, Sergius in carcerem mittitur et Bachus extensus nervis crudis usque ad fluxum sanguinis et diruptionem ventris et iecoris laniatur; et magis tyrannum provocans et ad vocem dei vocantis expirans devorandus a bestiis procul extra castra iactatur; et advolantes volucres illesum a bestiis servaverunt donec fideles eum in tumulo posuerunt. Eadem nocte cum se Sergius a socio destitutum lugeret apparuit ei sanctus Bachus in habitu militie et vultu angelico monens eum ne merore deficeret sed fortiter ipsum sequens ad paratam sibi gloriam perveniret. Igitur sequenti die Antiochus Sergium multis verbis sacrificare monuit, sed cum ille nolens se tormentis exponeret clavatis socularibus calciatus novem milibus ante currum eius cucurrit; et sequenti nocte in carcere ab angelo sanatus et confortatus mane facto ante Antiochum sanus stetit. Nolensque ydolis consentire rursus eisdem socularibus calciatus ad aliud castellum similiter novem milibus ante eum cucurrit; et sic adhuc immobilis data in eum sententia cum magna multitudine hominum et etiam ferarum que de suis latebris exierant ut cum eis sancti Sergii mortem flerent, veniens ad locum et voce celica confortatus flexa cervice decollatus occubuit. Sanguis autem eius sic terra dehiscente absortus est ut nullus gentilium ad locum pre timore martyris propinquaret. A christianis autem diligenter sepultus fuit ubi ipse martyrium consummavit.

Post longum vero tempus cum christiani corpus eius furtim auferre et transferre vellent, nolens beatus Sergius furtim tolli qui dudum iussus fuerat per urbem publice circumduci tantam circa locum claritatem ostendit quod custodes castelli ignem succensum ab hostibus putaverunt et prorumpentes cum armis eos insequendo occiderunt. Permissu tamen militum corpus sancti in pulchro tumulo posuerunt, donec quindecim episcopi convenientes ad locum condignam super eum basilicam construxerunt.

CLVI-Dionysii cum sociis suis

recensere

In die dominice passionis videntes philosophi qui Athenis erant tenebras factas super universam terram non potuerunt invenire causam cum in naturalibus hoc fieri non posset, quia in plenilunio, ut dicit Augustinus de civitate dei, eclipsis solis accidere non potest, quamvis Origenes super Matheum dicit quod tenebre ille fuerunt super universam terram Iudeorum tantum. Tandem ad hoc inducti sunt philosophi ut dicerent aut deus nature patitur aut elementa mentiuntur. Unde Athenienses constituerunt aram illi deo et imposuerunt titulum ‘deo ignoto’; et supplicabant ei quia dicebant quod deus ille non querebat oblationem pecorum sed devotionem animarum.

Cum ergo Paulus apostolus apud Athenas urbem Grecie predicaret et singula deorum altaria et ydola perlustraret inter cetera reperit unum altare cui erat titulus superscriptus ‘deo ignoto’ et ait ad Dionysium ariopagitam, qui sic dictus est a loco civitatis ubi Mars et Hercules potissimum colebantur, – Mars enim Aris grece dicitur, unde et locus ipse ariopagos appellatur – «Quis est», inquit, «ille deus ignotus?». Ad quem Dionysius, qui ob plenitudinem divinorum numinum scientie theosophos, id est domini sapiens, dicebatur, «Adhuc», inquit, «non est ipse deus demonstratus inter deos, sed est incognitus vobis, et seculo venturo futurus. Ipse enim est deus qui regnaturus est in celo et in terra et regnum eius non accipet finem». Tunc ait Paulus: «Quid vobis videtur: homo erit an spiritus deorum?». Dionysius respondit: «Verus deus et verus homo, et ipse renovaturus est mundum; sed adhuc incognitus est hominibus quoniam apud deum in celo est conversatio eius». Et ait Paulus: «Illum deum predico vobis quem incognitum appellatis». Et sic cepit eis predicare de incarnatione et passione ac resurrectione domini. Tunc Dionysius dogma salutis audiens post longam disputationem quodam ceco coram eis transeunte dixit ad Paulum: «Si dixeris huic ceco: “In nomine Ihesu Christi nati de virgine, crucifixi, mortui, qui resurrexit et ascendit in celum, vide!” et viderit, ego statim credam in eum». Paulus ergo ut tolleretur omnis suspicio magice artis dixit Dionysio ut ipse eidem verba proferret et in eadem forma verborum. Quod cum Dionysium fecisset et cecum statim illuminatum videret, confestim cum Damari uxore sua et domo baptizari se fecit. Sicque a Paulo per triennium instructus et Atheniensium episcopus ordinatus ipsam civitatem et maximam partem patrie ad Christum convertit. Veniens autem Romam post passionem apostolorum Petri et Pauli a sancto Clemente iam papa directus in Franciam cum Rustico presbytero et Eleuterio dyacono ad urbem Parisius ubi potissimum colebantur ydola properavit. Ibique post multorum conversionem fabricata ecclesia et clericis diversi ordinis ampliata tanta in eo gratia celestis emicuit quod cum sepissime pontifices ydolorum contra eum seditionem populi concitarent et plebes innumere cum armis ad perdendum eum gregatim confluerent, mox illo viso aut se illi omni feritate deposita prosternebant aut nimio pavore soluti ab eius presentia fugiebant. Sed dyabolus videns et invidens quod cotidie sui cultura decresceret et per sanctos multiplicatis fidelibus ecclesia triumpharet, per relationem malorum Domitianum imperatorem ad tantam fidelium persecutionem commovit ut ubicumque vel per se vel per alios christianum quempiam reperisset, aut eum cogeret sacrificare ydolis aut exquisitis suppliciis tormentaret. Prefectus igitur Fescenninus ad urbem Parisius contra christianos a Roma directus beatum Dionysium populo predicantem invenit statimque captum, colaphizatum, consputum, derisum et loris durissimis alligatum cum sanctis Rustico et Eleuterio sibi quantocius presentari precepit. Dumque ad queque turpissima Fescennini convicia innocenter et pie sanctus cum sociis responderet, ecce quedam matrona nobilis virum suum Lisbium a magis illis seductum inprobe querebatur; qui statim quesitus et adductus ad primam fidei confessionem occisus est. Et sancti a ternis ternionibus, id est duodecim militibus, vicissim gravissime verberati, onerati cathenis in obscurum carcerem detruduntur. Sequenti die Dionysius super cratem ferream suppositis flammis nudus extenditur, indeque ad bestias ferocissimas multo ieiunio excitatas proicitur; sed cum in eum impetuose currerent, signo crucis opposito mansuetissime reddebantur. Iterum iactatus in clibanum, sed extincto statim incendio, nichil passus diutius in cruce torquetur; indeque depositus cum sociis suis et multis fidelibus carceri mancipatur. Ubi post longam populi exhortationem dum ipse missam ad communicandum populum celebraret, apparuit ei dominus cum immenso lumine et accipiens panem sanctum dedit ei dicens: «Accipe hoc care meus, quia mecum est maxima merces tua». Post hec iudici presentati novis iterum suppliciis macerantur et adhuc se invicem adhortantes post orationem flexis genibus decollantur. Statimque lux immensa resplenduit et beati Dionysii se corpus erexit et caput suum inter brachia portavit angelo duce et celesti lumine precedente a loco qui vocatur mons martyrum usque ad locum ubi nunc sua electione et dei providentia requiescit. Tantamque in laudibus melodiam angelorum societas decantavit quod inter milites qui audierunt et crediderunt; etiam Larcia uxor prefati Lisbii christianam se esse clamavit et mox ab impiis decollata et in suo sanguine baptizata occubuit. Cuius filius Visbius Romam ductus in palatio per tres cesares militavit et inde Parisius rediens religiosorum se numero sociavit. Dum vero gentiles metuerent ne christiani corpora sanctorum Rustici et Eleuterii sepelirent, iusserunt ut in fluvio Sequane mergeruntur. Sed quedam matrona nobilis persecutores ad convivium convocavit; et sic festivo gaudio mentes eorum detinuit ut longe in agro suo a suis familiaribus occulte sanctorum corpora ponerentur. Que tamen ipsa matrona cum christianis postea sustulit; et corpori beati Dionysii iungens honorifice sepelivit. Passi sunt autem sancti anno domini XCVI etatis vero beati Dionysii XC.

CLVII-Calixti pape et martyris

recensere

Anno domini CCXXII divino incendio concremata est pars eminentior urbis Rome et in templo Iovis manus eius sinistra aurea liquefacta est. Tunc venerunt sacerdotes ad Alexandrum imperatorem petentes ut dii irati sacrificiis placarentur; et dum iubente Alexandro sacrificarent subito celo sereno mane die Iovis fulminati sunt quatuor sacerdotes ydolorum cum ara Iovis et dies oscuratus est ita ut Romanus populus fugeret extra muros. Audiens autem Palmatius consul quod Calixtus papa cum suis clericis trans Tyberim latitaret rogavit imperatorem ut christianos propter quos hoc signum contigerat ad purgationem civitatis deleret. Accepta itaque potestate Palmatius illuc cum militibus properavit, sed statim militibus excecatis territus Palmatius Alexandro velociter hoc narravit. Tunc imperator iussit ut omnes omnino populi convenirent et Mercurio immolarent. Quod dum fieret virgo templi nomine Iuliana arrepta a demone clamavit dicens: «Deus Calixti unus est et verus, qui vestris pollutionibus indignatur». Audiens hec Palmatius cucurrit ad sanctum Calixtum trans Tyberim in urbem Ravennatium et ante ipsum prostratus et veritatem professus postulavit baptismum. Statimque baptizatus cum uxore et familia numero quadraginta duobus per triginta dies omnia sua pauperibus erogavit; et propter hoc Alexander ipsum sibi presentatum Simplicio senatori tradidit ut eum mansuete tractando converteret eo quod rei publice multum necessarius esset. Palmatio vero semper flente et orante venit ad eum quidam Felix nomine rogans pro uxore sua paralytica promittens quod crederet si eam sanaret. Cum ergo Palmatius orasset illa statim sanata cucurrit cum viro suo ad domum Simplicii senatoris dicens: «Baptiza me in nomine Christi qui tenuit manum meam et allevavit me». Tunc Palmatius misit ad Calixtum papam; et veniens baptizavit Felicem cum uxore sua Blanda ipsumque Simplicium et familiam eius numero LXVIII. Hoc audiens imperator iussit omnes qui baptizati fuerant decollari; et Calepodium presbyterum decollatum et distractum per civitatem in Tyberim iactari et capita omnium qui decollati fuerant per omnes portas civitatis ad exemplum christianorum suspendi. Tunc papa Calixtus fugiens cum clericis suis in domo Pontiani trans Tyberim latuit; et quesitum et inventum corpus sancti Calepodii in cimiterio suo honorifice sepelivit. Audiens hoc iterum imperator adductum sibi Calixtum sine cibo et potu quinque diebus durare fecit; vidensque eum amplius confortatum iussit eum diebus singulis fustigari et omnium ad eum introitum prohiberi. Ille autem apparente sibi sancto Calepodio confortatus venientem ad se Privatum militem ulcerosum baptizavit et sanavit. Tunc seviens Alexander iussit illum militem plumbatis usque ad mortem cedi et Calixtum de fenestra precipitatum alligatumque saxo in puteum iactari et in eo rudera cumulari. Asterius autem presbyter cum clericis suis nocte levavit eum de puteo et in cimiterio sancti Calepodii sepelivit; idemque Asterius post sex dies de ponte precipitatus et inventus in urbe Hostia martyrium consummavit.

CLVIII - Leonardi abbatis

recensere

Circa annum domini D Leonardus a sancto Remigio de sacro fonte levatus et ab ipso salutaribus disciplinis instructus cum parentes eius primi essent in palatio regis Francie Clodovei tantam ab ipso rege gratiam obtinuit ut quoscumque incarceratos personaliter visitaret absolveret tantumque a domino impetravit ut omnibus infirmis ad se confluentibus sanitatis remedium optineret. Cum ergo fama sanctitatis eius se ubique diffunderet rex eum secum manere multociens rogavit donec oportuno tempore ei episcopatum donaret. Sed ille humiliter renuit et optans invenire solitudinem relictis omnibus Aurelianum predicando cum fratre suo Liphardo pervenit. Ubi postquam in quodam cenobio aliquandiu vixerunt cum Liphardus ibi super Ligerim solitarius remanere vellet et Leonardus in Aquitania predicare disponeret osculantes se ad invicem discesserunt. Leonardus itaque ubique constanter predicans et miracula faciens in quadam silva prope urbem Lemovicas habitavit. Accidit autem quodam tempore ut rex cum suis iuvenibus more solito in illo nemore venaretur et regina que cum ipso causa delectandi perrexerat partu pericilitans moreretur. Dum ergo morienti medici subvenire non possent et rex et familia propter eam vehementer lugerent Leonardus tunc per nemus iter faciens planctus eorum audivit et illuc ex pietate veniens ad regem sine mora vocatus intravit. Cumque interrogatus quis esset et unde Leonardum se esse et discipulum sancti Remigii fuisse se diceret, rex spem bonam concipiens eum ad reginam induxit rogans ut pro ea oraret quatinus de edita prole et liberata coniuge duplex per illum gaudium obtineret. Tunc vir dei fusa oratione quod petebat optinuit; et oblatis ei copiosis muneribus cuncta respuit hoc solum a rege postulans, ut sibi et posteris suis deo servituris tantum de nemore illo daret, quantum ipse una nocte cum asino circumiret. Constructo itaque ibi monasterio strictissime diu vivens duos secum monachos habuit et quia aqua uno ab eis miliario longe erat, puteo quem foderat aquam precibus venire faciens locum ipsum Nobiliacum propter regem nobilem qui locum dederat appellavit. Ibi quoque tantam gratiam deus contulit ut ubicumque aliquis nomen eius in carcere vel in vinculis invocasset, statim solutus et liber ad eum veniens suas ei cathenas et compedes presentaret. Huiusmodi plures cum eo in perpetuum remanebant; et qui male aliena rapuerant iam de suo labore etiam alios sustentabant. Septem quoque familie de genere eius ad eum venerunt et distributo singulis nemore ibi cum ipso manentes exemplo suo plurimos attraxerunt. Postquam autem in pace quievit et in illo loco ubi primum sepultus est miracula multa fecit, revelatum est clericis illius ecclesie ut alibi ecclesiam fabricarent et ibi corpus sancti Leonardi honorifice transportarent. At illi peracto in oratione triduano ieiunio tertia nocte prospicientes totam provinciam immensa luce fulgentem viderunt preter illum locum ubi corpus transponere debuerunt. Ibique translatus infinita circa incarceratos et compeditos miracula faciens quanti apud deum sit meriti monstrat immensa ferri varietas ante eius ecclesiam dependentis.

De miraculis eius

recensere

Vicecomes Lemovicensium quandam maximam cathenam fecerat quam ad terrorem malorum ita in cippo sue turris confixerat quod reliquum cathene foris prominens ad omnem aeris intemperiem quemcumque tenebat quasi mille mortibus exponebat. Tunc accidit quod quidam servus sancti Leonardi in ea sine culpa ligatus cum iam mori inciperet sanctum Leonardum rogavit ut qui extraneos absolvebat servo suo iniuste morienti misericorditer subveniret. Statim sanctus Leonardus ei in alba veste apparens imperavit ut surgeret et pereuntem subsequens cathenam illam ad suam ecclesiam baiularet. Quod et fecit et ad laudem dei videntes hoc plurimos excitavit.

Quidam peregrinus a sancto Leonardo rediens in Arvernia captus est. Et querenti cur innocentem in carcere conclusissent, responderunt quod nisi se copiose redimeret non exiret. Sequenti nocte domino castelli sanctus Leonardus apparuit et ut peregrinum suum innocentem abire permitteret imperavit. Sed ille mane evigilans et visionem quasi sompnium parvipendens de sancti imperio nichil fecit. Altera nocte similiter sompniavit et tamen propter hoc hominem non laxavit. Tertia ergo nocte sanctus Leonardus peregrinum arripiens extra oppidum deduxit; et statim turris cum media parte castelli corruens oppressis plurimis solum principem ad sui confusionem fractis cruribus reservavit.

In Britannia quidam similiter tenebatur, sed tamen sanctum Leonardum ut sibi subveniret continue precabatur; unde ipse sanctus in medio carcere statim affuit et palam custodibus hominem sic absolvit quod imposita ei cathena quam ad ecclesiam suam ferret manu propria per medium illorum deduxit.

Leonardi confessoris

recensere

Fuit et alter Leonardus eiusdem professionis virtutis et meriti in eodem fere tempore eodemque die diversum tamen locum miraculorum illuminans claritate. Iste siquidem Leonardus in pago Cenomannico heremiticam vitam ducens et sibi et sequacibus suis monasterium construens tante humilitatis inter ipsos extitit ut etiam prioris nomen refugeret; et cum esset prelatus omnibus cunctis se viliorem et inferiorem habitu et meritis demonstraret. Cuius fama cum se ubique diffunderet, tantus ad eum populus concurrebat ut cunctis ad superabundantiam necessaria deferentibus locus ille in triennio ad coquendos panes clibanum non haberet; sed laudi eius invidentes maligni suggesserunt Clotario regi Francie quod nisi sibi et sue genti consuleret, per Leonardum illum heremitam qui multos sub obtentu religionis colligebat regnum Francie detrimentum non modicum sustineret. Quibus rex Clotarius nimis credens missis militibus expelli eum cum iniuria iussit, ut omnes hoc audientes timerent et nequaquam tale quid ulterius attemptaret. Cum ergo milites ad eum venissent et contra eum calumpniam querentes diutius allegarent, tandem verbis eius compuncti, mirantes vitam eius tempore oportuno se futuros esse discipulos spoponderunt et sic ad regem regressi cuncta que viderant et audierant retulerunt. Unde rex quoque compunctus de his que iniuriam viri dei conceperat, deo gratias retulit qui tam constantes sibi famulos eligebat; et in tantum sanctum Leonardum dilexit quod ei cuncta liberaliter porrigens et detractores eius rebus et honoribus privans vix tandem precibus sancti viri eos sue restituit dignitati. Erat enim ei erga miseros tante compassionis affectus quod hoc a deo precibus impetravit, ut quicumque in carcere vel in compedibus teneretur mox invocato nomine eius solveretur. Quadam die dum diu orationi incumberet serpens maximus a parte pedum sursum tendens et sinum eius perlustrans, non solum ei nocere non potuit, sed nec mentem eius ab oratione turbavit. Et facta oratione dixit ei: «Scio quidem quod ab initio tue creationis homines quantum prevales inquietas, sed et nunc in spe misericordie dei fac in me quicquid merui si tibi detur potestas». Quo dicto serpens per capucium tunice eius exiens ad pedes eius examinis corruit; et ex tunc illi nullus serpens apparuit. Perdurans itaque usque ad tempora sancti Germani Parisiensis episcopi et sancti Domnoli qui Innocenti episcopo Cenomanensi successit, cum eos forte ab invicem discordantes sedasset in crastinum se finiendum et predicti Domnoli adventum predixit. Qui et ipse Domnolus divina revelatione premonitus est ut iret ad sanctum Leonardum et eius animam commendaret. Quo facto idus octobris circa annum domini DLXX obiit et sub Chilperico rege Francorum sepultus duos cecos illuminavit et etiam nunc quanti apud deum sit meriti frequentia miraculorum ostendit. Huius Leonardi vita apud Corbiniacum legitur quia corpus eius ibi requiescit; unde et locus ipse propter miraculorum multitudinem cotidie a populis frequentatur.

CLIX - Luce evangeliste

recensere

Lucas natione Syrus apud Antiochiam medicine arte egregius et apostolorum Christi discipulus sancti Pauli apostoli individuus comes fuit et post Matheum et Marcum evangelium Grecis fidelibus scribens eique actus apostolorum subnectens anno vite sue LXXXIIII apud Bithiniam virgo in pace quievit. Huius ossa anno domini CCCLIX Constantinopolim sunt delata.

CLX - Iusti martyris

recensere

Cum Iustus novem esset annorum et avunculus eius Iustinianus in captivitatem ductus esset, ait ad patrem suum Iustinum: «Pater mi, vidi visionem quod avunculum meum Iustinianum homo bonus Lupus nomine in Ambianis civitate ad servitium suum detineat». Cum ergo in urbe Autissiodorensi Iustinus quereret aliquem quem ad inveniendum Iustinianum secum duceret, dixit Iustus ad eum: «Ego tecum vadam». Licet ergo mater eius Felicia vix ire permitteret, egressi de Autissiodoro perrexerunt Ambianis; et intrantes domum Lupi negotiatoris invenerunt inter servos eius Iustinianum et se invicem cognoverunt. Audiens autem quidam miles prefecti Rictiovari quod christiani essent, nuntiavit ei; et iussu eius properantes milites ut eos adducerent invenerunt eos iam exisse de urbe sicut eis consuluerat hospes suus. Cumque hoc presidi retulissent, missi sunt quatuor pueri in equis velocibus ut fugientes redire facerent aut nolentes occiderent. Illi vero dum iuxta fontem quendam quiescerent et pranderent, dixit eis puer Iustus ut cito comederent et ipse aspiceret interim contra milites qui eos querebant. Cum autem iuvenes propinquarent et parentes pueri ad nutum eius in nemore se celarent puerum respondentem se esse christianum occidunt; et videntes quod accipiens caput suum in manibus deum oraret, reversi cum timore magno prefecto quod viderant retulerunt. Parentes autem pueri videntes quod sic decollatus orasset et videntes quod sedens caput suum teneret ceperunt loqui invicem quomodo corpus eius sepelirent; et ecce lingua de capite pueri loquens dixit: «Querite in spelunca illa edificium hedera coopertum et ibi recondite corpus meum. Caput autem meum matri mee ad osculandum portate». Sepulto igitur corpore sancti Iusti in territorio Belvacensi, regressi Autissiodorum matri sue querenti de filio sic eum decollatum dixerunt; et cum illa gratias ageret tanta claritas super domum eius apparuit quod sanctus Amator episcopus tres presbyteros illuc mittens audita passione sancti Iusti cum processione caput eius in ecclesiam detulit et in secretario ubi ipse sepeliri decreverat collocavit; et ipsa hora puella annorum sedecim ceca nata lumen oculorum recepit anno domini CCCCXV.

CLXI-Saviniani et Potentiani cum sociis suis

recensere

Savinianus, Potentianus et Altinus de LXXII Christi discipulis missi in Franciam a sancto Petro iam Rome presidenti Senones metropolim aggressi sunt ut eo facilius ceteras urbes ad Christum converterent quo caput earum armis spiritualibus expugnarent. Cum autem prope urbem hospitati verbis et miraculis plurimos convertissent, ingressi urbem confluentibus ad se turbis verbum dei cum fiducia predicabant; et ex magna parte destructis iam ydolis sanctus Savinianus misit Altinum et Eodaldum ad urbem Aurelianis, ubi predicantes et in fide plurimos confortantes inde venere Carnotum ubi a Quirino preside fustigati et incarcerati cum preses occidisset omnes qui eis ministrabant et ipse quoque mortuus esset liberati inde Parisius devenerunt; ibique conversis plurimis ad urbem Senonicam redierunt. Potentianus quoque et Serotinus, cum apud Trecas predicassent et credentes in domino confirmassent, graviter cesi et expulsi de urbe Senones regressi sunt. Cum ergo sanctus Savinianus cum sociis nocte quadam sola oratione maximum urbis templum cum ydolis subvertisset et iam tres ecclesias construxisset, Severus prefectus hoc audiens iussit sibi adduci eum et eius hospitem Victorinum. At illi Christum constantissime predicantes flagellis, fustibus plumbatisque ceduntur et cathenis ferreis alligati in carcerem detruduntur. Sed statim apparente sibi Christo cum angelis ab omni dolore corporum relevantur. Sequenti die de carcere educti data sententia permittentibus ministris ecclesiam quam dudum foras urbem construxerant ingrediuntur et post communicatum et exhortatum populum beatus Savinianus induens sanctum Potentianum pontificalibus indumentis cum Victorino hospite suo et filio eius parvulo pridie kal. Ianuarii decollatur et in eadem ecclesia occulte propter metum gentilium tumulantur. Serotinus autem vir magne nobilitatis paganorum non metuens feritatem semper sepulchra martyrum visitabat et cunctis indigentibus necessaria largiens multa etiam miracula faciebat. Quod cum audisset prefectus misit illuc occulte milites qui eum in ecclesia vigilantem usque ad mortem fustibus mactaverunt; et rapientes eum sanctus Potentianus cum sociis iuxta predictos martyres posuerunt. Post hec Potentianus, Altinus et Eodaldus in predicatione ferventes ante presidem statuuntur. Et postquam sancto Potentiano brachium precisum est, omnes pariter cesi fustibus eculeis applicantur; et ignito ferro et facibus ad latera eorum succensis unguibus quoque manuum ac pedum evulsis crudelissime laniantur. Sed statim eis angelus astitit qui brachium sancto pontifici sanum reddens omnium dolores omnino curavit. Tunc prefectus seditionem populi pertimescens eductos de urbe sanctos decollari precepit. Sicque eodem die revoluto anno quo sanctus Savinianus occisus est, beatus Potentianus cum sociis martyrium consummavit. Quorum corpora feris et avibus derelicta christiani tulerunt, et iuxta sanctum Savinianum diligentissime posuerunt.

De translatione eius

recensere

Postea vero anno domini DCCCXLVII, XIIII kal. novembris sic sancti translati sunt de loco ubi per tot tempora quieverunt. Quidam monachus senex valde et religiosus cotidie ad quendam secretum locum extra monasterium secedebat et ibi orationes suas intensissime faciebat. Erat autem locus neglectus nimis et ruinosus et spinis et vepribus occupatus. Interrogatus autem a fratribus cur locum illum secretius frequentaret humiliter respondit sibi esse divinitus revelatum quod locus ille sanctorum corpora contineret. Audiens hoc Senonensis archiepiscopus cum processione maxima illuc ivit et effossa terra corpora sanctorum de tumulis extollentes invenerunt caput sancti Saviniani quasi in dextero timpore plumbatis contritum et duas percussuras recenti adhuc cruore perfusas ipsumque palliolum totum ex integro quasi novum. Maxima quoque odoris suavitas circumstantes replevit et terram quam siccitas a tempore pasche torruerat copiosa repente pluvia fecundavit. Translati sunt autem de loco illo sancti ad ecclesiam sancti Petri vivi.

CLXII-XI milium virginum

recensere

Passionem sanctarum XI milium virginum quia confusam in diversis libris legimus sicut est in historia Britonum et in revelatione Elyzabeth que anno domini MCLVI divinitus mirabiliter meruit breviter assignamus.

Ursula unica filia regis Britannie scotice nomine Noti, vel Mauri quia forte binomius erat, cum nondum nubilis a filio regis Anglie ad nuptias peteretur et patrem suum valde christianum super hoc anxiari videret, qui deum metuebat si filiam suam iam deo devotam nubere cogeret et tyranni pagani feritatem timebat si ei filiam denegaret, divinitus inspirata patri suasit ut tyranno assentiretur, ea tamen illi proposita conditione, ut ipse et tyrannus decem virgines genere forma et etate electas sibi traderent et tam sibi quam singulis earum mille virgines subscriberent et comparatis ad numerum ipsarum undecim trieribus inducias triennii sibi darent ad dedicationem virginitatis sue et ipse iuvenis baptizatus his tribus annis institueretur in fide, novo usa consilio ut aut difficultate proposite conditonis animum eius a se averteret aut hac oportunitate omnes coevas suas secum deo dicaret. Hac conditione libenter accepta iuvenis patri suo ardenter institit et protinus baptizatus accelerari cuncta que virgo petierat imperavit. Tunc pater virginis accepto consilio caute preordinavit ut filia sua quam tenerrime diligebat viros quorum solatio tam ipsa quam eius exercitus indigebat in comitatu suo discedens haberet. Cum enim congregari cepissent multi ad spectandum eas undique confluxerunt, ita ut etiam quidam episcopi Britannie secum irent. Inter quos Pantulus Basiliensis episcopus eas usque Romam perduxit et inde reversus martyrium cum eisdem suscepit. Sancta quoque Gerasina regina Sicilie que virum suum regem crudelissimum quasi de lupo fecerat agnum soror Maurisi episcopi et Darie matris sancte Ursule, cum pater ipsius Ursule secretum illud ei per litteras intimasset, illa statim deo inspirante cum quatuor filiabus suis, Babyla, Iuliana, Victoria et Aurea et parvulo filio suo Adriano qui amore sororum suarum ultro se ingessit peregrinationi, relicto regno in manu unius filii sui et duarum filiarum usque in Britanniam Anglicam navigavit; eiusque consiliis sacre virgines collecte et ordinate sunt et semper ductrix earum ad ultimum cum eis passa est martyrium. Iuxta condictum igitur virginibus, trieribus et sumptibus comparatis et per triennium belli preludia cunctis mirantibus facientes dum modo concursibus modo discursibus interdum fugam interdum bella simulant omnique genere ludorum exercitate nichil quod animo occurrisset intemptatum relinquunt, tandem sub uno die agente vento ad portum Gallie qui Thiela dicitur et inde Coloniam sunt appulse. Ibique ex angeli monitu qui eis futura predicebat Romam tendentes ad urbem Basileam navibus, a Basilea usque Romam pedibus profecte, ibi aliquandiu morate sunt. Quarum adventu papa Cyriacus valde letatus est cum omni clero suo et eas cum honore suscepit. Nam et ipse de Britannia natus plures consanguineas inter eas habuit et ipse semper virgo permansit. In ipsa nocte fuit ei divinitus revelatum eum cum eisdem virginibus palmam martyrii percepturum. Ipse vero celans hoc apud se multas earum baptizavit que nondum baptizate erant. Cum autem oportunum tempus adesset manifestavit voluntatem suam et coram ecclesia resignavit officium dignitatis sue, cum post Pontianum papam rexisset ecclesiam anno uno et undecim septimanis nonus decimus post beatum Petrum. Sed cum in hoc reclamarent omnes et maxime cardinales qui eum delirare putabant, quod quasi post fatuas mulierculas declinaret, nescientes monitionem angeli que eum urgebat, ipse constanter permanens in loco suo virum sanctum qui Anteros dictus est ordinavit. Unde quia sedem apostolicam invito clero reliquit nomen ipsius de cathalogo Romanorum pontificum idem clerus erasit; et ab illo tempore omnem gratiam quam prius in Romana ecclesia habuerat sacer ille virginum conventus amisit. Cum autem sic essent Rome Maximus et Affricanus duo iniqui principes Romane militie, videntes magnam virginum multitudinem et quod multi ad eas confluerent timuerunt ne forte per eas cresceret religio christiana. Unde cum explorassent iter earum quo ire debebant missis nuntiis ad Iulium cognatum suum principem gentis Hunnorum monuerunt eum ut educto contra eas exercitu ipsas cum venirent Coloniam trucidaret. Exeunte itaque beato Cyriaco papa de urbe cum predictis virginibus secutus est ipsum Vincentius presbyter cardinalis et Iacobus qui de Britannia patria sua in Antiochiam profectus archiepiscopatus ibi dignitatem septem annis tenuit; et cum beatum papam Cyriacum visitasset et iam de urbe Roma egressus fuisset, audiens de adventu virginum ad ipsas rediit et se eis in itinere et passione coniunxit. Maurisus quoque Lavicane urbis episcopus qui et ipse de Britannia avunculus erat duarum virginum Babyle et Iuliane cum quibus sepultus est, item Foillanus Lucensis episcopus et Sulpicius Ravennensis episcopus qui tunc Romam profecti et inde super hoc revelatione divina Coloniam properantes in occursum virginum que nondum redierant perrexerunt; et sic eis adherentes cum eisdem occisi sunt. Etherius quoque sponsus beate Ursule manens in Britannia anglica per visionem a domino monitus est ut matrem suam Demetriam hortaretur fieri christianam. Nam pater eius Agrippinus in primo anno quo baptizatus fuerat defunctus est et successit ei in regnum filius eius Etherius qui et ipse ante illud triennium ex conditione beate Ursule fuerat baptizatus. Cum autem sacre virgines a Roma redirent nuntiatum est illi Etherio ut exiret de terra sua et occurreret sponse sue ut cum ea in urbe Colonia martyrii palmam obtineret. Qui confestim divinis monitis acquiescens matrem suam baptizari fecit et cum ipsa et sorore sua parvula Florentina iam christiana eis obvians cum eis martyrium sumpsit cum Clemente episcopo quem secum adduxit. Sed et Marculus episcopus Grecie cum nepte sua Constantia filia Dorothei regis Constantinopolitani et Firmidine regine; que Constantia defunctis parentibus nubens cuidam adolescenti filio alterius regis sed ante nuptias morte prevento virginitatem suam deo vovit; et sic cum predicto episcopo Romam veniens sicut ille a deo per visionem monitus fuerat venientibus virginibus se coniunxit. Simul itaque omnes isti cum multis sociis suis et sacris virginibus ipso quo prius eundi tenore reversi sunt Coloniam ab Hunnis undique iam obsessam. Statimque barbari explorata re subito super eas cum clamore irruerunt et quasi lupi in ovibus sevientes totam illam multitudinem occiderunt. Cum autem ad beatam Ursulam ceteris iam iugulatis venissent, stupentes eius pulchritudinem manum et animum represserunt. Et ipse princeps sceleris in eius amore succensus putavit quod eam blanditiis deliniret; et confortans eam de nece virginum promisit quod eam sibi in coniugio copularet. Sed cum illa libere hoc respuisset, ille non ferens repulsam directa sagitta eam transfixit et sic illa martyrium consummavit. Erat autem inter eas quedam virgo nomine Cordula que ceteris virginibus trucidatis humano timore sola in alveo navis illa nocte delituit; et in crastinum se sponte morti offerens mox ictum tyranni ferientis excepit. Unde et ipsa longo post tempore cuidam recluse apparens, quia una nocte supervixerat eius festivitas cum aliis virginibus non fiebat, precepit ut sicut pridie beatarum virginum celebritas agitur, ita sequens dies beate Cordule laudibus impendatur. Passe sunt autem beate virgines tempore Anteros pape et Maximini imperatoris anno domini CCXXXVII.

Quidam abbas impetravit ab abbatissa Colonie corpus unius sanctarum virginum promittens quod eam ad ecclesiam suam ferret, et in capsa argentea collocaret. Sed cum per annum integrum eam super altare in capsa lignea tenuisset, quadam nocte dum idem abbas cum conventu matutinas cantaret, videntibus cunctis virgo sancta corporaliter desuper altari descendit; et inclinans maiestati per medium chorum omnibus monachis inclinans exivit. Stupefactus abbas ad capsam cucurrit et ea non inventa Coloniam properans cum rei ordinem abbatisse dixisset corpus virginis in tumba unde illud sumpserat invenit. Cumque petens veniam eamdem vel aliam repeteret promittens certissime quod capsam preciosiorem facere non tardaret, obtinere non potuit.

Quidam in religione conversus cum has virgines vehementer diligeret quadam die vidit unam virginem pulcherrimam sibi tunc infirmo apparentem et si se cognosceret inquirentem. Mirantique eius gloriam et se nescire dicenti: «Ego sum», inquit, «virginum erga quas tu habes tantum dilectionis affectum; et ut inde mercedem accipias, si honore et amore nostri undecies milies dominicam orationem dixeris in hora mortis protectionem et solatium nos habebis»; et sic virgo disparuit. Tunc ille quam cito potuit hoc perfecit. Statimque mandans abbatem et conventum inungi se velociter postulavit. Sed dum abbas cum conventu eum inungeret infirmus subito exclamavit ut fugerent et venientibus sacris virginibus locum darent. Tunc abbas quesivit ab eo quid hoc esset et ille seriatim virginis promissionem exponens recedentibus cunctis et paulo post redeuntibus defunctus inventus est.

CLXIII - Crispini et Crispiniani martyrum

recensere

Imperator Maximiianus audiens quod Crispinus et Crispinianus genere nobiles a Roma ad Suessionis urbem causa predicandi venissent et vitam suam arte sutoria sustentarent Rictiovarum prefectum ad eorum persecutionem direxit. Qui statim eos inveniens christianos cathenis vinctos Maximiano presentari precepit. Tunc imperator eis mortem vel vitam honores vel dolores proponens cum flecti non possent Rictiovaro eos tradidit; et ille eos extensos in eculeo fustibus cedi et ungues evelli et singulis de dorso corrigias tolli iussit. Et cum in hiis doloribus spe gauderent, molas ad colla singulorum suspendens tempore hyemali eos in flumine mergi fecit. Sed illi de glacie tamquam de balneo exeuntes vincti in plumbo bullienti merguntur; indeque educti illesi dum sartaginem pice, adipe oleoque ferventem alacriter sustinerent, tanta mentis insania Rictiovarus ductus est ut se ipsum pre dolore in ignem precipitans expiraret. Tunc sancti in carcerem missi et eadem nocte ab angelo de propinqua sibi victoria confortati, sequenti die iussu Maximiani decollari iubentur. Ipsaque nocte quidam senex cum quadam vetula sorore sua ut corpora sanctorum tollerent ab angelis admonentur. Qui pergentes ad locum et levantes corpora imposuerunt navi quam ibi fortuitu invenerunt; et sine remige redeuntes et in suo tugurio recondentes, diu ea solis gentilibus celaverunt, donec multiplicati fideles ad decentiorem urbis locum cum magno gaudio transtulerunt anno domini CCC.

CLXIV-Symonis et Iude apostolorum

recensere

Symon et Iudas qui et Thadeus apostoli fratres Iacobi minoris, cognati vero domini de secunda Maria post ascensionem domini in Persidam vel Babyloniam perrexerunt; et invenientes ibi duos magos Zaroen et Arphaxath qui propter sanctum Matheum de Ethiopia fugerant, doctrinam eorum que iam nimis increverat destruxerunt. Tunc senescallus regis Babylonie contra Indos iturus in prelium ab ydolis suis nullum potuit habere responsum; et pergentes ad fanum proxime civitatis cum demonem consulerent, respondit eis demon quod propter apostolos qui venerant dii respondere non poterant. Tunc dux apostolos precepit inquiri inventosque recludi donec reversus de prelio oportunius eos faceret discuti et audiri. Apostoli vero dixerunt ei ut nunc magis deum verum cognosceret ut eius ope vel victoriam obtineret vel hostes pacatissimos inveniret. Dixit eis dux: «Audivi deos nostros non audere presentibus vobis loqui, ergo vos futura predicite, ut possimus prenoscere finem belli». Apostoli dixerunt: «Ut sciatis quantis mendaciis et erroribus demones vos seducant, iubemus eis ut more solito ad quesita respondeant». Tunc demones dixerunt grande bellum futurum et multum populum hinc inde in prelio ruiturum. Tunc apostoli pre gaudio ridere ceperunt. Dux autem dixit eis: «Me timor invasit et vos ridetis?». Dicunt ei apostoli: «Ne timeas, quia pax nobiscum huc intravit. Tu ergo expecta usque cras et hac hora venient legati Indorum postulantes pacem et nuntiantes terras invasas vestro imperio restitutas». Similiter et pontifices apostolos irridentes monuerunt ducem ne eis crederet, sed eos quasi exploratores teneret. «Ad hoc enim», inquiunt, «volunt reddere te securum, ut dum incautus fueris ab adversariis repente venientibus occidaris». Apostoli dixerunt: «Non diximus tibi: “Expecta unum mensem”, sed: “Expecta unum diem” et cras hac hora legati Indorum venient propter pacem». Tunc furentes in eos pontifices rogaverunt ducem ut iuberet eos ne fugerent custodiri; sed et dux eosdem pontifices iussit cum apostolis reservari ut ex rei exitu veraces honorarentur et mendaces pro crimine punirentur. Factum est autem in crastinum sicut apostoli predixerunt; et cum dux iratus pontifices iussisset incendi, apostoli pro eis ducem suppliciter rogaverunt ne viventes occiderent qui suscitare mortuos veniebant. Dux ergo amplius admiratus quod nec saltem divitias eorum accipere vellent duxit eos ad regem et coram duobus illis magis cuncta per ordinem referens apostolos plurimum commendavit. Tunc illi magi zelo commoti dixerunt quod maligni essent et contra regnum Babylonie subtiliter cogitarent. Dixit eis dux: «Si audetis, confligite cum eis et si viceritis eos abicientur». Responderunt magi: «Vis videre quia nec loqui poterunt presentibus nobis? Veniant viri eloquentissimi et si nobis presentibus loqui potuerint mendaces nos esse probabis». Tunc iussu regis venientes plurimi advocati, statim post verba magorum muti facti sunt donec post horam magi ad regem dixerunt: «Ut scias nos deos esse permittemus eos loqui, sed ambulare non posse. Iterum reddemus eis gressum, sed faciemus eos apertis oculis nil videre». Et cum hoc fecissent advocati illi pudore nimio tabescentes ad propria redierunt. Et cum dux hoc dixisset apostolis, responderunt: «Iube advocatos venire; et postquam ad nos venerint secure similem conflictum contra magos subeant coram rege». Tunc vocavit dux advocatos et quasi dolens de pudore eorum dixit se invenisse homines per quos confunderent magos illos. Tunc advocati gratias agentes cum duce ad apostolos perrexerunt; et statim ad predicationem eorum abrenuntiantes ydolis ad regem ut prius ingressi sunt. Et cum a magis superari non possent, immo ipsis coram omnibus insultarent, illi irati multitudinem serpentium venire fecerunt; statimque ad iussum regis venientes apostoli pallia sua serpentibus impleverunt; et proiecerunt super eos dicentes: «In nomine domini non moriemini, sed ab hiis serpentibus laniati malitiam vestram vel ex parte luetis. Cum ergo magi comedentibus eos serpentibus ulularent et rex et omnes rogarent apostolos ut eos occidi permitterent, responderunt: «Nos missi sumus non viventes occidere, sed mortuos vivificare»; et facta oratione iusserunt serpentibus ut ad loca sua redirent et omne venenum quod eis infuderant revocarent. Magis autem afflicti sunt magi cum serpentes venena retraherent quam prius cum carnes eorum comederent; et dixerunt eis apostoli: «Vos quidem nos occidere voluistis, nos autem ne moreremini deum rogavimus; et nunc in hoc triduo cruciati, tertia die sani eritis ut vel sic a vestra malitia recedatis». Delati igitur ad hospitia sua cum sine cibo, potu et sompno pre nimio dolore deficerent, venientes ad eos apostoli dixerunt: «Non dignatur deus habere coacta servitia; ideoque surgite sani habentes liberam facultatem quod volueritis faciendi». Illi autem in malitia permanentes ab eis fugerunt et totam pene Babyloniam contra apostolos commoverunt.

Interea dum apostoli ad preces regis et ducis in Babylonia morarentur, contigit ut filia cuiusdam divitis unum ex dyaconibus infamaret, eo quod perdita virginitate parturiens moreretur. Videntes ergo apostoli dyaconem ad supplicium trahi dixerunt: «Quando natus est infans?». Dicunt eis: «Hodie prima hora diei». Allato ergo infante et astante dyacono, dicunt apostoli ad infantem: «Dic puer in nomine domini si iste dyaconus hoc presumpsit». Ad hec infans: «Iste», inquit, «dyaconus castus et sanctus est, et nunquam inquinavit carnem suam». Cumque instarent parentes ut de actore stupri quererent, responderunt: «Nos innocentes absolvere decet, nocentes perdere non decet». Cum autem per annos XIIII apostoli per totam Babyloniam predicassent et baptizato rege cum principibus verbis et miraculis ecclesiam dilatassent, predicti magi in urbe Sanir septuaginta templorum pontifices contra apostolos commoverunt dicentes: «Venient ad vos duo Hebrei deorum inimici qui nisi sacrificaverint templa deorum destruent et ad nichilum vos deducent». Ingressis ergo urbem apostolis, ecce templorum pontifices cum infinito populo venientes comprehensos ad templum solis duxerunt et predictis magis astantibus eos sacrificare iusserunt; et dixerunt apostoli: «Imperate silentium ut audiant que dicemus». Cunctisque tacentibus dixerunt: «Ut sciatis quod hec ydola non sole et luna sed demonibus plena sunt, ecce singuli nostrum singulis eorum demonibus imperamus ut exeant et sua simulacra confringant». Statimque duo ethiopes nigri et nudi cunctis stupentibus de simulacris eorum exierunt et confractis ydolis cum diris vocibus abscesserunt. Tunc irruentes in eos pontifices interfecerunt eos. In ipsa vero hora celo sereno tanta fulgura corruerunt ut templum trifariae scinderetur et illi duo magi in carbones ictu fulminis verterentur. Rex autem pontificum divitiis confiscatis corpora apostorum ad urbem suam transtulit et super eos ecclesiam mire magnificentie fabricavit.

CLXV - Quintini martyris

recensere

Cum beatus Quintinus genere nobilis et civis Romanus cum sancto Luciano ad urbem Ambianis venisset et verbis et miraculis plurimos convertisset, Rictiovarus Galliarum prefectus iussu Maximiani eum carceri mancipavit; et multis verbis eum compellens cum superare non posset durissime flagellatum usque ad defectum cedentium iterum in carcerem trudi iussit. Sed ipsa nocte confortatus ab angelo et solutus ipso duce de carcere egressus est et in media urbe turbis ad se confluentibus predicavit ut ex eis in fide plurimos confortaret. Ipsi quoque custodes postquam carcerem clausum et vacuum repererunt tam publice se esse confessi sunt christianos quod a conspectu presidis eiecti sunt. Unde Quintinus iterum comprehensus et in eculeo usque ad ruptionem venarum distentus, nervis quoque crudis gravissime cesus, oleum, picem adipemque ferventissimum toleravit; et cum adhuc presidem provocaret, iratus calicem acetum et sinapem in os eius iniecit; et sic adhuc immobilem cathenis ligatum Maximiano presentari precepit. Et dum quasi agnus ad victimatorem duceretur, nutu dei mandatum est militibus ut apud Veromandum presidem expectarent; ibique Rictiovarus properans Quintinum adhuc consentire nolentem ita crudeliter tormentavit quod duos clavos a capite usque ad crura et decem inter ungues et carnem infigens tandem eum decollari precepit anno domini CCC. Cuius corpus in Somna demersum cum per annos quinquaginta quinque latuisset a quadam matrona nobili divite Romana que iam novem annis ceca manens taliter inventum est. Nam dum assidue orationi vacaret, nocte docta ab angelo ad castrum Veromandum properare iubetur, ut in tali loco corpus sancti Quintini requireret et inventum honorifice sepeliret. Venit ergo cum multo comitatu ad locum et statim facta oratione corpus sancti Quintini incorruptum et redolens super fluvium natavit; et cum gaudio illud sepeliens et pro sepulture beneficio clare videns edificata super illud ecclesia ad sua cum gaudio remeavit.

CLXVI - Eustachii martyris

recensere

Eustachius cognomento Placidus magister militie Traiani imperatoris paganus erat, sed tamen operibus misericordie sedulus insistebat. Cum autem cotidie cum sociis suis venationi insisteret, quadam die gregem cervorum invenit et circa eos militibus occupatis vidit inter cervos unum maiorem et pulchriorem, quem desiderans capere fugientem in nemus secutus est, donec cervus progrediens super altitudinem rupis staret. Dumque cogitaret Placidus quomodo eum capere posset subito vidit inter cornua cervi signum crucis et ymaginem Ihesu Christi qui sic locutus est ei per os cervi: «O Placide quid me insequeris? Ego sum Christus quem tu ignorans colis». Hec audiens Placidus pre timore de equo cecidit et post horam ad se rediens et consurgens diligentius visionem respexit. Et tunc dixit ei dominus quod ipse de nichilo cuncta creavit et propter homines ad terram descendens mortuus et sepultus die tertia resurrexit. Statim Placidus se credere profitetur et iussit ei dominus ut pergens ad episcopum baptismo gratie mundaretur. Respondit Placidus: «Domine vis ut hoc dicam coniugi mee et filiis meis, ut et ipsi credant in te?». Dixit ei dominus: «Renuntia illis ut et ipsi mundentur; et tu cras huc veni ut tibi rursus appaream et futura demonstrem». Descendens itaque Eustachius de monte cum hec sue coniugi in lecto dixisset, exclamavit uxor eius dicens: «Domine mi, crucifixum deum vidisti quem colunt christiani. Et ego transacta nocte vidi eum dicentem michi: “Cras tu et vir tuus et filii tui venite ad me”. Et nunc cognovi quod ipse est Ihesus Christus». Protinus ergo media nocte perrexerunt ad episcopum Rome et petierunt baptismum. Et ille baptizans eos cum gaudio Placidum vocavit Eustachium, uxorem eius Theospitem et filios eius Agapitum et Theospitum. Facto ergo mane Eustachius sicut prius ad venationem processit; et prope locum veniens dispersit milites suos quasi sub obtentu investigande venationis. Et stans in loco formam prime visionis aspexit; cadensque in faciem cum postulasset deum dicere quod ei promiserat, respondit ei dominus: «Beatus es Eustachi, quia modo superasti dyabolum et conculcasti eum qui te deceperat. Modo apparebit fides tua. Oportet enim te multa pati, ut de alta vanitate humilieris et rursus in spiritualibus divitiis exalteris. Tu ergo deficere noli, quia per temptationes oportet te alterum Iob demonstrari. Sed cum humiliatus fueris veniam ad te et in gloriam primam restituam te. Dic ergo si modo temptationem vis accipere an in fine vite». Dicit Eustachius: «Domine, si ita fleri oportet modo nobis accidere temptationem iube et da virtutem patientie». Respondensque dominus: «Constans», inquit, «esto, quia ego custodiam te». Et sic domino ascendente ad celos Eustachius domum rediens nuntiavit hec uxori sue. Post paucos autem dies mortui sunt omnes famuli et ancille et omnia pecora quecumque fuerant illius et gratias agens fugit nocte cum uxore et filiis in Egyptum; et tota eorum possessio ad nichilum deducta est per rapinam malorum. Dum vero iter agerent appropinquantes mari intraverunt navem; et cum transfretassent nec haberent unde naulum redderent, nauclerius retinuit uxorem eius pro naulo. Dum vero Eustachius contradicens pro ea supplicaret comperto quod eum precipitare vellent in mari reliquit uxorem suam; et accipiens duos filios suos cum nimia lamentatione pervenit ad quendam fluvium et propter inundationem aque non ausus ingredi cum duobus filiis suis relicto uno citra ripam alterum transportavit. Cum autem venisset in medium fluminis ut alterum transferret, ecce leo illum rapiens portavit in silvas. Et desperans reversus est spem habens alterius; sed cum abiret ecce similiter lupus alium rapuit et abiit. Unde non valens consequi eum cum esset in medio fluminis cepit plangere et capillos suos evellere voluitque[!] se proicere in aquam. Sed dominus continuit mentem eius qui futura previdebat. Pastores autem cum canibus eruerunt puerum leoni et aratores similiter lupo alterum excusserunt. Et sic ambo pueri in uno vico nutriti sunt. Hec vero Eustachius nescivit, sed cum luctu et lacrimis abiit ad quendam vicum et ibi agros hominum per annos quindecim custodivit. Post hec mortuus est ille nauclerus et per gratiam dei cognoscere non potuit uxorem Eustachii. Imperator autem ab hostibus graviter infestatus commemoratus est Placidum, quem semper strenue egisse cognoverat in conflictu bellorum; et dolens de tanta eius mutatione milites direxit per mundum promittens omnibus qui eum invenirent divitias et honores. Eustachius itaque dum esset in agro vidit duos milites a longe venientes et ex incessu eorum recognovit eos; et veniens in memoriam dignitatis sue perturbari cepit et dixit: «Domine deus, sicut istos preter spem vidi, qui mecum aliquando fuerunt, da ut videam coniugem meam. Nam scio de filiis meis quod a feris comesti sunt». Et ecce venit vox ad eum dicens: «Confide Eustachii quia modo recipies honorem tuum et uxorem et filios». Videns ergo milites ad se propius accedentes obviavit eis et amplius cognovit eos; illi autem non cognoverunt eum; et querentes ab eo si sciret hominem nomine Placidum cum uxore et duobus filiis, cum ille nescire se diceret, tamen ad preces eius in eius hospitium diverterunt. Cumque dominus domus propter amorem Eustachii alacriter eos reficeret, et Eustachius recolens pristinam vitam suam lacrimas continere non posset egrediebatur plorans; et lota facie reversus ministrabat eis. At illi considerantes eum et paulatim eum amplius cognoscentes, ad signum cicatricis quod ex bello habebat in capite cognoverunt eum; et exilientes et osculantes eum cum lacrimis interrogaverunt eum si ipse esset Placidus qui dudum magister militum fuerat; et de uxore et filiis quesierunt ab eo. Et confessus quod ipse esset de uxore et filiis dixit quomodo mortui essent. Hoc audito vicini omnes quasi ad spectaculum concurrebant dum milites virtutem eius et primam eius gloriam predicabant. Tunc milites dixerunt ei precepta imperatoris et eum vestimentis optimis induentes post iter quindecim dierum ad imperatorem cum magna letitia deduxerunt. Et occurrens ei imperator osculatus est eum et interrogatus de causa sue discessionis exposuit coram omnibus quomodo uxorem et filios perdidisset. Et statim ad magistrum militie cinctus numeratis militibus paucos contra tot hostes esse cognovit; et iussit colligere tirones per omnes vicos et civitates. Contigit autem quod duo filii eius statu et specie generosi de vico illo inter alios tirones ad Eustachium ducti sunt. Et placentes ei ex moribus et naturali affectu primi inter convivas eius electi sunt. Et sic profectus ad bellum subiectis hostibus repausavit exercitum suum tribus diebus in quodam ortulo ubi uxor sua pauper et hospita manebat. Cumque nutu dei illi duo adolescentes hospitati essent in tabernaculo matris, nescientes quod mater eorum esset, sedentes meridie ceperunt colloqui de infantia sua. Dicebat enim maior minori: «Ego dum infans eram nil aliud recolo nisi quod pater meus magister militum erat et mater mea speciosa valde duos filios habebant me et alium, speciosus et ipse nimis. Et accipientes nos de domo exierunt nocte. Et cum transfretantes egrederemur de navi, mater mea nescio quomodo in mari relicta est; pater vero portans nos duos flens pergebat et perveniens ad quendam fluvium transivit cum fratre meo minore. Cumque rediret ut me acciperet lupus rapuit illum fratrem meum minorem, et antequam ad me veniret subito leo de silva exiens rapuit me et portavit in silvam; sed a pastoribus liberatus nutritus sum in vico illo quem et ipse scis; et non potui scire quid factum sit de patre meo neque de infante». Hec audiens minor exiliens cepit flere et dicere: «Per deum, ut audio frater tuus sum ego, quia qui nutriverunt me dicebant quod “de lupo eruimus te”». Et amplexi osculabantur se invicem. Audiens hec mater eorum considerans quod eventum suum ita seriatim dixissent, diu tractavit apud se si illi filii sui essent. Et sequenti die rogavit magistrum militum ut se civem Romanorum et captivam perduceret in patriam suam; et considerans signa mariti sui cum se diu continere non posset, procidit ante eum dicens: «Precor te domine ut digneris michi exponere vitam tuam. Puto enim te esse Placidum magistrum militie quem sic et sic convertit deus et qui tantam et talem sustinuit temptationem. Ecce enim hec signa dixi tibi, tu dic michi per virtutem salvatoris tui». Audiens hec Eustachius et uxoris sue speciem recognoscens, lacrimatus pre gaudio osculatus est eam, glorificans deum qui consolatur suos in omni tribulatione sua. Tunc dixit ei uxor sua: «Domine ubi sunt filii nostri?». Qui respondit: «A feris capti sunt». At illa dixit: «Heri sedens in horto audivi duos iuvenes sic et sic suam sibi infantiam exponentes». Et statim vocans eos Eustachius et audiens ab eis infantiam suam recognovit quod essent filii; et amplectens cum matre osculatus est. Congregatus itaque exercitus gavisus est nimis et de inventione eorum et de victoria barbarorum. Cum igitur magna exultatione redirent, contigit obisse Traianum et successisse ei anno domini CXV peiorem in sceleribus Adrianum. Qui cum magna festivitate suscipiens eos altera die processit ad templum ydolorum et ibi sacrificaret pro victoria barbarorum. Videns autem Eustachium nolle ingredi vel sacrificare ydolis, cognito quod solum Christum coleret statim ipsum cum uxore et filiis in arena statuit; et dimisso eis leone videns quod eos non lederet, bovem ereum succendi et eos immitti precepit. Intrantes autem bovem et orantes in pace spiritum emiserunt. Et tertia die coram imperatore extracti de bove ita penitus incorrupti inventi sunt, quod nec capillos eorum vapores incendii contigerunt.

CLXVII-Quatuor coronatorum

recensere

Quatuor coronati fuerunt Severus, Severianus, Carpophorus et Victorinus; qui iubente Diocletiano usque ad mortem ictibus plumbatorum cesi sunt. Horum nomina cum non possent reperiri domino revelante post multos annos ostensa sunt. Unde statutum est ut dies ipsorum sub nominibus quinque martyrum coleretur, scilicet Claudii, Nicostrati, Symphoriani, Castorii et Simplicii. Qui primo in carcerem missi deinde scorpionibus gravissime sunt cesi, sed cum a fide Christi mutari non possent iussit eos Diocletianus in mare precipitari, anno domini CCC.

CLXVIII - Theodori martyris

recensere

Theodorus in urbe Marmaricanorum sub Maximiano et Maximino pro fide Christi fortiter cesus et in carcerem missus, deinde domino sibi apparente et monente ut constanter et viriliter ageret revelatus est. Novissime postquam in eculeo suspensus et ungulis corrosus ita ut interiora eius apparerent igne crematus est.

CLXIX-Martini pape

recensere

Martinus papa propter fidem Christi anno domini CCCL ab imperatore Constantino de ecclesia raptus et perductus Constantinopolim relegatus apud Cersonam Lycie provincie ibidem vitam finivit, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens.

CLXX - Menne martyris

recensere

In Scythia metropoli Frigie Salutarie Mennas martyr persecutione Diocletiani, postquam meruit celesti regi secreta conversatione in heremo militare, procedens ad publicum ac se christianum libera voce declarans primo diris cruciatibus examinatus tandem gladio cesus est.

CLXXI - Martini episcopi et confessoris

recensere

Beatus Martinus in Sabaria oppido Pannonie, que est pars Ungarie, natus et in Papia urbe Ytalie, que et Ticinum dicitur, nutritus cum patre suo tribuno militum sub Constantio et Iuliano cesare militavit, non tamen sponte, quia ab infantia divinitus inspiratus etiam annorum decem invitis parentibus confugiens ad ecclesiam, more loci et temporis se fieri cathecumenum postulavit, et ex tunc in heremo habitasset nisi etatis infirmitas obstitisset. Cum vero cesares decrevissent ut veterum militum filii pro parentibus militarent, Martinus annorum iam quindecim militiam tenuit; et omnibus gratiosus unum tantum servum comitem habuit, cui tamen versa vice, ipse dominus per omnia ministravit in tantum ut eum discalciaret et claceamenta detergeret. Cum autem inter cetera bona sua hyemali tempore per portam Ambianis cum sociis preteriret et quidam pauper nudus a nullo elemosinam accepisset, Martinus sibi illum a deo intelligens reservari, partitam ense clamidem que sola supererat illi dedit. Et sequenti nocte eadem parte clamidis qua pauperem texerat dominum tectum vidit; ipsumque ad circumstantes angelos sic loquentem audivit: «Martinus adhuc cathecumenus hac me veste contexit». Unde vir sanctus non suam gloriam, sed dei bonitatem cognoscens, cum esset annorum XVIII baptizari se fecit; et adhuc ad preces sui tribuni qui tempore sui tribunatus exacto se renuntiaturum seculo promittebat, per biennium militavit.

Interea Iulianus imperator contra barbaros irruentes intra Gallias pugnaturus militibus suis pecunias erogavit, sed Martinus nolens dona accipere, quia nolebat amplius militare, Iuliano respondit: «Christi ego sum miles, pugnare michi non licet». Et cum Iulianus diceret quod metu belli non religionis gratia militiam resignaret, Martinus intrepidus respondit quod solo signo crucis armatus die crastina hostium cuneos penetraret. Unde custodiri iubetur ut inermis barbaris obiceretur; sed die sequenti data pace, sic eum dominus custodivit ut subactis sine sanguine hostibus propter eum etiam nullus in prelio moreretur. Exinde relicta militia perrexit ad sanctum Hylarium Pictaviensem episcopum; ibique accolitus ordinatus monente in sompnis domino ad patriam et parentes suos rediit; et in illo itinere multa se adversa passurum predixit. Nam inter Alpes incidens in latrones cum iam ictum ferientis latro alius contineret, vinctis post tergum manibus custodie traditur; eumque latrones an timuerit percunctantur. At ille dixit nunquam se tam fuisse securum quia sciebat misericordem deum maxime in temptationibus affuturum. Sicque latroni qui eum custodiebat de evangelio predicavit, quod latro credens et Martinum ad viam reducens, postea vitam in religione finivit. Dyabolus quoque in humana forma apparuit ei dicens: «Quocumque ieris dyabolus tibi adversabitur». Et cum Martinus dixisset: «Dominus michi adiutor est etc.», dyabolus ante eum evanuit. Itaque matrem suam convertens patre in malitia perdurante, dum per totum orbem arriana heresis pullularet, pene solus constanter obsistens, publice virgis cesus est et de civitate eiectus Mediolanum venit; et inde ab hereticis exturbatus cum uno tantum presbytero ad quandam insulam perrexit. Ibique inter alias radices herbarum elleborum gramen venenatum comedit et sentiens periculum, non solum mortem sed etiam omnem dolorem virtute fidei et orationis exclusit. Ibique audiens quod beatus Hylarius de exilio rediret, profectus ei obviam post modicum duos mortuos suscitavit; et de monasterio quod iuxta Pictavium construxerat, archiepiscopus Turonensis electus tertium mortuum ad vitam reduxit. Quorum unus qui erat discipulus eius cum esset cathecumenus et absente Martino vi febrium expirasset, reversus circa funus fratres plangentes invenit; et dolens eum subito sine baptismo defunctum eiectis omnibus de cella et foribus obseratis super corpus eius prostratus oravit. Tunc ille continuo suscitatus et baptizatus et diu postea vivens referebat se ad tribunal iudicis ductum et obscuris locis cum vulgaribus turbis tristi sententia deputandum, cum duo angeli iudici suggesserunt hunc esse pro quo Martinus oraret et ita per eosdem angelos Martino redditum et vite pristine restitutum. Idem semper in humilitate et habitu sic episcopi dignitatem implevit quod virtutem et propositum monachi non reliquit. Nam cum frequentiam populi sustinere non posset, in quodam monasterio quod duobus milibus extra urbem construxerat cum LXXX discipulis diu fuit. Qui cum eo in tanta abstinentia permanebant quod ex fama sanctitatis eorum plurime civitates inde episcopos eligebant.

Dum in quodam vico beatus Martinus templum antiquissimum diruisset et arborem pinum dyabolo dedicatam excidere iam cepisset, obsistentes rustici qui ruinam templi deo imperante pertulerant saltem succidi arborem non ferebant, inter quos unus audacior «Si habes», inquit, «aliquam de deo tuo fiduciam, nos ipsi arborem succidimus, tu ruentem excipe; et si tecum est deus tuus ut dicis evades». Sic annuente sancto omnes huic conditioni pariter consenserunt et succise arbori iam iamque cadenti Martinum opposuerunt. Sed signo crucis obiecto, ita arbor in partem alteram corruit, quod rustici qui in loco tuto steterant ab ea pene prostrati ad fidem conversi sunt.

Tante autem humilitatis fuit quod cum intraret Parisius leprosum vultu horribilem osculatus sanitatem ei sua benedictione et tactu restituit; et in domo sua super sellam tripedem semper sedit, nam in ecclesia nemo illum sedere conspexit. Tante patientie fuit quod cum esset summus pontifex impune semper a clericis lesus fuit. Tante iustitie, quod ad convivium Maximi imperatoris vocatus, ciphum quem imperator ei porrigi prius iussit ipse presbytero suo tradidit, nullum existimans digniorem qui post se prior biberet et indignum iudicans si aut regem aut regi proximos presbytero pretulisset.

Demones ita ei conspicabiles subdebantur, ut aperte ab ipso sub quacumque ymagine viderentur. Nam quadam die dyabolus in forma regis purpura et dyademate ornatus oranti in cella apparuit. Et cum diu ambo tacuissent: «Agnosce», inquit, «Martine, quem colis. Christus ego sum, descensurus ad terras. Prius me tibi manifestare volui». Tunc Martinus: «Dominus», inquit, «Ihesus Christus non se purpuratum nec dyademate nitentem venturum esse promisit. Ego Christum nisi in eo habitu et forma qua passus est, nisi crucis stigmata preferentem venisse non credam». Ad hanc vocem ille ut fumus evanuit et nimium fetorem relinquens dyabolum se aperte fuisse monstravit.

Quadam die euntem ad ecclesiam pauper nudus secutus est; et Martinus archidyacono iussit ut algentem sine dilatione vestiret; deinde secretarium ingressus ut usque ad horam misse orationi vacaret, venientem ad se pauperem quem archidyaconus vestire distulerat, tunica sua induit vestitumque discedere iussit. Cum ergo archidyaconus ad eum ingressus moneret eum procedere ad ecclesiam, ille de se loquens respondit se ire non posse donec pauper vestem acciperet. Dyaconus vero non intelligens quia extrinsecum cappa tectum veste nudum interius non videbat, pauperem non adesse causatus est. At ille: «Michi», inquit, «vestis que preparata est michi deferatur. Pauper non deerit vestiendus». Tunc clericus necessitate compulsus, tunicam de burello, vestem brevem et hyspidam, quinque argenteis comparatam ante pedes eius iratus exponit. Et ille secrete se induens in hac missam celebraturus processit. Et ecce sex viri viderunt quod dum missam celebraret, super caput eius globus igneus emicaret.

Quodam tempore pro quadam necessitate Valentinianum imperatorem adiit; sed ille sciens eum velle petere quod dare nolebat, palatium ingredi non permisit. Tunc vir sanctus ad orationem confugit et totam ebdomadam in cilicio et cinere, sine cibo potuque perdurans monente angelo ad imperatorem perrexit. Statimque palatium intrans usque ad imperatorem nemine prohibente pervenit. Tunc imperator iratus cur fuisset admissus non est dignatus astanti assurgere, donec sellam ignis operiret ipsumque imperatorem a parte posteriori flamma succenderet. Tunc sancto invitus adsurgens virtutem divinam se sensisse confessus est et ei libenter cuncta prestitit antequam ille eum rogaret.

Aliquando cum seorsum a sociis ambularet, obviavit quedam vidua et quesivit ubi esset sanctus Martinus ut conquereretur coram ipso, eo quod quidam prepositus ei vineam suam auferret. «Vade», inquit, «et coram archiepiscopo compareas illa die». Quod cum fecisset quesivit ab ea vir sanctus si testes haberet. «Non», inquit, «domine, quia mortui sunt». Iussit ergo effodi corpora testium et statim suscitati dixerunt vineam vidue iniuste a preposito detineri. Reddita itaque vinea vidue ipsa quamdiu vixit in hoc festo omnibus viduis quantum potuit vinum dedit.

Quodam tempore cum per Ytaliam cum sociis pergeret et exactor cuiusdam principis ab omnibus transeuntibus per pratum domini sui corvetam laboris violenter expeteret, sanctus Martinus humiliter laboravit; et ecce subito torrens habundantissimus de montibus per prata descendens velut diluvium cuncta submergere et subvertere cepit. Tunc sanctus stans immobilis omnes qui diffugebant ad se causa refugii convocavit; sed quidam salicibus adherentes cum ipsis salicibus submersi sunt et alii stantes iuxta sanctum Martinum incolumes evaserunt. Unde usque hodie dicitur de illis qui bonum relinquentes malum eligunt, quod dimittentes sanctum Martinum salicibus adheserunt.

Idem cum transiret per civitatem cum sociis suis et audiens famam cuiusdam sancte virginis mandavit ei ut descenderet ad ipsum. At illa mandavit ei ad ianuam ut oraret pro ipsa, quia neminem videre consueverat. Quod cum vir sanctus audisset magis edificatus recessit quam si cum ea locutus fuisset.

Tandem beatus Martinus obitum suum longe ante prenoscens causa pacis inter clericos reformande Condatensem vicum sue dyocesis visitavit; ibique repente viribus corporis destitutus indicavit se iam resolvi. Tunc omnes flentes pariter et plangentes: «Cur nos», inquiunt, «pater deseris aut cui nos desolatos relinquis?». Et ille ut semper totus misericordie visceribus affluebat flens coram flentibus sic oravit: «Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua». Dubitavit enim pene quid mallet, quia nec hos deserere nec a Christo volebat diutius separari.

Itaque cum aliquandiu vi febrium teneretur et a discipulis ut lectulo suo ubi in cinere et cilicio decumbebat saltem stramen supponi permitteret rogaretur, «Non decet», inquit, «filii, christianum nisi in cinere mori». Et cum supinus iaceret et a presbyteris rogaretur ut corpusculum mutatione lateris relevaret, «Sinite me», inquit, «fratres, celum potius respicere quam terram». Et hec dicens vidit dyabolum adsistentem. «Quid hic», inquit, «astas, cruenta bestia? Nichil in me funeste reperies». Et in hac voce spiritum celo reddidit anno domini CCCCII, vite eius LXXXI pontificatus vero eius LV. Ad cuius felicem transitum dum Pictavienses et Turonici cum reliqua vulgi multitudine convenissent et utrique corpus eius multis sibi rationibus vendicarent, media nocte Pictavi qui illud mane violenter rapere proposuerant sopiuntur; et sic a Turonicis per fenestram eiectum per Ligerim navigio cum magno gaudio deportatur.

Beatus autem Severinus Coloniensis archiepiscopus dum die dominica post matutinas loca sancta more solito cum suis clericis circumiret, illa hora qua vir sanctus obiit angelos in celo cantantes audivit. Vocatoque archidyacono interrogavit si aliquid audiret; et cum ille nil se audire diceret, dixit ei archiepiscopus ut diligentius auscultaret. Cumque ille collum extenderet et erectis auribus super summos articulos innixus baculo se teneret, audire non potuit, donec orans cum archiepiscopo quasdam voces in celo audire se dixit. Tunc archiepiscopus: «Dominus meus Martinus migravit e mundo, quem cum angeli in celum deferrent, affuerunt demones qui eum sibi retinere voluerunt; sed nichil suum in eo videntes confusi cesserunt». Tunc archidyaconus cepit tempus et horam notare et Turonis velociter mittens, ipso die et hora beatum Martinum migrasse cognovit. Sed et Severus monachus cum post matutinas leviter obdormisset, sanctus Martinus in habitu pulcherrimo ei apparuit tenens librum in manu dextera quem de vita eius idem Severus conscripserat. Cumque post benedictionem in celum subito conscendentem videret et cum ipso ascendere cuperet evigilavit; statimque nuntius sicut a duobus monachis qui a Turonis venerant audierat sanctum Martinum obisse narravit.

Eo quoque tempore beatus Ambrosius Mediolanensis archiepiscopus missam celebrans super altare inter prophetiam et epistolam obdormivit; et cum nullus eum excitare presumeret, post tres fere horas excitaverunt eum dicentes: «Iam hora preteriit et populus valde lassus expectat; iubeatis ut clericus epistolam legat». Respondit Ambrosius: «Nolite turbari, quia dominus meus Martinus migravit; et ego eius funeri obsequium prebui, sed ultimam orationem vobis excitantibus non implevi». Tunc illi mirantes et tempus et horam diligenter notantes, invenerunt quod illa hora fuerat in qua beatus Ambrosius sepulture sancti Martini exequias se impendisse dicebat.

CLXXII - Britii episcopi

recensere

Post transitum beati Martini sanctus Britius eidem successit. Sed dum esset iuvenis et beatum Martinum sua levitate sepius molestaret, quadam die dum quidam infirmus sanctum Martinum quereret, Britius ei dixit: «Si illum delirum queris prospice eminus, ille est qui quasi amens celum respicit». Cum ergo pauper ille a sancto Martino quod petierat impetrasset, vocans vir sanctus Britium dyaconum dixit ei: «An ego delirus tibi videor?». Et cum ille confusus hec dixisse se negaret, ait sanctus Martinus: «Nonne aures mee ad os tuum erant, quando hoc eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui apud deum ut michi in episcopatu succedas; sed scias in episcopatu te multa adversa passurum». Britius hoc audiens irridebat dicens: «Nonne verum dixi istum delira verba proferre?». Sed etiam presbyter multis eum conviciis lacessivit. Adepto itaque pontificatus officio orationi vacabat, quia quamvis esset superbus tamen corpore castus erat. Tricesimo autem anno episcopatus sui quedam mulier religiose vestita que vestes eius abluebat concepit et peperit. Unde omnis populus Turonorum contra eum cum lapidibus insurrexit. «Diu», inquiunt, «pietate sancti Martini luxuria tua tegitur, nec nos osculando indignas manus tuas ulterius polluemur». Illo quoque viriliter hoc negante: «Afferte», inquit, «infantem ad me». Et allato infante triginta dierum dixit ei Britius: «Adiuro te per filium dei ut dicas coram omnibus si ego te generavi». Ad hec infans: «Non es tu», inquit, «pater meus». Populis autem urgentibus ut quis esset pater inquireret respondit: «Non est hoc meum. Feci quod ad me pertinuit». Tunc illi magice hoc factum dicentes et distrahentes eum dicebant: «Non diutius nobis falso pastoris nomine dominaberis». Tunc ille pro satisfactione prunas ardentes usque ad tumbam sancti Martini videntibus cunctis tulit. Et proiectis ibi prunis vestis eius illesa apparuit. Et dixit: «Sicut hoc vestimentum a prunis videtis illesum ita corpus meum a tactu mulieris est mundum. Illis vero non credentibus sanctus Britius trahitur, calumpniatur, eicitur ut verbum quod sanctus Martinus dixerat impleretur. Tunc Britius flens et eiulans Rome papam expetit; et septem annis ibi permanens quicquid in sanctum Martinum deliquerat penitendo delevit. Interim vero Turonenses Iustinianum quem sancto Britio substituerant Romam post eum et contra eum miserunt, ut negotium suum ageret, ne forte ad pudorem suum et omnium pontificatum amitteret. At ille profectus in urbe Vercellensi mortuus est; et Armentius audita morte Iustiniani loco eius electus est. Septimo itaque anno Britius cum auctoritate pape rediens sexto ab urbe miliario hospicium accepit et Armentius eadem nocte spiritum exalavit. Quod Britius per revelationem cognoscens ait suis ut surgerent et secum ad tumulandum Turonensem pontificem properarent. Cum ergo illi venientes ad urbem intrarent, ecce istum per aliam portam mortuum efferebant. Quo sepulto sanctus Britius sedem suam recepit et septem postea annis residens, XLVII anno episcopatus sui in pace quievit.

CLXIII-Cecilie virginis

recensere

Cecilia nata ex preclaro genere Romarorum ab ipsis cunabulis in fide Christi nutrita, diebus ac noctibus virginitatem suam conservari a domino precabatur et cilicio ad carnem induta desuper auratis vestibus tegebatur. Desponsata autem cuidam iuveni Valeriano, dum dies nuptiarum instaret, biduanis et triduanis ieiuniis orans se sanctis orationibus commendabat ut eorum precibus suam pudicitiam custodiret. Dum hec agerentur Cecilia sponsum suum in cubiculo sic hortatur: «Secretum amice dulcissime tibi volo dicere, si te illud sub iuramento promiseris observare». Quo iurante, «Angelum dei», inquit, «habeo amatorem, qui nimio zelo custodiens corpus meum si vel leviter senserit quod tu castitatem meam violare presumas contra te gravissime irascetur. Si vero sincere me diligas et castitatem meam custodias, ita te quoque diliget sicut et me, et ostendet tibi gratiam suam». Tunc Valerianus nutu dei timore correptus: «Si vis», inquit, «ut credam quod dicis, ostende michi ipsum angelum et si probavero quod vere angelus sit, faciam quod hortaris. Si autem virum alium diligis et te et ipsum gladio feriam». Cecilia respondit: «Si michi credis et te baptizari permittas, poteris eum videre». Statim Valerianus perrexit et secundum signa que acceperat invenit sanctum Urbanum papam qui inter sepulchra martyrum latitabat. Cui cum dixisset verba Cecilie gavisus est valde et flexis genibus cepit pro illo orare. Tunc subito apparuit in niveis vestibus quidam senex tenens librum aureis litteris scriptum. Quem videns Valerianus pre nimio timore quasi mortuus cecidit et a sene elevatus sic legit: ‘Unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui est super omnia et in omnibus nobis’. Et dixit ei senex: «Credis ita esse an adhuc dubitas?». Exclamavit Valerianus dicens: «Non est aliud quod verius possit credi sub celo». Et statim senex ille disparuit et Valerianus a sancto Urbano baptizatus et diligenter instructus ad Ceciliam rediit; viditque protinus angelum Cecilie oranti astantem; qui duas coronas ex rosis et liliis ferens alteram Cecilie alteram Valeriano dedit dicens: «Istas coronas mundo corde et corpore custodite, quia de paradiso dei eas ad vos attuli nec unquam marcescent nec odorem amittent». Post hec disparente angelo Tyburtius frater Valeriani ad eos ingressus est et statim mirari cepit unde tantus odor rosarum et liliorum spiraret. Dicit ei Valerianus: «Sicut me orante hunc odorem sensisti, ita coronas ex rosis et liliis quas habemus et videre non prevales si michi credideris modo cernes». Tunc Cecilia et Valerianus ita Tyburtio predicaverunt de falsitate deorum et de gloria sanctorum et de pena reproborum, de incarnatione et passione domini et miraculis eius, quod quando incredulis predicavit allata corpora se infinita mortuorum corpora suscitavit, quod Tyburtius ad fidem conversus et a sancto Urbano baptizatus est et tantam deinceps dei gratiam habuit quod angelos cotidie videns quicquid a deo petebat accepit. Post hec Almachius Rome prefectus christianos disperdens audito quod Tyburtius et Valerianus mortuos sepelirent et sua indigentibus ministrarent, vocatos ad se post longam disputationem duci iussit ad statuam Iovis ut aut ibi sacrificarent aut decollati perirent. Et dum ducerentur ita Maximo corniculario prefecti predicaverunt quod eum ad fidem domini converterunt promittentes quod si veraciter peniteret gloria animarum in hora passionis eorum videret. Cumque duxisset eos ad domum suam ipsi quoque carnifices conversi sunt et veniente ad eos Cecilia cum sacerdotibus baptizati sunt. Mane autem facto a sancta Cecilia confortati quarto extra urbem miliario et nolentes sacrificare pariter decollantur. Tunc Maximus cum iuramento asserebat se in hora passionis eorum vidisse angelos fulgentes et animas eorum de corporibus quasi virgines de thalamo exeuntes quas in gremio suo angeli detulerunt in celum. Almachius vero audiens Maximum cum suis omnibus sic conversum, usque ad mortem plumbatis eum tundi iussit. Quem Cecilia iuxta Tyburtium et Valerianum quos ipsa sepelierat in novo sarchophago sepelivit. Ipsa denique Cecilia quasi coniunx Valeriani de suis facultatibus quas iam pauperibus erogarat inquiritur; et dum duceretur ut sacrificaret tam sublimiter comitantibus predicavit quod convertit ex eis plus quam quadrigentos quos sanctus Urbanus protinus baptizavit. Unde Almachius sibi eam presentatam post longam altercationem iussit eam ad domum suam reduci; ibique in bulliente balneo concremari. Sed dum ministri ligna igni sub balneo continue ministrarent die integro cum nocte quasi in frigido loco mansit. Quo audito Almachius iussit eam in ipso balneo decollari. Quam spiculator tertio ictu percussit et caput eius amputare non potuit; et quia decretum erat ne quartam percussionem decollandus acciperet, sic eam seminecem dereliquit. Que triduo supervivens et fideles confortans divisit eis cuncta que habuit; et sic eam sanctus Urbanus inter collegas suos episcopos anno domini CCXXVII sepelivit.

CLXXIV-Clementis pape

recensere

Beatus Clemens ex patre Faustiniano et matre Mathidia, qui erant ex genere et familia Cesaris nati, habuit duos fratres, Faustinum et Faustum. Sed cum Clemens esset quinque annorum, frater Faustiniani uxorem eius illicite concupivit. At illa pre amore pudicitie incestum abhorrens et viro suo fratrem detegere pertimescens ne bellum fratri et obprobrium generi suscitaret, finxit sompnium quod quidam ei astitit per visum iubens ut cito de urbe Roma cum duobus filiis exiret et usque ad decem annos, scilicet donec preciperet, non rediret. Quod si non faceret cum liberis omnibus ipsa periret. Faustinianus vir eius hoc audiens timuit et datis ei duobus filiis cum magna familia et grandi pecunia misit eos Athenas ut ibi filios erudiret et donec vocaret eam non rediret. Navigans ergo cum filiis, ventorum passa naufragium, cunctis perditis super quoddam saxum ad insulam que vocatur Antharadum fluctu iactante proicitur; et ibi doloribus et laboribus perturbata, cum se in aquam precipitare decerneret, sola spe videndorum cadaverum filiorum usque in crastinum vix tenetur. Facto die cum planctu nimio querens filios per litora non invenit et consolantibus eam mulieribus insule similia passis in tugurio cuiusdam vidue paupercule, cuius vir adulescens in mari perierat, XX annis permansit; et ipsa quidem pre dolore manus sibi morsibus laceraverat; et hospita sua paralitica facta erat. Et cum ambe elemosinas mendicarent in commune vivebant. Faustinus autem et Faustus in illa nocte naufragii, cum super tabulam fracte navis per pelagus iactarentur, reperti a piratis et capti Cesaream Stratonis ducuntur; et in mutatis nominibus cuiusdam honeste femine venditi et in filios adoptati grecis litteris liberalibus edocentur et Symoni mago qui tunc in Cesarea populos arte magica seducebat quasi discipuli sociantur. Anno autem predicto completo a die predicti naufragii, Faustinianus misit ad eos Athenas homines et sumptus, scire cupiens de statu ipsorum. Sed cum nuntii non redissent, tertio anno tristis pater misit alios cum pecuniis; qui quarto anno regressi nuntiant neque matrem neque fratres se vidisse, sed neque Athenas eos omnino venisse nec alicuius eorum qui cum ipsis fuerant saltem vestigium remanere. Tunc pater tristitiam stupefactus nesciens quo tenderet aut ubi eos quereret, cum puero Clemente descendit ad portum et quesivit a nautis sicubi aliquis vidisset vel audisset aliquando ante quatuor annos corpus mulieris cum duobus parvulis eiectum. Sed cum nichil certum audiret, tandem visum est ei ut puerum Clementem annorum iam duodecim Rome sub procuratore relinqueret et ipse pergeret ad querendum. Navem itaque flens descendit ad portum et navem ascendens nusquam ultra comparuit, quasi tristitia vel naufragio victus obierit. Clemens autem Rome interim remanens, litteris liberalibus et omni philosophia Grecorum plenissime eruditus, a prima etate pudicitiam eligebat et de immortalitate anime, de statu mundi, de fine bonorum et malorum, per omnes scholas quantum poterat perquirebat. Sed cum de hoc nullus ei disputando satisfaceret, et in Egyptum ire voluit ut sibi evocari faceret magicis artibus alicuius defuncti animam, quasi de aliquo negotio requirens, ut per hoc certus fieret quod anima immortalis esset, quam non solum auditu, sed etiam visu post mortem vivere comprobaret. Sed cum Clemens amicum quendam philosophum de hoc consuleret, ille consuluit ne facere hoc auderet, quia «Si», inquit, «invocanti mago non obediat anima, tu post hec tamquam nichil esse putans post mortem desperabilius vives, quippe qui et illicita temptaveris; si vero et aliquid tibi videre visus fueris, que tibi religio vel que pietas ex illicitis tradetur et impiis? Deus enim tale odit negotium et adversatur hiis qui animas vexant post absolutionem corporum». Eo tempore fama Romam devenit quendam verum prophetam fuisse in Iudea qui regnum dei evangelizaret idque percepturos illos qui mandatorum suorum et doctrine instituta servassent. Et ut verba sua certa fide firmaret virtutes multas faciebat et mortuos suscitans omnes morbos solo verbo sanabat. Et cum etiam de hoc Rome beatus Barnabas publice predicaret, ad verba eius conversus est Clemens. Cumque redisset Barnabas in Iudeam, non multo post secutus est eum. Et veniens Cesaream introductus est a Barnaba in hospitium Petri apostoli qui cum Symone mago erat in crastino certaturus. Et cum presente Clemente Symon a Petro disputando multociens confutatus et tandem de Cesarea a populo expulsus fuisset, Tripolim veniens beatum Petrum quantum poterat infamabat; sed cum Petrus eum subsecutus fuisset, ipse presentiam eius non ferens in Syriam profectus est. Petrus autem egressus de Tripoli venit Antharadum insulam Fenicis; et inveniens ibi quandam mulierem petentem elemosinam, quesivit ab ea cur ita mendicaret et non potius operando victum acquireret. At illa suspirans: «Utinam», inquit, «manus haberem quibus operari possem! Sed ecce manus habeo mortuas et meis morsibus laceratas». Cum ergo Petro querenti hystoriam sue calamitatis dixisset, stupente Petro et querente ab ea genus et patriam et nomina filiorum et promittente remedium si vera diceret, illa fingens dixit se esse Ephesiam et virum eius Siculum, immutavit etiam nomina filiorum. Tunc Petrus putans eam vera dixisse: «Heu», inquit, «o mulier, putabam nobis grande gaudium hodie nasciturum, quod esses illa mulier de qua similia nuper audivi». At illa: «Obsecro», inquit «domine, ut dicas michi que illa sit, quia infeliciorem me fuisse mulierem non novi». Tunc Petrus sicut a Clemente audierat narravit predictam hystoriam, et quomodo solus adulescens de tanta calamitate perditis patre et matre et fratribus remansisset. Hec audiens mulier stupefacta corruit et vix tandem ad se rediens spe gaudii nomen adolescentis qui Petro hoc dixerat requisivit. «Quia ego sum», inquit, «mater adolescentis». Et Petrus: «Quod nomen est illi?». «Clemens», inquit, «vocabatur». «Ipse est», ait Petrus, «qui mecum modo loquebatur». Tunc illa procidens ad pedes Petri rogavit festinare ad navem ubi audierat preisse Clementem. Cum ergo Petrus eam per manum deduceret, videns eam Clemens sustentare eam et ipse voluit; et statim illa exclamans in amplexus eius et oscula ruit. Sed cum Clemens eam quasi insanientem repelleret, «Noli», ait Petrus, «fili Clemens repellere matrem tuam». Statim Clemens vultum matris ad mentem reducens concidit super eam et cepit osculari eam. Cumque ad hanc famam plurimi concurrissent, statim Petrus ad preces matris Clementis viduam illam hospitam suam sibi delatam coram cunctis sanavit. Et Clemens ei pro beneficio matris mille dragmas donavit. Profecti autem de Antharado, predicta Mathidia uxori Petri sociata Laodiceam pervenerunt. Et statim eis ante portas Niceta et Aquila occurrentes quia Petrus eos premiserat ad paratum hospitium deduxerunt. Tunc Niceta et Aquila requirebant a Clemente que esset illa mulier ignota. «Mater», inquit, «mea est, quam michi reddidit deus per dominum meum Petrum». Et cum ibi decem diebus morarentur, Petrus narravit eventum mulieris Nicete et Aquile, presente Clemente. Et statim in amplexus et oscula matris filii irruunt et mirante illa, «Nos sumus», inquiunt, «Faustinus et Faustus filii tui, qui Niceta et Aquila nominamur, quos pirate sic et sic in Cesaream vendiderunt; et postquam litteris et studiis philosophorum operam dedimus, amore immortalis vite Symon mago adhesimus; donec Zacheus discipulus sancti Petri nos veritatem docuit et Petro cum sociatis ab illo Symone liberavit». Cum ergo mater Clementis cum gaudio baptizata fuisset, sequenti die Petrus cum Clemente et aliis iuxta portum maris ad secretum locum orationis gratia secesserunt. Et quidam senex pauper eos orare conspiciens, cum inde exissent, prudenter eos alloquitur et quasi errori eorum compatiens nullum esse fructum orationis probare voluit. «Quia sive», inquit, «oretis sive non oretis secundum quod destinatum est erit vobis». Cumque de hoc diu multumque disputasset et Clemens cum Niceta et Aquila secundum philosophicam rationem coram Petro non casu, sed dei providentia contingere omnia prudentissime comprobasset, narravit senex infortunium suum, quomodo uxor sua cum filiis peregre profecta in mari perissent. Et ait Clemens: «Unde scis quod uxor tua sic periit?». Et ait senex: «Certissime», inquit, «scio, quia sicut frater meus narravit michi, cum ipsa eum adamaret et ille ut honestus frater thorum fratris polluere recusaret, illa me verens et obprobrium non ferens somnium finxit; per quod me permittente cum duobus geminis exiens cum Athenas ire deberet nusquam ultra comparuit». Et cum Clemens cum fratribus vellet in eum quasi in patrem prosilire et rem aperire, prohibens Petrus ait ad senem: «Quod nomen erat filio minori qui tecum remansit?». At ille: «Clemens», inquit. Et Petrus: «Si tibi», ait, «hodie coniugem tuam castissima reddidero cum tribus filiis tuis, credis vera esse que dicimus et quod fortuna vel destinatio nichil sit?». Et senex: «Sicut impossibile est hoc facere quod promittis, ita impossibile est mundum a fortuna non agi». Tunc Petrus cum testimonio omnium qui astabant fidei eius promissionem accepit et totam eius hystoriam presentibus recitans Faustinianum in stuporem et omnes ad compassionem commovit. Et cum se pater et filii mutuo cognovissent, mater accurrens virum amplectitur et constringit. Cum interim Symon magus beatum Petrum de Cesarea fugiens eum apud Antiochiam totis viribus infamaret et omnes cives in odium eius pessimis detractionibus notaret, contristati fideles discipuli Petri centurionem Cornelium qui nuper advenerat rogaverunt ut tante seditioni consilium apponeret. At ille: «Cesar», inquit, «in urbe Roma et per provincias maleficos inquiri et occidi precepit; e quibus iam plurimi perempti sunt. Faciam ergo divulgari quod ego huc ideo veni, ut et Symon captus cum aliis occidatur, et statim fugiet». Ubi ergo Symon a discipulis hoc audivit, fuga lapsus, cum eis ab Antiochia occulte Laodiceam venit; ubi Petrus cum fidelibus morabatur. Audiens Faustinianus adventum Symonis et aliquorum discipulorum eius quos noverat et amabat, de licentia Petri perrexit salutare Appionem et Anubionem discipulos Symonis in hospicium eius. Sed et ibi audiens Symon quod ex iussu cesaris etiam in Laodicea quereretur, excogitata malitia fecit eum cenare secum et perunxit faciem eius quodam unguento per quod vultum Symonis habere omnibus videretur, ut si forte quereretur a preside fugiendo evaderet et Faustinianus pro ipso teneretur, et occisus filios eius qui eo relicto ad Petrum confugerant contristaret. Cum ergo media nocte Symon in Iudeam fugisset, Faustinianus ad Petrum mane rediit et omnes preter Petrum vultum Symonis in eo videntes vocem tamen Faustiniani noscentes eum execrari ceperunt. Petrus tamen malitiam Symonis in eo factam intelligens uxorem eius et filios hortabatur ne illum abicerent, sed ut patrem agnoscerent. Et ait Petrus Faustiniano: «Uxor tua et filii idcirco turbantur, quia facies tua non videtur illa que fuit, sed facies Symonis execrandi». Tunc nuntiatum est Petro quomodo Symon contra eum populum Antiochie excitasset et quomodo metu mortis fugiens Laodiceam clam venisset. Cumque Faustinianus cum uxore et filiis merore tabesceret quia tantam Symonis malitiam sustinebat, qui nichil in eum deliquerat, promisit ei Petrus reformare ad pristinum vultum eius, si tamen prius iret ad Antiochiam et sicut Symon ille populum Antiochie in odium Petri commoverat, ita ipse qui Symon penitus videbatur ad laudem et amore Petri omnino contraria predicaret. Statim ille libenter obsequitur. Et profectus Antiochiam cum uxore et filiis coram omnibus quasi verus Symon de sua malitia penitentiam agens et Petrum inmensis laudibus efferens, ad eius amorem totum populum coartatur, miracula Petri vera et utilia esse asserens, sua vero falsa et inutilia omnino fuisse contestans. Audiens Symon magus suam malitiam non profecisse, ad Petri gloriam et Faustiniano eadem die suam faciem restitutam occulte per amicos suos Petro detrahere non cessavit, sed populus ei in faciem expuens eum de civitate proiecit. Petrus ergo in Antiochia cum grandi honore susceptus et in pontificali cathedra sublimatus, verbis et miraculis totam patriam ad fidem convertit. Et cum ibi septem annis prefuisse, predicandi gratia Romam venit et ibi viginti quinque annis ecclesiam regens imminente morte sua sancto Clementi auctoritatem ligandi et solvendi et doctrine cathedram commendavit. Nam vivente Petro Linus in Roma et Cletus extra Romam vice beati Petri orationi et predicationi vacantes, fideles populos gubernabant, sicut et in Cesarea iubente Petro sancto Zacheo fideles obediebant.

Tertius itaque post beatum Petrum episcopus Clemens ita morum ornamentis pollebat, quod omnibus christianis et etiam Iudeis et gentilibus rationis capacibus complacebat. Cum itaque Domitillam neptem Domitiani imperatoris in virginitate sacro velamine consecrasset et Theodoram uxorem Sisinii in castitate manere permitteret, Sisinius zelo ductus ecclesiam occulte intravit scire volens cur illa sic ecclesiam frequentaret. At ubi Clemens oravit ita cecus et surdus effectus est, quod nil videns, nil audiens pueris suis dixit ut se foras eicerent. Sed illi girantes per totam ecclesiam ianuam eius invenire non poterant. Quos cum vidisset Theodora sic errantes, primo quidem declinavit ab eis putans quod apertis oculis cognoscere eam posset. Audiens autem per puerum quem ad eos direxit cur ita cecus et surdus esset, oravit deum ut eum exire permitteret. Quo facto cum renuntiassent servi Theodore quod adhuc cecus et surdus esset, illa post missam prostrata cum lacrimis ad pedes sancti Clementis rogavit eum ut pro viro suo cui sic acciderat oraret. Tunc sanctus Clemens prorumpens in lacrimas rogavit omnes qui aderant ut simul omnes pro illo domino supplicarent; et sic profectus cum ipsa ad eum invenit ipsum apertis oculis nichil videntem et nichil penitus audientem. Cumque pro eo orasset et ille videret et audiret, putans magice se delusum iussit servis suis ut Clementem ligarent et traherent. At illi ligantes et distrahentes columpnas putabant sicut et Sisinnio videbatur quod sanctum Clementem vinctum traherent et tenerent. Tunc sanctus Clemens abscessit, monens Theodoram ut pro viro suo semper oraret, donec eam dominus visitaret. Flenti itaque Theodore et oranti ad vesperum apparuit sanctus Petrus canitie venerandus dicens: «Pro te salvus erit Sisinnius ut impleatur quod dixit frater meus Paulus apostolus ‘Sanctificatur vir infidelis per mulierem fidelem’». Et hec dicens abscessit. Sisinnius quoque Theodoram ad se vocavit obsecrans ut pro se oraret et sanctum Clementem ad se venire rogaret. Tunc illa properans cum gaudio sanctum Clementem adduxit, qui Sisinnium de fide instruens ipsum cum aliis de domo eius numero CCCCXXIII in proximo pascha baptizavit. Multi etiam nobiles et amici Nerve imperatoris per Sisinnium crediderunt. Tunc comes sacrorum Publius Tarquinius pecuniam multis dedit et contra sanctum Clementem maximam seditionem commovit. Sed Mamertinus prefectus adductum sibi cum multis verbis inclinare temptaret et ille prudenter et rationabiliter ad omnia responderet, mandavit Traiano imperatori quod Clementem episcopum qui nichil mali fecerat sic populus accusasset. At ille remandavit debere eum aut sacrificare aut ire in exilium ultra mare. Quod cum fuisset a senatu firmatum tantam gratiam deus sancto Clementi tribuit quod etiam Mamertinus prefectus flens propter eum et dans ei navim et omnia necessaria multis de clero et populo comitantibus sic eum dimisit. Profectus autem in exilium invenit ibi plusquam duo milia christianorum iam dudum ad secanda marmora dampnatorum. Qui videntes sanctum Clementem statim in fletum et lacrimas proruperunt. Quos cum ille in domino confortasset et a sex milibus aquam deferri audisset, oravit deum ut fontem suis confessoribus aperiret. Et post orationem circumspiciens vidit agnum stantem et erecto pede dextro quasi locum ostendentem. Tunc Clemens intelligens deum esse quem solus ipse videbat, perrexit ad locum cum omnibus, precipiens ut ibi foderent. Sed cum illum locum in quo agnus stabat non tangererent, ipse accepto brevi sarculo locum sub pede agni percussit et statim aquis exundantibus fons erupit. Ad hanc famam et sancti viri doctrinam in una die quingenti et amplius baptizati sunt et intra unum annum septuaginta quinque ecclesias construxerunt. Post tres annos audiens hoc Traianus ex maligna relatione gentilium quendam ducem illuc misit; qui dum omnes velle mori conspiceret cessit multitudini et solum Clementem ligata ad collum eius ancora precepit in mari submergi. Quod cum factum fuisset et populus christianorum in litore simul fleret, Cornelius et Phebus discipuli eius monuerunt omnes orare deum ut sibi corpus sui martyris demonstraret. Statim mari per tria milia recedente, singuli intrantes per siccum invenerunt in modum templi marmorei habitaculum a deo paratum; et ibi in archa saxea corpus sancti Clementis Petri discipuli et ancoram iuxta eum. Revelatum est autem discipulis eius ne eum tollerent. In omni autem anno die passionis eius recedit mare septem diebus et advenientibus iuxta civitatem Cersonam siccum prebet iter per tria milia et expleto festo regreditur.

In una sollempnitatum mulier cum parvulo filio suo ad locum accessit et post acta sollempnia dormiente puero repente mare rediens omnes ad litus properare coegit. Tunc mater oblita filii cum ad litus venisset cum fletu et eiulatu maximo per litora discurrebat si quis forte corpus filii sui ad litus eiectum vidisset; et nichil inveniens tandem confortata a propinquis ad propria rediit et totum annum in lamentatione deduxit. Post annum vero properavit ad locum si forte de filio suo aliquid inveniret indicium. Itaque recedente mari omnes anticipans cucurrit ad tumulum. Et cum post orationem surgeret, aspiciens subito vidit infantem sicut eum reliquerat dormientem. Quem credens mortuum accedens propius dormientem cognovit et excitatum velociter expectantibus populis incolumen levavit in ulnis. Et interrogatus ubi per annum fuisset, respondit se nescire si annus integer preterierat, sed se tantum una nocte dormisse suaviter estimabat.

Anno autem ab incarnatione domini MXLVIII, quando Henricus rex Francie misit in Resbaciam Rogerum Cathalaunensium episcopum pro filia regis illius terre, Anna nomine, quam debebat ducere uxorem, deprecatus est Oldaricus prepositus eundem episcopum ut inquireret utrum in illis partibus Cersona esset ubi sanctus Clemens requiescere legitur vel si adhuc die natalis eius mare adeuntibus pervium dividatur. Quod et fecit. Nam a rege illius terre Georgio Sclavo hoc didicit, quod Iulius papa in regionem illam ubi sanctus Clemens iacebat ad destruendam heresim que tunc ibi pullulabat perrexit. Cumque peracto negotio papa regredi inciperet precepit ei angelus domini ut corpus sancti Clementis quod hactenus in mari iacuerat transportaret. Cui Iulius: «Quomodo», inquit, «hoc posset fieri, cum mare non dividatur nisi in eius natali?». Hic ait: «Tibi erit signum, quod mare partietur in occursum tuum». Perrexit ibi et transtulit inde corpus sancti Clementis et posuit super ripam et edificavit ibi ecclesiam; et assumens inde reliquias detulit secum Romam. Ipso autem die quo reliquie eius a Romanis cum honore suscepte sunt, sepulchrum eius quod in mari relictum fuerat cum solo se super mari erexit. Et facta ibi insula homines regionis illius ibi basilicam construxerunt; et ex tunc ad locum navigio vadunt. Predictus etiam rex de loco illo capita sanctorum Clementis et Phebi discipuli eius detulit et in Chyou civitate honorifice collocavit et predicto Cathalaunensi episcopo demonstravit.

Cum beatus Petrus apostolus Rome presidens discipulos suos ad conversionem gentium per diversas mundi partes transmitteret et unumquemque assignatis provinciis, scilicet Eucharium episcopum, Valerium presbyterum et Maternum dyaconum Treverensibus, Mansuetum Tullensibus, Syrum Remensibus, Memmium Cathalaunicis, Frontonem Petragoricis delegaret, fuit inter eos Clemens olim rei publice patricius et in palacio primus, frater Faustiniani, patris sancti Clementis pape et frater Plautille nobilissime matrone, que beato Paulo apostolo eunti ad martyrium dedit orarium suum, de quo ipse ne gladium percussoris videret oculos sibi ligavit. Cuius etiam Plautille filia fuit Domitilla virgo et martyr, neptis Domitiani imperatoris. Hunc ergo Clementem quem converterat Petrus per predicationem suam et per exemplum conversionis fratris sui Faustiniani misit ad urbem Metensem cum Celesti presbytero et Felice dyacono et aliis iam predictis comitantibus ad loca propria destinatis. Cumque Roma egressi multos per viam verbis et miraculis converterent et in quodam castro aliquandiu morarentur, Maternus inter eos iunior defunctus est. Cuius morte viri sancti nimium contristati statim Romam redeunt et beato Petro rei ordinem cum lacrimis referentes dicebant se non posse redire ad iniunctum officium sine integro numero sociorum. Cum ergo beatus Petrus tradidisset eis baculum pastoralis officii, precepit ut redirent et effosso corpori baculum superponentes dicerent ei ex parte beati Petri ut in nomine Ihesu Christi resurgeret et officium predicationis impleret. Revertentes ergo ad locum Maternum qui iam quadraginta diebus in terra iacuerat virtute dei superposito ei baculo suscitaverunt; et multos ex hoc miraculo convertentes singuli ad loca destinata feliciter pervenerunt. Eucharius autem in urbe Treveris viginti tribus annis, Valerius quindecim, Maternus quadraginta, ecclesiam successive regentes in pace quieverunt. Clemens vero cum Celesti et Felice dyacono in quodam nemore fere sex milibus ab urbe Metensi aliquandiu commorans et ieiuniis et orationibus vacans ecclesiam ibi construxit, ubi post eam congregatus ad habitandum populus locum illum Gorziam appellavit. Quadam itaque die princeps Metensis venatores suos cum canibus illuc misit et obvians illis cervus fugit ad locum illum; et se statim ad pedes sancti Clementis prostravit. Et obiecto canibus signo crucis, venatores etiam stupefacti ad suum principem redierunt. Et ipse cum illis in crastino vadens et inventum cervum cum canibus subsequens cum vidisset sanctos mirari cepit de habitu et forma ipsorum. Et audiens quod christiani essent, rogavit eos venire in urbem ut copiosius audiret quod illi docere volebant. Cumque urbem ingressi suo hospiti predicarent, audito quod in amphiteatro iuxta urbem draco maximus cum multis serpentis habitans maximam partem populi flatu pestifero peremisset, promiserunt hospiti quod pestem illam cito penitus abmoverent si cives verbo fidei obedirent. Quos cum hospes euntibus intimasset et statim ad eos totus urbis populus convenisset, facta predicatione et baptizatis plurimis et sanatis, vir sanctus cum aliis ad locum perrexit et draconem stola quam collo gerebat alligans cum ipsum usque ad flumen quod Calva dicitur adduxisset, ille cum omnibus serpentibus statim omnino disparuit. Cum ergo vir sanctus multas ecclesias construxisset et filiam principis adhuc gentilis mortuam suscitasset, omnibus baptizatis et per multa miracula in fide firmatis, quibusdam resurrectionem mortuorum nondum perfecte credentibus cum ad iussum eius allati fuissent coram eo omnes mortui qui in urbe poterant inveniri eos statim ad confirmationem fidei suscitavit. Tandem vero mirabiliter sollicitus de salute omnium in sua dyocesi presentium et etiam futurorum rogavit dominum ut sibi ostenderet nomina et merita omnium episcoporum successorum suorum. Et misit ei dominus per evangelium suum primas quidem nominum litteras alias auro alias argento alias minio alias incausto secundum cuiusque merita deformatas. Tunc vir sanctus maximas gratias deo reddidit et post viginti quinque annos episcopatus sui nono kal. decembris in pace quievit.

Anno domini MXC cum iam in urbe Metensi quinquaginta episcopi prefuissent, beatus Clemens apparuit cuidam layco nomine Harduino, iubens ei nuntiare Hermanno episcopo ut corpus suum de terra tolleret et ad salutem et prosperitatem fidelium venerabilius collocaret. Tunc ille de visione non dubitans episcopo statim quod viderat et audierat retulit; sed ille pro sompnio reputans nichil fecit. Post annum laycus episcopum singuli visione commonuit, tamen episcopus etiam tunc obedire contempsit. Tertia vice layco sanctus Clemens apparuit et dicente illo quod episcopus ei non crederet, «Saltem», inquit, «ad credendum hoc signo moneatur, quod uxor tua que modo tecum sana iacet, in lectulo die crastina morietur». Sed cum episcopus alias occupatus nec illo signo crederet, quarto iterum apparens ei die illi inquit: «Quia michi non obedis scias pro certo quo in episcopatu tuo deinceps requiem non habebis». Cum ergo episcopus per septem annos variis occupationibus et gravibus negotiis continue fuisset afflictus, post quintam iterum apparitionem laycus episcopum adiit dicens: «Quia michi, domine, credere noluisti? Vel hoc signo credas, quod ego cito moriar; tu vero postquam sanctum corpus levaveris die tertia morieris». Qui fere statim mortuus apparuit cuidam sacerdoti provisori oratorii sancte crucis in ipsa urbe siti monens eum ut episcopo ex parte sua diceret quod translationem sancti Clementis amplius non differret, quia ipse morti iam proximus implere vix posset. Episcopus huiusmodi frequenti visione commonitus et comminatione compunctus, dum post mortem Harduini et uxoris eius de sua etiam trepidus expavisset, convocatis clericis, iam ultimo dolore correptus, iubet effodi sepulchrum denuntians urbi ut revelationi sancti Clementis in crastino totus populus presens esset. Quod cum nocte sacerdotes et clerici de loco ubi erat in ecclesiam sancti Stephani detulissent, episcopus mane affuit et presente toto populo factis ibi multis miraculis in cathedrali ecclesia horifice collocavit.

CLXXV - Crisogoni martyris

recensere

Cum sanctus Crisogonus ad se in carcere positus beatam Anastasiam, sicut in passione eius dictum est, confortasset et Diocletianus in Aquileia christianos occideret, precepit omnes christianos occidi, solum vero Crisogonum adduci. Cui cum diceret: «Accipe potestatem prefecture et consulatum generis tui et sacrifica diis», respondit Crisogonus: «Unum deum in celis adoro et has thecas demonum accepta potestate comminuo et dignitates tuas quasi lutum abicio». Ductus est ergo Crisogonus ad quendam locum et ibi decollatus est. Cuius corpus sanctus Zelus presbyter sepelivit; et caput eius per revelationem in ripa reperiens corpori suo diligenter compegit anno domini CCCX.

CLXXVI-Katherine virginis

recensere

Constantino imperatore in Galliis rem publicam procurante Romani Maxentium militem imperatorem fecerunt. Statimque repentino eius imperio ad terrorem christianorum omnes omnino divites et pauperes ad urbem Alexandrie ubi tunc ipse residebat cum diversis pecoribus et avibus ad deorum sacrificia convenerunt. Cumque post imperatorem ceteri subsequenter ydolis immolarent et ob favorem eius insanis plausibus exultarent, in eadem urbe puella quedam nomine Katherina annorum XVIII, unica filia Costi quondam regis qui eam ab infantia studiis liberalibus imbuendam tradiderat, post obitum parentum hereditatem paternam gubernans sic in suo palatio residebat. Audiens autem quod de templo gentilium quidam tumultus animalium et vox cantantium resonaret, misso illuc nuntio iussit inquiri celeriter quid hoc esset; et audiens festum esse et sacrificia paganorum signo crucis armata prorupit in medium, ubi super alios imperator Maxentius eminebat. Dumque de deorum errore corriperet, ille vultu defixo in virginem claritatem vultus eius et verborum constantiam attonitus intendebat. Videns autem Maxentius quod verbis sapientie eius obviasse non posset, mandavit occulte per litteras ut omnes grammatici et rethores ad pretorium Alexandrie festinanter venirent, immensa munera percepturi si virginem diis blasphemias irrogantem arte oratoria superarent. Adducti itaque quinquaginta viri in omni sapientia mundi ultra omnes mortales edocti quesierunt, qua de causa de tam remotis terrarum partibus fuerunt evocati. Et respondit Maxentius: «Est apud nos puella sensu incomparabilis que etiam viros disputando confutat et quod me magis movet deos nostros non deos esse sed demones asseverat. Quam si superaveritis copiose remuneratos ad propria vos remittam aut si magis eligitis in palatio meo precipuos vos esse concedam». Tunc unus eorum vehementer indignans: «O magnum», inquit, «imperatoris consilium ut ob unius puelle conflictum sapientes de mundi finibus invitaret, quam certe unus ex nostris clientulis levissime confutaret. Sed tamen quantulacumque est puella veniat ut nunquam post hodie se vidisse vel audisse sapientes cognoscat». Interim virgo discens per nuntium huiusmodi contra se certamen in crastino constitutum, nichil mota se totam domino commendavit. Et ecce angelus domini oranti apparuit monens ut constanter ageret quia non solum ab oratoribus non vinceretur, sed etiam ipsos per eam conversos ad palmam martyrii post modicum sequeretur. Sequenti igitur die dum ante cesarem oratores adessent, puella signo crucis se muniens ad eos educitur. Et confluentibus ad hoc spectaculum cunctis, ipsa sic imperatorem prius alloquitur: «Tu quidem imperator quali iudicio contra unam puellam quinquaginta oratores opponis, quos etiam pro victoria remunerandos promittis, et me sine spe mercedis sic pugnare compellis? Erit tamen michi premium Ihesus Christus qui est spes et corona pro ipso certantium». Quid multa? Dum ad obiecta queque virgo prudentissime responderet, confusi oratores quid contradicerent nesciebant. Unde contra eos vehementer iratus Maxentius increpare eos cepit cur sic ad vocem unius puelle tot et tanti hebetatis sensibus muti essent. Tunc unus magister omnium sic respondit: «Noveris imperator quod nullus se nobis ante diem hanc in mundi sapientia comparavit quin continuo vinceretur; de puella vero ista longe alia ratio est in qua non homo, sed spiritus dei loquens sic nos in admirationem convertit ut contra Christum de quo loquitur aliquid dicere aut omnino nesciamus aut penitus formidemus; unde constanter fatemur quod nisi sectam deorum probabiliorem ostenderis, ecce omnes convertimur ad Christum et eum dei filium confitemur». Audiens hec tyrannus iussit omnes in medio civitatis incendi; et statim flammis iniecti sic animas reddiderunt ut etiam vestibus et capillis eorum illesis putarentur viventes potius quam extincti. Cum ergo noctu a christianis sepulti fuissent, tyrannus virginem blandiciis et promissis inclinare putavit; sed videns eam immobilem exspoliatam et scorpionibus cesam in obscurum carcerem trudi iussit et ibi eam fame et siti diebus duodecim cruciari. Nec tamen incluse angeli defuerunt qui plagas eius aromatibus et unguentis curantes ipsum quoque carcerem splendore nimio repleverunt. Columba ieiunanti servivit, que cibum celestem deferens ei diebus singulis ministravit; ipse etiam dominus post XII dies ei cum angelis et multis virginibus apparens eam ut constanter ageret plurimum confortavit. Cum autem uxor imperatoris talia de tali virgine per nuntium didicisset, multum desiderans ei loqui Porphirium militem secreto alloquitur et persuasis custodibus intrantes ad eam vident angelos cum nimia claritate confortantes eam et plagas eius suavissime perungentes. Et cum stupefacti corruissent in terram, illa cum eis blande loquitur et ab uno circumsedentium sanctorum coronam auream accipiens et capiti regine imponens confortansque eos infra triduum venturos eos ad coronam martyrii pollicetur. Quod cum Porphirius postea plusquam ducentis militibus retulisset, statim et ipsi ad Christum conversi post ea cum regina martyrio coronantur. Expletis denique causis pro quibus cesar extrema regionis adierat, reversus Alexandriam iussit educi de carcere Katherinam et videns eam splendidiorem quam tanto ieiunio extimabat afflictam, putavit quod eam aliquis in carcere sustentasset; et furore commotus carcerarios cruciari precepit donec faterentur quis ei cibos in carcere ministrasset. At illa miserta custodum: «Ego», inquit, «cibum ab homine non accepi, sed qui suos in tribulatione non deserit ipse per suum angelum me nutrivit». Dum ergo Maxentius mortem ei crudelissimam cogitaret, superveniens urbis prefectus furentem regem vehementius instigavit; et dato sibi tridui spacio iussit fieri quatuor rotas serris ferreis et clavis acutissimis circumseptas, ut hoc penale tormentum alligatam virginem dissecaret et ceteros christianos tam dire mortis exemplo terreret. Tunc beata virgo deum suppliciter exoravit ut illam machinam celesti igne consumeret ad laudem sui nominis et conversionem populi circumstantis. Necdum orationem compleverat et ecce, angelus domini molem illam cum tanto impetu divellendo concussit quod multos gentilium uno turbine simul stravit. Regina autem que desuper hoc aspexit et que se usque tunc pre timore celavit, subito ad imperatorem veniens eum de tanta sevitia increpavit. Statim Maxentius contra eos qui propter hoc miraculum conversi sunt et contra reginam maxime indignatus iussit eam extortis mamillis decollari. Que cum ad martyrium duceretur Katherinam rogavit ut pro se ne deficeret dominum precaretur. Cui virgo: «Ne timeas», inquit, «o veneranda et deo dilecta regina, quia hodie tibi pro transitorio regno commutabitur eternum et pro mortali sponso tibi immortalem acquires». Tunc illa robustior tortores hortatur ne quod iussi fuerant facere morarentur; et sic eam extra urbem ducentes ferreis cavillis eius mammas evellerunt; et sic percussa gladio migravit ad dominum. Cuius corpus Porphirius noctu rapuit et conditum aromatibus sepelivit. Postera die tyrannus Katherine sic ait: «Quamvis regine rea sis, quam arte magica depravatam sic mori fecisti, si tamen resipueris nobiscum feliciter regnans in nostro palatio prima eris. Dic ergo breviter quod proponis quia hodie aut sacrificia diis offerres aut caput amittes». At illa: «Fac», inquit, «quecumque animo concepisti». Et statim data sententia iussa est decollari. Educta igitur dato orandi spatio cum orasset deum pro omnibus memoriam sue passionis agentibus et in quacumque tribulatione nomen eius invocantibus, vox ad eam de celo descendit que certissime fieri quicquid postulabat promisit. Et sic decollata martyrium consummavit. De corpore eius pro sanguine lac manavit; ipsumque corpus ab angelis mox assumptum et ab illo loco ad montem Synai viginti diebus itineris transportatum ibidem in magna miraculorum gloria requiescit. Nam ex tumba eius oleum manat quod peruncta debilium membra sanat. Sed imperator Maxentius diu vivere non potuit impunitus. Nam sicut dicit Eusebius in hystoria ecclesiastica libro IX Rome plus se tyrannum exhibens quam augustum in tantis nequitiis versabatur ut per vitia cuncta deflueret nullumque genus flagitii preteriret. Sed tertio anno imperii eius Constantinus christiane religionis iam fautor Romam obsedit et dum de bello sollicitus multa secum pervolveret, vidit per sompnum in celo signum crucis rutilans angelosque dicentes: «Constantine in hoc vince». Tunc vero evigilans de victoria spem concepit et signum quod viderat tam in fronte sua quam in militaribus vexillis depingit; et his armis instructus Maxentio contra se progredienti occurrit. Cumque utrimque acriter pugnaretur et virtute crucis Constantinus vinceret, Maxentius ad urbem refugit et pontem quem super fluvium navigiis dolose sterni iusserat incautus ascendit; et de equo decidens in aqua interiit anno domini CCCXXXIII. Cumque triumphanti Constantino ob honorem ymagines senatus erigeret, vexillum crucis in dextera ymaginis iussit depingi et subter ascribi: ‘Hoc est signum invincibile dei vivi’.

CLXXVII - Saturnini martyris

recensere

Saturninus ab apostolorum discipulis episcopus ordinatus in urbem Tholosanam est directus. Cuius fide et instantia dum demones a responsis cessarent conquerentibus paganis unus gentilium coram omnibus dixit quod nisi Saturninum episcopum christianorum occiderent a diis suis nil penitus obtinerent. Inter hec dum taurum ad victimam prepararent pretereuntem subito Saturninum eminus agnoscentes apprehenderunt eum et nolentem sacrificare cum eis ad pedes tauri ligaverunt eumque stimulis agitantes a summa arce per gradus capitolii precipitaverunt. Sicque capite illiso excusso cerebro et toto corpore lacerato migravit ad dominum. Cuius corpus due femine rapientes in profundo loco propter metum gentilium condiderunt; quod postea successores eius reverentius extulerunt. ITEM SATURNINI MARTYRIS – Item Rome via Salaria Saturnini martyris quem cum duobus dyaconibus sub Maximiano principe prefectus urbis diu in carcere maceratum in eculeo levari et attrahi nervis et fustibus et scorpionibus cedi iussit deinde lateribus adustis depositum de eculeo decollari precepit. EXPLICIT ABBREVIATIO IN GESTIS ET MIRACULIS SANCTORUM. QUICUMQUE PROFECERIS EX HOC LIBELLO ORA PRO FRATRE IOHANNE DE MAILLIACO QUI ISTORUM VITAS COLLEGIT ET CORREXIT ANNO DOMINI MILLESIMO DUECENTO QUADRAGESIMO TERTIO.


I-Miraculum

recensere

Cum quidam imperator Romanus uxorem suam propter eius pulchritudinem et sanctitatem vehementer diligeret, accepta peregrinatione transmarina uxorem suam rogavit ut fratrem suum sicut se ipsum custodiret et honeste imperium gubernaret. Cum ergo ex mutua familiaritate frater imperatoris de illa ardentissime temptaretur et hoc ei ostendere non auderet in tantam infirmitatem cecidit quod a medicis desperatus requirente frequenter imperatrice causam doloris tandem se mori per amorem illius fatetur. Sed cum ea nulla ratione nec persuasione temptationem eius mitigare posset persuasit se consensuram ei, sic tamen occulte quod factum sciri non posset. Unde fecit fieri lectum pulcherrimum in summitate turris ut ille ibi quasi pro sanitate quiesceret. Aditum vero turris tribus ostiis ferreis et seris fortibus obfirmavit et eo ibi incluso usque ad reditum imperatoris per fenestram ei necessaria ministravit. Audito ergo reditu imperatoris frater eius emissus de turre properavit in occursum eius totus macer et pallidus. Et cum tristis imperator quereret ab eo quomodo ei fuisset, ille statim accusavit reginam quod eum in turre mori miseria fecerat, quia eam de metretricio suo et de destructione imperii castigabat. Post hec illa subsequens obviavit imperatori et cum eum devote et humiliter salutasset pre ira turbatus ei non respondit. Sed tamen quia eam multum dilexerat et mortem eius videre non poterat, duobus scutariis in profundum nemoris eam duci et decollare precepit. Cumque essent in nemore propter eius pulchritudinem vellent eam prius cognoscere et postea iugulari, illa mori parata peccatum omnino respuit. Et cum per manus et pedes tota nuda ad arbores ne posset obsistere ligaretur, illa quantum potuit exclamavit; et statim quidam mercator ad clamorem eius cucurrit et fugientibus armigeris mercator eam dissolvens et admirans eius pulchritudinem et virtutem ad domum suam eam perduxit et uxori sue custodiendam diligentissime commendavit. Et cum ibi maneret et operaretur sericum quod mercator vendebat, et cum peperisset uxor eius, illa impetravit ut puerum custodiret. Habebat autem mercator unum fratrem qui de die in diem captus amore illius sollicitavit eam. Sed cum illa nullatenus consentiret, ille timens detegi et iratus de repulsa puerum illum occidit et cultellum cruentatum in lecto illius iuxta puerum reposuit. Cum ergo puer mortuus inventus esset et parentes illius vehementissime plangerent, ille frater accusavit illam puellam quod eum occiderat et invento cultello in lecto illius delato ad iudices facto quia latere non potuit, cum non posset mercator videre mortem illius obtinuit ut saltem in dolio poneretur et daretur ei panis et aqua usque ad tres septimanas vel in aquam mergeretur, vel si rea forte non esset aliquo miraculo liberaretur. Posita sic in dolio per tres septimanas natavit dolium super aquam, et inventa a quibusdam navigantibus aperto dolio missa est in navem; et statim naute capti eius pulchritudine cum vellent eam cognoscere et illa omnino resisteret dimiserunt eam super quoddam saxum in mari. Et cum ibi aliquandiu fuisset et pre dolore et tedio obdormisset, apparuit ei beata virgo quam multum dilexerat et dixit ei quod herbam illam que ad pedes eius erat acciperet quia per eam omnes leprosos solo tactu sanaret. Cum ergo illa herbam invenisset a quibusdam navigantibus iuxta rupem recepta est in navem et exposita venit in urbem ubi se mercatori ad serviendum prebuerat ut ancillam. Et cum ibi in paupertate lateret quidam leprosus ante hospitium illius elemosinam petiit, et illa statim egressa illum tangendo sanavit. Mox tanti fama miraculi per urbem exiit. Et cum frater predicti mercatoris lepra gravissima teneretur, multum rogata ad illum ivit; et dixit ei quod sanari non posset nisi coram se et sacerdote et fratre suo totam vitam suam confessus fuisset. Cum ergo ille multa dixisset et predictum homicidium vix tandem diceret, «Nunc», ait illa, «vere confessus es; et ego sum illa que pro tuo peccato fui posita in dolio et in aquam proiectam». Et cum illum tetigisset sanatus est. Eodem tempore contigit fratrem imperatoris tali lepra gravissime infirmari et audito quod quedam puella omnes leprosos sanaret diu quesita ad illum tandem adducta est. Et cum illum de confessione moneret si sanari vellet, coegit ipsum confiteri coram sacerdote presente ipsa cum imperatore. Et cum diu multumque celaret illam prodicionem propter imperatorem, «Non poteris», ait illa, «nullo modo sanari nisi prius totum dixeris quod fecisti». Tunc ille: «Heu», inquit, «domine imperator, ego sum ille iniquissimus proditor qui uxorem tuam sanctissimam feminam quia nichil consentire noluerat accusavi; et feci eam iniustissime condempnari; et bene credo quod propter hoc peccatum hanc lepram incurri». Cum ergo imperator gravissime tristaretur de perditione regine quam sic dilexerat et ita dampnaverat, «Nolite», ait illa «contristari domine imperator. Ecce ego uxor vestra, quam dominus precibus sue matris sic et sic eripuit a tot et tantis periculis». Et cum tetigisset eum et statim sanatus esset impetravit ab imperatore ut fratri suo hoc peccatum ignosceret et ipse imperator de cetero caste vivens ipsam quietaret ut et ipsa beate virgini in perpetua castitate serviret.

II-Iohannis episcopi et elemosinarii

recensere

Beatus Iohannes archiepiscopus Alexandrie cognomento grece eleimona, latine misericors, hoc premium in moribus habuit, quod nunquam mores mutavit, secundo quod se semper Iohannem humilem appellavit, tertio quod super omnia operibus misericordie curam dedit. Nam prima die qua archiepiscopus factus in throno sedit, statim suos ministros dispensatores convocans assistente omni populo misit eos per totam urbem dicens: «Ite et omnes dominos meos usque ad unum conscendite». Illis autem non intelligentibus et querentibus qui essent domini illius, «Quos vos», inquit, «egenos et mendicos vocatis, hos ego dominos et auxiliatores predico. Ipsi enim auxiliari et paradisum dare possunt». Statimque adductis pauperibus plusquam septem milibus quingentis omnibus necessaria cotidie dari iussit et sic ad suam consecrationem accessit. In crastinum similiter per totam urbem ex nomine suo sine litteris mandavit omnibus ut omnes una mensura venderent et emerent, hoc decreto quidem: qui contra hoc faceret omnes facultates suas ingentibus non volens sine mercede apponeret.

Comperto verum quod iudices sui per exenia personas acciperent, convocatis illis nullum exasperans eorum redditus augmentavit et contra acceptionem munerum predicans sic eos convertit, quod abiecto vicio omnes ita in redditibus habundabant. Ut autem pauperibus loqui secum volentibus copiam sui daret, pro eorum negotiis et querelis quarta et sexta feria super sellam ante ecclesiam publice residebat, precipiens ecclesie defensoribus ut nemo eorum gustaret donec terminatis querelis domus populus cum pace rediret. Una ergo dierum usque ad nonam sic insidens et expectans, cum nullus accederet lacrimando recessit, et nullis audentibus querere causam fletus, sanctus Symphronius humiliter ab eo quesivit. At ille: «Hodie», inquit, «humilis Iohannes nulli servivit, nec pro peccatis suis aliquid deo obtulit». Tunc sanctus Symphronius causam intelligens, «Nunc magis», inquit, «gaudere debes, pater sanctissime, quod gregem tuum sic in pace custodis, quod velut angelos sine lite et sine iudicio homines esse facis».

Plurimis igitur ad eius elemosinam confluentibus, viris quidem singulis singulos denarios dari iussit, mulieribus et puellis quasi infirmioribus duos denarios dari iussit. Venientibus ergo quibusdam valde bene indutis et elemosinam querentibus et querebant utrum talibus dare deberent qui elemosinam dabant. Quod sanctus senex voce quasi iratus corripiens, «Si», inquit, «humilis Iohannis, immo Christi dispensatores vultis esse precepto domini obedite dicentis ‘Omnipetenti te tribue’. Si autem venientes curiose investigaveritis, deus curiosorum ministrorum non eget, neque humilis Iohannes; et si placet deo ut sim dispensator munerum eius, si totus mundus congregatur Alexandrie elemosine indigens immensos dei thesauros non angustiabunt neque ecclesiam». Et addidit: «Cum esset», inquit, «in Cypro iuvenis quasi annorum quindecim una nocte vidi quandam puellam super solis speciem clariorem et incomparabiliter adornatam. Qua coram me stante et in latere me pulsante, expergefactus vidi eam in veritate stantem; et extimans mulierem cruce me signans quesivi que esset et quomodo ausa esset ingredi super me dum dormirem; habebat et coronam de ramis olivarum super caput suum. Tunc illa subridens, “Ego sum”, inquit, “prima filiarum regis”. Et cum vellem eam adorare, dixit michi: “Si me possederis amicam, ego te ducam in conspectu imperatoris, quia nemo potest aliquid apud eum sicut ego. Ego feci eum in terris hominem fieri et salvare mundum”. Et hoc dicens disparuit. Statim intelligens visionem quod hec pietas erat et misericordia; qua nobis compaciens filius dei factus est homo; protinus me vestivi et clam de domo exiens in ecclesiam abii. Et cum irem in aurora obvians cuidam pauperi frigore tabescenti dedi ei pellicium meum caprinum et iterum cogitans utrum ex deo esset hec visionem antequam ecclesiam attingerem, quidam albis vestibus indutus dedit michi centum numismata dicens: “Accipe hec frater et dispensa ut vis”. Et cum illa pre gaudio suscepissem, statim volens ei reddere quasi nil indigens amplius non vidi aliquem. Et tunc pauperibus sepe dabam quasi temptando ut centuplum reciperem. Et cum temptassem deum male faciens et multociens centuplum recepissem, cessavi temptare intemptabilem».

Nauclerus quidam peregrinus dampnum pertulit. Et cum rogaret istum sanctum, dedit sanctus Iohannes quinque marcas auri et abiit emere mercimonia et misit in navi. Et statim navigans in tempestate totum perdidit preter navem. Rediens ergo et de sancto presumens misericordiam petiit. Cui sanctus: «Scito frater quia nisi miscuisses pecuniis ecclesie pecunias illas que remanserant que de malo habueras naufragium non fecisses». Deditque ei decem iterum marcas auri et precepit ei ne alias pecunias commisceret. Emens iterum ille mercimonium et ponens in navi una die navigans orta tempestate omnia cum navi perdidit. Et vix homines evaserunt. Audiens hec vir sanctus quod ille pre pudore et dolore se vellet occidere, mandavit ei ut veniret secure. Et cum venisset aspersus pulvere et scissa tunica dixit ei sanctus: «Benedictus deus. Credo fili quod a modo naufragium non patiaris. Hoc autem accidit, quia et ipsa navis tua ex iniustitia erat possessa». Mox ergo misit ei tradi unam magnam navim plenam frumento viginti milium mediorum de illis navibus que illi ecclesie ministrabant. Exiens ergo ille cum navi e Alexandria in incertum viginti diebus et noctibus navigavit nec poterat scire quo iret neque per stellam neque per locum nisi quod gubernator videbat sanctum patriarcham tenentem secum temonem et dicentem: «Ne timeas, bene navigas». Post viginti dies descendentes in Britanniam invenerunt ibi famem magnam. Et gavisus prepositus dixit: «Quicquid vultis eligite aut per singulos modios numisma unum – id est bisantium – aut eiusdem ponderis stamnum». Elegit ergo naviclerus dimidium sic et dimidium sic. Et revertentes Alexandriam applicuerunt in Pentapoli. Asportans nauclerus de stammo illo ut venderet tradidit de illo cuidam socio suo mercatori quinquaginta libras. Quod cum ille probaret in igne invenit optimum argentum. Putans ergo se temptatum statim totum retulit ad naviclerum; expavescens ille «Ego», inquit, «pro stamno illud habeo. Et ascenderunt uterque in navim et invenerunt optimum argentum. Quod fecit deus ut famulum suum episcopum ditaret et nauclerum misericordiam suam prestaret. Quidam homo quem latrones despoliaverunt usque ad stramentum a magnis divitiis ad extremam paupertatem devenit et compulsus est ut a sancto Iohanne peteret elemosinam. Cui sanctus compatiens iussit dispensatori dare ei quindecim marcas auri. At ille ex consilio capellani non dedit nisi quinque. Cum ergo episcopus rediret de ecclesia quedam vidua nobilis dedit ei litteris memorialis, quod presentabat ei quingentas libras. Tunc episcopus vocatis dispensatoribus quesivit quantum dederant illi pauperi. Qui dixerunt: «Quindecim marcas auri ut iussisti». At ille mentitos esse cognoscens vocato paupere quesivit quid accepisset. Et illo dicente quinque libras proferens sanctus de manu sua litteras quas ei mulier dederat, «A vobis», inquit, «exquirat deus et illa alia decem centenaria, quia si dedissetis quindecim libras que attulit quinque centenaria quindecim attulisset. Et ut hoc sciatis adducam que has attulit». Statimque misit duos nuntios ad illam dominam ut ad ipsum veniret et elemosinam quam episcopo promiserat secum deferret. Que statim cum auro veniens episcopo attulit et cum filio benedictionem eius accepit. Et dixit ei sanctus: «Obsecro domina, hoc tantum voluisti dare Christo an aliquid aliud?». At illa timens et cognoscens virum sanctum «Certe», inquit, «domine, quindecim centenaria scripseram propria manu; et ante unam horam cum starem in ecclesia cum aliis volens tibi dare litteras legi et inveni decem deleta». Tunc stupefacta cogitavi quod deus nolebat ut darem nisi quinque». Cum igitur illa abisset statim ceciderunt ad pedes eius dispensatores petentes veniam et se nichil tale facere ulterius affirmantes.

Quidam peregrinus audiens tantam eius compassionem voluit temptare eum. Et indutus vestibus veteribus dixit sancto Iohanni: «Miserere mei quia captivus sum». Et iussit ei sex numismata illi dari. Quibus acceptis ille mutato habitu obviavit ei aliunde et dixit: «Miserere mei, quia coartor». Et iterum iussit ei dari sex aureos nummos. Et cum abisset dispensator ait episcopo: «Sciatis pater quod ille accepit secundo». At ille dissimulans quasi nesciret venit ille tertio ut acciperet. Et dispensator tetigit episcopum signans quod ipse esset. Et ait sanctus: «Da ei duodecim numismata, ne forte sit Ihesus Christus et temptet me».

Baillivus imperatoris videns quod beatus Iohannes tot et tanta pauperibus largiretur, suggestione malorum dixit ei regimen artari et pecunia indigere, et melius esse ut pecunie que ei deferebantur in saccum rei publice ponerentur. At ille: «Iniustum est», inquit, «ut que iam data sunt deo dentur imperatori terreno. Tamen si penitus iudicasti scias quod humilis Iohannes ex eis nummum non dabit tibi. Sed ecce sub lectulo meo est thesaurus Christi». Statim pergens ad lectum episcopi et totas illas pecunias servis suis imponens nichil reliquit nisi unum centenarium. Et cum descenderent pecunie portitores, ascendebant alii portantes lagenas plenas pecunia missas sancto Iohanni de Affrica, superscriptas alias mel optimum, alias mel sinc fumo. Descendens itaque baillivus et legens superscriptiones lagenarum mandavit patriarche ut sibi mitteret de illo melle. Noverat enim illum esse mali immemorem. Presentatis ergo sancto Iohanni lagenis, indicavit portitor pecunias esse pro melle in vasis. Statim episcopus misit unam ex eis baillivo superscriptam mel optimum. Cui etiam tales litteras superscripsit: ‘Deum qui omnibus vitam et escam prebet homo mortalis constringere non potest. Vale’. Precepit autem portitori ut lagenam illam coram baillivo aperiret dicens ei omnes lagenas quas deferri viderat pecuniis pro melle repletas. Baillivus ad mensam residens et oblata ei lagena indignans quia plures non miserat, cum legisset litteras episcopi et pecuniam in lagena vidisset, compunctus respondit: «Vivit deus quia ego qui peccator et mortalis sum de cetero non queram constringere deum». Et surgens a prandio reportans episcopo quicquid de domo eius extulerat et lagenam plenam quam ille ei miserat et de suo tria centenaria prostratus pedibus episcopi cum omni humilitate penitentiam postulavit. Miratur episcopus velocem eius conversionem, nil ei improperans, sed magis eum confortans sic eum in amorem collegit, ut etiam postea compater eius fieret.

Cum infinitus populus a Persis fugiens Alexandriam venisset et ex defectu Nili fluvii fames maxima patriam coartaret, vir sanctus erogato toto auro quod habebat, cum a quibusdam mille marcas mutuasset et hiis consumptis nullus ei pre timore famis mutuare amplius quicquam vellet, a quodam burgense bigamo – qui scilicet duas uxores habuerat – per litteras rogatus est ut ab illo ducenta milia modiorum frumenti et centum octoginta marcas auri susciperet dum modo eum dyaconum ordinaret. Quod cum vir sanctus legisset, vocato burgense «Tu es», inquit, «qui litteras illas michi misisti?». Quo concedente emissis omnibus nolens eum confundere dixit ei: «Oblatio tua multa et tempori necessaria; sed maculosa est. Et nosti quod in lege dei ovis sive parva sive magna si maculata esset in sacrificium non offerebatur; et ideo ad sacrificium eam non respexit deus. De fratribus vero meis egenis et de sancta ecclesia deus qui eos nutrivit antequam ego et tu nasceremur ipse etiam nunc nutriet eos si tantum mandata illius illesa servamus. Qui enim tunc quinque panes multiplicavit potest et decem horrei mei modiis benedicere». Cumque hunc tristem et vacuum dimisisset, nuntiatur ei duas magnas naves ecclesie quas propter frumentum in Sicilia miserat ad terram venisse. Statimque sanctus cadens in terram gratias deo egit qui populo suo subvenit et cum gratiam dei vendere non permisit.

Cum sanctus Iohannes duos clericos qui se invicem percusserant excomunicasset et unus culpam suam confessus libenter hanc penitentiam suscepisset, alter in malo pertinax libenter excommunicationem suscepit, ut emissus de ecclesia maiorem peccandi occasionem haberet. Audiens hoc vir sanctus et quod ille etiam episcopo miraretur compatiens perditioni eius cogitavit absolvere eum. Sed quia facillime obliviscebatur iniurias oblivioni hoc dedit. Cum ergo die dominica sancto altari assisteret dyacono orationes solitas consummare, in mentem sanctam invenit quod dominus dixit ‘Si offers munus tuum ante altare et cetera’. Et statim intimat dyacono ut illam orationem protenderet et finitam reinciperet, et interim misit viginti clericos ut clericum illum excommunicatum quererent et adducerent. Quo statim adducto, sanctus Iohannes coram ipso protinus genu flexit dicens: «Indulge michi frater». Verens ille tantam episcopi pietatem et astantium presentiam, timensque dei iudicium ne forte descenderet ignis de celo et eadem hora consumeret eum, procidens statim coram iacenti episcopo veniam petiit. Et dicente episcopo «Deus indulgeat vobis» surrexerunt et intraverunt ecclesiam et sic sanctus cum letitia celebravit missam. Ille autem clericus in tantum profecit ut eum episcopus faceret sacerdotem.

Sicut sancti patres dixerunt, ‘Angelorum est nullatenus litigare sed in omni et perpetua pace consistere, hominum vero altercari sed statim et continuo reconciliari, demonum vero semper litigare et numquam pacificari’, placuit itaque viro sancto aliquando litigare pro necessitate pauperum cum baillivo. Sed cum ille lucra sua proterve conquireret usque ad nonam litigaverunt et inflexibiles permanentes ambo irati ab invicem recesserunt. Sed vir sanctus attendens quod nec iuste nec iniuste deberet homo irasci, hora vesperi mandavit ei per archipresbyterum tale verbum: «Domine, sol est ad occasum». Quo audito baillivus quasi divino igne in corde succensus compunctus usque ad lacrimas venis ad episcopum et amplexantes alterutrum sederunt. Et ait episcopus: «Crede michi domine quia iam volebam ire ad te sicut dominus circuibat civitates et domos, visitando homines». Cunctis ergo mirantibus humilitatem eius monuit eum episcopus ne cederet litigiosis suspicionibus, suggestionibus malignorum, «Quia ego», inquit, «multociens a talibus sum deceptus. Unde et decrevi ut quisquis michi contra aliquem falsum suggereret convinctus malicie penam accusati sufferre. Et ex tunc malum michi suggerere nullus audet».

Cum quidam tabernarius nepoti episcopi convicia dixisset et ille gravissime indignatus doleret quod talis rusticus nepoti archiepiscopi inhonesta dixisset, intravit ad archiepiscopum in talamum flens inclementer. Et cum pre dolore et amaritudine querenti archiepiscopo causam fletus dicere non valeret, socii eius qui presentes iniurie fuerant retulerunt adiungentes quod non deberet ita patriarcha contempni ut proprios et propinquos pateretur a despectis hominibus exhonorari. Tunc ille ut verus medicus nepotis sui dolorem magis emplastro quam ferro curare voluit; et tali verbo illius furiam sic extinxit: «Et omnino ausus est aliquis aperire os et contradicere tibi? Crede fili patri tuo, quod hodie faciam in eum rem ut tota Alexandria miretur». Quo verbo cum vidisset eum totam deposuisset tristitiam, putabat enim quod faceret eum a preposito fortiter flagellari, et deosculans pectus eius dixit: «Fili, si vis esse nepos meus, preparate ipsum flagellari et ab omni homine convicia pati. Vera enim parentela non ex de carne sed ex virtute cognoscitur». Statimque mandato eo qui super tabernarios erat, precepit ei ne ab illo caupone acciperet neque consueta neque publica neque pensionem ergastorii – id est operatorii – eius. Et omnes hoc audito mirati sunt quod vir tantus pro tanto malo reddiderat tantum bonum.

Quidam burgensis Alexandrie videns quod archiepiscopus in cellula sua infimo seratu et opertorio scisso et laneo tegeretur, misit ei opertorium triginta sex numismatum, rogans eum illo cooperiri ad memoriam mittentis. Quo ille suscepto et opertus una nocte, per totam noctem dicebat ad se ipsum: «Quis dicet quod humilis Iohannes pallio triginta sex numismatum tegatur et fratres Christi frigore moriantur? Quanti sunt modo qui dentibus strident pre glacie? Quanti servi dei iacent et non possunt extendere pedes suos sed dormiunt in globo trementes? Quanti in montibus dormiunt incenati et sine lucernis frigore et ieiunio cruciati? Quanti cupiunt saturari de foliis olerum que proiciuntur de coquina mea? Quanti vellent tingere panem suum in zimate quod proiciunt coqui mei? Quanti cupiunt vel odorare vinum quod funditur in cellario meo? Quanti modo sunt in hac urbe peregrini non invenientes hospicium et in foro iacent fortasse et pluvia madefacti? Quanti sunt qui totum mensem vel etiam duos non gustant oleum? Quanti sunt qui non habent nisi unicum in estate et hieme vestimentum et ita semper miseriis affliguntur? Tu vero paradisum vis assequi et vinum bibis et pisces comedis et in cubilis demoraris et nunc cum omnibus malis in opertorio triginta sex numismatum te calefacis? Vere ita vivens aliquando audies quod ille dives audivit ‘Recepisti bona in vita tua, pauperes vero mala. Nunc ergo illi consolantur, tu vero cruciaris’. Benedictus deus humilis Iohannes alia nocte illo non operietur. Melius est enim ut centum quadraginta quatuor fratres et domini tui huius pretio tegantur quam tu infelix». Vendebatur enim quatuor tunice de burello pro uno numismate. Mox ergo iussit illud in crastino vendi. Et videns is qui obtulerat triginta sex numismatibus emit illud, et rursus obtulit patriarche. At ille susceptum remisit eum in crastinum ad vendendum. Et cum burgensis emisset, et tertio emissum ad episcopum ille letus suscipiens, «Videbimus», inquit, «quis deficiet, ego an tu». Erat enim dives valde; et ita suaviter vindemiebat eum sanctus paulatim ab eo multa auferens; et dicebat semper quod posset aliquis intentione dandi pauperibus expoliare avaros divites etiam usque ad camisiam nec peccat benivole ab eis auferens sed duo lucratur, scilicet illorum salutem et suam mercedem. Sic enim sanctus Epiphanius per artem tulit argentum a Iohanne episcopo Iherosolimitarum et dedit pauperibus.

Dicebat sanctus Iohannes se audisse a quodam ministro suo qui eis fidelis et usque ad obitum virgo fuit, quod in Affrica quadam die in hieme pauperibus sedentibus ad solem et se calefacientibus ceperunt singuli domos elemosinariorum laudare et pro eis orare per singulos eorum; similiter etiam domos elemosinas non facentium vituperare. Et cum loqueretur de quodam Petro theloneario – id est pedagiario – querentes ab invicem si quis unquam de domo eius elemosinam accepisset, cunctis negantibus ait quidam: «Quid dabitis michi, et ego hodie accipiam?». Et facto pacto ivit ad domum divitis et obviavit venienti cum famulo portante panes sigilinis. Statimque ille per furorem panem accipiens iactavit in faciem eius. Et ille suscipiens ivit ad alios pauperes et ostendit eis panem quem ab illo acceperat. Post duos dies ille dives egrotavit ad mortem et vidit in sompnis se ipsum ad rationem ponentem et omnes actos suos in statera appendi. In una parte mauri deformes omnia peccata illius congregabant, in altera quidam pulcherrimi stantes et nichil boni quod apponerent habentes intristantur nimis et dicebant: «Ergo ne nichil habemus hic?». Tunc unus respondit: «Vere nichil habemus, nisi unum panem quem pridie Christo dedit invitus». Emisso pane in statera equalitas facta est. Tunc dicunt theolenario illi pulcherrimi: «Vide, auge ad panem hunc. Nam si non feceris manibus istorum traderis». Evigilans ille et cognito quod panis ille quem etiam in furore iactavit ita profuit ita cogitare cepit a quantis se peccatis liberaret qui sua pauperibus in simplicitate donaret. Et tunc ita modestus et prudens et summus elemosinator factus est ut etiam corpori suo non parceret. Post hec aliquando eunti ex more ad theloneum obviavit ei quidam naufragus totus nudus; et videns eum egentem dedit ei tunicam suam. At ille tam preciosam induire vestem erubescens vendidit eam. Rediens autem thelonearius et videns vestem suam in foro suspensam, tristatus nimis et clauso super se hostio suo in lacrimis resolutus quod indignus esset ut memoriam eius haberet egenus pre tristitia obdormivit. Et ecce apparuit illi quidam sole pulchrior tunica illa vestitus et crucem in capite suo portans. Cumque causam fletus quereret et ille tunicam suam se falso pauperi dedisse doleret, ostendit ei tunicam illam qua deintus erat vestitus. «Ecce», inquit, «illa vestior quam dedisti michi; quia frigor affligebar et cooperuisti me». Ad se ergo rediens et pauperes beatificans voluit esse unus ex illis. Dans ergo notario suo decem marcas auri coegit eum ut ipsum alieni cristiano venderet et pauperius precium eius daret. Venditus ergo in Iherusalem cuidam auri fabro precio triginta numismatum domino suo fideliter et humiliter serviebat, ita ut quandoque cibos coquine pararet, pannos etiam quandoque lavaret. Multo etiam ieiunio se affligit et conviciis ab aliis famulis et alapis affectus ita ut Petri stulti nomen haberet. Sed quotiens ita tribulatus a famulis dormiebat, apparebat ei ille qui in terra sua illi apparuerat vestitus prefata tunica; tenensque in manu triginta numismata pro quibus venditus erat, ad maiorem eum suntinentiam provocabat. Post hec quidam venditores argenti de Constantinopoli Iherusalem venientes et in domo dicti auri fabri hospitantes, cum pranderent considerantes Petrum et faciem eius de ieiunio et coquina mutatam diligentius intuentes, «Vere», inquiunt, «iste dominus Petrus thelonearius est, de cuius absentia tantum doluit imperator». At ille de foris hec audiens scutellis positis cucurrit ad portam, et festinans exire dixit ostiario qui mutus erat et surdus: «Tibi dico in nomine Ihesu Christi». Ille statim audivit et dixit: «Etiam domine». Et ille: «Aperi!». Respondit ostiarius: «Libenter domine». Et cum exisset et fugeret, clamavit ostiarius gaudens et loquens quod quando nominavit ei nomen Christi exivit flamma de ore eius et tetigit aures illius et statim audivit et locutus est. Et exilientes et persequentes non invenerunt eum. Et egerunt penitentiam, qui sic eum male tractaverant. Ex hoc dicebat sanctus Iohannes: «Si sancti etiam proprio sanguini non pepercerunt sed etiam pro fratribus pauperibus vendiderunt, quam alacriter et humiliter nos parvas pecunias Christo dare debemus?». Adiungebat etiam de sancto Serapione exemplum: «Una», inquit, «die sanctus Serapion dedit cuidam pauperi suum pallium et paulatim procedens alii frigus patienti donavit et tunicam. Et sedens nudus tenebat evangelium. Et interrogatus a quodam “Quis te expoliavit te pater?”, respondit: “Iste”. Denique et ipsum evangelium vendidit et dedit elemosinam. Et discipulo suo dicente “Pater, ubi est evangelium?”, dixit ei: “Crede fili, hoc quod dicebat michi ‘Vende que habes et da pauperibus’, ipsum vendidi et dedi eis”. Sed alias cum quedam vidua peteret a sancto Serapione elemosinam quia non habebat unde pasceret filios, vendidit se ipsum paganis et precium illi dedit».

Cum vir sanctus habitum religionis maxime honoraret super omnia accusationem qualemcumque sive veracem sive falsam contra aliquem religiosum non suscipiebat pro quodam casu. Quodam enim monaco girante in Alexandria cum una puella iuvencula et petente elemosinam per dies aliquot quidam hoc videntes scandalizati putantes quod mulier eius esset, conquesti sunt coram episcopo contra illum. Mox ipse contra peccatum commoratus misit puellam flagellari et ab eo separari, ipsum autem verberatum in carcerem mitti. Monachus ergo crudeliter cesus nocte apparuit episcopo ostendens dorsum suum putrefactum et ait: «Ita placet tibi patriarcha? Crede michi quia hac vice errasti ut homo». Et hoc dicto discessit. Mane facto vir sanctus de visione cogitans et sic in lectulo tristis sedens fecit venire monachum si forte similis esset illi qui ei apparuit. Qui cum propter plagas vix venire potuisset et episcopum vultum eius vidisset, expavescens loqui non potuit, sed manu tantum ut iuxta se in lectulo sederet innuit. Ipse autem reversus et signatus monachum ut sine pudore despoliaret se ut videret dorsum eius. Quod cum ille vix faceret, ostenso dorso eius nutu dei tota vestis eius ad terram cecidit; et viderunt eum omnes esse eunuchum. Sed quia recens erat in eius facie non parebat. Cunctis ergo stupentibus patriarcha se ignoranter peccasse confessus «Non oportet», inquit, «fili carissime sine custodia in urbibus conversari et portantes sanctum habitum circumducere mulierem ad scandalum videntium». Monachus autem humiliter respondens, sic rationem reddebat: «Crede michi pater quia Gaze nuper eram et exeunte me de urbe ut venirem et salutarem abbatem Kirum obviavit michi hec bene visa puella foris portam ad vesperam; et procidens ad pedes meos rogavit me ire mecum dicens se Hebream et velle fieri christianam. Et cum me horribiliter adiurasset ne eam dimitterem, timens iudicium dei sumpsi eam nesciens quod Sathanas etiam spadonibus non parceret. Et cum baptizassem eam mendicabam pro ea elesimonam ut eam in monasterium intruderem». Cum hec audisset episcopus ait: «Pape! Quot servos habet deus absconditos et nescimus nos humiles». Et narravit sanctus presentibus visionem quam viderat nocte de eo. Et protulit episcopus centum numismata ut daret illi. At ille ut vere monachus nichil accipiens dixit: «Ego ista non postulo. Monachus enim si fidem habet horum non indiget. Si autem horum eget fidem non habet». Quo magis omnibus satisfecit, quod servus dei esset. Adorans ergo episcopum recessit in pace. Et propter hoc vir sanctus omnes honorabat monachos et malos bonos estimabat.

Sepulchra etiam mortuorum libenter et frequenter visitans ipsis etiam multis morientibus astans et oculos eorum propria manu claudens et esse proficuum valde dicens, elemosinas pro defunctis solui iubebat. «Quidam», inquit, «captivus captus est in Babyloniam et retrusis in carcere qui vocatur oblivio. Et quidam inde fugientes in Cyprum interrogati a parentibus si illum vidissent dixerunt quia “Nos manibus sepelimus eum”, nominantes eis mensem et diem obitus illius. Non erat autem ille sed simillimus eius. Post quatuor annos captivus rediit et dixerunt ei sui quia ter in anno, scilicet in epiphania, pascha et penthecoste pro eo elemosinam faciebant. Et ille respondit quia illis diebus vincula omnia soluta cadebant et tota die liber et invisibilis deambulabat sine custode; et in crastino inveniebatur ferro vinctus in carcere». «Ex hoc», inquit, «dicimus defunctos habere quietem, cum pro eis elemosinam damus».

Vir quidam septem marcas auri et dimidiam totum scilicet quod habebat in auro obtulit sancto Iohanni, rogans attentius orare ut salvum faceret deus unicum filium suum quindecim annorum et reduceret navem suam ab Affrica. Quod accipiens vir sanctus pro eo multum oravit. Et ecce intra mensem defunctus est filius eius; et tertia die mortis pueri frater hominis illius cum navi rediens ab Affrica iuxta portum quicquid erat in navi periit, et sola cum hominibus navis remansit. Cum audisset pater pueri qui erat dominus navis ex duplici dolore pene corruit. Beatus quoque Iohannes hec audiens anxius et ipse nimis et nesciens quid ageret ad solacium divine misericordie se convertit. Et cum virum illum in facie consolari erubesceret, mandavit ei ut nullatenus desperaret, quia isto iudicio facit deus quod expedit nobis quamvis nos nesciamus. Post hec sequenti nocte vir quidam in specie et habitu patriarche in sompnis apparuit illi dicens: «Cur tribularis frater? Nonne tu me rogasti petere a deo ut salvus fieret filius tuus? Ecce salvatus est. Scias enim quia si viveret pravus et immundus fieret et nisi deus placaretur pro elemosina tua que per manum meam data est, ipsa navis tua cum fratre tuo submersa fuisset. Surge ergo et glorifica deum qui salvavit filium tuum et sanum tibi reddidit fratrem tuum». Evigilans ille et optime confortatus cucurrit ad episcopum. Et ei cum gaudio retulit visum suum et vir sanctus deo gratias reddidit et fidei illius non suis meritis hoc ascripsit.

Cum quidam episcopus venisset ad sanctum Iohannem duxit eum vir sanctus ad hospitale pauperum plurimorum rogans eum ut misereretur eorum. Audierat enim quod ille episcopus attulerat secum triginta marcas auri, ut adornatum mense sue emeret ymagines argenti. Ille ergo episcopus tamquam veritus verbum sancti viri iussit singulis pauperibus singula numismata dari; et sic cito totum aurum expensum est. Regressus ergo ad hospitia sua episcopus ille qui invitus elemosinam dederat pre dolore quali perdite pecunie febre correptus in lectum decidit; et invitatus venire ad mensam beati Iohannis per nuntium se infirmum esse et ire non posse respondit. Quo audito vir sanctus causam intelligens humiliter ivit ad eum. Et cum hylari vultu dixit ei: «Extimas frater quod dixerim tibi ut pauperibus tuam pecuniam dares? Crede michi quia iocando hoc dixi. Ego enim volebam prestare eis singulis numismata propter sanctam festivitatem. Sed quia distributor meus tanta presto non habebat pecuniam ab te accepi mutuam; et ecce attuli tibi triginta marcas auri». Ille ergo viso auro in manibus patriarche statim febre discedente sanatus pecuniam suam letus de manis illius accepit; et in litteris acquisitionis sicut vir sanctus petiebat sic scripsit: ‘Deus domino meo Iohanni episcopo da mercedem triginta librarum que date sunt tibi; quoniam ego mea recepi’. Hic ergo episcopus cum post prandium obdormisset, ostendit ei deus quanta perdidisset. Vidit enim domum inextimabiliter pulchram et magnam et talem titulum super portam eius auream: ‘Mansio eterna et requies Troili episcopi’. Cum hoc legisset gavisus est, putans quod domus sua foret. Sed subito quidam cum multis sociis veniens iussit deleri titulum et poni quem misit rex orbis terrarum. Et vidit taliter superscribi: ‘Mansio eterna et requies Iohannis Alexandrie episcopi, empta libris triginta’. Quo viso evigilans sompnium sancto Iohanni retulit et inde multum proficiens ex tunc magnus elemosinarius fuit.

Cum quodam tempore tredecim naves ecclesie sancti Iohannis que ad sustentationem pauperum cum mercatoribus frumenti et ceterarum navigassent et in loco Adriatico propter periculum de navibus omnia proiecissent, – capiebant autem singule naves decem milia modiorum frumenti et fuit ibi dampnum de triginta quatuor centenis ducentum marcarum – creditores et naute nudi et vacui revertentes in ecclesiam confugerunt. Sanctus vero Iohannes pre timore illos fugisse audiens misit eis litteras in hunc modum: ‘Dominus dedit, fratres, dominus et abstulit et cetera. Exite fili nichil ex hoc veriti; dominus providebit de crastino’. Cum multitudo plurima civitatis confortare episcopum convenisset, ille magis eos preoccupans et confortans et pro peccato suo tot bona perisse asserens et de dei pia largitate presumens, omnes optime confortavit; et dominus ei in duplum in brevissimo tempore perdita restituit.

Cuidam ad extremam paupertatem venienti vir sanctus tres marcas auri dedit. Cumque diceret ei accipiens: «Sancte pater amplius non audebo videre vos», ait vir sanctus: «Nundum fili pro te sanguinem meum fudi, sicut dominus noster fecit».

Cum quidam burgensis maximam taliam solvere ab exactoribus cogeretur, non habens unde solveret rogavit quendam ducem ut sibi quinquaginta marcas auri commodare sub duplo pignore dignaretur. Quod cum ille promitteret et differret, coactus ille ivit ad episcopum; et ille statim paratus fuit dare ei etiam proprium vestimentum. Tanta enim ei pietas inerat quod aliquando flentem quin et ipse fleret videre non poterat. Cumque ei petita dedisset sequenti nocte vidit dux ille quendam stantem super altare cui multi multa offerebant; et ab ipso pro singulis oblatis centuplum recipiebant. Videbatur autem ille quod beatus Iohannes stabat post tergum eius; et cum iaceret quedam oblatio ante eos, dixit quidam duci: «Domine dux, offer oblationem illam et tolle pro ea centum». Cumque differret cucurrit patriarcha qui post eum stabat et obtulit oblationem illam et accepit pro ea centum de altari. Dux ergo evigilans et visum necdum intelligens vocato ad se homine illo qui mutuare volebat dixit ei ut acciperet quod volebat. At ille: «Domine», inquit, «iam tulit mercedem meam patriarcha». Cumque dixisset ei quomodo ipso differente episcopus commodasset recolens sompnium «Vere», inquit, «iam tulit mercedem meam». Et narrans omnibus sompnium, «Ve», inquit, «qui potest facere bonum et differt».

Vir quidam omnia sua pauperibus tribuens et in fine vite sue decem tantum marcas auri habens vocato filio suo coram vicinis ait illi: «Vis fili dimittam tibi decem marcas marcas auri aut matrem domini ad tuam procurationem?». Puero vero eligente matrem domini, pater omnia pauperibus tribuit; et puer in maxima paupertate remansit. Audiens ergo sanctus quia iuvenis nocte et die in ecclesia beate Marie persisteret vocato notario civitatis precepit ei secreto ut in veteri pargameno scriberet quod pater illius iuvenis consanguineus erat beati Iohannis episcopi. Dixit etiam illi ut iuvenem cum illis litteris ad episcopum adduceret et se esse consobrinum episcopi per litteras demonstraret. Cumque iuvenis adductus fuisset, lectis litteris episcopus illum amplectitur, osculatur et ditans eum uxorem illi in Alexandria dedit et omnia ei necessaria ministravit.

Quidam dolosus a viro sancto viginti auri marcas mutuo accepit et postea petitus debitum nichil se debere responderit. Contristatis ergo ministris quod ille dolosus ita episcopum irrideret, cum illum ad penam quererent eo quod dolum in episcopum et dampnum in pauperes perpetrasset, vir sanctus ait: «Non oportet fratres unum preceptum domini facere ut duo frangatis. Bonum quidem esset ut res illa daretur pauperibus; sed duo mala hinc surgerent, quod circa dampnum patientiam perderemus et aliis exemplum malum daremus. Bonum quidem est dare omni petenti, sed melius non petenti et si bonum est omnibus benefacere, melius est iniuriam sustinere et fraudem pati».

Quidam heremita sexaginta annorum voluit temptare beatum Iohannem si posset scandalizari, ut iudicaret aliquem. Et veniens in urbe in habitu monachi de labore cotidiano parum sibi retinens quolibet sero veniebat in vicum meretricium et intrans ad aliquem eorum dato pretio dicebat ei: «Da michi hanc noctem et noli fornicari». Et sic servans eam tota nocte stabat ante lectum eius in angulo celle orans et genua flectens pro ea usque ad auroram et exiens adiurabat eam ne hoc alicui revelaret. Quod diu per singulas meretricium fecisset una earum hoc dicens orante sene statim a demone vexata est, unde et multi dicebant quod hoc illi propter mendacium accidisset. Multis autem reprehendentibus senem quod valde pessimum erat quod in habitu monachi meretricium domos ita aperte et publice frequentabat repellebat eos senex dicens: «Nonne monachi sunt sicut alii homines?». Et consulentibus multis ut unam tantum mulierem occulte teneret et non ex pluribus homines scandalizaret, quasi iratus dicebat: «Qui vult scandalizari scandalizetur et feriat in frontem suum in parietem. Quid michi et nobis? Numquid iudices mei estis?». Et cum hec et huiusmodi clamans diceret, quidam de domo episcopi audiebant et sancto Iohanni scandalum referebant. Vir autem sanctus quia noverat vitam illius heremite omnes accusatores illius compescebat et ne accusarent monachos exemplum predicti eunuchi frequenter dicebat, adiungens etiam exemplum Constantini imperatoris. Qui cum in Nicena synodo presideret et plurimas accusationes contra religiosos sibi presentatas legisset, allato cereo ardenti omnes incendit et ait: «Vere si propriis oculis viderem sacerdotem vel monachum peccantem expoliarem pallium meum et operirem eum ne ab aliquo videretur. Ille igitur heremita sic diu faciens oravit deum ut post mortem alicui veritatem ostenderet et omnibus qui de eo male dixerant et accuserant indulgeret. Multis ergo meretricibus hoc exemplo conversis die quadam exeunte sene de domo cuiusdam earum obviavit ei quidam ribaldus intrans ad fornicandum. Et dedit ei alapam dicens: «Vah false monache, illusor dei et scandalizator populi!». Senex ait: «Scito quod accipies talem alapam ut tota Alexandria conveniat ad tuum clamorem». Post hec in brevi defunctus est senex solus, existens in cellula sua prope civitatem. Mox quidam demon niger et turpis percussit ribaldum illum ita quod per urbem quantus iactus est sagitte auditus est sonus alape, et dixit: «Accipe alapam quam misit tibi abbas Vitalius». Statimque corruens cepit spumare. Post aliquod spatium in se rediens cucurrit ad cellam senis clamans confitendo culpam suam et petendo veniam. Cumque ad locum plurimis cucurrissent et omnes hominem insanire viderent sanctum senem flexis genibus exanimem et istam in pavimento scripturam: ‘Viri Alexandrini, nolite ante tempus iudicare’. Et cum homo ille insaniens diceret quod illi sancto fecisset, beatus Iohannes hec audiens et illuc cum clero descendens et scripturam illam legens, deo gratias egit de hoc quod sancto seni detrahentibus non consensit. Tunc ille fornicarie per eum convicte vitam sancti retulerunt. Et predicto homine tunc curato ceteri ad honorem religiosorum plurimum profecerunt.

Ex huiusmodi casibus didicit beatus Iohannes ut neminem iudicaret nec iudicantes reciperet. Cum enim quidam iuvenis quandam monialem et in Constantinopolim perduxisset et clerici beati Iohannis iuvenem illum utpote qui duas, suam scilicet et sanctimonialis, animas, perdiderat condempnaret, vir sanctos eos a tali iudicio taliter compescebat: «Nec sic fili nec sic, quoniam hoc modo duo peccata facitis, unum quidem quia proximum iudicatis, alterum vero quia de illo quem nescitis utrum modo peniteat vos male sentitis». Et addidit sanctus tale exemplum de vitas patrum. Cum quidam heremita transierat per urbem, clamavit ei quedam fornicaria: «Salva me pater, sicut Christus Magdalenam». Senex vero de hominum pudore non curans ait: «Sequere me». Et tenens manum eius palam omnibus exierunt de urbe. Statim per urbem dicitur quod heremitam illum domina Porfiria comitatur. Cum igitur sic abirent, invenit mulier illa in ecclesia puerum proiectum ad nutriendum. Cum ergo senex illam mulierem post annum in monasterio monialium posuisset et didicisset quod a narrantibus multis se vidisse puerum quem senex ille et Porfiria genuerant populus scandalizatus fuisset, assumpta muliere cum puero iam septenni venerunt Tyrum, unde sumpserat eam. Et infirmatus ad mortem cum plusquam centum homines causa visitationis ei assisterent, iussit afferri pruinas; et allatis posuit in gremio suo illeso vestimento et ait: «Scitote fratres quia sicut deus custodivit rubum incombustum ab igne et sic hanc tunicam non incendunt prune iste; ita ego non agnovi peccatum mulieris ex quo natus sum». Et sic senex satisfaciens mirantibus cunctis emisit spiritum. Ex occasione autem illius Porphirie secute sunt illam multe fornicarie. Et abrenuntiantes mundo ingresse sunt monasterium eius. Precipiens autem aliquando vir dei cuidam petenti elemosinam decem tantum denarios dari, multa convicia ab illo passus est, quia non tantum dari iusserat quantum ille voluisset. Cumque familia eius illum verberare vellet, «Sinite», inquit, «illum fratres; habeo iam sexaginta annos et semper per opera mea blasphemo deum, et ab isto non portabo unum convicium?». Et precepit latori solvere sacculum ut pauper inde solveret quantum vellet.

Audiens vir dei de illis qui elemosinas faciebant, cum gaudio interrogabat eos seorsum: «Quomodo factus es elemosinator, naturaliter an te ipsum cogens?». Et cum quidam dicerent alii ex pudore tacerent, unus ita respondit: «Domine, nichil do aut facio boni; hoc tamen quod facio et quod prebeo ex his que deus tribuit ita facere consuevi. Eram prius valde immisericors et crudelis et semel dampna patiens ad paupertatem deveni; et tunc cogitavi quia si dedissem pauperibus non ita reliquisset me deus. Statui ergo dare quinque nummos pauperibus, et tunc etiam dyabolus prohibebat dicens in corde meo “Vere isti nummi quinque hodie sufficerent ad necessaria domus tue”. Et cum sic hoc vitio superarer, duxi famulo meo ut cotidie furaretur michi quinque denarios et daret pauperibus. Ille autem benefaciens frequenter decem aliquando etiam duodecim denarios furabatur. Et cum vidisset quod in divitiis cresceremus etiam tres solidos cotidie de tali furto dabat pauperibus. Semel ergo admirans istam superesse habundantiam, dixi ei: “Vere fili multum profuerunt illi quinque nummi. Volo ergo ut des alios quinque”. Tunc servus meus subridendo respondit: “Vere domine nisi ego bonus fur essem non haberemus hodie quem comederemus panem; sed si est fur iustus ego sum”. Et tunc dixit ei quomodo pro quinque denariis frequenter etiam quinque solidos furabatur et dabat pauperibus. «Et sic», inquit, «ex illius fide didici etiam ex animo dare».

Ex huius sancti doctrina quidam minister eius nomine Zacharias tantum profecerat quod dum aliquando esset cum dispensatore ecclesie Alexandrie presente Leontio episcopo Neapolitano et multis aliis quidam peregrinus de captivitate Persarum ereptus petiit elemosinam. Et cum nullus esset inter eos qui vel unum denarium haberet, recedente vacuo peregrino predictus Zacharias prosecutus est eum occulte et abstulit a se cruciculam quam gerebat auream et argenteam et dedit ei dicens se nichil aliud habuisse usque ad unum obolum in vita sua. Habebat autem Zacharias uxores et duos filios; et de tota mercede servicii sui tres cotidie denarios suos pro uxore et filiis retinebat et reliqua omnia pauperibus tribuens et domum suam quasi ad nichilum redigens multociens cum domino cum exaltatione dicebat: «Sic aut tu nutriendo aut ego dispergendo videbimus vero quis vincat frequenter». Ei etiam accidebat quod nichil habens quod petenti tribueret tristatus dicebat tabernario vel alieni mercatori ut ei sex vel duodecim denarios commodaret et ipse ei uno mense vel duobus in quocumque servicio ministraret.

Aliquando iterum aliquando vir dei videns laycos post evangelium exire de ecclesia et verbis ociosis vacare, ut eos ad ecclesiam retraheret exiit et ipse in sacris vestibus et sedit cum illis in platea. Et stupentibus cunctis dixit: «Filii, ubi oves illic et pastor. Aut intrate ecclesiam et ego intrabo, aut manete hic et hic manebo». Et ita confundens eos et instruens emendavit.

Tandem vir dei rogatus est a patricio – id est baillivo Alexandrie – ut cum ipso imperatorem apud Constantinopolim visitare. Tunc enim beatus Iohannes in Cypro civitate et patria sua propter Persarum persecutionem manebat. Intravit cum ipso in mare et orta subito tempestate vidit patricius et comites una nocte beatum Iohannem modo per navem cum pauperibus discurrentem iterumque cum eis manus in celum protendentem et ab alto adiutorium attrahentem. Ipse quoque episcopus evigilans vidit angelum ipsum vocantem ut iret ad celestem imperatorem. Quod cum dixisset patricio non valens ille voluntati dei resistere, remisit eum in Cyprum cum honore. Ille ergo convocatis clericis et amicis testamentum suum scribi iussit in his verbis: ‘Gratias ago tibi deus, quia cum electus fui ad ecclesie curam inveni ibi quatuor milia marcas auri. Ea vero que post hec in manus meas data sunt pene numerum hominis transcendunt. Et hec omnia quia dei erant per manus pauperum deo dedi et nunc quatuor nummos qui soli michi remanent iubeo pauperibus dari’.

Cum ergo vir dei migrasset et inter corpora duorum episcoporum qui illi miraculose videntibus cunctis locum dederunt collocatus fuisset, in hora mortis quidam monachus in Alexandria commorans vidit beatum Iohannem quasi de sua ecclesia exeuntem et cum clero omni cereos portante ad imperatorem euntem precedentibus eum quodam iuvene pulcherrimo et una pulcherrima puella suscipiente eum et tenente manum eius et erat corona de ramis olive in capite eius. Alius quoque monachus eadem hora vidit omnes pauperes et orphanos ac viduas ramos olive baiulantes et quasi beatum Iohannem Alexandrie patriarcham euntem ad ecclesiam comitantes.

III-Malci captivi

recensere

Malcus Athenis natus et nutritus cum a parentibus ad nuptias cogeretur et ille se velle esse monachum fateretur, non sustinens minas patris et blanditias matris sumpto parvo viatico parentes et patriam clam reliquit et longe inter monachos sanctissime se tenuit. Post multos annos volens visitare matrem suam et patrem suum iam defunctum audierat ut de hereditate suam partem daret pauperibus et partim monachis reportaret, reclamante abbate suo et hoc esse temptationem dyaboli affirmante non potuit detineri. Egressus ergo cum latronum pericula per heremum declinaret, adiunxit se in comitatu septuaginta virorum et feminarum; et ecce subito plurimi predones Malcum cum aliis rapiunt, dissipant et in diversa distrahunt et data sorte prede Malcus cum quadam muliere cuius vir sorte alii obtigerat, unius predatoris domum devenerunt. Ducuntur igitur hii duo in camelis et cursu precipiti per longum heremum ut vix camelis possent herere, carnibus semicrudis et lacte camelorum sustentati transito grandi fluvio venientes in domo predatoris sui more gentis uxorem eius adoraverunt. Ibi igitur Malcus quasi in carcere deposita veste propter terre calorem nudus didicit ambulare. Ibi enim propter aeris interperiem sola verenda teguntur. Pascebat itaque oves domini sui et hoc solo solatio fruebatur, quod dominos suos rarius videns et orationi continue vacans virtutem monachi se invenisse in heremo letabatur. Sed dyabolus hanc pacem illius ferre non potuit, dominus enim illius videns illum fideliter servientem ut eum sibi fortius et gratius alligaret precepit ei ut mulierem illam captivam duceret in uxorem. Sed illo renuntiante et dicente se esse monachum nec posse uxorem ducere maxime adhuc marito ipsius vivente, dominus versus in furorem extracto gladio illum protinus occidisset nisi Malcus timore mortis mulierem per brachium accepisset. Sic in nocte intrantes speluncam uterque tristis detestatur alterutrum nec fatetur. Et tunc Malcus vere sentiens se captivum prostratus humo flebat et plangebat monachum quem perdebat pro castitatis periculo quod urgebat. Tandem post multos planctus et lacrimas tutius estimans a se ipso interfici quam tunc se servata virginitate privari verso in se gladio valefaciens mulieri voluit occidere se ipsum, ut illa magis eum haberet martyrem quam maritum. At illa pedibus eius corruens adiuravit ne hoc faceret ne timore periculi sic periret, «Cur», inquit illa, «morieris ne michi iungaris? Ego morerer si iungi velles. Credant domini nostri te maritum; Christus noverit fratrem meum. Facile credunt nos iungi, cum nos viderint sic amari». Stupefactus admirans Malcus tantam virtutem in femina, coniugem plus amavit; nunquam tamen illam nudam vidit nec tetigit ne in pace perderet quod in prelio sic servavit. Sic diu in domo domini sine fuge suspicione morantes et oves eius quandoque toto mense sine reditu per deserta pascentes, tandem excogitato consilio fugere decreverunt. Et occisis duobus magnis hircis utres de pellibus facientes et carnes in viaticum preparantes nocte fugerunt; et quendam fluvium inflatis et suppositis utribus transfretantes et die quidem latentes propter ardorem solis et insidias sarracenorum nocte semper retro aspicienso currentes, quarto die advesperascente duos in camelis concito venientes procul aspiciunt et dominum estimantes metu mortis in profundam speluncam ingressi sunt. Ibique rursum timentes bestias et serpentes ne dum mortem fugerent invenirent, ad sinistras spelunce latebras invenerunt ut ibi vel latibulum fieret vel sepulchrum. Statim illis e vestigio subsecutus dominus tenens camelos famulum ire iussit in foveam ut inde illos protraheret quos ipse foris evaginato gladio expectabat ad mortem. Sed famulus paululum introgressus et ex lumine solis et subitis tenebris quasi cecatus cum illos clamore ad exeundum convocaret a leena protinus strangulatus et in interiora spelunce detractus est. Dominus vero moras eius non sustentans furibundus cum gladio speluncam ingreditur, sed in ipso ingressu a fera occiditur. Sublato igitur illo metu mortem aliam expectabant, nisi quia tutius leonis rabiem quam iram hominis sustinerent. Sic paventes intrinsecus et exire non ausi expectabant finem rei, et ecce leena visam se esse sentiens catulum suum foras protulit et illis speluncam reliquit. At illi expectantes usque ad vesperam egressi invenerunt camelos; quibus ascendentes ad patriam redeuntes audito quod abbas predictus obisset, Malcus in aliud monasterium virginum eam commendavit.

IV - Pafnutii

recensere

Beatus Pafnutius heremita famossimus aliquando oravit deum ut ostenderet ei cui sanctorum similis haberetur. Et assistens angelus respondit quod similis esset symphomaco cuidam qui in illo vico de arte cantandi vivebat. Tunc ille miratus cucurrit ad hominem et cogere eum cepit ut ei diceret vitam suam. Et ille se esse respondit hominem peccatorem et cum paulo ante latro fuisset, nunc esse ioculatorem. Et cum Pafnutius studiose requireret si quid boni vel inter ipsa latrocinia fecisset respondit: «Cum essem inter latrones qui captam virginem deo consecratam violare volebant, erupui eam de manu eorum et noctu deducens eam usque ad vicum sue domui restituit intactam. Alias quoque inveni mulierem honeste forme in heremo oberrantem. Cumque michi querenti cur et unde et quomodo huc venisset et illa se miserrimam clamitaret eo quod pro talia vir suus sepe suspensus et flagellatus et tortus in carcere ad supplicia teneretur tribus filiis suis pro ipsa talia solvenda iam venditis ipsa ad penas similes quereretur, misertus eius duxi eam ad speluncam ut reficiens eam quia iam triduo sine cibo duraverat, trecentos solidos illi dedi ut inde filios suos redimeret et maritum». Tunc sanctus Pafnutius: «Ego», inquit, «nil tale feci. Tamen credo quod audisti quod magna sit fama Pafnutii. Deus autem de te revelavit quod apud deum tu et ego sumus eiusdem meriti». At ille statim fistulas abiciens secutus Pafnutium et in quadam cella sanctissime consecratus post triennium migravit ad dominum. Cumque Pafnutius adeo iterum quereret si quis ei in terra similis esset, respondit ei vox dicens similem esse illum preposito qui est in vico illo. Statimque properans ad illum Pafnutius et ab ipso devote susceptus cepit inter epulas inquirere vitam eius; et quoniam ad hoc venit, quia dignum esse illum monachis dominus revelavit. Tunc ille de se humiliter sentiens ait: «Feminam nullam cognovi preter meam quam tamen sola filiorum causa cognoscens, susceptis ab ea tribus filiis, iam per triginta annos eam penitus non cognovi. Suscipere hospites nunquam cessavi, nunquam hospitem dimisi sine viatico. Pauperem nunquam despexi sed illi necessaria dedi. Nunquam munus accepi, litigantes pacificavi. Neminem familia mea lesit; pecus meum aliorum segetem non comedit. Volentem seminare in agro meo nunquam prohibui. Quantum potui infirmos a potentiore semper eripui. Neminem contristavi, neminem etiam in iudicio condempnavi, sed dissidentes ad pacem revocavi. Si in iudicio sedi nec filii mei personam contra iusticiam accepi». Audiens hec Pafnutius benedicendo eum osculans duxit eum secum ad heremum; et data ei cella cum eum spiritualiter instruxisset, non multo post vidit animam eius ab angelis cantantibus in celum deferri.

Tertio rursus oravit et dictum est ei quia similis esset illi mercatori ad eius monasterium venienti. Et Pafnutius cito descendens occurrit cuidam mercatori quinquagenarum librarum mercimonia in manibus deferenti; qui de lucro suo decem saccos leguminis monachis deferebat. Nam preter victum necessarium omnia semper pauperibus erogabat. Videns igitur mercatorem et salutando deosculans omnia ista eum relinquere monuit. Et ille statim obediens et famulis cuncta dare pauperibus imperans cum sancto Pafnutio cunctis virtutibus consummatus paulo post in pace quievit. Ipsi quoque Pafnutio post labores ad premia migraturo angelus astitit et ad gloriam illum vocans, hoc illi ad ultimum revelavit, ne forte per vanam gloriam perdere gratiam quam accepit; et ex hoc dicebat Pafnutius neminem in quocumque opere condempnandum cum multos habeat deus servos absconditos dignos gloria electorum.

V-Thaisis meretricis

recensere

Fuit in Egypto quedam pulcherrima meretrix nomine Thaisis pro cuius amore multi ad paupertatem venerunt multique ex zelo eius frequenti litigio etiam vitam perdebant. Quo audito Pafnutius abbas sumpto singulari habitu et uno solido – id est duodecim denariis – profectus ad eam dedit ei solidum quasi pro mercede peccati. Cumque illo ingresso lectum speciosum ostenderet, petiit ille cubiculum ne quis eos peccare videret. At illa: «Ecce», inquit, «thalamus ubi nullus potest ingredi nisi deus». Tunc ait Pafnutius: «Et scis deum esse?». «Scio», inquit, «esse deum et regnum futuri seculi et tormenta peccatorum». «Et si», inquit, «nosti, quo modo tot animas perdidisti? Et non solum pro anima tua sed pro et illorum redditura ratione dampnabis». Statim illa cum lacrimis ad pedes eius procidens penitentiam postulavit rogans etiam ut per tres horas spatium ei daret et statim faceret quicquid ille iuberet. Collectis ergo omnibus que ex peccato lucrata fuerat, coram omnibus in medio civitatis combussit, que bene valebant quadraginta marcas auri; et post ad locum quem ei Pafnutius constituerat properavit. Quam ille iuxta monasterium virginum in quadam cella recludens et etiam plumbo ostium sigillans panis et aque paululum illi cotidie dari iussit et ipsi ne deum nominaret nec in celum manus extendendo sursum aspiceret, sed tantum ad orientem inclinans hoc diceret: «Qui me plasmavit miserere mei». Igitur post tres annos Pafnutius incluse compatiens profectus ad sanctum Antonium rogavit eum ut a deo in oratione quereret si forte deus talis femine penitentiam suscepisset. Cumque iussu beati Antonii omnes discipuli eius instanter orant, vidit Paulus discipulus eius in celo lectum preciosis vestibus adornatum a tribus pulcherrimis virginibus custoditum. Et cum Paulus diceret quod beati Antonii lectus esset, dixit ei vox non esse Antonii sed Thaisis dilecte dei. Quod cum audisset Pafnutius gaudens ad inclusam rediit et eam emittens, «Egredere», inquit, «quia deus tibi tua peccata dimisit». Et illa dixit: «Deus scit quia sicut non discessit anelitus denaribus meis sic peccata mea coram oculis meis tenebam, et illa considerans semper flebam». Sic educta diebus quindecim supervixit et sic in Christo domino animam reddidit.

VI-Abrahe et neptis eius

recensere

Cum ad sanctum Abraham heremitam filia fratris eius defuncti annorum septem ab amicis educta fuisset et ille eam secum in alia cellula reclusisset, per modicam fenestram ipsam in litteris et moribus instruebat; et illa avunculum suum in omni profectu virtutum imitans, cum illa infinitas pecunias ei a patre derelictas pauperibus rogari iussisset ne cor puelle ad illas traheretur, sic viginti annis in summa sanctitate cum illo manebat. Post hec instinctu dyaboli quidam monachus sub obtentu edificationis se pergere ad ipsam simulavit; et eius nimia pulchritudine captivatus per annum continuum eam ad peccatum alliciens, tandem egressam de cellula violavit. Tunc illa expavescens quod fecerat, conscisso cilicio quo erat induta faciem suam pugnis verberans et pre dolore nimio se ipsam occidere cupiens eo quod tot bona perdiderat, in tot mala corruerat, deum offendens avunculi suo dolorem amarissimum et sibi obprobrium et anime sue mortem, et dyabolo gaudium tam male corruens acquisisset, non audens redire ad cellulam desperata perrexit in aliam longius civitatem. Et deposito habitu in stabulo cuiusdam hominis se totam ad peccati ministerium relaxavit. Interea avunculus eius vidit in sompniis draconem maximum fortiter sibilantem et quasi de antro suo usque ad cellulam eius venientem et deglutire columbam ibi repertam et sic redisse iterum ad speluncam. Evigilans Abraham amarissime flere cepit estimans dyabolus persecutionem contra dei ecclesiam concitari; et timore tormentorum vel errore hereticorum aliquos ab ecclesia separari. Orans ergo deum ut sibi ostenderet hoc secretum, post duos dies vidit eundem draconem ad cellam suam venientem et posuisse caput sub pedibus eius fuisseque diruptum, columbam quoque quam devoraverat vivam in capite eius repertam et tetendisse manum vivamque eam cepisse. Evigilans senex et sompnium non attendens, vocavit neptem suam et semel et iterum putans eam vel infirmitate vel pigritia dormientem; et mirabatur quod sic biduo tacuisset et nunquam ei in dei laudibus respondisset. Sed cum clamanti fortius nil penitus responderet intelligens ad neptem suam pertinere visionem, inestimabili dolore profusus in lacrimis per duos annos quos significaverant duos dies non cessavit plangere neptem suam; et in ipsis lacrimis semper domino supplicabat ut eam reduceret ad salutem. Post duos igitur annos audito et comperto certissime quomodo et ubi illa maneret a quodam amico suo mutuavit equum et habitum militarem et ita mutatus unum solidum secum tulit; et quasi miles incognitus et in predicto stabulo hospitatus sollicite circumspiciebat ut eam videret. Et subridens rogavit hospitem suum ut ei ostenderet puellam quam ita audierat speciosam. Que cum vocata venisset et eam avunculus eius in habitu meretricis videret, pene usque ad mortem pre dolore solutus amaritudine leto vultu celavit et erumpentes lacrimas virtuose detinens ne forte ab illa cognitus eam effugaret, residentibus et bibentibus cepit cum ea vir sanctus ludere et deosculari caput eius. Cumque et ipsa oscularetur eum, sentiens corpus eius ex odore abstinentie suavissime redolere, vehementer ingemuit et lacrimas fundens in hec verba prorupit: «Ve michi misere soli». Tunc dominus domus stupefactus ait: «Quid est domina Maria quod tam subito tam graviter suspirasti? Nam duobus annis hic permanes et nunquam usque modo verbum triste dixisti». At illa: «Beata», inquit, «essem, si ante triennium defincta fuissem». Tunc vir sanctus ne agnosceretur severus ait illi: «Modo in letitia sumus et tu peccata tua commemorare venisti?». Proferens ergo vir dei denarium dedit hospiti rogans parari optimam cenam ut cum illa puella posset iocundius epulari. Et ecce vir sanctus qui per quinquaginta annos panem non gustaverat pro zelo anime pereuntis panem vinum carnesque comedit et post cenam ad admonitionem illius iuvencule cubiculum in sublimi speciose stratum alacriter introivit. Cumque puella sedentem in lecto discalciare vellet et ille magis obserare ostia coegisset, dixit ei: «Domina mea Maria, appropinqua michi». Et cum accedentis manum firmiter teneret quasi eam osculari vellet, discooperiens faciem et erumpens in fletum ait: «Filia mea Maria, non me cognoscis? Cor meum non me cognoscis? Nonne ego sum qui te nutrivi? Quid tibi factum est et quomodo filia mea? Quis te interfecit? Ubi est habitus ille angelicus quem habebas filia mea? Ubi lacrime, ubi vigilie, ubi sunt bona illa que feceras filia mea? Unde et ubi cecidisti filia mea? Quando peccasti cur michi non dixisti et ego et frater meus pro te penitentiam egissemus? Quis enim sine peccato nisi solus deus? Cur me in tali dolore intolerabili dimisisti?». Cum hec et alia diceret et illa timore et dolore prostrata velut lapis inter manus eius confusa taceret, «Non michi», inquit, «loqueris, o filia mea? Cur non loqueris mecum filia mea et cor meum? Nonne propter te huc veni filia mea? Super me sit hoc peccatum; ego pro tuo peccato satisfaciam deo». Cum ergo usque ad medium noctis verbis huiusmodi mestissimam confortasset et illa in eum pre pudore respicere non auderet, ille ex multa dei misericordia promittens ei veniam, proponens etiam ei in exemplum Mariam Magdalenam et alia huiusmodi per que deus ostendit quod non vult mortem peccatorum sed vitam, aurum et vestes que de peccato acquisierat penitenti consulit ut dimittat; et sic summo diluculo equo suo impositam quasi pastor ovem inventam ad locum proprium reportatam collocavit in interiori cellula neptam suam. Ubi illa induta ciclicio in tanto dolore et penitentia per triennium se afflixit, quod postea deus per eam miracula multa fecit. Sanctus vero Abraham avunculus eius deum semper glorificans de gratia quam nepti eius tribuit, post decem annos, scilicet septuagesimo vite sue in pace quievit.

VII - Zozime et Marie egyptiace

recensere

Sanctus Zozimas monachorum probatissimus a pueritia usque ad quinquagesimum annum inter monachos in omni sanctitate perfectus desiderans adhuc exempla maiorum, de quorum magis sanctitate proficeret, ivit ad quoddam monasterium iuxta lordanem mirabili sanctitate famosum ut cum illis monachis vitam suam maioribus conformaret. Solebant autem illi monachi intrante quadragesima fere omnes exire per heremum et totam quadragesimam singuli in singulis locis sic orando et ieiunando perficere ut nullus videret alium. Iuxta hanc legem Zozimas cum transisset Iordanem per viginti dies ambulare non cessans dum sextam stando diceret vidit ad dexteram partem quasi umbram hominis apparentem et prius quidem turbatus putans esse spiritum, finita hora se signavit; et vidit personam mulieris nigerrime et solis ardoribus denigrate capillos habentis albos et paucos et vix usque ad collum protensos. Quam Zozimas estimans heremitam gaudens currebat ad eam. Et velocius currens vix tandem consequitur fugientem. Et cum multis lacrimis et precibus eam rogasset ut se illi ostenderet et a cursu deficiens plus prosequi non valens illam paululum gradum sistentem quantis poterat lacrimosis precibus inclamabat, sic a tergo clamanti respondit: «Abba Zozima, agnosce michi propter deum, quia mulier et nuda sum, tibi manifestari conversa non possum. Sed si vis michi orationem tribuere, proice michi pallium tuum, ut si aliquantulum tecta valeam loqui tecum». Stupefactus Zozimas quomodo sic ignota eum ex nomine sic vocasset, proiecit ei terga versus pallium; et se precingens ambo ad invicem prostrati benedictionem alter ab altero postulabant. Cumque iacentes ille femine sanctitatem et illa ei opponeret presbyterii dignitatem, tandem humilitatem Zozime superata sic ait: «Benedictus deus, qui salutem procurat animarum». Et illo dicente «Amen» surrexerunt. Tunc illa inquirens quomodo se mundus haberet et a sene coacta ut pro se et pro christianis oraret, conversa ad orientem in silentio sic oravit, quod paululum elevatis a terra oculis quasi cubitum unum elevata in aere sic oravit. Tunc Zozimas magis anxie perturbatus, putans esse spiritum quod viderat, pre stupore iacebat in terra prostratus. Tunc mulier erigens monachum dixit se non esse fantasma, sed feminam peccatricem. Et confortatus Zozimas quesivit attentius que esset et unde et quando et quare in illam solitudinem devenisset. Tunc illa se dixit natam in Egypto in etate duodecim annorum parentes et patriam reliquisse et ardore libidinis inflammatam decem et septem annos gratis omnibus se exponens in turpi opere transegisse. Post hec videns Egyptiorum multitudinem ad exaltationem sancte crucis in Iherusalem transfretare volentem navigantibus se offerens et ipsos in navigando magis ad peccandum compellens post navigationem nec in Iherusalem a peccando cessavit, sed in festo sancte crucis cum aliis in ecclesiam currentibus ipsa currens intrantibus cunctis ecclesiam nullo modo ipsa intrare potuit, sed ter et quater ab ingressu repulsa quamvis sola et cum aliis ingredi conaretur, ad ultimum fatigata in angulo atrii stare cepit. Vixque tandem cogitans quod propter peccata sua intrare non posset compuncta fortiter et tota fluens in lacrimas, suspiciens vidit ymaginem beate virginis et oravit eam ut ei permitteret adorare cum aliis sanctam crucem dans ipsam beatam virginem fideiussorem ad deum quod nunquam rediret deinceps ad peccatum, sed statim seculo renuntians perfectam penitentiam faceret ubicumque ei beata virgo diceret. Hec audiens et de beate virginis pietate presumens libere cum intrantibus intravit; et adorata sancta cruce ad locum fideiussionis rediens, beate virgini se totaliter commendavit. Et vox ad eam facta est, quod si transiret Iordanem requiem inveniret. Valefaciens ergo beate virgini et exiens tres panes modicos emit de tribus denariis quos nescio quis exeunti dedit. Et currens ad Iordanem in ecclesia beati Iohannis baptiste communicavit, et dimidium panem comedens et de Iordane bibens in terra nocte illa quievit. Facto mane properavit in solitudinem et panes illos instar lapidis induratos cum herbis deserti comedit, et sic per decem et septem annos fame et siti intolerabili et frigore magis autem temptatione carnis per decem et septem annos continue cruciata semper ad mentem beatam virginem quam fideiussorem deo dederat reducebat; et ex tunc in spe salutis sue optime confortata usque ad annos quadraginta et septem annos sola dei virtute sustenta duravit. Ipsa etiam que nunquam litteras viderat scripturas sancta plenissima recitabat. Sic valefaciens Zozime rogavit eum ut in quadragesima anni venturi Iordanem cum aliis monachis non transiret, sed expectantem usque ad cenam dominicam corpus domini secum ferens ad ripam Iordanis veniret; et illa tunc ibi adventuram communicaret. Mandavit etiam Iohanni abbati monasterii ut aliqua ibi corrigeret. Illa ergo festinante in heremo Zozimas ad ecclesiam rediens finem anni cum magno desiderio expectavit. Quo finito initio quadragesime monachis exeuntibus Zozimas modica febre detentus in monasterio remansit, et ad cenam dominicam cunctis etiam congregatis Zozimas cum corpore domini ad ripam Iordanis sanctam feminam expectavit. Et dum cogitans intra se quereret quomodo illa veniens sine navigio pertransiret, ecce illa aquam super undas quasi super terram transivit et cum magna devotione communicavit et rogavit ut sequenti anno ad locum ubi prius eam viderat conveniret ut eam iterum secundum dei voluntatem videret. Et valefacto signans Iordanem et transiens ad deserta recessit. Anno iterum revoluto Zozimas cucurrit ad heremum et vix tandem ad locum veniens corpus mulieris invenit defunctum; et statim cucurrit lavare lacrimis pedes eius. Et cum diu lacrimans orationem fecisset, vidit in terra litteras que dicebant Zozime ut misere Marie corpusculum sepeliret. Legens ille nomen de cuius ignorantia plurimum tristabatur, revelante deo Mariam eadem hora qua communicaverat ad locum illum venisse et statim migrasse ad dominum. Ad quem Zozimas per viginti dies vix potuit pervenire. Angustiatus autem quia ad faciendum fossam sarculum non haberet, vidit repente leonem assistere et plantas defuncte lambere; iussitque ei terram effodere quantum eius sufficeret sepulture. Leo statim obediens pedibus fossam fecit et ibi facta sepultura leo ad desertum et Zozimas ad monasterium cum gaudio remeavit. Et dicto monachis tanto nuntio et transitu Marie Egyptiace quinto idus aprilis sollempniter celebrato Zozimas post centum annos in tali penitentia consummavit.

VIII - Eufrosine virginis

recensere

Vir quidam dives in Alexandria bonus homo cum uxore bona cum non haberent filium qui post eum tantas divitias gubernaret multas elemosinas pauperibus et monachis dabant semper facientes pro se rogari dominum ut filium illis daret. Cum autem esset vir ille nomine Pafnutius familiaris cuiusdam abbate post plurimas preces fratrum dedit illis deus filiam unam quam post septem annos facientes in predicto monasterio baptizari vocaverunt nomine Eufrosinam. Et cum esset annorum duodecim defuncta matre sua litteris traditur, et ita cito sapientia et pulchritudine famosa facta est quod multi eam in coniugium quererent. Vix tandem cum esset decem et octo annorum cuidam magno et diviti desponsatur. Vadens ergo cum pater ad monasterium per tres dies consideravit modum et ordinem monachorum et sic cum benedictione abbatis adducta est ad propriam domum. Post hec venit quidam monachus invitans Pafnutium ex parte abbatis ut veniret ad festum. Et cum Pafnutius tunc abesset, Eufrosina advocans fratrem illum quesivit de ordine et numero monachorum; et monuit eam monachus ut de seculo occulte fugeret et servata virginitate ad sanctimoniales transiret. Et cum quereret Eufrosina quomodo tonderi posset, «Ecce», inquit, «pater tuus veniet ad monasterium; ibi per tres dies aut quatuor moraturus est et tu interim aliquem de fratribus nostris fac venire; et ille docebit te». Hec dicente monacho venit Pafnutius; et audito quod abbas eum mandabat, abierunt in monasterium. Veniente itaque alio monacho ad Eufrosinam se multum odire seculum dixit ei, sed timebat offendere patrem suum qui tantas divitias possidebat, et heredem alium non habebat. «Nichil tamen», inquit, «anime tue preferens et in hoc tota nocte vigilans quia de hoc precata sum modo te vocavi: dic michi obsecro verbum dei». Et ille ait: «Dominus dixit in evangelio ‘Qui non renuntiaverit patri et matri et sororibus et filiis insuper et anime sue non potest meus esse discipulus’. Quid tibi plus dicam? Divitie patris tui multos invenient heredes pupillos et viduas et peregrinos et captivos, infirmos et pauperes. Tu sola ne perdas animam tuam». Statim illa ab ipso tonderi se fecit et tunicam religionis indui. Et sic monacho discedente cum gaudio Eufrosina cogitans quod inter virgines latere non posset induta virili habitu et tollens secum quingentos solidos ivit ad monasterium unde tunc venerit pater suus; et nuntiavit abbati per portarium quia «Quidam domicellus de palacio venit cupiens loqui tecum». Egresso autem abbate proiecit se in terram et facta oratione sederunt. Dicit ei abbas: «Quid vis fili?». «Ego», inquit, «domicellus sum et de palacio veni et semper vitam diligens monachorum multum vellem habitare vobiscum». Dixit etiam se vocari Smaragdum. Gaudens abbas recepit eum et dedit ei magistrum Agapitum probatum monachum ut ab ipso perfectionem disceret monachorum. Smaragdus autem tradidit abbati quingentos solidos quos secum detulit dicens quod si locus ei placeret reliquas eius divitias afferri iuberet. Cum autem Smaragdus cum aliis intraret ecclesiam tante pulchritudinis apparebat quod multos ex eius specie dyabolus molestabat. Quod audiens abbas vocavit Smaragdum et iussit ei ut in privata cellula habitaret seorsum. Interea Pafnutius pater eius reversus domum non inveniens filiam contristatus est ultra modum. Et cum diu quesita fuisset et inveniri non posset, omnes qui eam noverant tamquam mortuam ploraverunt. Et pater dolorem non sustinens perrexit ad predictum abbatem. Et audiens abbas causam tristitie contristatus et ipse convocat omnes fratres et pro filia eius per ebdomadam ieiunantes omnes unanimiter oraverunt. Sed Eufrosina hoc audito die noctuque postulabat a deo ne sciretur ab aliquo ita quod nichil est fratribus revelatum. Alias iterum pater anxius venit ad monasterium et abbas dolori eius compatiens misit eum loqui cum Smaragdo fratre spirituali qui venerat de palatio Theodosii. Cum autem illa subito vidisset patrem suum et cognovisset eum flere cepit. Pater vero non cognovit eam, quia facies eius lacrimis et ieiuniis erat immutata. Ipsa etiam ne cognosceretur de cuculla operuit vultum suum. Cepit ergo loqui de gloria paradisi, quomodo per elemosinas et castam vitam et castitatem potest conqueri, de contemptu seculi et quod preter deum nec patres nec filii sint amandi et quia solent omnes electi in tribulatione probari, «Et quid ita», inquit, «doles de filia tua? Noli sic amplius contristari. Credo enim quod in bono statu sit filia tua, quia si male esset deus certe tot fratrum orationibus non celasset. Sed vult deus modo videre patientiam tuam; et credo quod etiam in hoc seculo videbis eam». Ut autem non cognosceretur si forte diutius ei loqueretur, bene confortato dedit licentiam abeundi. Completis autem viginti septem annis egrotavit Smaragdus ad mortem; et veniens patrem eius deductus est ad Smaragdum. Et cum oscularetur eum cum lacrimis «Heu me», inquit, «Smaragde ubi sunt promissiones tue? Duplex malum lugeo, quia te video morientem qui totiens michi promittebas iam per viginti octo annos perditam et ploratam filiam meam. Ubi iam consolationem inveniam?». Audiens ergo Smaragdus sine consolatione plorantem dixit ei: «Quid turbaris? Quid te ipsum interficis? Nonne omnia potest deus? Nonne Ioseph patri manifestatus est, qui tanto tempore plorabatur ut mortuus? Sed rogo te mecum triduo permanere». Putans ergo Pafnutius quod aliquid revelaret ei deus, die tertia dixit ei: «Expectavi et triduo frater mi». Et Smaragdus intelligens adesse finem vum sic secreto alloquitur patrem suum: «Quia deus complevit desiderium meum et iam solum expecto premium, noli pro filia tua Eufrosina esse sollicitus, quia ego sum illa misera; et tu es Pafnutius pater meus. Tu ergo corpus meum sepeli; et quia possessiones abbatie donare si hic possem sustinere disposui, tu impleas quod promisi, quia sanctus est locus iste et ora pro me». Et hec dicens tradidit spiritum. Audiens hec pater eius et videns sic defunctam filiam suam, clamans cecidit in terram et factus est quasi mortuus. Accurrens magister Smaragdi iactans aquam in faciem Pafnutii elevavit eum dicens: «Quid habes domine mi Pafnutii?». At ille: «Dimitte me ut hic moriar». Et surgens corruit in faciem eius et lacrimas fundens «Heu me», inquit, «filia mea dulcissima cur michi ante non dixisti?». Audiens hec abbas accurrit cum monachis et glorificantes deum qui sexu fragili miracula tanta facit, cum honore magno sepelierunt eam et pater eius omnia sua pauperibus tribuens et per decem annos in cella filie sue vivens sepultus est iuxta eam.

IX-Marine virginis

recensere

Vir quidam habens filiam parvulam eam dimisit cuidam parenti suo et intravit religionem. Et cum propter obedientiam suam ab abbate et fratribus amaretur, post aliquod tempus timens de filia sua plurimum tristabatur. Et requisitus ab abbate cur ita tristis esset «Habeo», inquit, «filium parvulum quem in urbe reliqui». Abbas autem diligens illum fratrem permisit illi adducere filium suum et secum morari. Abiens ille adduxit eum et vocavit Marinum et docebat eam litteras et regulam monachorum. Cumque esset annorum quatuordecim monebat eam pater suus cotidie de via domini et hoc secretum sollicite custodire et cavere insidias inimici. Cum autem facta esset annorum XVII defuncto patre in cella eius remansit et perfecte obediens doctrinam patris sui in omnibus custodivit. Habebat autem conventus currum unum quem monachi propter necessaria frequenter ducebant ad forum. Marinus itaque cum aliis perrexit et aliquando fratribus nocte preventis in domo cuiusdam hospitis cum fratribus iacuit. Tunc per insidias inimici filia hospitis de quodam milite concepit et verberibus afflicta a parentibus ut diceret quis hoc fecit, «De Marino», inquit, «monacho concepi, qui hospitari consuevit». Statim parentes ad monasterium perreerunt et abbati de Marino qui filiam eorum deceperat conquesti sunt. Vocaverunt ergo Marinum et quesivit abbas si hoc fecisset in filia eorum. Tunc ingemiscens Marinus «Peccavi», inquit, «domine, penitentiam ago sed ora pro me». Iratus abbas iussit eum crudeliter flagellari et de monasterio foras mitti. Tunc Marinus omnino reticens ad portam monasterii se iactavit et magis in penitentia se affligens et unam bucellam panis a fratribus postulans annis de porta monasterii non recessit. Filia vero illius hospitis ablactatum filium adduxit et illi cum improperio ad nutriendum dimisit. Quem ergo sancta suscipiens tamquam proprium filium de ipsa bucella panis quam ab intrantibus accipiebat, sic per alios duos annos nutrivit filium alienum. Completis autem taliter quinque annis compatientes illi fratres rogaverunt abbatem ut eum in conventum reciperet eo quod tam diu in porta monasterii sic iaceret. Vix coactus abbas iussit eum ingredi et improperans ei quod patrem suum tam bonum male mutatus fuisset, hanc illi penitentiam addidit, ut turpiora officia domus solus ipse faceret et aquam ad necessaria purganda cotidie solus ipse deferret. Hec omnia sancta virgo gratanter suscipiens cum intra paucos dies in domino quievisset, nuntiatur abbati quod frater Marinus defunctus esset. Et ait abbas: «Videte fratres quale peccatum fecit, que nec penitentiam meruit». Euntes ergo monachi ut secundum iussum abbatis eam longe a monasterio sepelirent, videntes eam feminam exclamantes in fletum abbatem ad videndum miraculum vocaverunt. Et ipse territus viso quod esset mulier caput suum feriendo ad terram corruit et a sancta virgine veniam pro ignorantia postulans iussit eam honorifice in oratorio sepeliri. Eadem die femina illa arrepta a demone ad monasterium venit et coram omnibus confessa de quo concepisset post septimum diem sanata recessit. Quod audientes omnes qui in foro illo manebant et vicini etiam monachi benedicentes deum ad sanctum tumulum eius confluebant et infirmi sanitatis beneficia reportabant.

Vir quidam secularis tam religiose vixit ut vix a vicinis suis aliquando videretur totamque vitam occupans in labore et fructis agriculture sic pauperibus tribuens fere semper in languoribus tenebatur. Semper ita parum loquebatur ut mutus esse a plurimis crederetur. Uxor vero illius contrario garrula omnes ad litem provocans in eberietate et luxuria tam turpiter omnia dissipabat quod magna substantia domus sufficere non valebat. Nunquam morbum sensit, sed a nativitate sua usque ad ultimum diem integrum sanumque corpus suum possedit. Inter hec vir eius post longam egritudinem mortuus est et statim pluvia et choruscationes et tonitrua tempus turbabant quod corpus eius triduo super terram iacens sepeliri non posset. Mirari omnes ceperunt et irridendo dicentes eum fuisse ypocritam eo quod nec terra ei concederet sepulturam, ne fetor eius alios corrumperet non cessante pluvia, vix tandem illum in foveam proiecerunt. Uxor eius quasi iam libera in tantam excrevit luxuriam ut etiam postribulum faceret domum suam. Et ad ultimum in tanta prosperitate moritur ut etiam diei claritas funus eius deducere videretur. Habuerant autem filiam que vitam et mortem patris et matris considerans cum iam esset nubilis cogitare cepit in thalamo suo cuius vitam eligeret mutandam. Considerans autem patrem suum qui tam sancte vixerat tam inhoneste defunctum matremque suam que in sanitate et deliciis expleverat tempus suum plus elegit oculis credere ad fruitionem presentium quam promissionem futurorum dubiam. In hac cogitatione puella fluctuans obdormivit; et ecce quidam grandis et terribilis quasi iratus astitit; et ut diceret quid tunc cogitaverat imperavit. Tremefacta puella cogitata non recolens angelo revelante veniam petiit et causam ei sue cogitationis ostendit. Cui angelus: «Veni», inquit, «et ostendam tibi patrem tuum et matrem et post quam volueris elige tibi vitam». Trahens igitur illam per manum duxit eam in campum magnum variis arboribus et pulcherrimis floribus et fructibus amenissimum; accurrens etiam pater suus et vocans eam filiam amplexatus et osculatus est eam. Et cum rogaret manere cum ipso «Non potes», inquit, «modo, sed si vitam meam tenueris hic mecum eris in proximo». Statim angelus abstractam duxit in domum tenebrosam tumultu maximo et dolore repletam. Et ostendit ei fornacem ignis ardentem et pice fervente plenam et horribiles demones stantes super fornacem. Et inspiciens deorsum vidit matrem suam usque ad collum in fornace demersam; et inter vermes fetidos stridentem dentibus et ardentem. Et videns illa filiam cum ululatu clamavit: «Heu me filia, sic ab illis deliciis ad ista supplicia veni. Ecce finis gulositatis et luxurie mee. Adiuva me dulcissima filia, memento doloris quem sustinui pro te in partu filia». Cum talia diceret filia compatiens plorare cepit ei condolens et clamare. Et cum ad vocem flentis familia convenisset narravit cuncta que viderat. Et statim conversa relicto seculo mirantibus conversationem eius hec omnia narrare solebat.

Fuit in quodam monasterio ubi erat conventus quadrigentarum virginum virgo quedam que se stultam et demone plenam simulabat, et sic odiosa omnibus videbatur ut nulla cibum cum ea capere dignaretur. Et talem elegerat vitam, ut totum coquine officium sic impleret ut omnibus serviens et nunquam de coquina recedens nichil omnino nisi micas cadentes de mensa et lavaturas ollarum comederet. Nulli iniuriam fecit, nunquam murmuravit nulli loquens, verberata ab omnibus omnium maledicta sustinuit. Sedente itaque sancto Picterio in cella sua in deserto apparuit angelus et dixit ei: «Cur te aliquid esse credis eo quod in deserto sic vivis? Vis videre mulierem te sanctiorem? Vade ad illud monasterium feminarum et unam ex illis invenies habentem in capite coronam illamque scito te esse meliorem. Que dum contra tantum populum diebus et noctibus sola pugnat, cor eius nunquam adeo recedit, tu vero hic residens per totum mundum cogitando vagaris». Statimque currens ad illud monasterium rogavit videre totum habitaculum feminarum. Et cum omnes in presenti videret, «Omnes», inquit, «michi adducite, quia aliqua videtur deesse». «Unam», inquiunt, «stultam habemus in coquina». Quam cum ad petitionem eius venire alie cogissent, vir dei procidit ad pedes eius. Et cum quereret orationem eius et illa similiter procidens hoc oraret, stupefacte sorores quod tantam sibi iniuriam faceret dum ita cum fatua loqueretur magis a viro dei iudicate sunt fatue que talem virginem sic attractaverant et citius glorie particeps ipsa fieri precabatur. Quo audito omnes ad pedes pariter prociderunt et singule quantas ei fecissent iniurias confesse sunt. Alia enim sordes coquine super eam se fudisse dicebat, alia nare eius sinapi replevisse, alia eam frequenter colaphis verberasse, alia diversas ei fecisse iniurias dicebat. Post hec sanctus pro omnibus orans regressus est. Ipsa etiam non ferens tantam sui gloriam nolensque sororum excusatione gravari, egressa occulte discessit et ultra non potuit inveniri.

Duo heremite rogaverunt deum ad quod meritum devenissent. Et venit eis vox dicens: «Quia similes nondum estis illis secularibus qui sunt in Egypto, scilicet Eucharisti pastori ovium et Marie uxori eius». Surgentes senes perrexerunt et hospitati sunt ab uxore illius. Sero autem veniens de agro vir eius gavisus de hospitibus paravit illis mensam et voluit lavare pedes eorum. At illi dixerunt se non gustaturos quicquam donec eis ostenderet vitam suam. Tunc ille humiliter: «Ego sum», inquit, «pastor ovium et hec est uxor mea. De fructu autem laboris mei tertiam pauperibus do partem, secunda in susceptione peregrinorum, tertiam detineo ad usum nostrum. Uxorem autem meam nunquam cognovi, sed virgo est et diebus quidem ita vestiti sumus, nocte vero in saccis seorsum separati dormimus et hoc usque nunc nemo cognovit». Audientes hec senes mirati sunt et laudantes deum ad suas cellulas redierunt.

Abbas Macharius cum esset iuvenis in heremo et quidam secularis opera eius venderet et inde ei necessaria ministraret, quedam virgo corrupta et impregnata dixit quod ille iuvenis heremita eam concupisset. Comprehensus statim Macharius in vicum adducitur et ligatis ad collum eius ollis et cacabis per rura deductus pene usque ad mortem flagellatur. Et cum dicerent parentes femine quod illum non dimitterent nisi pasceret de suo feminam quam corrupit, respiciens vero Macharius vidit illum familiarem suum qui sequebatur confusus et rogavit eum ut fide iuberet pro ipso. Et sic reversus ad cellam suam Macharius duplicavit laborem suum nocte et die operans ut se et illa pasceret mulierem. Et cum ille fideiussor opera Macharii cotidie venderet et partem Machario partem illi mulieri donaret in tempore partus illa multis diebus parere non valens tandem coacta recognovit de quo misera concepisset. Audiens hec minister eius gaudens nuntiavit Machario quod illa parere non potuit donec confessa est quod de illo iuvene concepisset. Et cum adderet quod omnes habitatores vici illius penitentes ad eum venire volebant Macharius inde fugit ut inveniri non posset.

Frater quidam recolens pulchritudinem cuiusdam mulieris in Egypto multum temptatur de illa. Et accidit nutu dei quod quidam monachus veniens de Egypto transivit per eum et cum loquerentur dixit ei quod mulier illa mortua est. Tunc monachus qui de illa femina temptabatur ivit ad sepulchrum et cum terram effodisset extersit putredinem eius in pallio suo et reversus habebat illud in cella sua et quotiens temptabatur fetorem illum in suis naribus apponebat.

Cum quidam monachus filium inter monachos enutrisset, impugnatus puer a spiritu fornicationis ad seculum redire voluit eo quod temptationem carnis sustinuere non posset. Et a patre multociens confortatus ad ultimum precepit ei ut quadraginta panes et folia palmarum ad opus quadraginta dierum secum tolleret et sic ad interiora heremi pergens voluntatem domini expectaret. At ille patri obediens viginti diebus in heremo laboravit; et ecce dyabolus in forma Ethiopis se femine nude turpis et fetide illi apparuit. Et dicens se esse demonem qui voluptate carnis miseros seducebat, confessus est quod propter obedientiam eius nocere non posset. Surgens puer et gratias agens ad patrem rediit et dixit ei pater quod maiora vidisset si viginti adhuc diebus obediens expectasset.

Heremita quidam nominatissimus fuit de quo quedam meretrix cum iuvenibus quod cum in peccatum deiceret pactum fecit. Egressa vespere venit ad cellam eius et cum pulsasset ad hostium et ille videns eam turbatus esset et quereret quomodo illuc venisset, errando se venisse respondit. Tunc ille compatiens introduxit eam in atriolum cellule et ingressus in cellam clausit hostium super se. Et cum illa clamaret dicens se lupos nemoris et frigus noctis timere, turbatur senex et timens periculum mortis eius introduxit eam in cellam. Et statim dyabolus quasi sagittis stimulans cor illius cum iam illum vehementer accenderet cogitare cepit quod dyabolus amat tenebras et quod deus lux est. Et surgens accendit candelam dicens intra se: «Quod qui talia faciunt ad tormenta vadunt, proba ergo si potes sustinere eternum ignem». Et misit digitos suos in ignem singulatim et successive et usque in mane combussit omnes digitos. Quod videns mulier statim defuncta est. Et venientes mane iuvenes dixerunt seni: «Venit huc mulier sero?». Ille respondit: «Ecce ibi dormit». Et intrantes invenerunt eam mortuam et dicunt: «Abba, mortua est». Tunc ille recutiens pallium suum ostendit eis manus suas dicens: «Ecce quod michi fecit illa filia dyaboli: abstulit michi omnes digitos». Et narrans quod factum fuerat nolensque reddere malum pro malo, facta oratione suscitavit eam. Que statim conversa fuit et ex tunc caste vixit.

Frater quidam impugnatus a fornicatione ivit ad quendam vicum Egypti. Et videns filiam sacerdotis paganorum amavit eam; et petiit a patre eius dari sibi illam in coniugem. At ille: «Non possum», inquit, «dare tibi nisi prius consuluero deum meum». Locutus est ergo deo suo. Et dixit ei demon: «Si negat deum suum et baptismum et propositum monachi interroga eum». Cum ergo monachus petente sacerdote illa tria negasset, vidit quasi columbam exire de ore suo et volare in celum. Cum hec sacerdos deo suo dixisset, «Non des», ait, «illi filiam tuam uxorem quia deus eius adhuc adiuvabit eum». Hec audiens frater cogitare cepit bonitatem dei. Et rediens ad heremum hec omnia dixit cuidam seni. Qui dixit ei: «Sede mecum in spelunca et ieiuna tres ebdomadas continuas; et orabo pro te». Et cum orasset vidente pro eo dixit ad fratrem: «Vidisti aliquid?». Et ille: «Vidi», inquit, «columbam venientem iuxta caput meum sursum in celo super me». Et ait senex: «Deprecare dominum intente». Finita secunda ebdomada dixit ei: «Vidisti aliquid?». «Vidi», inquit, «columbam venientem super caput meum». Et precepit ei senex ut magis oraret. Et post tertiam ebdomadam requisitus frater: «Vidi», inquit, «columbam venientem et stantem supra caput meum. Et cum vellem eam capere, descendens intravit in os meum». Et agens gratias deo senex dixit illi: «Ecce suscepit deus penitentiam tuam». Et ille mansit cum eo usque ad mortem.

Dixit quidam heremita quod cum esset filius sacerdotis ydolorum aliquando occulte intravit post patrem ut eum videret immolantem. Et vidit dyabolum sedentem et alios demones astantes. Et cum unus adorasset eum, quesivit dyabolus unde venisset. Et ille: «In illa», inquit, «provincia fui et suscitavi bella et guerras et multos occidi; et veni nuntiare tibi». Et ait dyabolus: «In quanto tempore hoc fecisti?». «Triginta», inquit, «diebus». Et iussit eam dyabolus flagellari, quia pro tam parvo opere tantum moratus est. Et ecce alius venit et adoravit et requisitus unde venisset dixit se fuisse in mari et tempestates fecisse et navibus submersis multos homines occidisse. Et cum dixisset quod viginti diebus hoc fecisset, verberatus est quia tanto tempore tam parum fecisset. Venit iterum tertius et dixit se fuisse in illa civitate et excitasse lites et occidisse homines et in ipsis nuptiis sponsum occidisse, et decem diebus hoc fecisse. Et cum ipse similiter verberatus fuisset, venit alius et dixit se per quadraginta annos continue laborasse contra quendam monachum quem hac nocte «Vix», inquit, «potui deicere in peccatum». Statim dyabolus surgens osculatus est et tollens coronam suam posuit in capite eius et laudans eum fecit iuxta se residere. Et hoc videns filius sacerdotis cognovit magnum esse ordinem monachorum.

Quidam heremita in longinquo heremo habebat unam parentem in seculo qui post multos annos perrexit visitare eum. Et cum maneret apud eum peccavit senex cum illa. Tunc erat alius heremita in illo heremo qui cum hora nona comedere vellet et aquam extraheret, multociens versa situla eius et bibere non potuit. Tunc cogitavit venire ad pretactum senem et consulere de situla sua. Et facto sero dormivit in templo ydolorum iuxta viam et audivit demones dicentes: «Ista nocte precipitavimus monachum illum in fornicationem». Et veniens ille ad eum dixit: «Quid faciam pater, quia situla mea sic versatur et impleri non potest?». Dixit ei senex: «Tu venisti querere de situla tua, et ego quid faciam qui in hac nocte cecidi in peccatum?». Cui senex: «Et ego novi». «Unde», inquit, «nosti?». Qui dixit: «Dormiebam in templo et audivi demones de te loquentes». Tunc ille: «Ergo vado ad seculum». Ille vero rogavit dicens: «Noli frater, sed permane in loco tuo et mulierem hanc dimitte hinc». Quo audito senex substinuit et penitentiam fecit.

Gregorius quoque in dialogo, libro tertio capitulo septimo dicit ut qui corpus suum continentie dedicant habitare cum feminis non presumant. Andreas, inquit, Fundane civitatis episcopus cum sancte viveret quandam sanctimonialem de cuius sicut de sua continentia confidebat secum habitare permisit. Ex qua re sic eum dyabolus temptavit ut iam mulierem illam libenter inspiceret et illectus etiam turpia cogitaret. Tunc quidam Iudeus Romam pergens nocte preoccupatus ad templum Apollinis se convertit et loci sacrilegium pertimescens quamvis fidem crucis non haberet se pre timore signavit. Nocte autem media vidit vigilans turbam demonum et unum pre ceteris quasi principem residentem. Ubi cum singuli sua facta referrent, unus prorumpens in medium dixitquod Andream episcopum per sanctimonialem quem cum illo habitat ad magnam carnis temptationem monuisset; et cum dyabolus libenter audiret quasi grande lucrum de tanti viri perditione presumeret, adiunxit ille quia etiam ad hoc venit, quod sero sanctimonialem in scapula vocando percussit. Tunc dyabolus adhortatus eum perficere quod cepisset, iussit etiam inquiri quis esset ille qui in templo illo latere presumpsisset. Quem demones pergentes et subtilius intuentes cruce signatum mirantesque dixerunt: «Ve ve vas vacuum sed signatum». Statim demonum turba confusa disparuit et Iudeus ad episcopum pergens eique rei seriem sicut audierat referens, ipsum episcopum sic a temptatione dyaboli liberavit et ipse etiam instructus in fide ab illo baptizari se fecit.

XXI - Alexii romani

recensere

Fuit Rome vir magnus et nobilis nomine Eufemianus, dives valde et primus in palatio imperatoris. Et habebat tria milia famulos qui utebantur zonis aureis et sericis vestimentis. Et cum esset iustus et misericors et multas elemosinas faciens tres cotidie mensas habebat in domo sua, quarum una erat pauperibus et orphanis, viduis et peregrinis et iter agentibus. Et comedebat semper hora nona cum uxore sua Aglaes nomine religiosa valde cum viris religiosis. Tristabantur autem multum quod filium non habebant quem tante sustantie haberent heredem. Unde elemosinas suas largius erogantes semper dominum precabantur ut daret eis filium qui succederet eis. Cumque a domino filium impetrassent leti gratias agentes deo statuerunt ut deinceps continerent. Puer nomine Alexius in etate congrua litteris traditur et in brevi plenariam scientiam assecutus uxorem ducere a patre compellitur. Et facto vespere, thalamum sponse ingrediens et eam diligenter instruens et ad bene agendum perseveranter hortatur, dans ei annulum suum aureum et rendam, id est boclam, balthei sui involutam in purpura ut hec eius amore custodiret. Sic ergo accepta parte substantie per mare pervenit Laodiceam et inde ad Edessam Syrie civitatem et ibi cuncta pauperibus erogans vilissima veste se induit. Et cum ceteris pauperibus in atrio ecclesie beate Marie de elemosinis vivens et ab ipsis servis suis qui eum ubique querebant elemosinas accipiens et singulis dominicis communicans XVII annos in cuncta paupertate transegit. Inter hec mater eum perditum continue plus quam defunctum lamentans cum nuru sua in sacco et cinere iacuit. Post hec ymago beate virginis que erat in ecclesia sacristam alloquitur precipiens ut hominem dei dignum regno celorum qui iacebat in atrio quereret et rogaret eum ut ecclesiam intraret. Quo facto cum ex hoc venerari cepisset fugiens hominum gloriam clam discessit et volens ire in Tharsum ut in templo exemplo sancti Pauli incognitus sic maneret nutu dei navis in qua erat ad portum Rome devenit. Et exiens obviavit patri suo redeunti a palatio cum multitudine famulorum et dixit ei: «Domine, pro amore dei miserimini mei pauperis peregrini et hospitamini me in domo vestra ut vivam de micis que cadunt de mensa vestra, ut et deus misereatur vestri et filii vestri quem tantum desideratis». Tunc ille compunctus de memoria filii recepit eum et commendavit uni servorum suorum iubens ei fieri lectum in atrio domus sue ut intrans et exiens posset eum videre. Sic ergo ibi mansit in omnibus ieiuniis et vigiliis continue perseverans et a famulis domus multas derisiones et iniurias in tantum ut lavaturas coquine super eum funderent pro deo libenter sustinens. Cognito fine vite sue post alios decem et septem annos a ministro suo pergamenam et calamum postulavit et sic totam vitam suam descripsit. Tunc die dominica post missam vox de celo sonuit dicens: «Venite ad me omnes qui laboratis etc.». Quo audito omnes qui erant in ecclesia ceciderunt in facies suas. Et iterum vox illa clamavit: «Querite hominem dei ut oret pro Roma, die enim veneris migrabit ex hac vita». Cumque cotidie et continue ab omnibus quereretur et inveniri non posset, iterum vox illa respondit ut eum quererent in domo Eufemiani. Et cum ab ipso Eufemiano quererent et non invenirent, Archadius et Honorius imperatores cum papa Innocentio perrexerunt ad domum Eufemiani. Qui per signa sancte vite illius que audivit a famulo suo cucurrit ad eum. Et inveniens iam defuncti in vultu clarissimo sicut angelum dei, videns etiam scripturam in manu eius et aperire non valens stupefactus cito rediit ad imperatores. Et quod viderat et audierat retulit eis. Tunc omnes perrexerunt ad locum. Et stantes ante lectum eius dixerunt: «Quamvis peccatores simus tamen regere mundum habemus. Et iste pontifex est totius mundi». Tunc papa accipiens litteram illam de manu eius tradidit notario et legit coram omnibus. Statim pater eius hec audiens cecidit ut mortuus et surgens et se totum dilanians pre dolore cepit amarissime flere quem tam diu perdiderat et presentem non noverat et a defuncto iam verbis audire non poterat. Mater eius hec audiens quasi leena rumpens retem ita scissis vestibus exiens fusis crinibus quasi furibunda viam sibi fieri ad illum coegit. Et super corpus irruens et cum clamore maximo super eum iterum atque iterum se prosternens osculari manum eius et vultum et oculos non cessabat plorans et eiulans quod tam diu in domo propria sic fuisset et a servis suis tot sputa tot alapas et tot iniurias pertulisset. Sed et sponsa eius cucurrit ad eum cum lacrimis et nunc vere viduam se lamentans populum circumstantem ad lacrimandum commovit. Tunc papa et imperatores sublevantes corpus in feretro per mediam civitatem tulerunt et confluentibus populis omnes infirmi tacto sancto corpore sanati sunt. Tunc imperatores pressuram populi non ferentes aurum et argentum in plateis proici preceperunt ut populus amore pecunie teneretur. Sed illis spreto auro in sanctum feretrum irruentibus imperatores sanctum corpus vix ad templum sancti Bonifacii portaverunt. Et illic septem diebus in dei laudibus occupatis in monumento de auro et gemmis cum honore maximo posuerunt anno domini CCCCX.

Sanctus Amon cuius animam sanctus Antonius vidit ab angelis in celum deferri cum a parentibus divitibus et nobilibus ad nuptias cogeretur, accepta virgine in thalamo cepit eam ad virginitatis custodiam adhortari. Acquiescit virgo et silentio tegitur incorruptionis thesaurus. Cumque plurimo tempore contenti solius dei testimonio sic vixissent, post obitum parentum ille ad desertum secessit et illa in domo remansit. Et ipsa quidem multitudines virginum, ille vero multitudines congregat monachorum.

Abbatissa Sara tredecim annis fortiter a fornicationis demone impugnata nunquam oravit ut cessaret hec pugna, sed hoc solum dicebat: «Domine, da michi fortitudinem». Et cum aliquando acrius instaret ei demon, illa ascendit orare super lectum et apparuit ei corporaliter spiritus fornicationis dicens: «Tu me vicisti Sara». Et illa respondit: «Non ego te vici, sed dominus Ihesu Christi».

Frater quidam ita stimulabatur a fornicatione quod quasi ignis ardens erat in corde eius die ac nocte. Et dum viriliter decertasset, nunquam conscendens cogitationi sue discessit ab eo stimulus tentationis propter perseverantiam fratris. Et statim lux apparuit in cor eius.

Frater quidam cotidie a fornicatione graviter impugnatus cotidie dicebat seni cogitationes suas. Et cum frequenter eum senex confortasset monens ut nunquam animum relaxaret, sed semper confiteretur quia «Nichil», inquit, «sic extediat demonem fornicationis quomodo si revelentur stimulationes eius et nichil eum sic letificat quomodo si abscondantur cogitationes eius». Cum sic fratri cotidie diceret et ille undecies confessus fuisset et erubesceret, dixit ei senex: «Crede fili quia si permitteret deus cogitationes meas quibus stimulatus animus meus in te transferri, non eas portares, sed omnino deorsum corrueres». Statim cessavit temptatio fratris propter humilitatem senis.

Cuidam frater per quindecim annos impugnatus a fornicatione semper se custodiens a consensu concupiscentie, postea manifestavit toti conventui quod patiebatur. Et cum omnes orantes pro eo per ebdomadam se afflixissent, quievit temptatio eius.

De cogitatione fornicationis dixit senex: «Esto velut qui transit per tabernam in platea et sentit odorem cuiuscumque cocture vel assature; et qui vult ingreditur et manducat, qui autem non vult odoratus est tantum et preterit. Ita et tu excute a te fetorem et surge et ora deum».

Duo fratres monachi perrexerunt in civitatem vendere que per totum annum fecerant. Et cum unus in urbem pro quodam negotio exisset, alter in hospitio remanens instigante dyabolo cecidit in fornicationem. Et cum peracto negotio frater reversus ei diceret ut redirent, «Non possum», ait ille, «reverti, quia cum discesisses a me incidens in fornicationem iam nolo reverti». At ille volens eum lucrari dixit ei quia: «Et ego a te separatus similiter peccavi; sed eamus et penitentiam faciamus et deus ignoscet nobis». Et cum pervenissent ad sanctos confessi sunt peccatum et simul penitentiam acceperunt. Et videns deus caritatem fratris qui non peccaverat et se pro salute fratris afflixerat, post paucos dies revelavit sanctis patribus quod propter caritatem istius qui non peccaverat dimissus est peccatus illius.

Demones in specie pulchrarum mulierum transformati quendam fratrem quadraginta diebus pessime tentaverunt. Sed illo viriliter reluctante deus aspiciens bonum certamen eius donavit ei ut nullum ultra calorem carnalis concupiscentie pateretur.

Cum quidam patrum qui fuerat secularis de concupiscentia uxoris sue graviter tentaretur, de consilio patrum ita corpus suum operando afflixit ut nec surgere posset. Tunc quidam pater transiens per eum et inveniens eum infirmum dixit ei: «Quid habes pater?». Et narravit ei quomodo tentaretur de uxore sua; et nullo labore tentationem poterat superare. Tunc dixit ei senex ut parum cibi cotidie in tempore suo sumeret et recolligens vires aliquantulum operaretur quia «Tuo», inquit, «labore non poteris hoc implere, sed per donum dei. Corpus enim nostrum est sicut vestimentum: si illud diligenter tractaverit stabit; si neglexeris illud putrescet».

Frater quidam impugnatus a fornicatione sed viriliter resistens ieiuniis et orationibus et opere manum se affligebat. Senex vero videns eum ita laborantem dixit ei: «Si vis fili oro deum ut avertat a te istam impugnationem». At ille respondit: «Video pater quia etsi laborem sustineo, sentio tamen in me perficere bonum, quia per occasionem impugnationis huius plus ieiuno vigilo et oro; sed ora deum ut det michi virtutem orandi legitime».

Cum abbas Moyses diutissime impugnaretur a fornicatione ita quod non posset in cella sedere abiit ad abbatem Ysidorum. Et cum ille ad consolationem eius protulisset testimonia scripturarum et rogaret ut ad cellam rediret, ille redire noluit. Tunc abbas Ysidorus cum ipso ascederunt ad superiora; et dixit ei Ysidorus: «Respice ad occidentem et vide». Et vidit multitudines demonum vehementer cum furore perturbari et quasi ad prelium preparatos et festinantes pugnare. Dixit ei iterum: «Respice ad orientem». Et vidit innumerabilem multitudinem sanctorum angelorum. Et dixit ei Ysidorus: «Illi quod in occidente vidisti demones sunt qui impugnant etiam sanctos dei. Nam quos ad orientem conspexisti illi sunt quos ad adiutorium mittit dominus servis suis. Vide ergo quia multo plures nobiscum sunt quam qui adversum nos, sicut dixit Heliseus propheta; sed sicut dicit Iohannes ‘Maior est qui in nobis quam qui in mundo est’». Sic abbas plurimum confortatus gratias agens deo rediit ad cellam suam.

XXX-Gengulphi martyris

recensere

Gengulphus miles de Avalensi territorio cum uxorem duxisset in Burgundia similem sibi genere sed dissimilem moribus et esset de curia et primus inter consiliarios Pipini regis Francorum toto corde et tota virtute sancta ecclesiam diligens et frequentans et sua pauperibus largissime tribuit et uxoris sue malitiam sibi in omnibus contrariam patientissime toleravit. Quodam tempore dum expeditione peracta a curia regis rediret in patriam et transiens per Campaniam iuxta quendam fontem propter cibum et quietem cum sociis resideret, hominem in cuius predio fons ille nascebatur ad convivium invitavit et ab eo fontem illum centum solidis comparavit. Cumque homo ille et fontem et denarios sibi remanere gauderet, Gengulphus ad sua rediens uxori sue sic se fontem emisse narravit. At illa malitiose omnia facta eius interpretans vere stultum illum asseruit qui sua sic perderet et pro nichilo tanta daret. Post hec Gengulphus iuxta domum suam in villa que dicitur Varennas in quodam loco baculum in terra fixit et sequenti die non habens aquam ut manus ablueret misit famulum ut inde illum baculum tolleret et aquam inde surgentem quantocius deportaret. Quod cum minister fecisset, statim aqua fontis subalbida more regionis Campanie copiose profluxit; et ille qui fontem se vendidisse gaudebat aquam suam omnino perdidit. Interea dum uxor illius quendam clericum male diligeret et vir sanctus a multis narrantibus hoc audisset, primo quidem propter dedecus generis sui eam occidere cogitavit, sed postea melius cogitans dei iudicio reservandum decrevit. Unde cum illam secreto de tanta infamia castigaret et illa iurando sine culpa se esse assereret, «Ecce», inquit, «fons iste satis est tepidus, mitte manum tuam et abstrahe inde lapillum de fundo illius et dominus iudex iustus ostendit in te veritatem calumpnie huius ut nichil tibi noceat si falsum est quod contra te infamia clamat». Mox illa nil timens manum in fontem iniecit; et statim ut lapidem tetigit, manus et brachium quantum in aquam posuit nudatum cute et quasi excoriatum remansit. Tunc vir sanctus: «Optabam», inquit, «semper tecum vivere, tecum mori, si secundum legem dei servasses sicut debueras fidem thori. Sed quia sic fecisti licet morte digna sis non tamen meis manibus morieris. Expectabit dominus quantum ei placuerit penitentiam tuam, et si te non correxeris non evades gehennam. Dotem tamen tuam tibi dimitto, sed mecum nunquam eris de cetero». Cum autem in Avalense territorium recessisset, infelix uxor illius quasi iam libera adulterium non dimisit. Et cum timerent ne Gengulphus subito veniens ambos occideret, clericus illuc pergens ad eum occulte intravit; et acceptum ensem que ad lectum eius pendebat in illum vibravit. Vir autem sanctus evigilans et declinans ictum mucronis in crure graviter vulneratus excepit et post paucos dies ad dominum migravit. Cum vero clericus fugiens hoc illi misere cum gaudio nuntiasset, egestis in latrinam visceribus turpiter expiravit; et ipsa misera que etiam apertis viri sui miraculis detrahebat non minus horribiliter sine penitentia vitam finivit.

XXXI - Simplicii episcopi

recensere

Simplicius vir prudens dives et nobilis virginem prudentem nobilem et decoram accepit uxorem et mutuo consensu dies ieiunis noctis vigiliis impendentes virginitatis propositum solo deo teste detinuerunt. Interea Simplicius ad episcopatum sublimatur. Uxor eius cum testimonio conscientie virginalis episcopum consecuta ei tam familiariter serviebat, quod maledici malum in eis incontinentie confingebant, dicentes iugiter esse impossibile virum cum femina tam diu continere. Quod cum illa pontifici retulisset et prunas ardentes illeso gremio ad innocentie et continentie testimonium per hore spacium contineret, rogat pontificem ut et ipse pruinas in veste sua cum ipsa ad populum deferat ut duorum merita virtus una testetur. Quod cum fleret hoc viso miraculo familia gentilium crediderunt et accepto baptismo intra VII dies mille ex eis ad celos feliciter migraverunt. Sanctus Cassianus Orthensis episcopus transmarinus deo inspirante suo episcopatu resignavit et de ultra mare peregre profectus ad urbem Eduensem devenit ubi sanctus Simplicius tercius eiusdem urbis episcopus presidebat. Qui audiens quod sanctus Cassianus ad oratorium sancti Symphoriani martyris devenisset eum cum maximo honore suscepit et sic ambo simul episcopi christianos una et sancta devotione regebant et gentiles a suis erroribus convertebant. Hiis diebus sanctus Amator Autissiodorensis episcopus cedens ad tempus furori Germani ducis totius Burgundie et comitis urbis et Autissiodori qui comminabatur ei mortem propter primam arborem quam in urbe succiderat, ubi Germanus pro gloria venationis ferarum capita suspendebat previdens eum futurum episcopum et successorem suum perrexit ad urbem Augustudunensem et a sanctis predictis episcopis et Anilio prefecto gloriose receptus ecclesiolam quandam sancti Symphoriani martyris eorum precibus dedicavit; et postea de ecclesia tres episcopi exierunt et tres leprosos de aqua Iordanis quam Reticius episcopus quondam de ultra mare deferri iusserat et consecrato oleo curaverunt. Post hec sanctus Cassianus sitiens martyrium in Britanniam pergere voluit. Sed a sancto Simplicio per triennium detentus, deo providente remansit et post sancti Simplicii obitum cessavit episcopatus per annum quia electioni de se facte consentire noluit, sed tandem deo volente et populo concordante consensit. Hic est ille Cassianus qui post mortem suam beato Germano Autissiodorensi episcopo querenti quid ageret de tumulo respondit: «Dulci in pace quiete perfruor et adventum redemptoris expecto».

XXXII - Genealogia sancti Arnulphi

recensere

Tempore Anastasii imperatoris qui obiit anno domini quingentesimo octavo decimo regnante in tota Francia Clodoveo quem beatus Remigius baptizavit, Asbertus maior domus ex senatorum genere vir potens et nobilis habuit quinque fratres: Deotarium Firminum Gamardum Aigulfum et Rainfridum. Deotarius construxit vicum Arisidium ubi confessor Christi effectus requiescit. Gamardus genuit Godinum et sanctum Godericum qui sancto Arnulfo in episcopatu Metensi immediate successit anno domini sexcentesimo quinquagesimo primo. Godinus autem genuit filiam nomine Segolenam neptem Goderici. Rainfridus genuit Hummolum patricium et senatorem. Iterum prefatus Ansbertus vir senatorie dignitatis ut diximus accepit uxorem Bliotildem filiam Clotarii regis Francorum, filii predicti Clodovei et genuit ex ea tres filios: Arnoaldum Ferreolum Modericum et filiam Tarsiciam. E quibus Ferreolus Lutecie episcopus et martyrio coronatus ibi requiescit. Modericus frater eius Arisidii episcopus Christi confessor ibidem quiescit. Tarsicia virgo Christi permanens et Redonis quiescens et mortua mortuum suscitavit. Porro Arnoaldus primo genitus genuit sanctum Arnulfum Metensem episcopum qui et ipse Arnulfus genuit sanctum Flodulfum eiusdem urbis episcopum et Walchisum et Anchisum. Flodulfus genuit sanctum Martinum quem Hebroinus maior domus cum sancto Leodegario Eduensi et sancto Vigilio Autissiodorensi episcopo interfecit. Walchisus genuit Wangillum Christi confessorem, Anchisus genuit de Begga sorore sancte Gertrudis Pipinum seniorem et ducem. Pipinus senior et dux genuit Karolum seniorem et ducem. Karolus senior et dux genuit Pipinum quem Stephanus papa obsecravit in regem et ipse Pipinus rex genuit Karolum magnum regem et imperatorem qui cepit imperare anno domini octogentesimo primo.

XXXIII - Segolene virginis

recensere

Beata Segolena ex urbe Ambianensi genere ut diximus nobilis religione nobilior cum esset annorum XII nupsit viro nobili Gululfo. Timens autem ne per hoc separetur a celesti sponso mundum ex toto odiens dixit viro suo: «Quicquid habeo suscipe et dimitte me liberam deo servire». Videns ille firmum eius propositum dedit ei licentiam ut diu propositam conservaret domino castitatem. Ex tunc illa elemosinis se totam exposuit reputans quod hoc solum perderet quod pauperibus non obtulisset. Circa ornatum sancte ecclesie ita erat sollicita quod altaria diligentius quam se ipsam cum esset in cultu seculi componebat. Transactis quibus ita subdita viro fuerat decem annis, vir eius obiit et illa quasi inconsolabiliter dolere se simulans dicebat parentibus suis quod nullam consolationem receperit nisi concederent ei quod alium virum de cetero non haberet. Sic cunctis parentibus consentientibus in domo propria domino serviens precibus parentum ab episcopo Ambianensi dyacona consecratur et volens propter deum peregrinari ubi dominus voluisset paternis precibus et lacrimis retinetur ut in domo quam sibi edificaret domino cum suis virginibus famularetur. Ubi post aliquod tempus multe virgines nobiles ad eam convenerunt et regulariter sub ea viventes pompam seculi penitus abiecerunt. Ibi beata Segolena virtutibus cunctis enituit et per omnes dies exceptis dominicis in lentule et soleris edulio ieiunavit. Per quadragesimam reclusa in cellula aquam et panem hordeaceum sumpsit, quem tamen ipsa moluit et coxit. Cilicio semper interius inherente iugiter cursum decantans discalciata peragebat vigilias. Ante se cineres sternens supposito cilicio ad caput lapides pro pulvillo hoc utebatur lectulo. Vestis eius nunquam mutabatur donec attritione nimia solveretur. Infirmis per vices suas pre omnibus et in omnibus serviebat. Ibi tanta miracula fecit leprosos inundans, cecos illuminans et demones gracia speciali ab obsessis expellens. Omnibus autem bonis operibus ferventer insistens nichil docuit verbis quod non implevit exemplis. Tandem longa egritudine fatigata instante fine congregatis virginibus post admonitiones optimas valefecit et per manus fratris sui Sigibaldi episcopi corpus domini devote suscipiens orante conventu virginum in pace quievit.

XXXIV - Maximi episcopi

recensere

Maximinus Aquitanie Pictavorum indigena ex nobili genere senatorum Francie cum fratre suo Maxentio litteris eruditus est. Qui Maxentius postea factus est Pictavensis episcopus et Maximinus nutu dei in Galliam Belgicam – id est in Alemanniam – perrexit et sancto Agricio Treverensis archiepiscopo informandum eius magisterio se commisit. Ubi cum in magna sanctitate cotidie cresceret, quadam nocte quidam vir dei nomine Kiriacus ecclesiam sancti Eucharii visitavit et obviavit ei angelus precipiens ei ut diceret Maximino quod post transitum sancti Agricii ipse foret archiepiscopus Treverensis. Quod cum ille Maximino dixisset et ille se indignum penitus reclamaret, sanctus Agricius ab angelo monitus eum sibi constituit successorem. Post cuius transitum totus clerus et populus elegit Maximinum archiepiscopum Treverensem. Quod ille officium tam diligenter implevit quod sicut dicit sanctus Ieronimus de illustribus viris persequente Constantio imperatore arriano heretico christianos episcopos sanctum Athanasium Alexandrie archiepiscopum exilio relegatum gloriose suscepit et in Coloniensi concilio Eufratam episcopum et hereticum condempnavit. Multis etiam claris miraculis cecos illuminans leprosos mundans paraliticos erigens precipue demoniacos liberavit. Quodam tempore Romam pergere proficiscens invenit in via sanctum Martinum archiepiscopum Turonensem et maximo repleti gaudio simul ire ceperunt. Cumque divinis rebus et verbis intenti asinum qui vestes eorum ferebat premisissent, ursus eum inveniens devoravit et sicut beatus Maximinus ei iussit impositas sibi vestes sanctorum vice et more asini deportavit et peracto officio dedit ei licentiam abeundi, sed quod neminem lederet imperavit. Peracto vie negotio beatus Maximinus sanctum Martinum letum Treverim adduxit. Ibi sanctus Martinus quendam discipulum suum Lubentium sancto Maximino instituendum commisit. Cui sanctus libenter obediens Lubentium erudivit et presbyterum ordinavit et cuiusdam parochie prefecit. Post hec beatus Maximinus patriam et propinquos revisere volens perrexit in Aquitaniam et ibi feliciter migravit ad dominum. Succedens in Treverensi archiepiscopatu sanctus Paulinus qui et ipse fidei veritatem exilii perpessione firmavit de consilio cleri et populi misit in Aquitaniam plurimos qui corpus sancti Maximini ad ecclesiam suam deportarent. Cumque venisset ad villam ubi sanctus Maximinus sepultus erat et hoc ipsi nescirent ceteris quiescentibus quidam senior dominum supplicavit ut perficeret quod querebant; vix orationem impleverat et ecce puer gregem ovium sequens iratus ubi earum iuravit per sanctum Maximinum. Stupefactus homo quesivit a puero ubi esset ille Maximinus; et ait puer: «Vos quinam estis qui sanctum Maximinum nescitis?». Et ducens eos ad locum, «Ecce», inquit, «ubi requiescit». Cum hec ille sociis retulisset ceperunt laudare dominum, et magis certificati per angelum diligenter et caute considerabant sepulchrum. Custos autem ecclesie suspicans quod evenit exire eos de ecclesia imperavit. Et illis exire tardantibus excitati fama rei communiter Aquitani armati cucurrerunt et ut fures sacri corporis occidissent nisi illi causa orationis se convenisse firmassent. Aquitani putantes Treveros sui timore percussos gaudere et inebriari ceperunt; et fortiter sompno resoluti tota nocte quieverunt. Interea Labentius prefatus presbyter monente angelo clavem ecclesie ad caput custodis accepit et intrans cum sociis presbyteris corpus sancti velociter extrahunt et clave loco suo reposita in gaudio et silentio pariter abierunt. Aquitani evigilantes eos metu fugere suspicantur sed rei veritate comparata cum magno exercitu eos per triduum subsecuntur. Cum autem iam in proximo constitissent Aquitani crebris choruscationibus tonitruis et fulminibus stupefacti cum pudore ad propria redierunt et ita Treveris pergentibus cecus quidam tactu feretri visum recepit et quidam paraliticus sanus stetit, quedam femina demoniaca ferebatur que querebat ut quid populus Treverorum transveheret Maximianum cum eis posset sufficere quod habebant tot alios Eucharium Valerium Maternum et Agricium et statim meritis beati Maximini liberata est mulier a potestate inimici. In ipsa etiam via duos leprosos restituit sanitati. Ita multis declaratus in via miraculis gloriose susceptus a suis, a sancto Paulino archiepiscopo sepultus est in ecclesia beati Iohannis. Quidam cecus a nativitate natione Beneventanus ductus Romam in ecclesia sancti Petri oravit, et sanctus Petrus ei apparuit dicens ut in Galliam Belgicam ad urbem Treverim peregeret, quia sanctus Maximinus ibi requiescens visum ei donaret. Cum ergo Treverim devenisset et hoc custodi ecclesie recolisset, statim luminatus est. Bene poterat beatus Petrus dare cito lumen oculorum, sed ita voluit honorare sanctum Maximinum. Post hec in cripta ubi quondam positus fuerat circa sepulchrum aqua in altum unius cubiti sic excrevit et sepulchrum eius non tetigit. Unde tres episcopi convenerunt et corpus altius et honestius posuerunt. Multa vero post mortem miracula fecit. Nam cum Karolus magnus imperator febribus moreretur et XXX iam diebus solam aquam vix biberet dormienti apparuit sanctus Maximinus dicens ei ut ad ecclesiam suam post se iret. Evigilans imperator statim illuc portari se fecit et ibi iterum dormienti sanctus apparuit et dixit ei se pro illo postulasse clementiam. Et ille statim evigilans sanus stetit et ecclesie munera magna dedit. Specialem autem gratiam et in vita et post mortem habuit in curandis illis qui demoniati erant, ita quod una die in festo suo XXXVII demoniati curati sunt.

XXXV - Sancte Elysabeth

recensere

Beata Elysabeth filia regis Ungarie a quinto anno etatis sue religiose se habens in omnibus et omne votum suum in deum dirigens, cum litteras ignoraret frequentans ecclesiam prostrata ante altare psalterium coram se quasi orans expandebat et multas genuflexiones faciebat; et sub specie ludi querebat occasiones currendi in capellam. Et subito intrans flexis genibus et iunctis manibus orans pavimentum ecclesie osculabatur et quodam ludi genere uno pede saliebat versus ecclesiam socias ad simile incitans; et si intrare non poterat osculabatur parietes ecclesie; et quocumque ludo aliquid lucrabatur decimam dabat puellis, sicut res alias eis dabat ut poterat pro singulis donis petens ‘Pater noster’ et ‘Ave Maria’; et promittebat deo si lucraretur aliquas genuflexiones cum salutatione beate Marie, quas si quando facere non poterat commensurabat se puellis plurimis ad terram se prosternens ut plures faceret genuflexiones. Cum autem beatum Iohannem evangelistam desideraret sue castitatis habere custodem, more dominarum nobilium que candelis vel cartis nomina scribunt apostolorum et commixtis candelis sorte eligunt quem postea plus honorarent, ipsa fusa oratione beatum Iohannem tribus vicibus sic accepit et in honore ipsius quicquid petebatur postea concessit; et a pueritia cotidie in aliquo voluntatem suam frangere et quedam parva vota facere sicut de minuendo paulatim ornatu seculi consuevit. Cum autem esset in coniugio Ludovici landegravii – id est comitis – Thuringie que est pars Alemannie ad omne opus bonum tam fortiter se accinxit quod inter cetera post partum puerorum suorum completis diebus purificationis ipsa in laneis nudis pedibus private ad ecclesiam venit portans puerum suum in ulnis exemplo beate virginis cum candela et agno offerens eum super altare et reversa domum vestem illam alicui mulieri pauperi donavit. In rogationibus processionem sequebatur in laneis et nudis pedibus et in stationibus sermonum iuxta pauperrimos semper sedit. Quicquid autem cum ancillis laborando filare poterat ad vestes fratrum minorum et aliorum pauperum faciebat et pauperum filiis baptizandis ipsa suis manibus albam telam faciebat et eos de sacro fonte levabat ut compaternitatis occasione liberius eis benefaceret. Pauperes mortuos suis manibus sepelivit et vestes ad eorum exequias ipsa fecit et coronam suam pulcherrimam ad hoc incidi precepit nec sinebat divites mortuos indui preciosis sed vilibus, iubens bonos pannos pauperibus dari. Pauperculas parientes et enixas et alios egros frequenter et humiliter deferens et confortans quantumcumque ab ea longe erant et quantumcumue via esset aspera vel ardua vel tortuosa nec camerulas earum nec sordes abhorrens necessaria deferebat sperans remunerationem habere ex labore et compassionem de largitione. Aliquando etiam vaccam mulgere voluit ut petenti pauperi lac daret, sed vacca lasciviens non permisit. Sub quodam castro in quadam domo infirmos plurimos reponebat et cum rebus necessariis et verbis consolatoriis venditis etiam pro illis ornamentis suis, eos cotidie pluries visitabat. Et que nullam aeris corruptionem alias sufferre poterat, nullas infirmorum sordes nec fetores abhorrens propriis manibus et velo capitis sui, vultus eorum, salivam et sputum et sordes oris et narium detergebat; et inter illos habebat multos puerulos qui eam quasi matrem propriam appellabant; et ipsa magis horridos et deformes et scabiosos et debiles in sinu suo collocans et manibus suis tractans specialiter diligebat; et olliculas et anulos vitreos et alia gaudiola quadam die in pallio suo deferens equitando, cum de rupe altissima super lapides concidissent, illesa omnia pueris in solacium dedit; et inter predictos multos pauperes pauperiores et debiliores eligens ante castrum locavit et sibi et ancillis suis multa subtrahens cum reliquiis mense sue illis propria manu dedit. Et cum omnes usque taliter recreasset, omnibus qui laborare poterant camisias et calceos dedit ne pedes in callis lederent et falces ut meterent et de labore suo viverent et fortiter laborarent. Cum quedam paupercula vicina partui longe esset a castro, fecit ei domunculam prope castrum et enixe in omnibus providens filiam eius baptizari fecit et nomen suum ei imposuit. Cumque eam cotidie visitans optime procurasset cum deberet ad sua redire, licentiam a domina petiit, et illa suum pallium ei donans et proprios calceos et duodecim Colonienses denarios et peplum suum et manicas pellicii domicelle sue ad involvendum puerum, lardum etiam et farinam ei dedit; et illa oblita beneficii, summo mane dimisso puero clam recessit. Mane sancta Elysabeth ante matutinas dedit ancille species ut paupercule deportaret et reversa nuntiavit ei quod iam recesserat et puerum reliquisset. Et allatum statim puerum uxori cuiusdam militis tradidit procurandum. Et iussit iudici civitatis ut illam feminam per omnes vias faceret inquiri. Quam cum non invenissent, ipsa oravit deum ut matrem pueri inveniret. Et ecce paulo post vir illius paupercule rediit affirmans quod cum uxore ultra ire non potuit. Et adducta illa de loco illo ubi adhuc pre timore latebat, confessa quod progredi non valebat, veniam de offensa petiit. Et iudicantibus cunctis qui aderant quod omnibus que habebat debebat privari, pallium datum est cuidam virgini que statim dei servitio se devovit; et sic recepto puero quem male dimiserat in pace recessit.

Cum autem esset in maiori sua gloria multum desiderabat paupertatem et cum ancillis suis frequenter de ipsa tractabat. Vestiens se in palatio coram eis vili pallio et vili panno caput suum tegens dixit: «Sic vadam quando mendicabo et propter deum miseriam sustinebo».

In quadam cena domini multos leprosos collegit et pedes et manus et loca magis ulcerosa humiliter flexis genibus lavans et osculans et ex tunc ubicumque leprosos reperit iuxta eos residens et ad patientiam confortans necessaria ut potuit eis ministravit.

Circa se vero vestium superfluitatem et pretiositatem et longitudinem removens, alias matronas nobiles ad se venientes ad similia invitavit et cum multa precum instantia ad votum aliquod eas induxit, per quod ab aliqua seculi vanitate eas retraheret, sicut de choreis et manicis consuticiis nimis strictis et zonis sericis et ornatu in crinibus et aliis superfluitatibus evitandis. Et si poterat inducebat eas ad votum continentie post mortem maritorum.

Nam et ipsa vivente viro suo fecit votum obedientie magistro Conrado de Marburch, salvo tamen iure coniugii; et quod servaret perpetuam continentiam si superviveret viro suo. Et postea recognovit ancille sue quod propter humilitatem fecit ei obedientiam quia erat vir omnino mendicans ut nullam haberet in hac vita consolationem, dum et viro suo et homini extraneo obedire teneretur. Et cum illum vehementer timeret dicebat: «Si hominem mortalem tantum timeo quantum timendus dominus omnipotens qui iudex est omnium!». Et ita humiliter se habebat cum omnibus ut a nullo se permitteret dominam appellari, sed singulariter vocari; et ancillas suas non solum iuxta se sedere sed etiam in scutella sua comedere et in gremio suo quiescere faciebat. Tunc precepit ei magister Conradus ne uteretur de rebus viri sui nisi haberet bonam conscientiam super illis. Quod ipsa tam stricte tenuit quod quando viro suo munera vel servitia mittebantur vel de questu vel de taliis serviebatur, manducare se simulans cibos comminuendo huc et illuc in mensa ponebat. Et supplicabat viro suo ne hoc moleste acciperet quod ipsa cum ancillis suis aliis comedentibus quodam modo ieiunaret. Et ille ut iam erat spiritu dei tactus dixit quod hoc et ipse libenter faceret nisi hominum detractiones timeret; et hoc esse in animo suo quod de statu suo deo dante cito aliter ordinaret.

Ipsa ergo de rebus dotis sue sibi et suis providens et inde parcissime vivens, si quando venalia non invenirentur a melioribus apud quos tunc erat necessaria petebat, quasi plus in eis delectaretur quam in cibis curie. Et cum frequenter in mensa viri sui in fame et siti inter diversa fercula magnam penuariam pateretur, frequenter solo pane contenta fuisset, si haberet quo secure uti posset, et magis affligebatur de penuria ancillarum quam de sua. Et cum inveniret cibum licitum et diceret ancillis: «Comedite», ille comedebant et non audebant bibere, si quando potus erat licitus dicebat illis ut biberent et ille bibentes comedere non audebant. Et quando utrumque licitum erat plaudens manibus dicebat eis quod manducarent et biberent. Et cum multa dura verba ipsi et viro eius qui hoc permittebat de tali et inconsueto more vivendi dicerentur et ipsa omnia patientissime sustineret, cum licite ab illicitis abstineret tamen iniuriam vel violentiam passis quantum poterat satisfieri procurabat.

Cum vir eius aliquando mandasset ei quod iret ad eum ad castrum quoddam, ipsa non inveniens cibos quos manducare auderet propter conscientiam, solum grossum et nigrum et durum panem in aqua calida mollificatum comedit; et in hoc prandio propter sabbatum ieiunans tota die octo miliaribus theutonicis equitavit. Accidit autem quod sic equitans de equo cecidit et statim miles qui eam ducebat ad eam descendens cilicium eius vidit. Tunc illa multum erubescens supplicavit ei ne hoc alicui diceret hoc pacto quod ipsa primam eius petitionem pro certo concederet. Quod et factum est. Nam post mortem sancte Elisabeth miles ille captus et in carcere ferro vinctus devote ipsam oravit ut secundum promissionem suam eum de carcere liberaret. Et statim subito liberatus est. Ad orationem frequenter de lecto viro suo permittente consurgens et ab ancillis fortiter verberari se faciens quantum sine offensa viri poterat in oratione durabat et quotiens vir eius aberat in vigiliis, genuflexionibus, disciplinis et orationibus noctes plurimas deducebat.

Cum autem principes et milites ei multociens suaderent ut eam dimittens aliam duceret, quia talem principem talem feminam incompositam et sterilem habere coniugem non deceret, tandem ad respondendum coactus «Ex quo», inquit, «vobis placet quod eam dimittam, quia contra consilium tantorum agere non licet, dimittite et vos uxores vestras et ego meam dimittam». Et cum stupefacti dicerent: «Quomodo dimittemus uxores nostras et filios?», «Et ego», inquit, «non dimittam istam, quam scio bonam et sanctam».

In tantum autem obedientiam magistri Conradi observabat quod cum eam aliquando venire ad suam predicationem vocasset et illa propter supervenientem marchionissam Misnensem ire non posset, ille offensus mandaverit ei quod in cura ipsius amplius non esset. Unde ipsa statim sequenti die profecta ad eum ad pedes eius cum ancillis prostrata humiliter pro venia supplicavit et ille eas usque ad camisiam spoliavit et graviter verberavit. Cum quidam vir magnus veniret ad videndum virum suum et ipsam, illa hoc audiens rogavit deum ut talem eam coram illo principe faceret quod vir eius de paupere veste sua dedecus non haberet. Sic oranti in thalamo statim angelus pulcherrimam vestem incerti coloris et circulum aureum pro corona detulit et sic ornata coram illo principe qui de eius pulchritudine mirabatur in convivio presens fuit. Et cum postea recessisset et vir eius illum sicut potentem dominum honorifice deduxisset, quam cito potuit rediens ab uxore sua multum instanter quesivit et ad dicendum coegit unde esset illa vestis et quis ei talem vestem tam subito detulisset. Et cum illa propter pacem eius a deo sibi missam diceret ne in adventu illius domini de veste sua scandalizaretur, vir eius exultans in domino «Vere», inquit, «bonus est hic dominus et ego volo esse servus eius». Et statim crucem transmarinam accepit et profectus ultra mare vitam ibi finivit. Quod cum ipsa revelante sibi sancto spiritu cognovisset, in continuis lacrimis et orationibus per dies quadraginta cunctis stupentibus se afflixit et transactis illis diebus sciens animam viri sui de purgatorio liberatam tam leta et hylaris ex tunc fuit quod de eius gaudio mirabantur universi.

Eo tempore nuntiata morte viri sui, statim eiecta de castro et omnibus possessionibus dotis sue a ballivis viri sui fratre ipsius viri sui adhuc iuvene existente in urbem descendens intravit in domum cuiusdam tabernarii et usque ad matutinas letam iacuit inter utensilia domus ubi iacuerant porci eius. Et tunc pergens ad fratres minores petiit ut cantarent ‘Te deum laudamus’ et de sua tribulatione gratias deo redderent. Sequenti die cum nullus eam auderet hospitio recipere, cum ancillis suis ivit in ecclesiam et allatis sibi de castro duobus parvulis in maximo frigore nesciens quid faceret necessitate urgente intravit in domum sacerdotis in sero pro cena vadiis expositis. Postea coacta est intrare cum suis in domum cuiusdam maliciosi hominis qui eam odio habebat. Et cum ampla esset domus in arcto nimis loco coacta est ibi manere. Ubi ab hospite et ab hospita sua multis iniuriis et contumeliis afflicta, exiens inde parietibus qui eam a frigore et a pluvia defenderant valedicit: «Hominibus», inquit, «libentius regratiarem sed nescio unde». Et iterum rediit in aram porcorum, quia nullum inveniebat alibi hospicium. Sic ergo spoliata omnibus et sine causa persecutionem passa etiam a suis hominibus, cogente inopia, parvulos suos ad diversa loca et remota nutriendos emisit, et id minimum quod habebat pauperibus erogavit. Et cum ita per urbem incederet, quedam vetula infirma que ab ea multas elemosinas et etiam species aromaticas suo morbo convenientes acceperat, obviavit eunti ad ecclesiam in stricto loco ubi lapides erant positi propter transitum luti profundi, et nolens ei cedere transitum, trusit eam in lutum ita quod omnino polluta patienter sustinens et multum ridens surrexit et cum gaudio vestes suas lavit.

Eo tempore cum esset in ecclesia in quadragesima, flexis genibus ac inclinata parieti oculos suos ad altare diutissime tenuit; et reversa tandem ad humile hospitium et modico cibo sumpto cepit ex debilitate sudare; et sic reclinans parieti super gremium ancille sue diu versus fenestram respexit et postea iocundissime risit. Et paulo post clausis oculis diu plorans et iterum ridens usque ad completorium sic permansit, frequenter plorans et postea diutius ridens; et tandem sic ait: «Etiam domine tu vis esse mecum et ego volo esse tecum». Tunc instanter querenti domicelle sue quid vidisset et cum quo locuta fuisset, «Vidi», ait, «celum apertum et dulcem Ihesum inclinantem se michi et de hiis tribulationibus me dulciter confortantem, et tunc risi. Cum vero vultum avertit tamquam abiturus, tunc flevi. Et iterum se ad me convertens, “si vis”, ait, “esse mecum, ego ero tecum”. Et hoc me multum velle respondi». Et cum domicella eius quereret quid prius in ecclesia hora misse vidisset, «Que», inquit, «vidi non expedit revelari, sed scias me in magno gaudio tunc fuisse, et nutu dei secreta vidisset».

Post hec a quadam abbatissima matertera ipsius ducta est ad Bapergensem, qui tenuit eam honeste ut eam iterum maritaret. Et cum ancille eius violentiam episcopi formidarent ne eas cogeret ad nubendum, ipsas omnino confortans et de firmo et stabili voto sue castitatis certificans, dixit eis quod nullo modo nuberet, immo si invita penitus cogeretur, semper verbo et animo dissentiret, et si aliter evadere non posset, nasum sibi potius amputaret. Cum ergo die quadam ad quoddam castrum servanda ad desponsandum duceretur et preparata cum lacrimis se domino commendaret et nuntius episcopi eam redire iussit ut obviaret ossibus viri sui, que deferebantur de partibus transmarinis. Quibus ab episcopo cum sollempni processione receptis, gratias agens deo cum lacrimis dixit: «Domine, gratias ago tibi, qui me in ossibus viri mei diu desideratis misericorditer confortasti. Tu scis quantum eum dilexerim et quod si possem eum habere, pro toto mundo eum redimerem, etiam si semper cum eo mendicare deberem. Sed contra voluntatem tuam te teste nollem vitam eius uno capillo capitis redimisse. Et sicut ipsum voluntate sua et mea misi in subsidium terre sancte, sic et nunc ipsum commendo voluntati tue».

Sepultis igitur ossibus viri sui que deferebantur de partibus transmarinis rediit in Thuringiam promittentibus ei vassallis suis quod de dote eius recuperanda fideliter ordinarent. Sed cum hec postea negligenter differrent, et ipsa in priori mendicitate et inopia remansisset, ad mandatum magistri Conradi Marburch se transtulit et habitum griseum, vilem et abiectum induens ad ministerium pauperum infirmorum in hospitali se dedit. Unde et magnates terre reputantes eam insanam multas ei blasphemias et contumelias irrogabant et improperabant quod nimis cito oblita erat mortis mariti sui, cum eam gaudere viderent. Sed sicut ipsa recognovit cuidam ancille sue, non gaudebat quia mortuus erat, sed quod sicut sibi revelatum fuerat eum de purgatorio liberatum sciebat. Et quia magister Conradus contemptum omnium persuaserat ei, supplicavit deo primo ut sibi contemptum omnium daret, secundo ut amorem filiorum ei tolleret, tertio ut contumelias hylariter sustineret. Et facta oratione dixit ancillis suis quod omnia hec a domino impetrasset. Tunc etiam magister Conradus frangebat voluntatem eius in omnibus, semper ei contraria imperans et omnes familiarias et sibi carissimas successive auferens, ut de singulis plus doleret, etiam filium eius anni et dimidii ab ea removit ne forte ipsorum presentia et colloquio pristinam gloriam ad tentandum ei dyabolus in memoriam revocaret, et abiectas feminas socias ei donans que ipsam de non servata obedientia frequenter sicut eis iniunxerat accusarent, de eo maxime quod ultra prohibitionem eius nichil sibi retinens quicquid poterat pauperibus effundebat. Unde de hoc frequentius accusatam predictus magister multociens verberans, multas etiam alapas quasi puero illi dabat, que omnia in memoria alaparum Ihesu Christi desiderabiliter et cum gaudio sufferebat.

In predicto autem hospitali pauperibus humiliter et devote serviens, pauperioribus et infirmioribus in persona propria serviebat, et cibos cum ancillis deo devotis et in habitu griseo preparans insipidos et insulsos, quia nec artem nec materiam preparandi habebat, leguminibus et communibus oleribus in simplici aqua decoctis contenta pre inopia. Cum etiam talis cibus neglectus ipsius orantis vel contemplationi vacantis olle adustionem saperet, correctionem ancillarum super hoc cum gaudio sustinebat et si bonum quandoque habuit ut pauperibus daret ori proprio substrahebat. Inter quos puerum monoculum scabiosum seorsum custodiens preter multa alia quandoque ipsum una nocte plus quam sexcies ad necessaria deportabat et relatum in lectulo blandissime contegebat.

Cum ergo sic in hospitali serviret et de suo labore nictitans etiam quando decumbebat infirma lanam in lecto filabat, quia linum filare nesciebat, ut nunquam esset otiosa saltem lanam de quodam cenobio allatam ad futuros labores carpendo suis manibus preparabat.

Eo tempore rex Ungarie pater eius audiens quod quasi mendica filaret, misit ei quendam comitem cum multo comitatu ut eam in patriam revocaret. Qui cum eam sic filantem invenisset, multum erubuit et redire eam ad patriam modis omnibus persuadens obtinere non potuit. Erat autem tunc vestis illius pallium curtum et panno coloris alterius prolongatum, manicas tunice habebat ruptas et panno dissimili resarcitas. In hieme frequenter propter vestis inopiam inter duas culcitras iacuit et semper in his omnibus mirabiliter leta fuit.

Eo tempore quedam nobilis domina venit videre eam et cum ea quidam secularis adolescens. Quem beata Elysabeth alloquitur et ut minus discrete se habens et seculariter vestitus cur creatori suo non serviat percunctatur. «Domina», inquit, «rogo vos ut pro me orare velitis, ut deus det michi gratiam sibi serviendi». «Si vis», ait illa, «ut orem pro te, debes te ad hoc preparare». Et statim cum ambo seorsum et separatim orarent, subito iuvenis exclamavit: «Domina, domina, cessate ab oratione!». Et cum illa instantius oraret et ille deficere se clamaret et nimio calore sudans et fumans, brachia et totus corpus quasi demens iactaret, pergentes ad illum domina ipsius et ancille sancte Elysabeth invenerunt vestes sudore nimio madefactas et ipsum quantum poterat clamitantem: «In nomine domini, non oretis amplius, quia iam ardeo totus». Et que tenebant ipsum vix calorem eius sustinere valebant, et ille iuvenis post mortem sancte se transtulit ad fratres minores. Nec solum in illo iuvene hoc accidit, sed etiam in multis aliis pro quibus ipsa similiter oravit.

Cum post multam paupertatem duo milia marchas de suo dotalicio recepisset, convocatis ab duodecim milia circumquaqua pauperibus uno die quingentas marchas pariter erogavit; et ipsa per pauperes succincta discurrens, populum in pace sedere rogavit, data lege quod qui moveret se de loco suo et bis elemosinam acciperet, partem capillorum suorum amitteret. Tunc a casu quedam iuvencula crines habens pulcherrimos legem predictam ignorans subito supervenit, non ut elemosinam peteret sed ut sororem suam infirmam videret. Et statim quasi legem prevaricans ad sanctam Elysabeth adducta est et dato iudicio perditis capillis flere cepit. Et cum quidam qui eam innocentem noverant iniuste iudicatam assererent, «Ad minus», ait sancta Elysabeth, «choreas de cetero non ita totiens frequentabit». Et quesita puella si unquam bonum propositum habuisset, dixit quod iamdiu domino in religione servisset, nisi pulchritudo crinum impedisset. «Certe», ait sancta Elysabeth, «carius hoc habeo quam si filius meus esset imperator». Et statim induit puellam habitu religionis ut serviret pauperibus in hospitali. Sequenti nocte quando data fuit illa grandis elemosina invenit sancta Elysabeth multos pauperes qui ex debilitate remanserant iuxta sepes; et iussit singulis parvis et magnis dare sex denarios colonienses et fieri magnum ignem ad calefaciendum et panem afferri ad comedendum. Fecit etiam lavari et ungi pedes eorum ita quod pauperes pre gaudio cantabant et ipsa multum gaudebat.

Quandam autem leprosam fetidissimam ulceribus et fame plenam in curia hospitaliter tenuit et optime procurans eam lavit et tersit, medicamentis fovit et se coram illa prostravit ut eam discalciaret, sed illa non permisit. Ungues manuum et pedum eius precidit et manu faciem eius ulcerosam extersit et lectum eius multociens fecit et dulcissime illi loquens, et cum ea iocundans semper eam confortavit. Infirmos omnes ad confessionem et communicationem et parentes ut pueros baptizare non negligerent induxit. Unde cum quandam vetulam pauperrimam confiteri moneret et non proficeret, verberavit eam virgis, et ita quasi sompnolentam ad confitendam excitavit.

In tantum autem obedientie magistri Conradi mirabiliter se subiecit quod cum aliquando mandasset ei venire ad quoddam cenobium monialium habiturus de ea consilium utrum eam in reclusorio poneret, rogantibus eum monialibus ut permitteret eam intrare claustrum ut eam viderent, dixit: «Intret si vult», non credens ut intraret. Cum ergo hiis verbis confisa intrasset, evocatam citius cum ancilla sua que hostium aperuit prosterni iussit et tantum verberate fuerunt quod vestigia vulnerum post tres septimanas apparuerint in dorso ancille que minus verberata fuit. Et ipsa postea dixit ancillis suis: «Oportet nos talia sustinere libenter quia sumus sicut herba in flumine, que inundante fluvio se inclinat et deprimit et sine lesura graminis unda pertransit. Postea gramen erigitur et iocunde in suo nitore radicatur. Sic nos oportet humiliari et postea iocunde et delectabiliter exaltari».

Cum autem beata Elysabeth scutellas et patellas coquine lavaret, ancillis ad alia occupatis, vel cum olera incondita et insipida prepararet, vel propter penuriam vestium algida igniculo appropinquaret labori manuum quia vacare nolebat intenta, vel ut frequenter solebat orationi vel contemplationi oculis et manibus in corde, in celum suspensa, flamma vel scintilla vestiunculas eius adurens deformabat, ipsa non advertente donec aliqua ex ancillis veniens et odorem ignis sentiens extingueret et illa clamore eius ad se rediens panniculos abiectos undecumque colligens cuiuscumque coloris assuens propriis manibus iacturam incendii restaurabat veteresque scissuras attrite vestis acu imperita reficiens, pannis vilibus obstruebat.

Ibat autem cum ancillis ad domos pauperum, faciens eis deferri panes et farinam et carnes et alia necessaria propria manu dabat et diligenter vestes et lectos pauperum respiciebat et tam larga erat pauperibus quod cum mandasset ei magister Conradus ne ultra unum denarium simul daret, separatum dabat et simul non poterat; unde magister Conradus iussit ut non daret denarios sed panes. Quos cum ipsa multiplicaret aret ut prius precepit ei ne daret nisi particulas panis. Tam diligenter erat in cunctis obediens quod cum de licentia eius visitaret quendam heremitam et magister mandaret ei quod rediret, «Nos sumus», inquit, «sicut testudo que tempore pluvie se retrahit in domum suam, sic nos ut obediamus retrahamus nos a via quam ceperamus». Sic autem in oratione quasi simul mirabiliter gaudebat et flebat, quod nunquam vultum flendo in rugam contraxit, sed quasi de fonte serenissimo lacrimarum rivulus defluebat, unde etiam dicebat de illis qui vultum flendo contrahunt quod inviti hoc facere vel dominum deterrere videntur. «Dent», inquit, «deo quod habent cum hylaritate et iocunditate». In omni tribulatione tam iocundissima et patientissima erat quod nunquam visa est molestari. Verba otiosa et maxime verba iracundie audire nolebat, sed statim dicebat: «Ubi nunc est dominus?». Aliquando intrans ecclesiam religiosorum qui possessiones non habent sed cotidianis elemosinis vivunt, vidit sculpturas sumptuose deauratas et dixit illis religiosis viginti quatuor coram se astantibus: «Melius posuissetis ista in vestibus vestris et victualibus quam in parietibus». Et cum dixisset ei quidam si vellet habere quandam pulchram ymaginem que ibi erat, «De tali», inquit, «ymagine non curo, quia pulchriorem habeo in corde meo».

Tandem beata Elysabeth post multa et magna virtutum opera ad extrema deveniens per aliquot dies ante mortem suam in lecto iacuit. Et cum ancilla eius vocem illius dulcissime et suavissime cantantis audisset et diceret se vocanti quam bene cantasset, «Dico», inquit, «tibi quod inter me et parietem quedam avuncula dulcissime michi cantavit et me cum illa cantare oportuit».

Nocte vero transitus illius loquens de domino cum ancillis solam debilitatem sine dolore sentiens et quasi dormiens expiravit. Et cum iacuisset diebus quatuor super terram, nullus omnino ab ea fetor exivit, sed more aromatum circumstantes mira suavitate refecit. Induta vero grisea tunica et facie pannis circumligata, plurimi pannorum particulas, alii ungues, alii aurium summitatem, alii pilos capitis pro reliquis incidebant. Infiniti etiam pauperes ad felicem eius transitum concurrentes, quasi de morte matris proprie inconsolabili dolore lugebant. Cum autem nundum esset triginta annorum. Obiit anno domini MCCXXX XIII kalendas decembris.

XXXVI - Glodesindis virginis

recensere

Glodesindis de nobilissimis parentibus Treverensibus nata cum esset annorum XXIII cuidam iuveni nobili per parentum violentiam desponsata cum iam plena virtutibus virginitatem suam domino consecrasset, instante tempore nuptiarum iuvenis nutu dei coram rege Childerico de multis criminis accusatus per annum incarceratus et postea decollatus fuit. Cum autem iterum a parentibus nubere cogeretur occulte fugit ad urbem Metensem et ecclesiam sancti Stephani ingrediens per sex dies continuos a parentibus obsidetur ut aliqua necessitate egrediens raperetur. Septima die angelus domini cum duobus pueris videntibus cunctis apparuit et capiti virginis iuxta altari velum religionis apposuit et recessit. Sic illis stupentibus et veniam petentibus virgo clementer indulsit et cum eis ad amicam suam religiosam rediit et cum ipsa aliquamdiu commorata et ad urbem Metensem reversa sancta virgines domino servituras collegit. Quibus sex annis prefuit et anno vite XXX plena virtutibus in pace quievit. Anno domini DCCLV sepulta in ecclesia sancti Arnulfi quia conventus illarum virginum cimiterium non habebat, post LXV annos Drogo filius Karoli magni tunc Metensis archiepiscopus tumbam eius aperiens totus corpus integrum et incorruptum invenit et in ecclesia sui nominis cum multis miraculis honorifice sepelivit.