There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber XXXXI Liber XXXIII 

Complura prodigia ex diuersis regionibus nuntiata referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae nauis lauream esse natam. T. Quintius Flamininus cos. aduersus Philippum feliciter pugnauit in faucibus Epiri fugatumque coegit in regnum reuerti. Ipse Thessaliam, quae est uicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus uexauit, L. Quintius Flamininus, frater consulis, nauali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuuantibus Euboeam et maritimam oram. Achaei in amicitiam recepti sunt.

Praetorum numerus ampliatus est, ut seni crearentur. Coniuratio seruorum facta de soluendis Carthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia D necati.

Cornelius Cethegus cos. Gallos Insubres proelio fudit.

Cum Lacedaemoniis et tyranno eorum Nabide amicitia iuncta est.

Praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.