There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber XLVIII Liber L 

Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo ab Vrbe condita anno, intra quintum annum, quam erat coeptum, consummati.

Inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus uir in ciuitate habebatur, alter optimus uir etiam iudicatus a senatu erat, diuersis certatum sententiis est, Catone suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, Nasica dissuadente. Placuit tamen, quod contra foedus naues haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi R. et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eius Gulussam, qui cum legatis Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his indici.

Prius quam ullae copiae in naues imponerentur, Vticenses legati Romam uenerunt se suaque omnia dedentes. Ea legatio uelut omen grata patribus, acerba Carthaginiensibus fuit.

Ludi Diti patri ad Tarentum ex praecepto librorum facti, qui ante annum centesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab urbe condita facti erant.

Legati XXX Romam uenerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis sententia euicit ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad bellum profiscerentur. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis quos imperauerant CCC obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum iuberent ut in alium locum, dum a mari X milia passuum ne minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt.

Obsideri obpugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Manilio coss. In qua obpugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus suis inrupissent et ab oppidanis grauiter caederentur, a Scipione Orfiniato expliciti sunt. Per quem et castellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis equitibus iuuantibus liberatum est castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit.

Praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthaginis consul (alter enim Romam ad comitia ierat) exercitum duceret aduersus Hasdrubalem (cum ampla manu saltum iniquum insederat) suasit primo consuli ne tam iniquo loco confligeret. Victus deinde conplurium, qui et prudentiae et uirtuti eius inuidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. Cum, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in saltum reuersus liberauit eas et incolumes reduxit. Quam uirtutem eius et Cato, uir promptioris ad uituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est ut diceret reliquos, qui in Africa militarent, umbras uolitare, Scipionem uigere, et populus R. eo fauore complexus ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, cum hoc per aetatem non liceret.

Cum L. Scribonius tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem populo R. dediti ab Seruio Galba in Galliam uenissent, in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. Extat oratio in Annalibus ipsius inclusa.

Q. Fuluius Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit pro Galba; ipse quoque Galba cum se damnari uideret, complexus duos filios praetextatos et Sulpicii Galli filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus est ut rogatio antiquaretur. Exstant tres orationes eius, duae aduersus Libonem tr. pl. rogationemque eius habitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fatetur, quod compertum habuerit, equo atque homine suo ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse. Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei se regis filium ferens et mutato nomine Philippus uocatus cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius, Syriae rex, ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, multis ad falsam eius fabulam uelut ad ueram coeuntibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut uoluntate incolentium aut armis occupauit. Fabulam autem talem finxerat:

"Ex paelice se et Perseo rege ortum traditum educandum Cretensi cuidam esse, ut in belli casus quod ille cum Romanis gereret, aliquod uelut semen regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum usque ad XII aetatis annum, patrem eum esse credentem a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. Adfecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem uitae esset, detectam tandem sibi originem suam falsaeque matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem uenisset, obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id tempus seruaretur. Pubescenti libellum traditum in quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. Tum scienti mulierem se subditum esse, uerum stirpem ignoranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet his locis, ne interficeretur. Eo se exterritum, simul sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syriam se contulisse atque ibi primum quis esset palam expromere ausum."