Liber XL | Liber XLII |
Ignis in aede Vestae extinctus est.
Tib. Sempronius Gracchus procos. Celtiberos uictos in deditionem accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim, oppidum in Hispania, constituit. Et a Postumio Albino procos. Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. Vterque triumphauit.
Antiochus, Antiochi filius, obses a patre Romanis datus, mortuo fratre Seleuco qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. Qui praeter religionem, qua multa templa magnifica multis sociis fecit, Athenis Iouis Olympi et Antiochiae Capitolini, uilissimum regem egit. Lustrum a censoribus conditum est.
Censa sunt ciuium capita CCLVIII milia CCXCIIII.
Q. Voconius Saxa tr. pl. legem tulit, nequis mulierem heredem institueret.
Suasit legem M. Cato. Extat oratio eius.
Praeterea res aduersus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur. Miserat ad Carthaginienses legationem et ab his nocte audita erat. Sed et alias Graeciae ciuitates sollicitabat.