There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber VI Liber VIII 

Duo noui magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. Pestilentia ciuitas laborauit eamque insignem fecit mors Furi Camilli. Cuius remedium et finis cum per nouas religiones quaereretur, ludi scaenici tunc primum facti sunt.

Cum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno pl. propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse, cuius relegatio patri obiciebatur, uenit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in uerba sua iurare se non perseueraturum in accusatione.

Tunc omnia pretiosa missa sunt in praealtam uoraginem urbis Romanae. In eam Curtius armatus sedens equo praecipitauit ; et expleta est. T. Manlius adulescens, qui patrem a tribunicia uexatione uindicauerat, contra Gallum prouocantem aliquem ex militibus Romanis in singulare certamen descendit eique occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus uocatus est.

Duae tribus adiectae, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo prouocatus erat, insidente galeae coruo et unguibus rostroque hostem infestante occidit et ex eo Corui nomen accepit, consulque proximo anno, cum annos XXIII haberet, ob uirtutem creatus est.

Amicitia cum Carthaginiensibus iuncta est.

Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio aduersus eos a senatu petito, cum id non impetrarent, urbem et agros populo R. dediderunt. Ob quam causam ea, quae populi R. facta essent, defendi bello aduersus Samnites placuit. Cum ab Aulo Cornelio cos. exercitus in locum iniquum deductus in magno discrimine esset, P. Deci Muris tribuni militum opera seruatus est. Qui occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in aequiorem locum euadendi dedit ; ipse ab hostibus circumsessus erupit. Cum milites Romani, qui Capuae in praesidio relicti erant, de occupanda ea urbe conspirassent et detecto consilio metu supplici a populo R. defecissent, per M. Valerium Coruum dictatorem, qui consilio suo eos a furore reuocauerat, patriae restituti sunt.

Res praeterea contra Hernicos et Gallos et Tiburtes et Priuernates et Tarquinienses et Samnites et Vulscos prospere gestas continet.