There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber LVIII Liber LX 

Numantini fame coacti ipsi se per uicem traicientes trucidauerunt, captam urbem Scipio Africanus deleuit et de ea triumphauit XIIII anno post Carthaginem deletam.

P. Rupilius cos. in Sicilia cum fugitiuis debellauit.

Aristonicus, Eumenis regis filius, Asiam occupauit, cum testamento Attali regis legata populo R. libera esse deberet. Aduersus eum P. Licinius Crassus cos., cum idem pontifex max. esset, quod numquam antea factum erat, extra Italiam profectus proelio uictus et occisus est. M. Perperna cos. uictum Aristonicum in deditionem accepit.

Q. Pompeius Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt. Censa sunt ciuium capita CCCXVIII milia DCCCXXIII praeter pupillos, pupillas et uiduas.

Q. Metellus censor censuit ut cogerentur omnes ducere uxores liberorum creandorum causa. Extat oratio eius, quam Augustus Caesar, cum de maritandis ordinibus ageret, uelut in haec tempora scriptam in senatu recitauit.

C. Atinius Labeo trib. pleb. Q. Metellum censorem, a quo in senatu legendo praeteritus erat, de Saxo deici iussit ; quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio tuerunt.

Cum Carbo trib. plebi rogationem tulisset, ut eumdem tribunum pleb., quotiens uellet, creare liceret, rogationem eius P. Africanus grauissima oratione dissuasit ; in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum uideri. C. Gracchus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit.

Bella inter Antiochum, Syriae, et Phraaten, Parthorum regem, gesta nec magis quietae res Aegypti referuntur: Ptolemaeus Euergetes cognominatus, ob nimiam crudelitatem suis inuisus, incensa a populo regia clam Cypron profugit, et cum sorori eius Cleopatrae, quam filia eius uirgine per uim compressa atque in matrimonium ducta repudiauerat, regnum a populo datum esset, infensus filium quem ex illa habebat in Cypro occidit caputque eius et manus et pedes matri misit.

Seditiones a triumuiris Fuluio Flacco et C. Graccho et C. Papirio Carbone agro diuidendo creatis excitatae. Cum P. Scipio Africanus aduersaretur fortisque ac ualidus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo inuentus est. Suspecta fuit, tamquam ei uenenum dedisset, Sempronia uxor hinc maxime quod soror esset Gracchorum cum quibus simultas Africano fuerat. De morte tamen eius nulla quaestio acta. Defuncto eo acrius seditiones triumuirales exarserunt.

C. Sempronius cos. aduersus Iapydas primo male rem gessit, mox uictoria cladem acceptam emendauit uirtute Decimi Iuni Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat.