Liber XLII | Liber XLIV |
Eadem aestate qua in Thessalia [haec gesta sunt], * * * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnauit. Ceremiam ui atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit. Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam uano incepto est conatus. Ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognouit, qui querentes coloniam suam nouam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, uellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. Ea res primo incredibilis uisa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum. Tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. Enimuero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam prouinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum nouo periculoso[que] itinere inter exteras gentes duceret, uiam tot nationibus in Italiam aperiret. Decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla gente moueat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. Legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fuluius, P. Marcius Rex. Metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.
Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. Ii de magistratuum Romanorum auaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari uexarique quam hostes patiantur. Cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos uellent, sumendi potestatem faceret. Uocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. Quattuor nominauerunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, L. Aemilium L. F. Paulum, C. Sulpicium Gallum. Cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. Bis ampliatus, tertio absolutus est reus. Dissensio inter duarum prouinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi M. Catonem et [P.] Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. Ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat. Grauissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum uertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. Fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in prouinciam abiit, ne plures ab Hispanis uexarentur. Ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neue cogeret uicensumas uendere Hispanos, quanti ipse uellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
Et alia noui generis hominum ex Hispania legatio uenit. Ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. Senatus decreuit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi manere uellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari. Eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses uenerunt. Gulussa prior in senatum introductus et, quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua praeterea uellent imperare, praestaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium cauerent: classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis et aduersus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. Hanc iniec . . .
. . . tis tantum exinde pauorem ingressi castra, ostentantes capita fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; ciuitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem uenerunt. Quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum ueniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias ciuitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragrauit. Haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius auariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo uicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret. Id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornauit. Inuidiam infamiamque ab Lucretio auerterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. Uixdum ad consulem se peruenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros uenisse. Indigna res senatui uisa, decreueruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis decreuerant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. Et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in seruitute sint, et restitui in libertatem aecum censere.
Eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellae ad senatum delatae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili uenerunt. Frater eius uerba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in seruitutem abripuisse. Sub idem tempus Carnorum Histrorumque et Iapydum legati uenerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. Inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; caedes passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. Et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea, quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. Sed indicta causa damnari absentem consularem uirum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit; ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere uellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat. Nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset. Munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt; fratri reguli haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et uasa argentea quinque ex uiginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum uestimenta, liberis seruisque. Haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. Legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.
Multarum simul Graeciae Asiaeque ciuitatium legati Romam conuenerunt. Primi Athenienses introducti; ii se, quod nauium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil, [quod] praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus uellet, praestare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemorauere ludosque anniuersarios ei diuae instituisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Ioui optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. Donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. Hoc [et] Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam uenisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. Pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. Ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. Munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. Et ex Africa legati simul Carthaginiensium [et Masinissae uenerunt: legati Carthaginiensium] tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare deuecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et uoluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. Item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse. Gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum [suorum] quam apud Romanos militare, responsum est, si Cretenses bene ac nauiter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. Interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum reuocarent. Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses uocati, quorum legatio ipso introitu mouit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; ultimae necessitatis extemplo uisa res, in qua ita adfecto excusatio ualetudinis aut ne ipsi quidem petenda uisa foret aut data petenti non esset. Cum sibi nihil uiui relicum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit ciuitatis primum suae benefacta et uetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, auare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret. Quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. Qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum incolumes esse. Apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium nauibus Antium deuexisse; libera corpora in seruitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. Nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate naualis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; uersari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.
Accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. Ceterum multo plura praesens audiuit, quam in absentem iacta erant; et grauiores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'. Iuuentius Talna et Cn. Aufidius. Ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. Senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire uera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. Quae facta [a] C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri uoluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in seruitutem liberi uenissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum naualium neminem praeter magistros, in hospitia deduci aequum censere. Haec Hortensio iussu senatus scripta. Munera binum milium aeris legatis missa et uehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perueherent. C. Lucretium, ubi dies, quae dicta erat, uenit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt. Comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.
In Liguribus eo [anno] nihil memorabile gestum. Nam nec hostes mouerunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in prouinciam uenit, dimisit. Sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae prouinciae pleraque oppida adit. Nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. Suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. Itaque et octo nauis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium nauium insulae praeerat-- duo milia militum in eas naues sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit--, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum [cum] quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. Qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum [ex] uario genere armauit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.
10
recensereHaud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat. decem milia ciuium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium. Inde nuntii ad Claudium occulti ueniebant, si propius copias admouisset, paratos fore, qui proderent urbem. Et operae pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum. Spes cupiditati admota ita occaecauit animum, ut nec ex iis qui uenerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. Die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra. Quarta inde uigilia signa mouit mille ferme ad praesidium castrorum relictis. Inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem peruenerunt. Creuit neclegentia, postquam neminem armatum in muris uiderunt. Ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta seruili uariis uocibus personabat. Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. Itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; uix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. Quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. Ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.
11
recensereHaec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam uenerat, sunt audita. Propter quae ueriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. Interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam reuocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. Creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Seruilius Caepio. Post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito. Designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor prouinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. Hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. Exercitum consulis infrequentem commeatibus uulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. Ignominiam Claudi temeritate acceptam eleuare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna [ex parte] tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. Consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque prouinciae iis sunt Italia et Macedonia. Hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus . . . pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Liuius Salinator. In locum Furii T. Manlium Torquatum, in Liui M. Seruilium pontifices legerunt.
12
recenserePrincipio insequentis anni cum consules noui Q. Marcius et Cn. Seruilius de prouinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque prouinciam, quod res desideraret supplementi decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos; ueteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. Alteri consuli nullus certus finitus numerus ciuium Romanorum, quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos. Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. Quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur. Tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creauit. Sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. Hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam praebebat. In classem mille socii nauales ciues Romani libertini ordinis, ex Italia [quingenti] scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea prouincia euenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. In Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. Finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. Et sociis imperare praetor, cui Hispania obuenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.
13
recensereNon sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere uulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri. Ceterum et mihi uetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi uiri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bouem feminam locutam; [eam] publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidauit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimauit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a conpluribus uisum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae, quae in Colle est, duo diuersa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluuisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in priuato loco factum esset,--palmam enatam [in] inpluuio suo T. Marcius Figulus nuntiabat --, alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemuiris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia puluinaria uictumis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset. Omnia, uti decemuiri praeierunt, facta.
14
recensereCensoribus deinde creandis comitia edicta sunt. Petierunt censuram principes ciuitatis, C. Ualerius Laeuinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaeuola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. Hos duos censores creauit populus Romanus. Cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod [et] iuniores non responderent. Aduersus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem inuitum militem ab iis fieri. Id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus uis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui uideretur, perfecturos esse. Id praetoribus magna patrum [approbatione], non sine suggillatione consulum mandatum est. Censores, ut eam rem adiuuarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut praeter commune omnium ciuium ius iurandum haec adiurarent: 'tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?' item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio [C. Popilio] consulibus postue eos consules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in prouinciam redirent; qui in patris aut aui potestate essent, eorum nomina ad se ederentur. Missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi uisa esset, eos milites fieri iussuros. Hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam conuenit, ut grauis urbi turba insolita esset.
15
recenserePraeter dilectum eorum, quos in supplementum mitti oportebat, quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus. Consules deinde sortiti prouincias sunt. Nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant. Urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. Consulum Cn. Seruilio Italia, Q. Marcio Macedonia obuenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus. Caepione deinde referente ad senatum, quas ex nouis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decreuere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas uideretur, consuli darent. Indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulauit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. Praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt. Senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt. In censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in prouinciam [redire] cogebant; causas ~stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio uisa esset, ita iusiurandum adigebant: 'ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in prouinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere poteris?'
16
recensereIn equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. In ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam inuidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fuluio A. Postumio censoribus publica uectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusue aut adfinis eius conductionis esset. Saepe id querendo ueteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei priuatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt. Clientem [eius] libertinum parietem in Sacra uia aduersus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset. Appellati a priuato tribuni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione priuato dixerunt. Hinc contentione orta cum ueteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica uectigalia [aut] ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. Diem ad [eius] rogationem concilio tribunus plebis dixit. Qui postquam uenit ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; [cum] Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit. Eo facto auocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit. Postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecrauit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset; C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se auocasset; et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiauit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit. Non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octauum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies. Censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis seruis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. Prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes ciuitatis in conspectu populi anulis aureis positis uestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. Maxime tamen sententiam uertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis uerbis iurauit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. Adeo tamen ad extremum spei uenit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint. Absoluto Claudio tribunus plebis negauit se Gracchum morari.
17
recensereEo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumuirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus. Eodem anno C. Popilius et Cn. Octauius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, praeterquam quod senatus censuisset. Hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat, leuatos se oneribus[que] inpensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhauriebantur. Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt. Ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. Ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut praesidia in urbes suas inducerentur aduersus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae ciuitates ignominiae acciperent. Iusta deprecatio haec uisa. Larisam ad Hostilium proconsulem--ab eo enim missi erant--legati redierunt. Octauium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
18
recenserePerseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum uacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes niuis altitudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid auerso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus leuium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram uenit. Inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam--Penestianae terrae ea maxima urbs est--posuit castra, prius tamen, quam uim admoueret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. Erat autem ibi cum iuuentute Illyriorum Romanum [praesidium]. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, [pars] ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis uim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. Ceterum postquam uineas agi turresque excitari uident, uicta pertinacia est. Nam praeterquam quod aduersus uim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. Itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Caruilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, uitae tantum libertatisque fidem acciperent. Promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, [dein libertatem] ademit. His urbe egressis et Illyriorum cohors --quingenti erant--et Uscanenses se urbemque dediderunt.
19
recenserePerseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit. Ibi Romanis- quattuor milia autem hominum erant--praeter principes in custodiam ciuitatum diuisis, Uscanensibus Illyriisque uenditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. Praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. Admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. [Ad] quam spe celeriorem deditionem erectus postquam animaduertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. Ad perpauca ui opus fuit, cetera uoluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. Magno usui Caruilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos saeuitum. Deinde Oaeneum peruentum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. Et maiore aliquanto, quam cetera, iuuentute et ualidum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat. Haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumuallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. Quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo uariis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque [et] uolneribus inutiles erant. Ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus. Puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde uictor reuertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit; iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua aduersus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.
20
recensereHi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem peruenerunt. Lissi rex Gentius erat. Eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, uoluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod uelit, pecuniam maxime deesse. Haec Stuberram rettulere regi tum maxime captiuos ex Illyrico uendenti. Extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops inpelli ad bellum non poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.
21
recensereL. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moueri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis uolneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. Inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis ualida manu [in] Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos-- ii quoque obsides dare pepigerant--iussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium,--tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat--missi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. Auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum ualido praesidio defendente. Et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum uocantibus Epirotis ducit. Stratus ualidissima tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. Cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias uiarum et asperitatem duxit. Tertio die cum peruenisset ad Citium montem, uix transgressus propter altitudinem niuis locum quoque castris aegre inuenit. Profectus inde, magis quia manere non poterat, [quam] quod tolerabilis aut uia aut tempestas esset, cum ingenti uexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iouis, Nicaeum quem uocant, posuit castra. Ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit. Quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obuium Archidamum, principem Aetolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.
22
recensereEo die ad finem agri Aetolici castra posita; inde altero die ad Stratum peruentum; ubi prope Inachum amnem castris [positis], cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam uenturos, clausas portas atque ipsa ea nocte, qua uenerat, receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato inuenit. Principes, qui praesentis Archidami auctoritate conpulsi regem arcessierant, obuiam egresso Archidamo segniores facti locum aduersae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. In tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum [uenit]. Satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum uenisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, aduersus quos uenerat, iunxisse. Nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia erat. Claues portarum custodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit; Dinarchum Aetolosque cum iuuentute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amouit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis uideret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra. Ibi consilio aduocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra mouit. Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.
23
recensereRex cum [non] minore uexatione iumentorum hominumque, quam uenerat, in Macedoniam redit; Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summouit. Cleuas cum praesidio inpigrorum iuuenum insecutus sub radicibus prope inuiis montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, ad ducentos cepit. Appius superatis angustiis in campo, quem Meleona uocant, statiua dierum paucorum habuit. Interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui [DC ex] Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem transcendit. Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro consedit. In palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in uallem insessam ab hostibus praecipitant. Ibi DCoccisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope statiua Appi castra mouent, ne qua uis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit. Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum [Thesprotorum]que et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus diuisis, ipse Romam sacrificii causa redit. Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites reuocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit. Ab Gentio eadem adferentes redierunt. Nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.
Liber XLII | Liber XLIV |