XXXIV XXXVI 
LESSON XXXV

Diū Rōmae rēgēs erant. Rēx omnia fēcit. Erat imperātor exercituum et omnēs rēxit. Imperium summum habēbat. Mox tamen rēx nōn bene imperium gessit et officium neglēxit et populum pressit. Populus erat īrātus et statim rēgem expulit. Deinde cīvitās rēs pūblica facta est et duo cōnsulēs imperium habēbant. Erant aliī magistrātūs quoque. Quaestor pecūniam gessit. Sī umquam magistrātūs officium bene gessit, populus huic magistrātuī aliud et altius officium dedit. Sī erat malus magistrātus et populum pressit, numquam iterum officium habuit. Mox nōn iam populus magistrātūs petīvit sed magistrātūs officia petīvērunt. Tum nōn tam bonī erant magistrātūs. Fēlīx est ea cīvitās quae nūllōs nisi bonōs magistrātūs habet! Ut Rōma erat tanta cīvitās, sciō Rōmam multōs et bonōs magistrātūs habuisse.


Hic cōnsul est vir saevus. Officium neglegit, urbem neglegit. In urbe est neque grāmen neque flōrēs neque arborēs quae umbram dant. Nova et pulchra aedificia nōn aedificat. Nēminem nisi sē amat. Urbem nōn mūnit; sī hostēs venient, facile erit urbem expugnāre. Rēs quās cōnsul facit sunt malae. Imperium sōlum sibi vult. Populum sub pedibus suīs premit. Cūr populus nōn hunc cōnsulem expellit? Populus sē in somnum dedit. Ut virī quī dormiunt, nihil faciunt. Hic cōnsul est hostis pūblicus. Auxilium date, cīvēs. Hunc cōnsulem malum ex urbe expellite.

 XXXIV XXXVI