VIII | X |
Nox est et noctū agricolae agrōs nōn cūrant. Noctū mātrēs cēnam nōn parant. Noctū discipulī in scholā nōn labōrant et linguam Latīnam nōn discunt. Sed noctū nautae saepe labōrant.
Nox est et ibi medicus ambulat. Medicus noster nōn est, sed medicus puerī. Nunc medicus properat sed est tardus. In silvā properat. Puer, fīlius agricolae, in casā est aeger. Medicus, vir clārus et benignus, ad casam agricolae properat quod puer est aeger. Nox est et medicus sōlus ambulat. Amīcī cum medicō nōn ambulant. Sōlus properat. Tardus est quod lūna est obscūra. Medicus lūnam clāram vidēre cupit. Stellae quoque sunt obscūrae et medicus nōn clārē videt. Puer laetus nōn est. Aeger et miser est. Ubi nōs aegrī sumus, miserī sumus nōs quoque. Puer sōlus est, sed sōlus esse nōn cupit. Amīcōs vidēre cupit. Lūnam et stellās nōn videt quod obscūrae sunt. Puer aeger medicum exspectat sed medicus est tardus.
Nunc medicus iānuam agricolae aperit et puerum spectat. Medicus est puerō benignus. Puero fābulās longās et bonās nārrat. Ex fenestrīs puer et medicus silvam spectant sed stellās et lūnam nōn vident. Nunc medicus iānuam claudit. Ex casā agricolae properat et ad silvam ambulat.
Esne aegra, puella?
Minimē. Nōn sum aegra.
Laeta sum quod nōn es aegra. Misera sum quod Cornēlia est aegra. Haec puella nōn est aegra: haec puella nōn est aegra. Nōn sunt aegrae. Estisne aegrae, puellae?
Nōn sumus aegrae.
Esne aeger, puer?
Nōn sum aeger.
Laeta sum quod nōn es aeger. Esne aeger, discipule?
Nōn sum aeger.
Estisne, puerī, aegrī?
Minimē. Nōn sumus aegrī.
Laeta sum.
VIII | X |