III | V |
Haec via est via antīqua; nōn est via nova. Italia est terra
magna; nōn est īnsula. Sunt longae viae in Italiā. Hae viae
sunt antīquae quoque. Sed nunc viae bonae sunt. Fāma Italiae
est magna. Fortūna Italiae nōn est bona. Italia nōn est patria
mea. America est patria mea. Estne America patria tua?
Ita. America est patria mea.
---
Quis est haec? Puella est haec; magistra haec nōn est.
Quis est haec puella? Iūlia est haec puella.
Ubi est Iūlia? In viā est Iūlia.
Quid habet Iūlia? Epistulam habet Ialia.
Cūr habet Iūlia epistulam? Iūlia epistulam habet quod māter Iūliae hīc nōn est. Māter est in Britanniā. Nunc Iūlia epistulam portat et laeta est. Nunc Iūlia in viā epistulam portat… Nunc Iūlia in casā est. Epistula est longa.
Cūr Iūlia nōn est in scholā? Nōn intellegō.
Puer: Salvē, soror.
Puella: Salvē, frāter.
PUeR: Estne māter hīc?
Puella: Nunc hīc māter nōn est. Quid cupis?
Puer: Mātrem cupiō. Valē.
Puella: Vale.
Quis est hic? Agricola est hic. Agricola fīliam pulchram habet et fīliam amat. Fīlium quoque habet. Fīlius agricolae est magnus et labōrat. Sed fīlia nōn est magna; est parva. Fīlia in casā labōrat; fīlius in agrō labōrat. Agricola quoque in agrō labōrat. Fīlia in agrō nōn labōrat et haec est causa: quod est puella et puella parva. Fortūna agricolae nōn est magna sed fīlia parva in agrō nōn labōrat. In casā labōrat et cēnam parat. Agricola est laetus quod fīlia cēnam parat. Cēnam cupit. Ubi est agricola nuncc? In viā est. Quid portat? Nōn intellegō.
III | V |