There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 99
The Capture of Stony Point
1912
 98. An Experience with Robbers 100. Nathan Hale 
LESSON 99
The Capture of Stony Point

Ōlim Britannī castra satis magna occupāverant in rīpā flūminis Hudsōnis, haud procul ā castellīs complūribus, quae adhuc tenēbant Americānī victī. Quārē colōnī, castella sua magnō esse in perīculō ratī, castra statim sibi dēlenda esse exīstimābant. Quam ad rem cōnficiendam dēlectus est quīdam Antōnius, vir fortissimus, quī antea facinora saepe ausus erat audācissima.

Omnibus rēbus parātīs, Americānī, per silvās clam prōfectī, sōlis occāsū prope castra Britannica in latebrīs consēdērunt, ibique hōrās complūrīs morātī sunt; tum tertiā ferē vigiliā silentiō ad castra accessērunt, cum interim duce ūterentur servō Afrō, quī Pompeius appellābatur.

Ūnā cum servō praegrediēbantur duo mllitēs, quī vestimēnta agricolārum gerēbant. Quāre custōdēs nihil suspicantēs hominēs propius ēdere passī sunt; Pompeius enim erat omnibus nōtus, quod anteā ad castra saepe vēnerat ut vēnderet bācās: quīn etiam sīgnum eī ā Britannīs interdum datum erat. Ita factum est ut sine strepitū custōdēs ā mīlitibus duōbus caperentur; et legiōnēs ipsae paene in castra vēnerunt, priusquam Britannī sēnsērunt hostēs adesse. Tum autem celeriter concurrērunt ad arma et fortissimē dimicāvērunt.

In proeliō Antōnius graviter vulnerātus est; castra autem sunt expugnāta ab Americānīs, quī brevī dēiēcērunt opera omnia, quae Britannī magna dīligentiā ibi effēcerant.

————————