There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 96
A Mysterious Disappearance
1912
 95. A Prize Won and Lost (Continued) 97. Early Days in Liberia 
LESSON 96
A Mysterious Disappearance

Colōniīs multīs iam in Americam dēductīs, Gallī etiam in Indōrum fīnēs sacerdōtēs mittere cōnsuēverant, nōn sōlum ut barbarī ad suam religiōnem converterentur, sed etiam ut illī amīcī essent, sī quando cum Britannīs dīmiscandum esset. Quī hominēs sānctī interdum maximīs in perīculīs versābantur; sīcut ōlim in regiōnibus longinquīs, quae posteā cīvitātis Noveborācēnsis pars factae sunt, sacerdōtēs complūrēs, quī cum negōtiātōribus paucīs castellum parvum ibi tenēbant, subitō certiōrēs factī sunt Indōs peregrīnōs omnīs occīdere cōnstituisse.

Palam fugere nōn audēbant sacerdōtēs, neque eīs ūllae erant nāvēs, quibus ad Canadam veherentur. Itaque clam intrā castellum scaphās facere statim coepērunt; deinde, postquam omnia ad fugam iam sunt parāta, barbarōs ad convīvium vocāvērunt. Illī convēnērunt laetī; cumque ēdissent omnia, quae sacerdōtēs apposuerant, domum regressī in tabernāculīs mox sōpitī iacēbant. Tum Gallī silentiō scaphās ad rīpam portāvērunt, et flūmine secundō ad Canadam versus profectī sunt.

Mane Indī vīdērunt castellum clausum; quā rē animadversa, prīmō sacerdōtēs vōta facere crēdēbant. Postrēmō tamen, fenestrīs īngressī, intus esse nēminem timōre maximō sēnsērunt; nesciēbant enim Gallīs ūllās esse scaphās, eōsque arte magicā effūgisse iūdicābant.

————————
Convivium

The Oriental fashion of reclining at meals was much in vogue among the Greeks and Romans. The above illustration is taken from a wall decoration at Pompeii.

————————