There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 93
Colonization in Africa
1912
 92. A Pirate Outdone 94. A Prize Won and Lost 
LESSON 93
Colonization in Africa

Americānī Britannīque, cum dēmum plāne coepissent cōgnōscere mala, quae ab emptiōne servōrum oriuntur, colōniās in Āfricam statuērunt dēdūcendās esse, in quās lībertīnī mitterentur; illīsque temporibus erant etiam quī servōs ferē omnēs postrēmō sīc in patriam redūcī posse exīstimārent.

Colōniae, quae prīmō sunt eō dēductae, nōn erant validae, et saepe cum incolīs Āfricānīs pugnandum erat. Sīcut ōlim, cum colōnī quīdam prōmunturiō īnsulāque emptīs oppidum parvum in lītore condidissent, nātiōnēs proximae molestē ferēbant peregrinōs illīc cōnsēdisse; verēbantur enim nē iūra sua vetera āmitterent, emptiōque servōrum (quā ex rē quaestum magnum faciēbant) mox tōta reprimerētur. Quārē, armātīs undique convocātīs, in oppidum colōnōrum repente impetum fēcērunt ācerrimum. Intrā mūnītiōnes erant dux aeger et trīgintā quīnque tantum hominēs, quī arma ferre possent; at illī, cum in proeliō quīndecim ex ipsōrum numerō aut vulnerātī aut interfectī essent, hostēs praedā occupātōs postrēmō in fugam coniēcērunt. Paucis autem post diēbus oppugnātiō ā barbarīs redintegrāta est; quī nē tum quidem rem bene gessērunt. Itaque, pāce iam dēmum factā, haec quidem colōnia paulātim numerō vīribusque aucta est.

————————