90. An Earthquake in Colonial Times | 92. A Pirate Outdone |
Gentēs, quae Āfricam incolunt, quondam inter sē saepe dīmicābant, captīvīque a negōtiātoribus emptī, nāvibus in terraās sunt transportātī dīversās, ubi dominīs novīs trāditī summīs labōribus aetātem in agrīs agēbant. Dum autem nāvigant, condiciō captīvōrum miserrima erat; nam trāditum est dominōs, quī quaestum volēbant facere quam maximum neque aliud cūrābant, valētūdinī salūtīque servōrum operam minimam dedisse.
Quī igitur miserī in locīs angustīs foedīsque procul ā lūce caelīque spiritū saepe claudēbantur. Quīn etiam interdum, ut nāvēs quam plūrimās portārent, inter sē vinculīs iūnctī, supīnī diēs noctēsque iacēre coāctī sunt, spatiā minimō tantum relictō, ubi paucī vice alternā sē exercēre possent: quōrum cruciātus, tempestāte coortā, maximus erat; tum enim forīs omnibus clausīs vix respīrāre poterant, multīque moriēbantur. Quō modō saepe factum est ut vīvī, vinculīs retentī, inter mortuōs iacēre cōgerentur, dōnec postērō diē nautae solverent mortuōs corporaque in mare abicerent.