There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 88. Horatius at the Bridge 90. An Earthquake in Colonial Times 
LESSON 88
A Favor Repaid

ōlim Indus īgnōtus in dēversōrium ēsuriēns vēnit; cum autem diū frūstrā vēnātus erat, cibum emere nōn potuit. Sed colōnus quīdam, quī animadverterat fame hominem esse paene cōnfectum, caupōnam iussit cibum dare, ipseque pecūniam solvit. Indus colōnō grātias maximās ēgit pollicitusque est sē semper beneficium memoriā custōditūrum.

Paucīs post annīs colōnus ipse ab Indīs captus est et in Canadam dēductus; ubi ā dominō in silvās saepe lignātiōnis causa missus est. Ōlim, cum procul ab aedibus labōrāret, subitō in cōnspectum vēnit Indus quīdam, quī eum hortātus est ut paulō post in locum certum ad colloquium venīret. Colōnus haud invītus pollicitus est; tum īnsidiās veritus cōnsilium mutāvit, neque ad locum vēnit cōnstitūtum. Paucīs post diēbus Indus eum iterum convēnit, iterumque hortātus est ut aliō diē ad locum dēstinātum īret.

Quō ubi perventum est, Indus sē sequī iussit, ac per silvās celeriter profectus est. Alter, etsī timor eius occupābat animum, fīnemque itineris omnīnō nesciēbat, est tamen secūtus; cumque diēs multōs per silvās iter fēcissent, postrēmō ad oppidum pervēnērunt, quod colōnus laetus ut suum cōgnōvit. Tum dux, “Ego is sum,” inquit, “quem tū abhinc multōs mēnsīs cibō iūvistī. Hōc modō referō grātiam.”

————————