There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 84
Burned at the Stake
1912
 83. An Intrepid Commander 85. An Early Morning Surprise 
LESSON 84
Burned at the Stake

Dē crūdēlitāte Indōrum multa nārrantur. Sīcut, cum oppidum colōnōrum quoddam ā Gallīs barbarīsque esset expugnātum, ampliusque quīnquāgintā oppidānī captī essent, hostēs cum captīvīs miserīs cōnfēstim domum contendērunt. Dum autem iter faciunt, ūnus ē captīvīs, homō obēsus, quī onus grave ferre coāctus tardius sequēbātur, sē posse clam effugere ratus, onus subitō in viā dēposuit atque in arbore cavā latēre conātus est.

Hīc autem ab Indīs brevī repertus, veste dētractā per nivem nūdus prōgredī est coāctus; quō modō usque ad noctem iter factum est. Tum barbarī, captīvō ad arborem religātō, ignem pedetemptim admovēbant, dōnec homō moribundus vīsus est; deinde rursus paulum redūcēbant, quō diūtius cruciārētur. Quīn etiam, nē hōc quidem contentī, frūsta abscīdērunt vīscerum, ut cruciātū captīvī oculōs suōs pāscerent, cum interim canerent aut saltārent rīdentēs; et postrēmō, nē contumēlia ūllā deesset, corpus mortuī in favīllam resīdere passī sunt, quō posteā maiōre amīcī dolōre afficerentur, cum eius cāsum vidērent miserrimum.

————————