81. Carrying the Tribute | 83. An Intrepid Commander |
Ē tempore, quo colōnī cum Philippō, rēge Indōrum clārō, bellum gerēbant, oppidō quōdam ā barbarīs incēnsō, magna vīs frūmentī ab eīs integra in agrīs relicta est. Quō cōgnitō, imperātor colōnōrum, tantam frūmentī cōpiam nōn temerē dīmittendam ratus, ab oppidō fīnitimō lēgātum cum mīlitibus proficīscī iussit, ut frūgēs ad bellī sedem reportāret. Ille igitur iūmenta carrōsque statim coēgit multōs, ac cōnfēstim in agrōs illōs contendit; ubi nūllō impediente frūmentum omne in carrōs sine morā impositum est.
Postquam tamen cōpiās redūcere coepit, lēgātus silvās veritus (per quās tria mīlia passuum iter faciendum erat) mīlitēs prīmō armīs expedītīs prōgredī iussit. Cum vērō agmen ē silvā incolume ēvāsisset, omnia perīcula suōs iam effūgisse arbitrātus, viā minus dīligenter explorātā, in īnsidiās subitō incidit, quās hostēs fēcerant in palūde quādam, per quam rīvus parvus fluēbat. Quem ad locum ubi perventum est, repente audītus est undique ululātus Indōrum, tēlaque plūrima inmissa sunt. Quā rē nova permōtī mīlitēs nūllō modō resistere potuērunt, praesertim cum numerō barbarī multō essent superiōrēs. Quīn etiam ē proeliō colōnī vix septem octōve effūgērunt; quārē propter clādem ibi acceptam hīc locus posteā “rīvus cruentus” appellabatur.