There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 72
Indian Vengeance
1912
 71. A Roman Vandal 73. A Tale of Brave Women 
LESSON 72
Indian Vengeance

Indī Americānī nōn sōlum cum colōnīs saepe bellum gessērunt, sed inter sē quoque pugnāre cōnsuēvērant ācerrimē. Sīcut in Britanniā Novā rēx quīdam, nōmine Miantōnimō, diū per īnsidiās cōnātus est interficere Uncam, regem fīnitimum, ut ipse sōlus duārum nātiōnum regnum obtineret; cum autem ista cōnsilia eum fefellissent omnia, subitō magnō cum exercitū in vīcīnī fīnēs quam celerrimē contendit: Uncās vērō, dē eius adventū ab explōrātōribus certior factus, cōpiās coēgerat et sine morā ad pugnam profectus est.

Ubi aciēs duae īnstrūctae sunt, Uncās, paulum ante suōs prōgressus, sē velle dīxit sōlum cum Miantōnimōne sōlō dīmicāre, ut sine detrimentō ceterōrum rēs dīiūdicārī posset. Quod cum ille recūsāret, Uncās cōnsultō in terram prōlapsus est, eiusque mīlitēs, clāmōre sublātō, super ducem iacentem sagittās plūrimās coniēcērunt in hostīs; quī repentīnā rē perterritī sē cōnfēstim in silvās palūdēsque contulerunt. Quā in fugā periērunt multī, rēxque ab Uncā ipsō captus est. Ab inimīcō salūtem petere dux victus scilicet nōlēbat, et paulō post secūrī percussus est: quō quidem tempore Uncās, cum inimīcum humī moribundum vidisset, eius umerum sicā appetīvisse dīcitur, frūstumque carnis inde abscīsum vultū laetō dēvorāsse; tantae enim saevitiae sunt mōrēs Indōrum.

————————