There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 63
The Battle of Saratoga
1912
 62. Lost in the Woods 64. Unwelcome Visitors 
LESSON 63
The Battle of Saratoga

Saepe prō patriā fortissimē pugnāvit iste Arnoldius, quī posteā Britannīs prōdere cōnātus est ea castra mūnītissima, quae in rīpā flūminis Hudsōnis posita sunt: et nōn numquam etiam salūtī cīvibus suīs fuit; tantopere enim ā mīlitibus amābātur, ut ipsō adventū suō ad victōriam eōs incitāre posset.

Ōlim Saratōgae, cum eius ōrdinem adēmisset imperātor, quōcum simultātem gerēbat, ille, sonō proeliī ad aurēs adlātō, “Ego,” inquit, “si dux esse nōn possum, at saltem manipulāris erō;’ quae cum dīxisset, iniussū imperātōris equum cōnscendit celerrimēque in proelium vectus est: ubi mīlitēs, duce vetere cōgnitō, clāmōre sublātō laetī secūtī sunt, atque impetum ācerrimē fēcērunt in eam partem, ubi aciēs hostium cōnfertissima vīsa est. Ibi summā virtūte pugnāns Arnoldius est vulnerātus, victōria autem ab Americānīs parta est. Etsī vulnera Arnoldī nōn erant exitiālia, tempus tamen mortī opportūnissimum erat. Odium enim perfidiae, quā ille posteā ūsus est, glōriam eius rērum gestārum semper obruet; quīn etiam trāditum est (ut suprā commemorāvī) nē Britannōs quidem, quī eius perfidiā victōriam sē nactūrōs spērāverant, hominem ūllō in honōre habuisse, postquam bellum confectum esset.

————————